Skip to the text

Caput XV. Refutatur digressio Barclaii

In capite quinto decimo Barclaius non contentus iis, quae dixerat in responsione ad primam rationem meam: antequam transeat ad secundam examinandam, et refellendam, iterum repetit sententiam suam de potestate ecclesiastica, ac politica, quod videlicet, principes temporales subjecti esse debeant Episcopis, quo ad spiritualia, et contra Episcopi subjecti esse debeant principibus, quo ad temporalia: et quemadmodum episcopi cogere possunt spiritualibus pnenis principes temporales ab obediendum in iis, quae ad animam pertinent, sic possunt principes temporales cogere Episcopos corporalibus poenis ad obediendum in iis, quae pertinent ad temporalia, modo fidei Catholicae, et bonis moribus non sint contraria. Excipit tamen summum Pontificem, quem dicit non esse subjectum ulli principi temporali, quoniam ipse quoque est princeps supremus temporalis in provinciis ditionis ecclesiasticae. In summa tollit Barclaius de medio omnem exemptionem ecclesiasticorum a potestate principum saecularium. Ac primum ad hanc sententiam stabiliendam producit testimonium Francisci Romuli in responsione ad certa capita Apologiae, etc., qui disertis verbis affirmat, Episcopos regibusin temporalibus rebus, et reges Episcopis in rebus spiritualibus debere esse subjectos. Sed facilis est responsio. Loquitur enim Franciscus Romulus eo loco de subjectione, quam habent Episcopi, et reliqui clerici ad observandas leges politicas, et non perturbandum ordinem politicum a regibus constitutum; ut etiam docent Gelasius, et Nicolaus Pontifex, ille in epist. ad Anastasium imperatorem, hic in epistol. ad imperatorem Michaelem, quos eo loco Franciscus Romulus allegavit. Sed hinc non sequitur, posse cogi Episcopum a rege ad obediendum, vel puniri, si non obediat, cum rex nullam habeat in Episcopos, vel clericos potestatem, quod apertissime legitur in concilio Constantiensi, sess. 31.

Secundo producit testimonium ipsius Bellarmini, ex lib. de Clericis cap. 28. ubi docet, clericos, ut cives, esse partes, et membra reipub. politicae, ac per hoc obligari ad leges politicas observandas. Sed quoniam idem Bellarminusin eodem loco, excipit potestatem coactivam a qua liberos esse dicit clericos: Barclaius reclamat, ac dicit: « Verius est clericos ad obsequium legum, ubi causa postulat, a temporali judice cogi posse, ut nec in ea re exemptionis suae beneficio gaudeant, quod ab imperatorum, et Principum legibus, eos accepisse satis constat. Frustra enim legum auxilium invocat, qui contra eas committit. »

At hic Barclaius more suo contra sententiam Catholicorum omnium loquitur: quamvis enim disputent theologi, et canonistee de jure exemptionis, tamen esse clericos aliquo jure exemptos, et non posse cogi a laica potestate omnes docent. Utrum autem verius sit existimandum, quod unus, an quod universitas docet, aliis judicandum relinquo: sed de hac re inferius plura dicemus, et multa etiam in lib. de Clericis diximus.

Tertio Barclaius producit testimonium S. Gregorii, in epist. 15. lib. iv. ubi S. Gregorius ad Mauritium scribens, sic loquitur:

(( Sacerdotibus non ex terrena potestate Dominus noster citius indignetur; sed excellenti consideratione propter eum, cujus servi sunt, eis ita dominetur, ut etiam debitam reverentiam impendat. »

« Dominetur nimirum », addit Barclaius,

« quatenus cives sunt, et partes reipub. reverentiam impendat, qua Dei sacerdotes, et patres spirituales, quibus ipse imperator, ut Ecclesite filius subjicitur.

Respondeo: Possent verba S. Gregorii in eum sensum exponi, ut significare voluerit, imperatorem dominari posse sacerdotibus constituendo leges politicas, quas ipsi quoque vi rationis, sed non vi legis observare tenentur; sed eis reverentiam illam impendere debere, ut non eos ipse puniat/ si leges non serviant, sed praelatis ipsorum puniendos relinquat. Sed quoniam ex ipso Gregorio in Commentario Psalm. ci didicimus, Mauritium tyrannice imperasse in ultimis imperii sui annis, ac potissimum in Sacerdotes sievire ccepisse: mirum non est, si S. Gregorius ita loquatur, ut jugum tyrannicum si auferre non poterat, mitigare saltem, et moderari niteretur.

Quarto producit testimonium Scripturae lib. III Reg. cap. n. Ubi Salomon rex sacerdotem Abiatharem reum mortis pronunciavit, quod conjuranti Adoniae consensisset: et ejecit eum, ne sacerdotio fungeretur.

Responsio: Non est improbabile in testamento veteri regem absolute majorem fuisse Pontifice, tum quod ita doceat S. Thomas in lib. i de Regimine principum cap. 12, tum quod in testamento veteri promissiones essent temporales, et sacrificia carnalia; sed quoniam probabilius est, in ipso etiam testamento veteri, majorem fuisse Pontificem rege, ut ostendimus lib. n de Pontif. cap. 29, ideo persistimus in ea responsione, quam in eo loco scripsimus, Salomonem non ut regem, sed ut prophetam divino instinctu judicasse Abiatharem mortis reum, et ei sacerdotium abrogasse, aliumque ei substituisse. Nam quod in Scriptura III Reg. n. legimus: Ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo: ratio est, cur Salomon hoc fecerit. At inquit Barclaius, illud: « Ut impleretur sermo Domini,

nihil aliud significat, nisi tunc impletum fuisse, quod Dominus praedixerat futurum: quemadmodum Matth. xxvn cum dicitur, impios milites divisisse inter se vestimenta Christi, ut impleretur illud Psalmi: Inoi serunt sibi cestimenta mea. »

Despondeo: Illud, ut impleretur verbum Domini, aliquando significat solum, illud fuisse praedictum, et postea impletum, ut in loco allegato ab adversario Aliquando significat ict lactum esse eo animo eaque intentione, ut obedientia praestaretur Deo, qui voluit per eum id fieri, ut lib. IV Reg. cap. ix, Jehu jussit, Joram regem occisum projici de curru in agrum Jezrael, ut impleretur verbum Domini, quod locutus fuerat per Etiam Prophetam: Tolle, inquit, eum, et projice dc curru in terram, juxta verbum Domini. Quod autem locus allatus ex lib. III Reg. cap. n. debeat intelligi hoc secundo modo, probari potest ex voce hebraica: nam ubi nos habemus in textu latino: Ejecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset Sacerdos Domini; ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Dell in Silo: in hebraeo est verbum activae significationis "p -2 adimplendum, sive ut ipse impleret sermonem Domini. Quare verba textus latini debent sic intelligi, ut impleretur, supple, ab ipso Salomone sermo Domini, etc. Adde, quod ex sententia Barclaii, rex non potest punire Sacerdotem poena spirituali, neque miscere se in negotiis spiritualibus, sed solum in temporalibus: Salomon autem privavit Abiathar munere sacerdotali, et alium ejus loco substituit; ergo vel excessit modum potestatis suae, vel hoc fecit non ut rex, sed ut propheta, et peculiari instinctu Dei, ut nos supra diximus. Denique si haec lectori non satisfaciunt, dicere possumus, in Scriptura sacra narrari factum Salomonis, sed non definiri, jure ne, an injuria fecerit: quemadmodum etiam in eo loco narratur caedes Adoniae fratris Salomonis, jussu ejusdem Salomonis patrata, ob iu, quod Adonias petierit sibi dari in uxorem Abisag Sunamitidem, quod recte ne, an secus factum fuerit, disputari potest. Itaque non bene colligeret, qui diceret, rex Salomon privavit sacerdotem functione sua, et occidit fratrem suum, quia petierat in uxorem illam puellam, quae fuerat ancilla patris sui: ergo possunt reges privare functione sua Sacerdotes, aliosque in eorum locum substituere: et possunt fratres suos interficere, si speciosam aliquam puel¬

lam, quam rex ipse f udasse amat, sibi dari postulent in uxorem. Iste, inquam, non bene co ligeret, quia reges multa saepe faciunt ex pnt"stare n >n e.x justitia: et videndum est n m lain quid possint, quam quid debeant, sive quid jure possint: non enim verum est, quod imperatori Antonino Caracallae dictum fuit, Regibus quodbbet licet.

Addit Barclaius: « /Eque fallitur viridem doctissimus, cum ait eodem lib. n de Summo Pontif. cap. 29 non mirum esse, si in Testamento veteri summa potestas fuisset temporalis, in novo spiritualis, quia in veteri Testamento promissiones tantum temporales fuerunt, et in novo spirituales, et aeternae. »

Respondeo: Eam ego sententiam ut probabilem posui, propter auctoritatem S. Thomae in lib. i de Regimine principum, sive auctoris illius libri, quicumque fuerit, et propter non contemnendam rationem ab eodem auctore allatam. Barclaius autem dicit quidem in utroque testamento potestatem regiam, fuisse solum temporalem; potestatem pontificiam, solum spiritualem, sed nulla vel auctoritate, vel ratione probat. Quare nemo mirari debetsi veteremauctorem cum ratione loquentem anteponamus Barclaio, auctori recenti, et sine ratione veteres carpenti.

His expeditis percenset, ac numerat Barclaius ordine privilegia exemptionum, quae data sunt a regibus, vel imperatoribus ordini ecclesiastico: ex quibus colligit, ecclesiasticos ex se subjectos esse in temporalibus politicae potestati: nisi enim subjecti essent non egerent privilegiis, neque illa vel quaesivissent, vel etiam oblata accepissent.

Ad haec breviter respondeo, nos hoc loco non suscepisse disputationem de potestate regum in Ecclesiasticos, sed de potestate Summi Pontificis in temporalibus: neque aequum estde una disputatione ad aliam transire. Quare lectorem remittimus ad ea quae in Controversiis de exemptione Ecclesiasticorum disputavimus, praesertim in editionibus post annum Domini 15. 8, in quibus paulo planius et plenius sententiam nostram explicuimus, quam in editionibus prioribus. Accedit etiam, quod Barclaius infra iterum de hac re, et fusius tractat, capite videlicet trigesimo secundo, et trigesimo tertio, ubi se iu materia exemptionis novam doctrinam contra scriptores omnes invenisse gloriatur.

Chapter 14 of 37