Skip to the text

Caput XX. Defenditur tertia ratio Bellarmini

In capite vigesimo aggreditur Barclaius tertiam rationem principalem Bellarmini, pro confirmanda potestate summi Pontificis in temporalibus, excutere, atque refellere. Ratio haec erat: Non licet Christianis tolerare regem infidelem, aut haereticum, si ille conetur pertrahere subditos ad suam haeresim, vel infidelitatem: at judicare, an rex pertrahat ad haeresim, necne, pertinet ad Pontificem, cui est commissa cura Religionis: ergo Pontificis est judicare, regem esse deponendum, vel non deponendum. Hujus rationis propositionem tribus argumentis confirmavi; sed Barclaius eamdem refellit his verbis:

« Quod non liceat Christianis tolerare regem haereticum, vel infidelem, id adeo falsum est, quam quod falsissimum; alioqui damnanda tota antiquitas, qua} reges haereticos, et infideles Ecclesiam Dei destruere conantes submisse pertulit, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam, hoc est, non quod deficerentur viribus ad impios principes exigendos; sed quod id sibi per Dei legem non licere judicarent. »

Respondeo: Ubi veritas quaeritur inter cordatos, et serios disputatores, non vincit ille, qui majore exaggeratione sententiam suam affirmat; sed qui fortioribus argumentis eam confirmat. Barclaius dicit quidem: Propositionem argumenti mei, tam esse falsam, quam id quodfalsissimum est; sed quod dicit non probat nisi ex eo, quod antiquitas tota reges haereticos, vel infideles, Ecclesiam destruere conantes pertulit, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. At hoc ipsum probare debuisset, videlicet reges haereticos, vel infideles Ecclesiam destruere conantes non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam toleratos ab antiquitate fubsc. Nos enim contra dicimus, eos fuisse toleratus propterea, quod ad eos dejiciendos vires- Ecclesiae non suppetebant: potuisse autem Ecclesiam, si vires adfuissent, immo etiam debuisse regibus illis imperium super fideles abrogare, nisi causa aliqua esset, cur h<rc abrogatio in tempus commodius differenda videretur, probamus hoc argumento, quod est prima confirmatio propositionis meae. Prohibiti sunt Judaei constituere super se regem non Judaeum Deuteron. xvu, et quia lex illa moralis est, eodem jure prohibentur Christiani constituere super se regem non Christianum, ne ab illo pertrahantur ad infidelitatem: ad ejusdem periculi, et damni est tolerare super se regem haereticum, vel infidelem conantem avertere populum a fide: ergo, si vires adsint, tenentur eum non tolerare, sed deponere.

Ad hoc argumentum ita respondet Barclaius, ut admissa propositione, et assumptione, quas negare non potuit, solam neget consecutionem: dicit enim non recte colligi ex paritate periculi, et damni ita jus esse populo regem dejicere, quemadmodum jus illi fuit eum non amittere. Id autem non recte colligi probat tribus argumentis ductis a simili: Nam qui plagas accipit, aut fortunis spoliatur, idem periculum, et damnum accipit, sive id a latrone per vim, sive a Judice per iniquam sententiam patiatur: et tamen latroni armis resistere potest, judici non potest. Rursus, ejusdem periculi, et damni est in navim cogitam conscendere, cujus carinam scis esse quassatam, et illud intrare, quod putas esse bonum, cum revera rimosum, ac dissolutum sit: et tamen non est ejusdem peccati ex industria, et ex ignoratione pericu o naufragii se committere. Denique ejusdem periculi, et damni est, uxorem ducere valde morosam, et rixosam, sive id consulto propter fortunas, aut formam; sive ex errore, et imprudentia fiat: *et t.men neque par peccatum est, ejusmodi matrimonio studiose vel ignoranter implicari: neque licitum est uxorem repudiare, etiam si licitum fuit eam initio non ducere. »

Ad hrec argumenta respondeo, ea non a

simili, sed a dissimili duci, ac per hoc non impedire, quo minus consecutio rationis meae optima sit. Primum argumentum non ducitur a simili; quoniam populus ad quem pertinet regem eligere, non solum potest, sed debet regem eligere de fratibus suis, ut lex jubet, id est, Christianum, atque Catholicum, et gravissime peccat, si secus fecerit: qui autem incidit in latrones, potest, si velit, vim vi repejlere; sed potest etiam injuriam illam sequo animo tolerare, et magis apud Deum meretur, si malit injuste alatrone occidi, quam juste se defendendo latronem occidere.

Alterum exemplum de ascendente navim rimosam, cum periculo naufragii faciendi, nullam habet cum re, de qua nos agimus, similitudinem: non enim ignoramus non ' esse idem peccatum, si quis ex industria, vel ex imprudentia eidem periculo se exponat: sed quod dicimus est, idem esse peccatum consulto eligere regem hsereticum, et consulto tolerare regem hsereticum, si is conetur populum a veritate fidei avocare, et ad eum removendum vires non desint: nam sicut numquam licet adire periculum salutis seternse amittendse,itanumquam licet perseverare in simili periculo, modo possit illud vitari: qui enim amat periculum, in illo peribit, Eccles. m. Tertium exemplum de uxore rixosa, non est etiam multum ad rem, tum quia ut modo diximus, disputamus de eo, qui studiose adit periculum, et studiose in periculo perseverat: adversarius autem ponit exemplum de eo, qui per ignorantiam, aut imprudentiam ducit uxorem rixosam, et de altero, qui sciens, et prudens id facit. Deinde qui ducit uxorem more Christiano, sive prudens, sive imprudens id faciat, non potest post matrimonium consummatum ulla ratione ab eo vinculo solvi: quod enim Deus conjunxit, non potest homo separare: populus autem, qui regem eligit, potest per Pontificiam auctoritatem ab ejus obedientia, et juramento fidelitatis liberari. Itaque si exemplum aptum, et simile per omnia Barclaius a matrimonio ducere velit, accipiat matrimonium fidelis cum infideli: quemadmodum enim non licet fideli uxorem ducere infidelem, quoniam periculum est, ne illum a fide avertat: sic etiam non licet cum uxore infideli perseverare, non solum quia matrimonium illud non est legitimum, sed quia idem est periculum uxorem infidelem ducere, et cum infideli perseverare.

Nam etiam si matrimonium legitimum esset, ut est matrimonium infidelis cum infideli, tamen si alter conjugum convertatur ad fidem, et altera nolit sine injuria Creatoris viro cohabitare, potest matrimonium rite contractum rite dissolvi, ex Apostolo in priore ad Cor., c. vii, et usus Ecclesiae nunc habet, ut propter ingens periculum fidei, non solum liceat ejusmodi conjugium solvi, sed etiam non liceat viro ad fidem converso cum infideli conjuge cohabitare.

Chapter 19 of 37