Caput XXXIV. Refutatur error Barclaii de exemptione clericorum
Transit deinde Barclaius ad exemptionem clericorum, sumpta occasione ex eo quod dixerat, bona temporalia non posse dari, nec auferri, nisi a principe temporali, et neminem posse judicium principis in temporalibus declinare. Et quia poterat aliquis objicere clericos exemptos esse a potestate principum, ac per hoc etiam in temporalibus posse eorum judicium declinare; respondet: clericos privilegio principum exemptos esse, cum alioqui jure communi subditi essent, sicut ceeteri. Digreditur igitur in hoc capite, et sequenti ad exemptionem clericorum, et multa dicit, quae non solum a veritate, sed etiam a communi scriptorum sententia abhorrent.
Primum dicit, antequam clerici beneficio principum eximerentur, jure communi subjectos fuisse judicio Magistratuum tempora-, lium. Id probat duplici ratione: primum ex eo, quod clerici, non solum clerici sunt, sed etiam cives Beipublicae politica}; et citat librum meum de clericis cap. 28. Deinde ex eo quod olim sub optimis, et piissimis principibus causae clericorum tam civiles, quam criminales, exceptis causis Ecclesiasticis, apud politicos, et temporales judices agitabantur, et citat caput quintum decimum hujus libri, ubi hoc demonstrasse putat.
Ad hoc respondeo: Clericos non solo privilegio Principum, sed etiam decretis Summorum Pontificum, et quod majus est, divino jure exemptos fuisse, ac per hoc exemptos fuisse, antequam Principum privilegio eximerentur. Quod autem Clerici sint cives, et pars quaedam reip. politicae, probat, eos
teneri ad observandas leges civiles vi rationis, non vi legis, atque ad hoc probandum ego rationem illam adduxi, qua nunc abutitur Barclaius ad probandum jure communi subjectos fuisse clericos civili Magistratui: quod tamen inde non recte probatur. Quod vero sub piis principibus ante Justiniani tempora causae civiles, et criminales clericorum apud Magistratus politicos aliquando agitarentur: dico, inveniri quidem leges principum in Codice, tit. de Episcopis, et Clericis, quae disponunt de causis clericorum apud saeculares judices terminandis: sed inveniri etiam Canones Conciliorum ejusdem aetatis, ut Carthaginiensis tertii can. 9. Milevitani can. 19. Chalcedonensis can. 9. et aliorum quibus prohibetur clericis accessus ad judicia saecularia. Itaque piis principibus nondum satis nota, et explicata erat exemptio, quam jure divino clerici habebant,; et sancti Patres paulatim eam explicare, atque introducere nitebantur.
Secundo, Barclaius dicit, mirari se, Bellarminum asserere, Papam potuisse eximere simpliciter clericos propria auctoritate per legem canonicam, a subjectione temporalium Principum. « ld enim, inquit., pace tanti viri dicam, est falso falsius: quia lex Christi neminem privat jure, dominioque suo: privaret autem, si per eam jus, et dominium temporale, quod principes antequam fierent Christiani in clericis habebant, ipsis invitis auferret. » Haec ille.
Sed ut magis Barclaius miretur, non solus Ballarminus, neque soli illi, qui inter Theologos, et Jureconsultos maxime favere videntur exemptioni clericorum; sed illi etiam, qui parum favere existimati sunt, idem prorsus dicunt: haec enim sunt verba Domini a Soto in 4. Sentent. dist. 25. q. 2. art. 2. conclus. 6. « Papa potuit etiam inconsultis principibus, et debuit clericos ab eorum exactionibus, et foro excipere: cui quidem exemptioni principes contravenire nequeunt. » Atque hoc idem docet Didacus Covarruvias Jureconsultus nobilis Solum sequutusin practicis quaest. q. 31. conci. 3. his verbis: « Potuit Summus Pontifex clericos, et eorum res a jurisdictione saeculari eximere: idque conveniens fuit, et est Christianae reip. non tantum in spiritualibus, quod jure divino jam erat institutum, sed etiam intemporalibus», et conci. 4. «Quamvis exemptio Clericorum a jurisdictione saecularium jure tantum humano sit introducta, princeps tamen saecularis, utcumque summus sit, non poterit huic immunitati, aut exemptioni propriis legibus, propriave auctoritate derogare. » Desinat ergo jam Barclaius mirari si Bellarminus dicit, quod fere omnes dicunt, et nolit ipse, quasi solus sapiat, id negare, quod fere nullus negat.
At, inquit: lex Christi neminem privat jure, dominioque suo. Yerum est per se, ac proprie; quasi hoc ipsum intendat, nisi aliquis culpa sua privari mereatur. Sed tamen dum evehit laicos ad ordinem altiorem, id est, clericorum, non est mirum si consequenter privet principes jure, quod in eos habebant, dum essent in gradu inferiore: neque desunt exempla in aliis rebus tam prophanis, quam sacris. Evehit rex privatum hominem, qui subjectus erat comiti, ad Principatum; consequenter privat comitem jure quod in illo habebat, et fortasse comitem eumdem subjicit illi Principi jam effecto, cui idem comes antea jam praeerat. Evehit Papa simplicem Presbyterum, subjectum alias Episcopo in Metropolitanum, ac per hoc sine ullius injuria facit, ut qui antea subjectus erat Episcopo, incipiat tamquam Metropolitanus Episcopo praeesse, cui paulo ante subjectus erat. Jus habebat maritus infidelis in conjugem infidelem: convertitur mulier ad fidem, et consequenter liberatur a subjectione viri infidelis, et sine injuria ulla lex Christi privat virum infidelem jure, quod in uxorem suam habebat: pari ratione per matrimonium per verba de praesenti contractum, acquirit vir Christianus jus in uxorem Christianam, et tamen si intra tempus a jure praescriptum, velit illa ad professionem vitae altioris ascendere, et sanctimonialis fieri, lex Christi privat virum jure, quod acquisierat, non per se, sed consequenter: non enim intendit lex Christi virum illum jure suo privare, sed feminam ad altiorem gra- / dum evectam honorare. Denique evehitur filius familias in Episcopum, privatur pater ipsius potestate patria, non ut ipse afficiatur injuria, sed quia non decet patrem spiritualem subjici potestati parentis carnalis.
At rursus objicit Barclaius dicens: «Deinde cum ipsemet Papa exemptionem suam, non alio jure, quam Principum largitate, et beneficio nactus sit, (nam ut adversarii fatentur subjectus erat de jure, et de facto Ethnicis principibus, sicut alii cives) absurdum est dicere, eum potuisse liberare alios ab illa subjectione: alioqui id in eum con- Tom. Xfl
veniret, Alios salvos fecit, seipsum non potuit salvum facere. »
Respondeo: Argumentum Barclaii duplici vitio laborat: nam et antecedens habet falsum, et consecutionem vitiosam. Falsum in primis est. Pontificem non alio jure, quam principum largitate, et beneficio, exemptionem suam nactum esse: qui enim Vicarium suum in terris eum constituit, is hoc ipso exemit eum ab omni potestate principum terree: sed etiam si subjectus jure fuisset regibus, vel imperatoribus ethnicis: non tamen sequeretur, eum subjectum quoque esse debere regibus, vel imperatoribus Christianis, nisi ipsorum largitate et beneficio eximeretur. Nam cum sit ipse super omnem familiam constitutus, et reges, atque imperatores ab eo in eamdem familiam coaptentur, ut ab ipso regantur, et dirigantur, certe nulla ratio patitur, ut ipse illis subjiciatur, quibus jure divino prsesidet. Sed bene habet, quod Barclaius ita irridendum putavit Vicarium Christi, quo modo perfidi Judaei Christum irridebant: qui tamen vel inviti confitebantur, multos a Christo ab. ipsa morte salvos factos fuisse, et sacrilege mentiebantur, cum non potuisse seipsum ab interitu salvum facere.
Tertio, Barclaius dicit, non esse verum quod multi dicunt, a veteribus Conciliis fuisse Clericos a potestate, et jurisdictione Magistratuum civilium exemptos; qui etiam addit, Patres, qui in Conciliis interfuerunt, vetuisse quidem, ne clerici adirent tribunalia judicum ssecularium: sed non vetuisse, ne vocati responderent: neque ullo modo prohibuisse temporalibus judicibus, ne causas clericorum audirent: sed nec prohibere ulla ratione potuisse. Ac primum id ostendere conatur ex concilio III. Carthaginiensi, can. 9. ubi sic legitur: « Item placuit, ut quisquis Episcoporum, presbyterorum, diat; conorum, sive clericorum, cum in Ecclesia ei crimen fuerit intentatum, vel civilis causa fuerit commota, si relicto Ecclesiastico judicio, publicis judiciis purgari voluerit, etiamsi pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat, et hoc in criminali judicio: in civili vero perdat, quod evicit, si locum suum obtinere voluit. Cui enim ad eligendos judices undique patet auctoritas, ipse se indignum fraterno consortio judicat, qui de universa Ecclesia male sentiendo, de judicio saeculari poscit auxilium: cum privatorum Christianorum causas (Apostolus ad Ecclesiam deferri, 'atque ibi determinari praecipiat. » Hactenus verba concilii, in quibus nihil videre potuit Barclaius, pro clericorum exemptione: sed tantum id ait egisse Patres, ut eorum clericorum levitatem, et procacitatem coercerent, qui post causam in Ecclesia tractari coeptam, spretis, et relictis judicibus Ecclesiasticis, laico se arbitrio judicioque committunt.
At nos multa videmus in hujus concilii verbis pro exemptione clericorum. Primum enim aperte damnant Patres recursum ad judicia saecularium Magistratuum: quod certe non facerent, si saeculares Magistratus omni ex parte legitimi judices Ecclesiasticorum fuissent, quae enim culpa erat appellare a judicio Episcopi ad judicium praesidis provinciae, vel ipsius principis, si praeses, vel princeps legitimus judex erat, non solum clerici, sed etiam Episcopi? Deinde concilium rescindit sententiam judicis saecularis contra clericum latam, dum judicat, ut in criminali judicio clericus a saeculari judice absolutus amittat locum suum; et in judicio civili, perdat quod evicit, id est, neutri prosit sententia in favorem ejus a judice saeculari pronunciata: quamvis autem haec loco poenae decernantur; tamen injusta fuisset poena, si crimen non fuisset clerico saeculare judicium agnoscere. Denique quia Barclaius dicit, concilium reprehendere solum eos clericos, qui post inchoatam causam in judicio ecclesiastico, eam transferunt ad judicium saecularium potestatum, quod injuriosum videri potest ecclesiasticis judicibus: audiat Milevitanum concilium ejusdem aetatis, et in eadem Africa celebratum: sic enim loquitur, can. 19. « Placuit, ut quicumque ab imperatore cognitionem judiciorum publicorum petierit, honore proprio privetur; si autem episcopale judicium ab imperatore postulaverit, nihil ei obsit. » Ubi videmus non agi de judicio inchoato, sed absolute, et sub poena gravissima prohiberi clericis ne confugiant ad Imperatorem pro saeculari judicio obtinendo: concedi autem si Episcopale judicium ab Imperatore petatur, ad evitandum videlicet saeculare judicium.
Transit deinde Barclaius ad concilium Chalcedonense, in quo sic statuitur, can. 9: « Si quis clericus adversus clericum habeat negotium, non derelinquat proprium episcopum, et ad saecularia percurratjudicia: sed prius actio ventiletur apud proprium episcopum, vel certe consilio ejusdem episcopi
apud quos utraeque partes voluerint, judicium obtinebunt: si quis praeter haec fecerit, canonicis correptionibus subjacebit.» Ex hoc canone dicit Barclaius nihil colligi, nisi ut in prima instantia apud episcopum causa ventiletur: deinde, si opus fuerit, ad saecularis judicis examen deferatur. Sed ista glossa destruit textum: nusquam enim in toto canone, vel aperte, vel obscure mentio fit judicii saecularis; et expresse in hoc canone dicitur, ut clerici ad saecularia judicia non recurrant. Praeterea in eodem loco concilium addit: « Quod si clericus causam habeat adversus Episcopum proprium, vel adversus alterum, apud synodum provinciae judicetur. Quod si adversus ejusdem provinciae Metropolitanum episcopus, vel clericus habet querelam, petat aut Primatem dioeceseos, autem sedem Urbis regiae Constantinopolitanae, et apud ipsam judicetur. » Ubi cum optima esset occasio nominandi Praesidem provinciae, aut ipsum imperatorem: nulla tamen eorum mentio facta est. Quid igitur (quaerit Barclaius) sibi vult illud, Sed prius actio ventiletur apud Episcopum? prius enim refertur ad posterius: et cum non sit in concilio explicatum, quid posterius faciendum sit, ratio postulat, utintelligamus, posterius recurrendum esse ad judicium saeculare, ut constituit postea Justinianus, Novella constitutione 83.
Respondeo: Prius causa clerici ventilanda est apud Episcopum proprium: quod si ibi terminata non fuerit, recurrendum est ad superiores mediatos, Metropolitanum videlicet, Patriarcham, et Papam: sed id non expressit concilium; quia notum erat, tum ex usu aliorum tribunalium, ubi semper a minore judice appellatur ad majorem; tum ex Concilio Sardicensi generali can. 4. et 7. ubi ultima provocatio Ecclesiasticorum, declaratur esse ad Episcopum Romanum, ad quos canones respiciens Gelasius Papa primus in Epistola ad Faustum scribit: « Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesise ad hujus Sedis examen voluere deferri: ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt; » et in Epistola ad Episcopos Dardaniae: « At illam, inquit, de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt: ab illa autem nemo est appellare permissus. » Neque oportet canones Ecclesiae per Novellas Justiniani exponere, cum possumus per alios canones, aut per usum Ecclesiae illos explicare.
Adducit postea contra se Barclaius concilium Agathense, ubi can. 3. statuitur: « Ne clericus quemquam praesumat apud saecularem judicem, Episcopo non permittente pulsare )>: et queritur corruptum esse hunc canonem a Gratiano, qui in sua collectione 1 1. q. \ can Clericum, ita posuit, a Clericum nullus praesumat apud saecularem judicem Episcopo, non permittente pulsare »: miratur etiam cur Bellarminus maluerit in hujus canonis citatione sequi potius Gratiani corruptionem, quam concilii veritatem.
Respondeo: Non est ullo modo credibile, Gratianum, virum probum, et Christianae perfectionis studiosum voluisse textum concilii depravare: sed potius credendum est, habuisse Gratianum aliamx lectionem illius canonis, quam nos habeamus. Sed ut ut res se habeat, utraque lectio exemptionem clericorum satis aperte demonstrat. Nam in ipso concilio etiamsi verba illa prima, clericus nec quemquam praesumat apud saecularem judicem pulsare, non multum pro exemptione facere videantur: tamen sequentia verba: « Sed si pulsatus fuerit, non respondeat d: multum omnino faciunt pro exemptione: mandatur enim clerico, ut in judicium coram saeculari judice vocatus, non compareat, quo nihil apertius dici potuit: et in eumdem sensum recidit quod est apud Gratianum, clericum nullus praesumat apud saecularem judicem pulsare. Nam si non licet clerico respondere in judicio saeculari: neque licebit clerico, vel laico clericum ad judicium saeculare vocare.
Quod autem notat Barclaius in secunda parte canonis, puniri laicum gravissima poena, qui per calumniam clericum, vel Ecclesiam fatigare tentaverit: non significat, licitum fuisse laicis trahere clericum vel causam Ecclesiae ad forum saeculare, modo id sine calumnia fieret: sed significat crimen longe gravius esse, et poena gravissima puniendum, si addatur calumnia, quam si absque calumnia id fiat. Sed neque certum est, concilium loqui de foro saeculari: potest enim fieri, ut laicus clericum accuset quidem ad suum forum, id est, ecclesiasticum, et tamen eum per calumniam injuste fatiget.
Addit deinde Barclaius canonem octavum concilii primi Matisconensis, ubi sic legitur: « Ut nullus clericus ad judicem saecularem quemcumque alium fratrem de clericis accusare, aut ad causam dicendam trahere quocumque loco praesumat: sed omne negotium
clericorum, aut in episcopi sui, aut presbyteri, aut archi diaconi praesentia finiatur. » Addit denique, canonem tertium decimum concilii tertii Toletani, in haec verba: a Diuturna indisciplinatio, et licentiae inolitae praesumptio usque adeo illicitis ausibus aditum patefecit, ut clerici conclericos suos relicto Pontifice suo, aci judicia publica pertrahant: proinde statuimus hoc de caetero non praesumi: si quis hoc praesumpseris facere, et causam perdat, et a communione efficiatur extraneus.
His testimoniis conciliorum allatis, subjungit Barclaius: « Haec illa sunt solemnia, et fere sola sacrorum canonum decreta, in quibus errorem suum fundant, qui falso putant, concilia potuisse eximere, et de facto exemisse clericos de potestate laicorum, quos tamen ipsimet canones adeo perspicue redarguunt, ut nihil necesse sit alia ad eam opinionem convellendam aliunde accersere. »
Respondeo: Primum non sunt haec sola concilia, quae exemptionem clericorum declarant, sed multa alia, ex quibus haec breviter commemoranda censui. In concilio Lateranensi sub Innocentio III. cap. 43. sic legitur: « Nimis de jure divino quidam laici usurpare conantur, cum viros ecclesiasticos, nihil temporale obtinentes ab eis, ad praestanda sibi fidelitatis juramenta compellunt. » In concilio Constantiensi, sess, 31 i habentur haec ^erba: « Laici nullam in clericos jurisdictionem, aut potestatem habent.» In concilio Lateranensi;sub Leone X. sess. 9.: « Cum a jure tam divino, quam humano laicis potestas nulla in Ecclesiasticas personas attributa sit, innovamus omnes, et singulas constitutiones, etc. » In concilio Tridentino sess. 25. cap. 20. de reformatione: « Ecclesiae, et personarum Ecclesiasticarum immunitas, Dei ordinatione, et canonicis sanctionibus instituta est. »
Ad haec, et similia, quae nimis aperte loquuntur, nihil Barclaius respondit, sed ea} quasi numquam legisset, omisit.
Deinde nos non dicimus a conciliis proprie clericos fuisse exemptos, sed eorum exemptionem declaratam, et poenis additis confirmatam.
Denique mirum est, cur Barclaius dicere audeat, ex canonibus allegatis redargui, et convelli opinionem exemptionis, cum ea multis modis confirmetur, et roboretur. Nam si laici Magistratus legitimi judices clericorum essent; quo jure Matisconense concilium supra citatum, omnia negotia clericorum in episcopi, aut presbyteri, aut archi diaconi praesentia finienda esse decerneret? Et cur concilium Toletanum etiam citatum, tanta verborum asperitate vocaret praesumptionem, et illicitos ausus, recursum ad saeculare judicium? Et quo modo denique idem concilium auderet sententiam judicis saecularis irritare, et recurrentem clericum ad forum saecularis judicis excommunicare? id enim significant illa verba: « Causam, perdat, et a communione efficiatur extraneus. »
Refutatur grande verbum Barclaii, quo exemptio clericorum funditus tollitur.
In cap. 33. Barclaius omni timore, vel pudore deposito, ita pronunciat: « Amplius dicam, et veritatem dicam, licet odium fortassis mihi parituram ab iis, quibus omnia sunt invidiosa, quae suo studio, et desiderio vel minimum adversantur. Dicam ergo, et grande verbum proloquar, cujus forte, aut nondum meminit quisquam, aut si meminit, saltem eos quorum intererat id scire, non ut debuit commonefecit, clericos scilicet per totum orbem, quocumque ordine, vel gradu sint, non esse adhuc ullo modo exemptos, et liberatos a potestate temporali principum saecularium, in quorum regnis, et regionibus vitam degunt, sed perinde, ac caeteri cives, iis subjectos esse in omnibus, quae ad politicam, et temporalem administrationem, et jurisdictionem pertinent, inque eos jus vitae, ac necis, sicut in caeteros subditos ad ejusmodi Principes pertinere. »
Hoc grande verbum Barclaii, nihil est aliud, nisi grandis temeritas, et intolerabilis error hominis unius, qui ut regibus aduletur, non veretur opponere se veritati, et scriptoribus omnibus theologis, et canonistis, quorum duos paulo ante citavimus, Solum videlicet, et Govarruviam: quibus addere potuissemus scriptores alios innumerabiles, et quod majus est concilia quatuor generalia paulo ante citata, Lateranensia videlicet duo, Constantiense, et Tridentinuiu, iu quibus generatim affirmatur, non habere laicos ullam in clericos potestatem; neque excipiuntur imperatores vel reges. Neque est quod laboremus in demonstranda
hujus doctrinae novitate, nam ipse fatetur, se verbum grande prolocuturum, cujus forte nondum meminit quisquam.
Sed videamus, quibus argumentis, tam grande, et adhuc inauditum verbum Barclaius persuadere orbi terrarum nitatur, contraham autem in breve compendium totam ejus ratiocinationem, ut quam vim habeat, facilius percipiatur. Sic igitur ille: « Christiani tum clerici, tum laici subjecti erant principibus infidelibus, atque ab eis judicari possunt: quia Christi lex neminem privat jure dominioque suo. Rursus Principes fideles exemerunt quidem privilegiis suis clericos a potestate Magistratuum inferiorum; sed non exemerunt a potestate sua: nusquam enim memoriae proditum est ab ullo scriptore, principes, qui istis clericos privilegiis donarunt, ita eos a se liberos dimisisse,. ut sibi amplius non 'subessent. Imo nec potuerunt principes, nec adhuc possunt clericos in suis regnis constitutos ea libertate donare, ne ipsis potestate temporali subsint; neve delinquentes ab iis judicari, et puniri possint, nisi eadem opera sese principatu abdicent. Nam proprium est principis posse animadvertere in cives, et membra suae reipublicse; sunt autem clerici, quod ad temporalia attinet, cives, et membra reipublicae politica}, cujus caput, et rector est princeps. Quare Carolus Y. imperator Hermanum archiepiscopum Coloniensem in jus ad se vocari jussit, ut de criminibus a clero, et universitate ei objectis se purgaret, teste Surio in Comment. anni 1345. Et multi principes sibi quaedam clericorum delicta specialiter vindicanda reservarunt, eaque suis magistratibus judicanda committunt: ut sunt illa crimina, qua} in Gallia privilegiata vocantur, veluti Majestatis, gestationis armorum, adulterinae monetae, et similia ». Haec ille. Ex quibus omnibus sequitur, clericos non esse exemptos a potestate, et jurisdictione principum temporalium.
Respondebo nunc ordine ad singulas propositiones. Ad primam illam de subjectione clericorum principibus infidelibus duae sententiae sunt, ut supra diximus: et neutra favet Barclaio. Vera sententia est, clericos jure fuisse exemptos etiam a potestate principum infidelium, quamvis de facto subjecti essent: exemit autem eos, tamquam proprios suos ministros ille, qui Apoc. i. vere dicitur Princeps regum terrae. Itaque juxta hanc sententiam neganda est propositio prima Barclaii, quam neque ille usquam probavit, neque hoc loco probat, sed assumit, ut concessam; quam tamen graviores scriptores non concedunt, videlicet omnes illi, qui exemptionem istam de jure divino esse docent. Sed etiamsi concederetur, nihil inde Barclaius colligeret, quoniam negaretur illa consecutio, Ergo subjecti sunt clerici judicio, et potestati principum fidelium: hanc enim propositionem, quae est secunda apud Barclaium, negant omnes catholici scriptores, tam theologi, quam canonistae: negatur autem illa consecutio, quoniam summus Pontifex clericos absolute exemit a potestate principum fidelium, qui ejus potestatem agnoscunt: a potestate autem principum infidelium, qui ejus potestatem non agnoscunt, non ita absolute exemit: cum eos censuris ecclesiasticis coercere non possit: ipsi etiam Christiani principes clericos exemerunt, intelligentes, quanta sit dignitas clericorum, quod principes infideles non fecerunt, cum eis spiritualis illa dignitas nota non esset, Ad illam tertiam propositionem, lex Christi neminem privat jure, dominioque suo: jam supra respondi capite superiore, ubi ostendi, per exemptionem clericorum non privari pincipes jure, quod habebant in eosdem, antequam clerici essent, per se, et proprie, sed consequenter, et quasi per accidens: quemadmodum cum filius familias evehitur ad Episcopale fastigium, eximitur a patria potestate; nec tamen fit injuria patri, quoniam mon privatur pater jure suo per se, sed consequenter: non enim intendit Ecclesia privare patrem jure patriae potestatis, sed evehere personam illam ad gradum, quo dignus est, quamvis inde sequatur illa privatio patriae potestatis. Yide multa alia exempla capite superiore.
Ad quartam propositionem, quae erat, a nullo scriptore memoriae proditum esse, quod principes exemerint clericos a potestate sua, sed solum quod exemerint a potestate magistratuum inferiorum,
Respondeo: Videtur qui hoc dicit, aut nihil legisse, aut lectores fallere voluisse. Scribit enim Ruffinus lib. x. hist. cap. 2. Constantinum imperatorem disertis verbis pronuntiasse, sibi non esse licitum judicare Sacerdotes, sed ab aliis potius se esse judicandum. Ubi satis aperte declaravit^ sacerdotes exemptos esse non solum a potestate judicum inferiorum, sed etiam ab ipsius supremi Principis imperio. Cui declarationi
consentanea est lex ejusdem Constantini septima in Codice Theodosiano, de Episc. et clericis. « Lectores, inquit, divinorum apicum, et hypodiaconi, et caeteri clerici, qui per injuriam haereticorum ad curiam devocati sunt, absolvantur; et de caetero ad similitudinem Orientis minime ad curias devocentur, sed immunitate plenissima potiantur ». Haec ille, qui cum absolute prohibeat Clericos ad curias devocari, et velit plenissima immunitate potiri, et nihil omnino excipiat, manifestum est, eum velle, ut neque ad ipsius principis curiam devocentur: non enim esset plenissima immunitas, si principali potestati essent obnoxii. Similis est lex Theodosii, et Valentiniani Cod. Theod. 1. ultima de Episc. et Clericis, ubi sic legimus: « Clericos, quos indiscretirn ad saeculares Judices debere deduci infaustus praesumptor edixerat, Episcopali audientiae reservamus. Fas.enim non est, ut divini muneris Ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio ». In qua lege dum nihil excipitur, omnia comprehendi videntur, nisi forte principis potestas, temporalis dici non debeat. Ipse quoque Justinianus novella octogesima tertia, quae saepe ab adversariis citatur, quasi in ea Clerici in criminalibus exempli non videantur a foro saeculari, habet haec verba: « Prius hunc spoliari a Deo amabili Episcopo sacerdotali dignitate, et ita sub legum fieri manu ». Ubi videmus, clericos, dum clerici permanent, non esse sub potestate legum, sed solum posteaquam clericali honore per Episcopos privati sunt: ac per hoc non solum exemptos esse, dum clerici sunt, a potestate judicum inferiorum, sed ab ipsis principum legibus, quod ad coactionem attinet: atque hoc est quod concilium Constantiense sess. MI. dixit, « Laicos nullam in Clericos jurisdictionem, vel potestatem habere ». Et certe nomine laicorum principes etiam supremos comprehendit, cum, et ipsi laici sint. Denique, ut alia multa preeteream, imperator Fridericus Secundus, in prima sua Constitutione generaliter loquitur, dum ait: « Item statuimus, ut nullus Ecclesiasticam personam in criminali qusestione, vel civili trahere ad judicium saeculare praesumat, contra constitutiones imperiales, et canonicas sanctiones », haec ibi. Per saeculare autem judicium non intelliguntur judicia solum judicum inferiorum, sed etiam supremorum, cum omnia sint aeque saecularia. Atque re ipsa sic observari
videmus, ubi sacrorum Canonum reverentia viget.
Ad quintam propositionem, quae erat, non potuisse principes supremos eximere clericos a sua regia potestate: respondemus, id manifeste falsum esse. Nam etiamsi non possit summus princeps, omnes qui in regno suo degunt ab omni potestate sua eximere, nisi principatu se abdicet, tamen potest aliquam partem populi sui ab aliqua parte potestatis suae, vel etiam a tota eximere, et simul vere princeps dici, et esse. Proprium enim summi principis est, tributum a populo sibi subjecto exigere, ut Apostolus docet ad Rom. xiii. Ideo enim, inquit, et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes: et potest tamen rex, quos vult in suo regno immunes a tributis facere. Dicitur enim lib. I Reg. cap. xvii. Qui percusserit Pkilistaeum, ditabit eum rex divitiis magnis, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israel. Sic etiamsi magnus aliquis rex in medio regno suo civitatem unam, vel liberam faciat, vel alicui absolute donet, non ideo rex dici non poterit totius regni sui, praesertim si civitatem illam protegat, et defendat; et cives illi leges regni sponte servent: sic igitur potuerunt reges, clericos in suo regno degentes eximere a potestate sua regia, et reges tamen dici, et esse non solum laicorum, sed etiam clericorum, qui leges ejus politicas libere servant; et causas, quas cum laicis habent, cum actores sunt ad tribunal ipsius deferunt: et judicio, ac sententia ejus in ejusmodi causis acquiescunt. Et quoniam rex pro defensione non solum laicorum, sed etiam clericorum laborat, et vigilat, ideo non solum laici, sed etiam clerici honorem ei deferunt, qui regibus debetur, juxta praeceptum apostoli Petri, Deum timete, regem honorificate. I Pet. ii. Denique pro rege Deum orant, ut Apostolus monet I Timoth. n. dicens: Obsecro igitur primum omnium feri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et pro omnibus, qui in sublimitate sunt: nec solum pro regibus generatim preces ad Deum fundunt, sed in specie dicunt, pro rege nostro N. vel pro imperatore nostro N.
« At, inquit Rarclaius, omnia membra debent subesse capiti, et omnes cives rectori civitatis, ita ut caput, et rector in omnia
membra, et cives animadvertere possit: sunt autem clerici membra corporis politici, et cives terrenae civitatis, quoad temporalia ».
Respondeo: In corpore naturali necesse est, ut omnia membra capiti subsint; quoniam in ejusmodi corpore locum non habet exemptio. Sed in corpore politico, in quo locum habet exemptio, non est necesse, ut omnia membra, id est, omnes cives proprie subsint potestati capitis, id est, rectoris, ac per hoc non est necesse, ut principes in omnes cives animadvertere possint, sicut non est necesse, ut omnes cives solvant tributa, neque ut omnes armis Rempublicam temporalem juvent. « At perturbabitur respublica, si clerici leges principum impune transgrediantur ». Respondeo: Non impune transgredientur, quoniam ab Episcopo suo, vel Pontifice Summo coercebuntur. At « Carolus Y. vocavit ad tribunal suum Hermannum Archiepiscopum Coloniensem ». Verum est, sed vocavit, ut principem imperii, eumdem enim ad suum tribunal vocavit Paulus III. Pontifex, ut archiepiscopum, eodem teste Surio, in eodem loco, qui Surius postea scribit, anno 1547. jussu summi Pontificis, et imperatoris Hermannum loco motum fuisse. Sententia vero depositionis a Pontifice lata est; quam autem fuerit Carolus Y. diligens observator Ecelesiasticse immunitatis, ex eo potest intelligi, quod anno salutis 1520. detecta atroci conspiratione adversus eumdem Carolum, in qua Ecclesiastici nonnulli intermisti erant, Carolus in laicos animadvertit, ecclesiasticos superioribus ecclesiasticis puniendos remisit, testis Molin. lib. iv. cap. 21. de Hisp. primog.
Addebat Barclaius, esse quaedam delicta gravia, quae privilegiata dicuntur in Gallia, summis Principibus reservata. Sed hoc argumentum in ipsum auctorem retorqueri potest: illa enim non dicuntur privilegiata, quia princeps ipse sibi reservaverit, quando privilegium exemptionis clericis concessit, ut Barclaius existimat: sed dicuntur privilegiata, quia privilegio Sedis Apostolicae indultum est regibus Francorum, ut ea delicta cognoscere possint: id quod explicat Clarus q. 36. paragr. fin. versic. ulterius, quaero, et in Clementina, Ut Clericorum, de offic. Judic. ordin. limit. 13.
Ad ultimam propositionem, quam colligit
Barclaius ex supradictis, quod videlicet, exemptio Clericorum a potestate principum nulla sit,
Respondeo: Eam propositionem ex dictis perperam colligi; tum quia demonstratum est, summos principes potuisse, et voluisse clericos a sua potestate eximere: tum quia licet ipsi non voluissent, aut non potuissent, " potuit, et voluit Summus Pontifex illos eximere, aut jure divino exemptos declarare: neque possunt principes etiam supremi hanc exemptionem impedire. Atque hsec est communis Doctorum Theologorum, et Canonistarum sententia, cui hactenus nonnisi haeretici restiterunt. Et quidem quod hoc sentiant illi, qui exemptionem volunt esse de jure divino, ne Barclaius quidem dubitat, et expresse docet Navarrus in cap. Novit, de Judiciis, notab. 6. num, 30. Quod autem idem etiam fateantur, et doceant illi, qui exemptionem arbitrantur non esse de jure divino, perspicuum est ex Francisco Victoria, Relect. de potestate Eccles. q. 6. proposit. 5. ex Dominico a Soto, in 4. dist. 25. q. 2. art. 2. ex Martino Ledesmio in quartum, part. 2. q. 20. art. 4. ex Dominico Bannes in 22. q. 67. art. J. et ex Didaco Covarruvia pract. queest. cap. 31. conci. 3. et 4. cujus verba, ut etiam Soli, capite superiore adduximus. Hinc solvitur quaestio, quam Barclaius in extremo capite insolutam reliquit, liceat ne principi privilegium exemptionis clericorum revocare. Respondent enim Doctores allegati, nullo modo licere.
Chapter 33 of 37