Caput XIII. Defenditur prima ratio Bellarmini pro potestate Pontificis in temporalibus
In cap. 13. aggreditur1 Barclaius refutare eas rationes, quas egoinlib.v. dePontif. cap. 7. adduxi ad probandam Pontificis Maximi potestatem in temporalibus. Et quoniam ille praefatur, neminem Bellarmino diligentius rationes pro hac potestate collegisse, vel argutius proposuisse, vel brevius, etsubtilius conclusisse; ut videlicet lectoribus persuadeat Bellarmino superato, rem totam esse confectam: ego quoque praefari debeo, me non admittere, quae Barclaius do mea diligentia, argutia, et subtilitate dicit. Sc.o enim multos esse me longe doctiores, et di- Ugentiores, ac subtiliores, qui in eodem argumento ante me versati sunt, et quorum
ego diligentiam, et studium pro ingenii me tenuitate annulari studui: proinde non in me superando stat summa victoriae, ut Barclaius persuadere lectoribus nititur. Admonendum quoque lectorem esse duxi, me in hac re comprobanda rationes tantum, et exempla, non Seri p! uras, concilia, et Patres adduxisse: quoniam ista in libris superioribus copiosissime persecutus fueram in confirmando primatu spirituali Summi Pontificis; quo confirmato, et firmiter stabilito facillimum esse censui, ex eo tamquam ex fonte deducere rivulos rationum ad potestatem in temporalibus comprobandam.
Prima igitur ratio mea, quam Barclaius ad verb mi refert,haec fuit:
Potestas civilis subjecta est potestati spirituali, quando utraque pars est ejusdem reipub. Christianae: ergo potest princeps spiritualis imperare principibus temporalibus, et disponere de temporalibus rebus in ordine ad bonum spirituale: omnis enim superior imperare potest inferiori suo.
Quod abtem potestas politica, non solum ut Christiana, sed etiam ut politico, sit subjecta Ecclesiasticae, ut talis est: primo demonstratur ex finibus utriusque. Nam finis temporalis subordinatur fini spirituali, ut patet, quia felicitas temporalis, non est absolute ultimus finis; et ideo referri debet in felicitatem aeternam. Constat autem ex Aristotele lib. i. Ethic. c. i. ita subordinari facultates, ut subordinantur fines.
Secundo reges, et pontifices, clerici, et laici non faciunt duas respublicas, sed unam, id est, unam Ecclesiam. Sumus enim omnes unum corpus Rom. xii. et I Corinth. xir. At in omni corpore membra sunt connexa, et dependentia unum ab alio: non autem recte asseritur, spiritualia pendere a temporalibus: ergo temporalia a spiritualibus pendent, iliisque subjiciuntur.
Tertio, si temporalis administratio impedit spirituale bonum, omnium judicio tenetur princeps temporalis mutare illum modum administrandi, etiam cum detrimento temporalis boni: ergo signum est, subjectam esse temporalem potestatem spirituali. Hmc est mea ratio prima satis fideliter aBarclaio relata.
Huic rat oni respondet ipse, falsum esse, quod ego assumpsi, civilem pote: tutem subjectam esse spirituali, quando utraque pars est ejnsdom rcipub. Christiana?. Id autem falsum esse probare conatur his verbis:
« Siquidem hee duce potestates ita sunt partes rcipublicee Christianae, ut neutri in alteram imperium sit, utpote cum libere, et sui juris essent, mutuo amore coierunt. TJtraque ergo alteram in suo ordine, et munere recognoscit, et veneratur, et suam utraque functionem arbitratu suo exercet 5 tantum inter eas conspirans quidem consensus, et societas est, ad Christianam rempub. conservandam. »
Respondeo: In his verbis affirmari video, non probari, politicam, et Ecclesiasticam potestates in eadem Ecclesia Christiana conjunctas esse vinculo benevolenti se, non autem subjectione uni is ad alteram. Sed hoc recte diceretur, si politica, et Ecclesiastica potestas ejusdem ordinis essent, et quasi duas separatas respublicas facerent, ut sunt pagi Helvetiorum. At ex Script ris divinis Pontifices, et reges, clerici, et laici in Christo regenerati unam remp. imo unam civitatem, imo unam domum, imo unum corpus efficiunt. Neque potestas spiritualis, et temporalis in Ecclesia conveniunt, ut dua? resp. in unam confoederationem, sed ut spiritus, et caro in unum hominem, ut Gregorius Nazianzenus praeclare docuit in oratione ad populum timore perculsum certum autem est, spiritum in carnem imperium habere debere, non contra: neque sunt in Ecclesia Christi Pontifices, it reges, ut principales arietes in ovili, sed ut pastores, et oves: neque in dubium revocari potest, an pastores ovibus, vel oves pastoribus cum imperio praesint.
Subjungit Barclaius: «Utraque potestate, sive ut Genebrardi verbis utar, utroque magistratu Ecclesia continetur, munitur, et viget: ad quam protegendam, et sartam rectam conservandam alterius sic
Altera poscit opem res, et conjurat amice,
ut quamdiu societatem retinent, respublica Christiana innumeris concordiae, et pacis commodis efflorescat. At ubi coitam dissolvunt, spiritualis quidem potestas, licet divina virtute praestans, imbecillior tamen in oculis hominum, et corporalibus auxiliis destituta plerumque contemnitur: temporalis vero, quantumvis potens, atque fortis in suam ipsius perniciem per omne scelus, et
insaniam properat, nimirum coelesti gratia destituta, qua per spiritualis potestatis coitionem fruebatur. »
Respondeo: Haec omnia contra suum auctorem, non contra Bellarminum pugnant. Fatetur enim Bellarminus, optimum esse, ut duae istae potestates concordes sint, et valde perniciosum si inter se pugnent: sed non inde sequitur unam alteri non essejure subjectam. Nam et in homine optimum est, ut spiritus et caro concordes sint, et perniciosum si dissideant, ut saepe carne reluctante imperio spiritus, et spiritu carnem in servitutem redigere conante, discordant: nec tamen ullus sapiens ex hac discordia colliget, non debere esse spiritui in carnem suam imperium; cum contrarium apertissime inde colligatur. Igitur eodem modo ex eo quod ex discordia duarum potestatum, spiritualis, et politicae in eadem Christiana republica tam multa incommoda sequuntur, et utrique valde necessaria concordia est: colligi debet, pertinuisse ad sapientiam Christi Christianae reipublicee Conditoris, ut unam potestatem alteri subjiceret, quo facilius pacem, et concordiam inter se retinerent, et colerent.
Addit Barclaius testimonium Hosii Cordubensis, et S. Bernardi: sed quoniam ad testimonium Hosii non semel supra respondimus, audiamus verba S. Bernardi lib. 1. de Consideratione cap. 5. « Habent, inquit, haec infima, et terrena judices suos, reges, et principes terrae, quid fines alienos inauditis? quid falcem vestram in alienam messem extenditis? »
Respondeo: Sanctus Bernardus ipse se declarat, cum in eodem loco subjungit:
« Non quia indigni vos, sed quia indignum vobis talibus insistere, quippe potioribus occupatis: denique ubi necessitas exigit, audi quid censeat, non ego, sed Apostolus. Si enim in vobis judicabitur hic mundus indigni estis, qui de minimis judicetis? Sed aliud est incidenter incurrere in ista, causa quidem urgente, aliud vero incumbere istis, tamquam magnis, dignisque tali, et talium intentione rebus. » Ubi demonstrat Pontifices maximos, ut plurimum debere in rebus majoribus occupari, et infima ista, ac terrena relinquere Judicibus minoribus, regibus videlicet, et principibus terree. Quemadmodum Apostolus I Corinth. vi. dixit: Judicia saecularia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, hos constituite ad judicandum. Itaque
S. Bernardus eo loco fines alienos, et messem alienam, judicia terrena vocavit, non quod non possit Pontifex, sed quod ut plurimum non debeat, dimissis rebus gravioribus, istis terrenis, et vilibus implicari. Et Barclaius non satis prudenter, ne dicam fraudulenter, verba citat, qute secum adferunt explicationem, si locus integer adferatur.
Pari astutia Joan. Driedonem allegat ex lib. ii. de liberi. Christiana cap. 2. cujus heec supt verba: « Christus utriusque potestatis officia discrevit, ut una divinis, et spiritualibus rebus, atque personis, altera profanis, atque mundanis prassideret»; et mox: « En plane vides Christum discrevisse utriusque potestatis officia, distinctio igitur Ecclesiasticae potestatis Papalis e potestate saeculari, ac imperiali est de jure divino facta. »
Respondeo: Scribit Joannes Driedo, potestates illas duas distinctas esse; sed unam alteri subjectam esse, temporalem videlicet spirituali hoc loco non negat, et paulo infra in eodem capite disertis verbis affirmat, dicens: « Unde Papa, et imperator sunt in Ecclesia, non tamquam duo rectores summi inter se divisi, quorum neuter alterum cognoscit, et veneratur, tamquam superiorem: quia regnum sic contra se desolabitur. » Haec ille: nec valet glossa Barclaii, quod imperator in spiritualibus Papam, Papa in temporalibus imperatorem cognoscere debeat, et venerari tamquam superiorem. Nam Joan. Driedo explicuit sententiam suam lib.i. ejusdem operis, cap. 9. ubi docuit, in ordine ad finem supernaturalem, subjectam esse potestatem temporalem potestati spirituali, et cap. 14. docuit, papam habere plenitudinem potestatis super omnes reges, et principes Christianos, et posse eos regnis privare, et in temporalibus prorsus eximere plebem Christianam ab eorum obedientia, et subjectione: et nusquam docuit, potestatem spiritualem subjectam esse temporali, aut posse a regibus privari Pontificem Papatu, autab ejus obedientia, et subjectione populos liberari. Allegat Barclaius antiquam glossam in can. Hadrianus, dist. 63. sic dicentem: « Quemadmodum ille huic in spiritualibus: ita hic illi in temporalibus pater est ». Sed ego istam glossam neque in novis, neque in antiquis editionibus invenire potui. Fortasse tamquam delira anus antiquata est, aut prse nimio senio jam dudum excessit e vivis.
Postremo addit Barclaius testimonium
Bellarmini, ut Bellarminum cumBcllarmino commitat, eumque proprio gladio vulneratum prosternat. « Nota, inquit Bellarminus lib. v, de Pontifice cap. 3. quemadmodum non est idem sidus sol, et luna, et sicut lunam non instituit sol, sed Deus; ita quoque non esse idem Pontificatum et imperium, neque unum ab alio absolute pendere. » His verbis recitatis, subjungit Barclaius: « Sunt quidem sol, et luna duo luminaria magna, quse Pontifex Innocentius, cap. Solitae, de majorit, et obed.,por allegoriam interpretatur duas dignitates, qum sunt Pontificalis auctoritas, et regalis potestas, et illam soli, hanc lunae comparat. Unde hoc modo disputo. Quemadmodum luna non minus luna est, nec minus per se consistit, tunc cum a sole recedit, et mutuatum ab eo lumen errans amittit, quam cum ejus radiis pleno orbe, atque aspectu illustratur, et neutro casu haec ab illo, aut ille ab hac dependet; sed ambo institutionis suae ordinem, et modum tenentes Deo, mundoque dcser\iunt. sic etiam potestas regalis, sive politica propriis subnixa viribus per se semper consistit. et licet magnum quidem lumen ad bene, beateque vivendum a Pontificali, spiritualique potestate accipiat, tamen ejus, neque accessu, neque recessu ulla ex parte in sua outrta, sive essentia mutatur, minuitur, vel augetur, multoque minus advenienti subjicitur. »
Respondeo: Similitudines non in omnibus locum habent, sed in ea tantum re, ad quam explicandam adhibentur. Ideo frustra queeritur accommodatio in omnibus. Christus agnus Dei dictus est propter mansuetudinem, et leo propter fortitudinem, et petra propter firmitatem, et vitis propter tocunditatem: nec tamen licet Christo tribuere stoliditatem ovis, aut sieviliam leonis, aut duritiem lapidis, aut fragilitatem vitis. Recte igitur comparavit InnocentiusIH, potestatem Pontificiam soli, et potestatem regiam lunae, quod illa praesit spiritualibus, ista temporalibus, illa sit major, ista minor. Nec male ego notavi, Pontificatum, et imperium instar solis, et lunae esse distincta, et a Deo; et imperium absolute non pendere a Pontificatu: quia videlicet imperium Romanum fuit ante Pontificatum Christianum, ac per hoc institutum non fuit a Pontifice: neque Pontifex imperium sustulit unquam, sed solum transtulit ab uno homine a i alium, vel ab una gente ad aliam. Concedimus autem Barclaio potestates Pontifi eram, et regiam insta r sn'is, et lunae non pendere ah invicem quoad essentiam. Sed non concedimus, quod Barclaius in fine addidit, lunam soli non subjici. Subjicitur enim luna soli, cum abeo lumen i eci - piat, et non subjicitur luna) sol, qui nihil recipit a luna. Nec solum luna, sed omnes etiam stella) subjiciuntur soli, quoniam ab illo lumen recipiunt: et recte Marcus Tullius in Somnio Scipionis de sole dicit: Dux est et princeps, et moderator luminum reliquorum. Itaque quemadmodum soli subjicitur luna, et luna) non subjicitur sol: ita quoque Pontifici subjicitur rex, et regi non subjicitur Pontifex.
Chapter 12 of 37