Caput XXXVII. Defenditur primum exemplum allatum pro potestate summi Pontificis in temporalibus
In cap. 35. et 36. refert, et refellit Barclaius argumenta quaedam Nicolai Sanderi, quam totam disputationem omittendam hoc loco esse censui, quoniam non suscepi onus probandi omnia argumenta, quae a Catholicis scriptoribus proponuntur, esse insolubiles demonstrationes. Scio multa interdum probabilia admisceri argumentis solidioribus, quae quamvis per se, ac sola, vim persuadendi non habeant, tamen addita firmioribus argumentis, non parum juvant ad rem, de qua agitur, confirmandam. Itaque conclusionem Sanderi, quae communis est inter omnes Catholicos scriptores, adversus Barclaium, cujus manus sunt contra omnes, ut scriptura de Ismaele loquitur, defendendam mihi desumpsi, et simul ad ea, quae proprie adversus mea scripta Barclaius objecit, respondendum mihi esse judicavi. Igitur in cap. 38. refert argumentum meum primum ab exfemplo, et figura veteris testamenti ductum, haec autem est argumenti summa. Ozias rex in lib. II Paralip. cap. xxvi. cum sacerdotum officium usurparet, et a sacerdotibus repulsus non acquiesceret, continuo lepra divinitus percussus fuit, atque judicio Sacerdotum separatus e coetu populi, seorsim in domo solitaria habitavit usque ad obitum: ex quo factum est, ut regni administratione privatus fuerit, et filius ipsius it: civitate populum judicaverit. Hinc argumentum ejusmodi conficitur: Si ob lepram corporalem poterat sacerdos olim regem judicare, et regno privare: quare id non poterit nunc propter lepram spiritualem, id est, propter hseresim, quse per lepram figurabatur, ut S. Augustinus docet lib. n. qusest. Evang. qusest. 40. praesertim cum I. Corinth. x. Paulus dicat, contigisse Judseis omnia in figuram?
Ad hoc argumentum respondet Barclaius, judicio Sacerdotum fuisse regem Oziam propter lepram separatum a reliquo populo; et eodem modo posse nunc regem judicio summi Pontificis propter hseresim separari per excommunicationem a coetu fidelium: negat autem fuisse regem Oziam regno privatum, et propterea etiam negat, posse regem a Pontifice propter hseresim regno privari. Quod autem non fuerit Ozias regno privatus, probat ex eo quod Scriptura testatur, anno aetatis sexto decimo regnare coepisse, et quinquaginta duobus annis regnasse. IV Reg. xv. et II. Paralip. xxvi. proinde regnasse ab anno sexto decimo usque ad mortem. Idem etiam probat ex eo quod eadem Scriptura dicit, Joatham, filius regis, gubernabat palatium, et rexit domum regis et judicabat populum terrae: hinc enim colligitur, filium regis non auctoritate propria, sed nomine Patris sui aegrotantis regnum administrasse: hsec Barclaius.
Respondeo: Ozias lepra percussus retinuit quidem nomen regium, sed mane: filius vero ejus sine regio nomine regnum cum plena potestate administravit, id verbis disertis testatur Josephus lib. ix. Antiquitatum, cap. 11. ubi dicit, « Oziam privatum vixisse in domo solitaria, et filium ejus rempublicam administrasse, » quod idem satis aperte indicat Scriptura, cum ait: Filius regis judicabat populum terree: neque addit, id eum fecisse jussu patris, aut patris nomine; neque toto eo tempore quo rex percussus lepra mansit in domo solitaria, ullam partem regiminis ad eum ullo modo pertinuisse. Atque hoc intellexi, cum in argumento dixi, coactum fuisse Oziam filio regnum renunciare: per regnum enim non vocabulum regis, sed auctoritatem significavi: quam auctoritatem pater non retinuit, sed privatus vixit, ut Josephus loquitur. In hoc igitur vis argumenti ab exemplo ducti posita est, quod quemadmodum rex Ozias lepra percussus judicio sacerdotum coactus est habitare in domo solitaria, et regni administratione dimissa privatus vivere: sic etiam rex hsereticus, judicio summi Sacerdotis per excommunicationem separari pos¬
sit a coetu piorum, non solum quoad Sacramentorum, et precum communicationem, ut Barclaius admittit, sed etiam quoad forense judicium, et regni administrationem, quod Barclaius negat. At Oziee relictum est nomen regium. Verum id quidem, sed non ideo nomen regium relinqui debet homini propter hseresim excommunicato, atque deposito: nam lepra spiritualis deterior est lepra corporali: et sacerdos Christianus prsestantior est Sacerdote Levitico, et res figurata perfectior est, quam sit ipsa figura, sic enim agnus paschalis par non erat Christo crucifixo, et manna inferius est Eucharistia, et circumcisio Baptismum non sequat.
Quod autem Barclaius disputat de differentia auctoritatis regnandi, et administrationis regni, non faciat ad rem, tum quia Ozias non sola administratione, sed etiam auctoritate privatus fuisse dicendus est, cum Josephus dicat, eum privatum in magno moerore vixisse post acceptam plagam leprse: tum etiam quia Barclaius non concedit, regem haereticum posse privari administratione regni, sic enim ipse loquitur pag. 312, « Quod autem dixi, Papam posse separare regem haereticum a communione fidelium per excommunicationem, de separatione spirituali animorum, non corporum, intelligendum est, subditi enim regi excommunicato obsequium denegare non debent »: haec ille, qui sine dubio, ut etiam supra docuit, non permittit, posse per Pontificem interdici regi haeretico administrationem regni, et curatorem illi dari, ut ipse fatetur, datum esse regi Oziae filium curatorem. Quare falso postea dicit, « figuram Oziae, leprae, separationis, bellissime convenire cum rege, haeresi, et excommunicatione: et ex hac figura temporalem Pontificis potestatem omnino fictitiam, usurpatam, atque a jure divino alienam ostendi. » Quo modo enim figura cum re figurata concordat, si in figura ponitur rex coactus habitare in domo solitaria, et negotia regni nulla tractare: in re figurata ponitur rex libere in Urbe regia residere, et jus dicere, ut antea faciebat? Et si veritas figurae requirit, ut nihil minus, sed potius aliquid amplius in re figurata reperiatur, quam in ipsa figura: et ideo necesse est, ut rex hsereticus per sententiam Pontificis administratione regni, et ipsa quoque auctoritate privetur, quo modo ex hoc figura temporalis potestas Papae fictitia, et usurpata, et a jure divino aliena monstratur? Maneat ergo argumentum nostrum ab exemplo apposite ductum esse: neque a Barclaio potuisse convelli.
Chapter 35 of 37