Caput XXXVIII. Defenditur secundum exemplum pro potestate Pontificis in temporalibus
Proponit deinde Barclaius in cap. 28. secundum exemplum a nobis adductum ex lib. II Paralip. cap. xxm. Ubi narratur, Athaliam reginam faventem superstitioni et idololatriae Baal a Pontifice Joiada regno, et vita fuisse privatam, et Joas regem in ejus locum institutum.
Ad hoc exemplum refutandum sternit sibi Barclaius viam digressiuncula quadam, ex confictis rumoribus, et solita maledicentia in Pontifices. Scribit enim hoc exemplum a me allatum, ne indiligentiae, aut praevaricationis apud Sixtum V. Pontificem accusarer, si illud ab aliis antea notatum omisissem. At ego multo antea quam Sixtus. V. Pontifex crearetur, haec scripseram, et in scholis dictaveram: deinde, si tam multa alia exempla praetermisi, quae in Sandero legeram, ut Barclaius ipse testatur, cur timere debui offensionem Pontificis, si istud unum praetermitterem? Quod vero addit Barclaius, Sixtum Y. in animo habuisse, ordinem Jesuitarum ad arctiorem formam vivendi, atque ad certum vestimenti genus cogere; fabulae sunt hominum otiosorum, et mirum est Barclaium in his etiam nugis referendis voluisse tempus consumere. Quod vero adjungit, Bullam ejusdem Sixti Y. qua Pontimussanae Academiae perpetuus Rectoratus Jesuitis addicitur, suppositi tiam, vel obreptitiam videri, et quamvis vere sit a Sixto concessa, valere tamen non debere, quia statim ab ejus creatione fuerit impetrata: non jam ad fabulas, vel nugas, sed ad calumnias et maledicentiam pertinet: quasi non potuerit idem Pontifex toto illo quinquennio, quo Pontificatum gessit, eam bullam revocare, si supposititiam, aut obreptitiam, aut fraude extortam vdidicisset.
Sed his omissis, ad exemplum Joiadse Pontificis Athaliam reginam exauctorantis,
respondet Barclaius, exemplum illud ad rem non facere; quod Athalia nullo jure regnaret, sed immani tyrannide per vim, et scelus regnum occupasset.
At verum quidem est, initium regni Athaliae tyrannicum, et violentum fuisse: sed cum annis sex quiete regnaverit, credibile est, populum consensu suo regnum ejus approbasse, praesertim cum ignoraretur superesse adhuc unum ex filiis regis defuncti, et fama esset, omnes omnino interiisse. Neque novum, aut insolitum est, ut initia regnorum sint violenta, et tyrannica, et tamen paulo post consentiente populo reges legitimi habeantur. Ipse certe Augustus, qui imperator optimus habitus est, rempublicam injuste initio oppressit, et Principatum sibi armis violenter usurpavit. Otho Galbam occidit: Yitellius Othonem ejecit:Yespasianus Vitellium; et omnes tamen imperatores a Senatu, Populoque Romano salutari sunt. Quid atrocius, quam quod Philippus gessit, cum Gordianum imperatorem legitimam sustulit, et imperium ejus invasit? et tamen ipse quoque legitimus imperator habitus est. Mitto Odoacrem Herulum, Gothos, et Longobardos invasores Italiae; et alios prope innumerabiles, qui per vim regna occuparunt, et postea tamen accedente consensu populorum reges legitimi habiti sunt.
At, inquit Barclaius, Sacerdos Joiada, non auctoritate propria Athaliam deposuit, sed hortatus est centuriones, et milites cum illis in Athaliam conspiravit: sic enim Scriptura loquitur: Misit Joiada Pontifex, et assumens centuriones, et milites introduxit in templum Domini, pepigitque cum eis foedus.
Et hoc verum est, sed non impedit quo minus Joiadae auctoritate regina deposita fuerit. Sacerdos enim non poterat solus implere quod proposuerat; ideo centurionibus, et militibus ad se accersitis,. exposuit illis propositum suum deturbandae reginae de solio, tum ob alia crimina, tum quod falsam religionem Baal foveret: neque simplici promissione militum contentus esse voluit, sed foedus cum eis iniit, et adjuravit eos, ut fortiter proposito suo cooperarentur. Denique ipse armavit milites tradens eis hastas, et reliqua arma regis Bavid, quae erant in domo Domini: ipse jussit interfici reginam; ipse novum regem coronavit; ipso auctore totus populus templum Baal evertit, et aras idolorum destruxit, et sacerdotem Baal aram ante ipsam occidit.
Chapter 36 of 37