Caput XXXIII. Defenditur pars secunda rationis quintae principalis pro potestate summi Pontificis in temporalibus
In cap. 32. Barclaius ex longa digressione domum rediens, proponit, ac discutit, et refellere nit tur secundam partem rationis meae principalis, quae hac ratiocinatione continebatur: Potest pastor arietes furiosos destruentes ovile separare et recludere: Princeps autem est aries furiosus destruens ovile, quando est catholicus fide, sed adeo malus, ut multum obsit Religioni, et Ecclesiae, ut si Episcopatus vendat. Ecclesias diripiat, etc. Ergo poterit pastor Ecclesiae eum recludere, vel redigere in ordinem ovium.
Hanc ratiocinationem Barclaius impugnaturus incipit a censura vocabulorum, ac dicit, excludere dicendum erat, non recludere: recludere enim aperire est. At ego per recludere, non excludere, sed includere significare volui: solent enim pastores arietes furiosos includere in aliquem locum, ut non possint cornibus oviculas petere, vel pedibus conculcare. Sed recludere, inquit ille, aperire est, non claudere. Verum est id quidem, cum dicimus, recludere fores, aut domum, aut carcerem: sed cum dicimus recludere aliquid intra fores, aut hominem in domo, vel carcere recludere, tum recludere, accipitur pro eo quod est claudere, vel includere: et hoc posteriore modo significare volui, arietem a pastore recludi in loco aliquo angusto, et munito, unde non facile possit egredi. Ac ne putet Barclaius, me sine auctore esse loquutum, legat Hincmarum in vita S. Remigii, lvonem inEpist. 49, Aimoinum, in lih. iv. historia) cap. 57, et inveniet passira recludere ab auctoribus non malis usurpari pro includere, quo modo religare, nori est solvere, sed iterum, vrl arctius ligaro. Ac u*t os Barclan penitus obstruamus, audiat S. Hieronymum auctorem primae classis, iu libro adversus Vigilantium, sic lo:|uentem: (i Ais vel in sinu Abrahae, vel in loco retrigerii, vel subter aram Dei animas Apostolorum, et Martyrum consedisse, nec posse suis tumulis, et ubi voluerint adesse praesentes: Senaioriae videlicet dignitatis sunt, et non inter homicidas teterrimo carcere, sed in libera, honestaque custodia, in Fortunatorum Insulis, et in campis Elysiis recluduntur: » haecS. Hieronymus, cui non audebit, opinor, Barclaius dicere, recludere aperire est, proinde includuntur dicendum erat, non recluduntur. Ac ut ex eodem S. Hieronymo referamus Barclaio gratiam fraternas correptionis: meminerit se cap. 30. jurasse per Herculem, cum ait: Ego me Hercle, etc. et audiat S. Hieronymum in Epistola ad Damasum, de lilio prodigo dicentem, « Absit ut de ore Christiano sonet, me Hercule, et me Castor, et esetera magis portenta, quam numina. » Sed his omissis, veniamus ad seria.
Admittit Barclaius ratiocinationem meam totam, et omnia, qua) inde per bonam consecutionem deducuntur. Sed negat inde aliud effici posse, nisi ut Pastor, id est Papa arietem furiosum, id est regem dclerrinum possit per excommunicationem ab ovili excludere, et privare spiritualibus beneficiis Sacramentorum, ct suffragiorum: sed non ultra procedere ad ullam poenam temporalem, qualis in primis est privatio temporalis jurisdictionis, aut dominii.
Sed Barclaius non percipit vim argumenti ex proposita similitudine, quam admisit, ut aptam atque idoneam ad hanc rem explicandam, et probandam. Neque enim pastor arietem furiosum solum excludit a grege; sed alligat, ct recludit, sive includit in aliquo angulo, ut non possit amplius Dux esse gregis. Et ad hujus pastoris similitudinem successor sancti Petri, et Vicarius Christi Principem Christianum destruentem Ecclesiam, alligat vinculis excommunicationis, et quodam modo includit in angulum, dum non finit, ut regat amplius populos Christianos.
Quod autem Barclaius dicit: Posse principem excommunicari, sed non posse privari nisi spiritualibus bonis, ac per hoc non posse
priva- i auctoritate, vel jursdictionc, vel domino temporali, neque posse subditos ejus absolvi a fidelitate, et obedientia, quam illi debebant, mirum est, cum sacri Canones, quorum scientiam ipse profitetur, inter excommunicationis effectus ponant, non solum privationem Sacramentorum, et suffragiorum; sed etiam commercii civilis, ac praecipue forensis, ut non possit cxcommunicatus pro tribunali sedere, et judicare, neque subditi comparare in judicio curam excommunicato, ut est communis sententia, ex cap. Ad probandum, de sent. et re judic. et ex cap. Decernimus, de sent. excommunio. in 6. Item privationem, vel suspensionem jurisdictionis, et absolutionem subditorum a fidelitate; de quare apud Gratianum 15. q. 6. Can. penultimo sic legimus. « Nos sanctorum praedecessorum nostrorum statuta tenentes, eos qui excommunicatis fidelitate, aut Sacramento constricti sunt, Apostolica auctoritate a juramento absolvimus, et ne sibi fidelitatem observent, omnibus modis prohibemus, quousque ipsi ad satisfactionem veniant, >* et can. ultim. « Juratos milites Hugoni Comiti, ne ipsi quamdiu cxcommunicatus est sci viant, piohibeto, qui si Sacramenta praetenderint, moneantur, oportere Deo magis servire, quam hominibus. » Denique in c isu hseresis privari etiam domino docet sanctus Thomas in 2. 2. q. 12. art. 2. his verbis, u Quam cito aliquis per sententiam denunciatur excommun iratus propter apostasiam a fide, ipso facto subditi absoluti sunt a dominio ejus, et a fidelitatis juramento, quo ei tenebantur. » Et quamvis extra casum hairesis.ex vi sententia) excommunicationis uon sequatur privatio dominii temporalis, sive rerum particularium, sive regnorum, et principatuum; tamen posse per summum Pontificem privari reges aliosque principes justis de causis regno, vel principatu, probatum est supra testimoniis, et rationibus multis, neque ea potuit Barclaius cavillationibus suis ullo modo convellere.
« At, inquit, bona temporalia, qua) civili, et humana potestate possidentur, de manu principis politici accipiuntur, ergo non possunt auferri per excommunicationem, qute est sententia judicis temporalis. »
Respondeo: Bona temporalia, quamvis humana, et civili potestate' possideantur, tamen bonis spiritualibus subordinaritur, et potestas ipsa temporalis potestati spirituali subjicitur. Ideo verum quidem est, non posse spiritualia tolli per sententiam judicis temporalibus, neque potestas spiritualis temporali subjicitur: sed non est verum, non posse temporalia aliqua tolli per excommunicationem, quae est sententia judicis spiritualis. Neque hoc in dubium revocari potest, cum satis constet commercium civile, et actiones forenses, bona esse temporalia, et civilia: et tamen istis bonis temporalibus privari excommunicatos, praesertim postpublicam denuntiationem, vel declarationem.
Chapter 32 of 37