Caput XVIII. Defenditur secunda pars rationis secundse pro potestate Summi Pontificis in temporalibus
In cap. 18. Barclaius refutare nititur secundam partem secundas rationis, quae initio capitis superioris proposita fuit. Argumenti summa haec est: Potest una respublica, si ab alia republica injuriam accipiat, et per ejus malam administrationem perturbetur, ac vexetur; armis cogere rempub. illam quamvis alia non sibi subjectam, ut mutet formam administrationis suae; et, si opus sit potest ejus principem deponere: igitur majori ratione poterit respublica spiritualis, si
a temporali injuriam accipiat, atque ab ea perturbetur, et vexetur, imperare reipublicse temporali sibi subjectae, ut mutet formam administrationis, et, si opus sit, poterit etiam principem temporalem deponere.
Ad hoc argumentum Barclaius respondet, quod jam ante responderat, non esse duas respublicas, spiritualem, et temporalem, sed unam cum duabus potestatibus, quarum neutra pendet ab altera. Sed quoniam hanc solutionem videbat non esse solidam: admittit coetum Ecclesiasticorum, quorum princeps est Papa, et coetum laicorum, quorum princeps est rex, posse dici duas respublicas intra ejusdem Ecclesiae sinum constitutas: et hoc admisso respondet, priorem rempublicam, id est, Ecclesiasticorum, non habere armanisispiritualia; posteriorem, laicorum, non habere arma nisi corporalia, et ideo non esse similes duabus rebuspublicis, quae armis corporalibus se defendunt, et una alteram cogit, et subjicit.
Sed haec solutio non est priore solidior, quamvis enim arma reipublicae spiritualis, quibus ipsa per se utitur, sint spiritualia; tamen arma corporalia sunt etiam in ejus potestate, quia gladius est sub gladio; et potest Ecclesia invocare brachium saeculare, et per illud uti gladio corporali. Sed praeterea arma ipsa spiritualia possunt cogere remp. temporalem, et ejus principem, quia potest Princeps spiritualis excommunicare principem temporalem, et ejus subditos a subjectione liberare, et ipsis sub excommunicationis poena mandare, ut principem excommunicatum pro principe non agnoscant, sed alium sibi eligant, vel legitimo successori adhaereant.
Addit postremo Barclaius: « Quid multis? licet illis suam comparationem, conclusionemque concedamus, nihil inde effici potest > nisi Papam habere talem potestatem disponendi de rebus temporalibus Christianorum, et eorum principes deponendi, qualem vel rex Franciae in Anglos, Hispanos, aliosve populos vicinos sibi injurios, vel horum singuli, in res, regesque Francorum ipsis infestos habere dignoscuntur: quae qualis, quantaque sit, ferro tan tum cerni potest. »
Respondeo: Comparatio, et ratiocinatio, qua nos usi sumus in comprobanda Pontificis potestate, non procedit a simili, sed a majori, hoc enim est quod diximus, si potest ratione solius injuriae una respublica, aliam non sibi subjectam cogere, et ejus
principem deponere: quanto magis poterit respublica spiritualis cogere temporalem sibi subjectam, ej usque principem deponere, si ab illa tale detrimentum accipiat, ut non possit alia ratione sibi prospicere, nisi principem illum removendo, atque alium substituendo? Itaque non est similis potestas, quam habet resp. spiritualis in temporalem, potestati Francorum in Anglos, vel Anglorum in Francos: sed potestati, quam habet spiritus in carnem sibi conjunctam, vel caput in membra sibi adhaerentia.
Chapter 17 of 37