Skip to the text

Caput XXXVI. Defenditur secunda, et tertia 'pars rationis quintae principalis pro potestate Pontificis Maximi in temporalibus

In cap. 34. Barclaius post longam digressionem de exemptione- clericorum, redit ad oppugnandam secundam partem rationis meae principalis, quam proposuerat initio cap. 32. Argumentum meum hoc erat: Pastoris munus est arietes furiosos, atque ovile destruentes separare, et recludere: Princeps autem est aries furiosus, atque ovile destruens, quando est Catholicus fide, sed adeo malus, ut multum obsit Ecclesiae, et Religioni, ut si Episcopatus vendat, Eccle¬

sias diripiat, etc. Ergo poterit Pastor Ecclesiae eum recludere, et in ordinem redigere.

Ad hoc argumentum respondit in illo cap. 32. Barclaius, totum argumentum posse concedi, quoniam ex eo nihil aliud efficitur, nisi posse principem malum, et Ecclesiae noxium separari a gregis consortio per sententiam excommunicationis. Nos vero eam responsionem in cap. 33. refutavimus, ad quam lectorem remittimus. Nunc igitur in cap. 34. Barclaius haec addit.

« Ad argumentum, inquit, nunc revertor, quod cap. 32. initio propositum est, et respondeo, nihil illud ad bonorum quorumlibet temporalium, nedum ad regni ademptionem pertinere. Certum enim est, et certo certius, excommunicationem, qua sola separantur, et excluduntur perversi Christiani a consortio fidelium, et communione Ecclesiae, nemini patrimonium, et bona temporalia auferre ». Haec ille, qui post multa verba in hac re explicanda consumpta concludit, si non possit Papa per excommunicationem adimere patrimonia privatis hominibus, multo minus posse per eamdem censuram privare reges, ac principes imperiis, atque regnis.

« Numquid, inquit, plus ei potestatis in principes, quam in privatos, Dei lege, tributum esse constat? aut numquid principibus, quam privatis duriore, et deteriore conditione est vivendum, ut quod Ecclesia in privatum nequeat, id in Principem possit exercere? »

Respondeo: Cum dixi, arietem furiosum posse per Pastorem separari, et recludi, non intellexi per separationem et reclusionem, solam excommunicationem, sed excommunicationem, et depositionem: quemadmodum enim pastor non solum separat arietem a grege, sed etiam recludit quasi in carcere, ut non amplius gregem ducat: sic Pontifex summus regem destruentem Ecclesiam, non solum separat per excommunicationem a communione fidelium, sed etiam deponit, et in ordinem redigit, ut non amplius populos regat. Itaque tota illa longissima disputatio, qua Barclaius probat, per excommunicationem non privari homines proprio patrimonio, supervacanea est, neque vim argumehti nostri Barclaius assecutus est: quemadmodum etiam vocem, recludere, exposuit per vocem, excludere, cum exponenda esset per vocem, includere, ut cap. 33. docuimus.

Addo praeterea magnum esse discrimen inter privatas opes, et publicam jurisdictionem; ut etiam inter substantiam, sive divitias, et potestatem, sive auctoritatem: potest enim homo aliquis pauperrimus esse privatis opibus, et jurisdictionem publicam, atque amplissimam habere: et potest contra ditissimus esse auro, atque argento, agris, et vineis, et armentis: et nullam habere in alios homines politicam potestatem. Ex quo discrimine fit, ut quamvis excommunicatio non privet patrimonio proprio, et opibus, et divitiis, privet tamen jure, et potestate commercii humani, electionum, et contractuum, et similium; et simul impediat publicam forensem jurisdictionem: neque enim licet excommunicatis forensia judicia exercere, audire causas, sententiam ferre, insontes animadvertere, ut supra probavimus, ex cap. Ad probandum, de sent. et re judic.

Quamvis autem ex vi solius excommunicationis, nisi in casu hseresis, et apostasiae, non sequatur amissio regni, vel imperii: tamen summus Pontifex, qui potest excommunicando suspendere jurisdictionem, ut diximus, potest etiam deponendo privare omni jurisdictione, et potestate regia: quae ut in prolegomenis ostendimus, communis est Doctorum, et Ecclesiae ipsius sententia. Nec tamen hinc sequitur, plus habere potestatis Pontificem in principes, quam in privatos: nam privati non possunt deponi a regno, quia regnum non habent, non quia minus obnoxii sint potestati summi Pastoris: et tamen possunt etiam ipsi privari rebus, quas habent; quod fit cum poena pecuniaria, aut exilii, aut carceris, aut alia corporali poena mulctantur: falsum enim est, quod Barclaius nimium seepe repetit, corporalem poenam in solius politici magistratus potestate positam esse: cujus contrarium praxis ostendit, praesertim in tribunali sancti Officii.

Addit postea Barclaius aliam rationem, quam in forma syllogisticae ratiocinationis hoc modo disponit:

« Summus Pontifex non habet nunc majus imperium in principes temporales, quam habuit antequam ipse esset princeps temporalis.

« Atqui antequam esset princeps temporalis, nullum in eos temporale imperium ullo modo habuit.

« Ergo nullum nunc quoque in eos ullo modo habet. »

Et quoniam propositio manifesta videtur, probat assumptionem hoc modo:

« Nemo inferior, et subjectus habet imperium in suum superiorem, et dominum, ut possit eum judicare in eo ipso in quo est ei subjectus:

« Papa autem, antequam fieret princeps temporalis, erat regibus, et imperatoribus, quantum ad temporalia, inferior, et subjectus:

« Ergo non habet in eos temporale imperium, ut possit eos in temporalibus judicare. »

Respondeo: Assumptio prioris syllogismi falsa est. Proinde etiam falsa conclusio est. Siquidem summus Pontifex jus, quod habet in temporalibus supra reges, et principes Christianos, non acquisivit ex Principatu temporali, quem nunc possidet, sed habuit a Christo, quando ab eo accepit potestatem Apostolicam, et supremam supra omnem Ecclesiam, ut essetipsius Yicarius generalis, caput, et rector, et pastor, et princeps omnium fidelium: quamvis enim, ut saepe dictum est, ea potestas in se spiritualis sit, tamen extenditur ad temporalia eo modo, quo spiritus humanus, quamvis vere, et proprie spiritus sit, non corpus, vel corporalis, tamen regit membra corporis, cui prsesidet, et ea castigat, et punit, prout ad salutem expedire cognoscit. Quare probatio assumptionis in posteriore syllogismo, nullas vires habet, nam assumptio quoque syllogismi posterioris est falsa, ac per hoc est etiam totius syllogismi falsa conclusio: si quidem falsum est, summum Pontificem fuisse unquam regibus, et imperatoribus jure subjectum, neque id probavit Barclaius, quod ut probatum assumit.

At, inquit, adversarii dicunt, exemptionem personarum Ecclesiasticarum jure humano introductam esse.

Respondeo: Bellarminus, qui citatur in margine, non dicit jure humano solum, sed jure humano, et divino. Deinde illi ipsi, qui exemptionem Clericorum dicunt esse de jure humano, addunt eam, quoad personas, esse valde conformem juri naturali, et divino, ut perspicuum est ex Dominico de Soto in 4. dist. 25. quaest. 2. conci. 5. Praeterea iidem auctores, qui negant exemptionem Clericorum esse de jure divino diserte affirmant, summum Pontificem potuisse, et debuisse eximere clericos, etiam principibus temporalibus inconsultis: neque posse temporales principes contrarium suis legibus constituere, ut supra notavimus, ex Victoria, Soto, Ledesmio, Bannesio, et Covarruvia: falsum est igitur quod tot verbis inanibus hoc loco Barclaius repetit de exemptione solo principum privilegio, et munere clericis concessa.

Transit postea Barclaius ad tertiam partem rationis quintse principalis pro potestate summi Pontificis in temporalibus: omitto enim quee ipse repetit ex c. 15. quse ibidem refutata sunt, sic autem loquitur: « Superest supremum Bellarmini argumentum, in quo refutando non multa opera opus est. Tertium, inquit, argumentum est »: Potest Pastor, ac debet omnes oves ita pascere, ut eis convenit: ergo potest Pontifex Christianis ea jubere, atque ad ea cogere ad quse quilibet eorum secundum statum suum tenetur, id est, singulos cogere, ut eo modo Deo serviant, quo secundum statum suum debent: debent autem reges Deo servire defendendo Ecclesiam, puniendoque haereticos, et schismaticos: ergo potest, ac debet regibus, jubere ut hoc faciant, et nisi fecerint, etiam cogere per excommunicationem, aliasque commodas rationes.

Ad hoc argumentum Barclaius respondet, si agatur de pastu, et poenis spiritualibus, totum argumentum concedi posse: tenetur enim summus Pontifex pascere omnes Christianos pastu spirituali: nam ad pascendum pastu corporali, facultates ejus quantumvis amplse sint, nullo modo sufficerent: sic etiam tenetur cogere omnes ad officium suum poenis spiritualibus, quarum gravissima excommunicatio est, sed ulterius progredi non potest: et allegat ad hoc probandum Joannem Driedonem in lib. ii. de libertate Christiana cap. 4.

Sed hsec Barclaii responsio supra refutata est multis in locis, et nunc ex ipso Driedone, quem ipse citat, refutari potest: scribit enim Barclaius a Driedone nullam aliam judicii, et correctionis Papalis in imperatores delinquentes poenam, nisi solam excommunicationem poni. At Joan. Driedo repugnat Barclaio, eumque his verbis confutat, lib. i de libertate Christiana, cap. 14. « Verum hoc non est silentio prsetereundum, quod Papa ex plenitudine potestatis super universos principes Christianos, potest reges ac principes propter hseresis crimen privare suis regnis, atque imperiis, et in temporalibus prorsus eximere plebem Christianam ab obedientia, et subjectione eorum. » Hsec

Driedo, quem in patronum sententise suse allegavit Barclaius; qui certe insignis Doctor Joannes Driedo non poterat clarius mendacium, et imposturam Barclaii redarguere. Quod ergo nos diximus, et docent omnes Catholici, posse Pastorem summum Christianorum cogere omnes- ad officium suum praestandum in obsequium Dei; non intelligitur de sola coactione, per excommunicationem, sed etiam per privationem regnorum, et principatum, si ad salutem gregis idem pastor expedire judicaverit.

Chapter 34 of 37