Skip to the text

Caput XXXII. Refutantur falsa quaedam pronunc iata Barclaii, quae digrediendo effutiit

In capite trigesimo primo Barclaius multa repetit, quae supra dixerat de majoribus nostris, qui Principes infideles, cum facile possent eos opprimere, patienter tolerarunt: item de turbis excitatis in Ecclesia occasione Gregorii VII et Bonifacii VIII qui Principes Christianos, vel re ipsa deposuerunt, vel deponere tentarunt. Addit vero reprehensionem Clementis Septimi, et Pauli Tertii in haec verba.

«De postremis duobus Pontificibus ausim affirmare (est enim orbi notissimum) in causa eos fuisse perdendae Religionis in Anglia, quod istam tam invidiosam, et late parentem potestatem in regni illius principem, et populum sibi assumere, et exercere conati sint.

Haec vero falsitas et calumnia tam est manifesta, et notoria, ut mirum sit ab homine, qui se in historiis versatum profitetur, proficisci potuisse. Sed odium in Pontifices, et maledicendi libido, non solum mentem exceecat, sed etiam memoriam perdit. Quis

enim ignorat Clementem Septimum optasse modis omnibus Henrico VIII. Angliae regi sibi amicissimo gratificari. modo justitia, et Religio id paterentur? At Henricum anathemate feriit; et extafc sententia Clementis in Henricum apud Nicolaum Sanderum lib. i. de Schismate Anglicano. Verum est, sed coactus fuit, et causa anathematis adeo justa fuit, ut ne Barclaius quidem eam reprehendere possit, quamvis maxime vellet: nimirum Hernicus contra omnia jura, cum maximo totius orbis terne scandalo, lite pendente ad tribunal Summi Pontificis, et ipso Summo Pontifice palam prohibente, et censuras Ecclesiae comminante, Catharinam legitimam conjugem a se abdicavit, et Annam Bolenam sibi multis modis affinem matrimonio junxit; ita separavit quod Deus conjunxit, et conjunxit quae Deus separari mandavit. Quaero igitur a Barclaio, an potuerit Clemens Pontifex, salva pietate, aliud agere quam quod egit? certe peccare non licet ullius boni acquirendi gratia: quomodo autem Pontifex non peccasset, si matrimonium regis cum Catharina jure contractum diremisset: et matrimonium ejusdem regis cum Anna, quae ipsius regis soror et filia ex affinitate erat, approbasset? id enim ita se habere, ex confessione ipsius regis, Nicolaus Sanderus demonstrat lib. i. de schismate Anglicano. Ergo causa perditionis Angliae., non Pontificis justitia, sed regis impetens libido fuit. Paulus vero tertius severiorem quidem sententiam in Henricum protulit, sed quando jam rex a Catholica fide defecerat, seque per novam et inauditam haeresim caput Ecclesiae constituerat, et regnum suum a communione corporis Christi mystici separaverat. Quare non potuit esse causa Paulus Pontifex perditionis Angliae, quae jam perierat: neque aliud propositum fuit Pontifici, nisi utgregrcm, et regem perditum, si quo modo posset, inveniret, atque ad viam veritatis errantem reduceret, et mortuum in peccatis ad vitam gratiae revocaret; ut de eo dicere posset, Filius meus mortuus erat, et revixit, perierat, et inventus est. Vide apud Sanderum loco citato, defectionem regis, et regni anno 1534. et sententiam Pontificis Pauli III anno 1535. quam etiam sententiam idem Pontifex ob spem aliquam conversionis regis ostensam, ut in eodem loco Sanderus notat, exeeutioni mandari noluit.

Subjungit postea falsitatem aliam, non in historia, sed quod gravius est, in Fide, ct Religione Catholica: «Reges, inquit, non in eadem causa sunt, sed supra omnes leges humanas, omneque jus positivum, soli Deo administrationcm reddituri, et quanto tardius, tanto severius puni, ( ndi. Adve;sus privatos executio para' a est, quam nequeunt nisi ex indulgentia principis evitare. Adversus Principes, quae potest lieri executio, cum nullis humanarum legum sanctionibus teneantur, nullisque ad poenam vocentur legibus, tuti imperii potestate? Nam quod in jure expressum est, principem legibus esse solutum, cum de omnibus legibus, tum maxime de poenariis intedigunt, ut iis Princeps, etiam si delinquat, non coerceatur. » Haec vero Rarclaii sententia primum secum ipsa pugnat: nam si legibus omnibus humanis reges soluti sunt, certe non delinquunt, cum secundum eas non operantur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio, inquit Apostolus ad Rom. iv; cjuo modo ergo Barclaius in ultimis verbis dixit, Principes non puniri, etiam si delinquant? admittit enim eos delinquere, cum leges humanas non servant, et tamen affirmat eos legibus non teneri: qui autem legibus non tenentur; utique non delinquunt, si eas non servent. Respondebit fortasse, principes non teneri legibus, quantum ad coactionem, teneri autem quantum ad directionem. Quamvis autem videantur verba ejus principes ab omni legum humanarum obligatione liberare: tamen admissa responsione paulo ante allata, iterum quiero, velit ne Barclaius principes solutos vi coactiva legum humanarum omnium tum civilium, tum Ecclesiasticarum, an civilium tantum: nam si dixerit, eos solutos esse vi legum civilium tantum; certe aliter sentit, aliter loquitur: disertis enim verbis dicit, principes esse super omnes leges humanas, omneque jus positivum, et nullis humanarum legum sanctionibus teneri: leges autem Ecclesiasticas, qua) a summis Pontificibus, conciliisve Episcoporum conduntur, humanas esse, et ad jus positivum pertinere dubitari non potest. Sin autem, ut verba sonant, solutos vult esse Barclaius Principes legibus Ecclesiasticis Pontificum, et Conciliorum, errat in doctrina fidei manifeste, et repugnat iis, qua) supra non semel repetivit, Principes Christianos omnes subjectos esse spirituali potestati summi Pontificis, ut oves baculo pastoris: et posse censuris Ecclesiasticis, et ipsa etiam

excommunicatione coerceri, et cap. 32. addit, Posse Principes per summum Pontificem pr vari omnibus commodis regenerationis in Christo, item tradi Satana) usque ad legitimam errati,- et contumacia) satisfactionem. Et quoniam privari tot commodis, et Satanae tradi, gravissima poena est omnium consensu, fateri debet, paratam esse adversus principes executionem, et eos quoque ad poenam legibus vocari: quae sunt omnino contraria iis, quae hoc loco scripsit, sed veniamus ad ea, quae ad institutum nostrum proprie pertinent.

Chapter 31 of 37