Skip to the text

Distinctio II

sleriorem Palre, neque alterius divinitatis Filium vel rior est Filius vel Spiritus sanctus, recens est; et si Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant mnm omnes fines terrae. Trina enim confes- Isaias quoque dicit, se audisse Seraphim clamantia: quitur: Dominus possedit me in initio viarum delectabar per singulos dies, huletis coram eo. Ecce enim spiritus sapientiae. Isaias quoque ait: Spiritus Domini super me etc.

De testimoniis novi Testamenti forcipe de altari sumalur cakulus, quo tangantur ora fldelium. Dominus itaque Christus unitatem divinae tate naturae». loannes quoque in Epistola canonica

Haec est secunda pars, in qua, primi libri materia indagata, incipit Magister prosequi; dividitur autem haec pars in duas partes, quoniam dupliciter est considerare res, quibus fruendum, scilicet in se, et in comparatione ad creaturas: in se ratione trinitatis el unitatis; in comparatione ad creanostra valet, ostendamus. turas ratione scientiae, potentiae et voluntatis. Primo ergo agit de sancta Trinitate et Unitate; secundo de scientia et potentia et voluntate, infra dislinctione trigesima quinta: Cumque supra disseruerimus.

De ipsa autem sacratissima Trinitate tripliciter 3 Cap. S, 7, ubi Vulgata cum cod. D et edd. I, 8 tecontingit tractat-e, quoniam priino contingit ipsani credere, secundo creditam intelligere, tertio intellectam dicere sive eniuitiare. Credere autem est per auctoritatem, intelligere per rationem, dicere per catholicam et rationabilem locutionem. Ideo primo de ipsa Trinitate et Unitate agit, secundum quod creditur; secimdo de ipsa, secundum quod credita per rationem intelligilur, ibi, distinctione tertia: Apostolus namque ait; tertio, secundum quod credita et intellecta rationabiliter et catholice exprimitur, infra, distinctione vigesima secunda: Post praedicta dissermdum nobis videtur de nominum diversitate. Et patet ordo. Prius enim et verius est eam credere quam intelligere; multi enim credunt, qui non intelligunt; et prius similiter est intelligere quam sermone exprimere.

Prima pars, scilicet secundum quod creditur, continet praesentem distinctionem; et quoniam materia est difficillima, p/'M»o ponit niodum procedendi; secundo vero exsequitur, ibi: Propmiamus ergo in medium.

Item, prima pars secundum tria capitula - habet tres partes. In prima tangit modum agendi, quoniam debet esse cum modestia, timore et diligentia, praemittens riiateriam, circa quam agere intendit. In secunda subiungit intentionem scribentium de Trinitate, ibi, secundo capitulo: Omnes autem catholici tractatores. Tertio tangit ordinem, ibi: Ceterum, ut in libro primo.

Modus scribendi de Trinitate debet es.e fundatus supra intellectum fidei et cum modestia et timore propter periculum. Intentio scribentium de

Ad declarationem eorum quae de sacra Trinitate et Unitate dicit Magister, quatuor possunt quaeri circa partem istam. Primo quaeritur, ulrum in Deo sit ponere essentiae sive naturae unitatem.

Circa primum, quod in Deo sit ponere essensivB naturae unitatem, videtur ratione ostensiva, triplici habita suppositione, quam oportet poni, tum propter eius siniplicitatem, tum propter communem ritus sanctus sunt tres personae et unus Deus. Ordo scribendi est, primo per auctoritates ostendere veritatem, deinde per rationes et congruas similitudines.

Proponamus ergo in medium. Haec est secunda pars, in qua Magister auctoritatibus sacrae Scripturae intendit ostendere Trinitatem et Unitatem; et quoniam sacra Scriptura habet duas partes, scilicet novum et vetus Testamentum, ideo primo ostendit hoc per auctoritates veteris Testamenti, deinde per auctoritates novi, ibi: Nunc vero post testimonia etc. Et quoniam vetus Testamentum duas habet partes, scilicet Legem et Prophetas, in ciuibus fides explicatur, ideo ostendit primo per testimonia Legis, secundo per testimonia Prophetarum, ibi: Ille etiam maxim.us Prophetarum. Prima iterum pars, in qua probat per testimonia Legis, duas habet partes: primo enim probat essentiae unitatem; secundo unitatem simul et trinitatem, ibi: Personarum quoque pluralitatem. Similiter illa de testimoniis Prophetarum habet duas: in prima probat essentiae unitatem et personarum pluralitatem in communi; in secunda vero iri speciali ostendit Filii generationem et Spiritus sancti processionem, ibi: David quoque aeternam Filii generationem. Similiter illa pars, in qua probat per auctoritates novi Testamenti, habet duas partes: primo enim probat per auctoritates sive per testimonia Iesu Christi; secundo per auctoritates Apostolorum, ibi: loannes quoque in Epistola canonica. Auctoritates et earum explanationes et numerus et diversitates satis patent in littera. Secundo, utrum in Deo sit ponere personarum pluralitatem. Tertio, utrum in divinis personis sit ponere infinitatem. Quarto et ultimo, utrum in divinis personis sit ponere trinitatem. animi conceptionem, quae est, quod Deus est quo maius excogitari non potest; timi ratione status, qui nr est nisi in summo et primo.

Suppositio prima est, quod Deus est simplicissimus. Ex hac arguitur quod cum nuUo alio diverso possit communicare aliquid, quia, si communicat, et differt: ergo non secundum idem; ergo est ibi compositio. Si niliil potest communicare, ergo nec deitatem nec entitatem; ergo si sunt duo dii, cum unus sit ens, alter non est ens, si unus est Deus, aller non est Deus: ergo si duo sunt dii, non sunt duo dii l

  1. Item i secunda suppositio est, quod Deus est omnipotmtissimus. Ex hac arguitur: igitur poterit facere, quod omnis alia potentia a sua nihilpossit: ergo si sunt duo dii diversi in natura, hoc potest facere unus de altero, quod alter nihil possit, et e converso. Sed cui potest potentia auferri, non est Deus: ergo si sunt duo dii, nullus est Deus.

  2. Item, tertia suppositio est, quod Deus est simpliciter summum. Ex hac arguitur: ergo omnia sunt infra ipsum: ergo omnia alia ab ipso et ad ipsum. Si ergo sunt duo dii, unus est infra alterum, et e converso; unus est ab alio secundum naturam diversam, et e converso; unus ad alterum, et e converso; sed quod est infra aliud in natura et ab alio et ad aliud, non est Deus: ergo etc.

  3. Item, hoc potest probari per deductionem ad cum sint eodem modo essendi: ergo unus est alteri materialis: ergo alter non est Deus. Si unus non est ubi alter: ergo uterque limitatus, ergo neuter infinitus.

  4. Item, si plures sunt dii boni, aut unus intelligit alterum, aut non. Si non; ergo uterque est 1 Haec phrasis: commtmicare aliquid cum aliquo hic et ignorans. Si intelligit; aut ergo per praesentimn, aut per speciem, aut per se ipsum ut per illius exemplar. Si per praesentiam: ergo unus in altero, ergo Deus illabitur Deo et perficit Deum; si per speciem: ergo compositus; si per exemplar: ergo unus est exemplar alterius, ergo et principium.

  5. Item, si sunt duo dii diversi, quorum uterque est summum bonum; aut unus diligit alterum, ut diligendus est, aut non. Si sic, cum uterque sit summum bonum, uterque est diligendus amore fruitionis: ergo uterque fruitur altero; sed qui fruitur alio bono a se, illo indiget: ergo unus indiget alio: ergo uterque est indigens, ergo neuter Deus.

Sed contra: 1. PIus potest Deus facere, quam intellectus noster possit cogitare. Sed inlellectus humanus, utpote gentium, intelligit plures deos omnipotentes: ergo Deus potest hoc facere. Sed quidquid potest esse in divina natura, est ibi, quia aeterna: ergo etc.

  1. Item, plura bona sunt meliora paucioribus; sed plures dii sunt plura bona: ergo melius aliquid erunt duo quam unus. Sed secundum Anselmum omne, quod melius est, circa Deum est ponendum: ergo est ponere plures deos.

  2. Item, quorum diversa est operatio, diversa est virtus et diversa est natura; sed operatio trium personarum est diversa, quia apparitio in columba fuit solius Spiritus sancti, et solus Filius assumsit humanam naturam: ergo sunt diversi in substantia: ergo sunt plures dii.

  3. Item, magna potentia est, quae potest magnum, et maior, quae maius, et maxima, quae

maximuni; sed Deus super omnia est summe potens: ergo potest producere summum; sed hoc est Deus: ergo cum « in aeternis sit idera esse et posse », ergo etc. Plures esse deos est impossibile, immo si recle intelligatur, quid sit Deus, non est intelli- Respondeo: Dicendum, quod impossibile est esse plures deos, et si recte accipiatur significatum huius nominis Deus, non solum est impossibile, sed etiam non intelligibile. Deus enim dicit sinipliciter summum et in re et in opinione cogitantis. Quia in re, ideo onmia ab ipso et in ipso et ad ipsum, et in ipso omnino est status; ideo impossibile est intelligere, salvo hoc intellectu, quod aliquid sibi pariflcetur aliud ab ipso. Itmn, nihil maius Deo cogitari potest nec etiam aequale, quia summum in opinione. Ideo impossibile et non intelligibile est ponere plures deos.

  1. Ad illud ergo quod obiicitur de gentibus; dicendum, quod non fuit intellectus, sed fictio; praeterea non intelligebant Deum secundum nobilitatem divinam: ideo non valet.

Et ad illud: plus potest Deus facere etc.; dicendum, quod duplex est intellectus, scilicet rationalis et phantasticus. De primo verum est, sed de secundo non; quia multa possunms cogitare secundum phantasiam, quae Deus non potest facere, quia non convenit illi, « in quo inconveniens est impossibile ».

  1. Ad illud quod obiicitur, quod plura bona sunt meliora paucioribus; dicendum, quod illud habet veritalem in bono creato et finito, quod ratione suae finitatis recipit bonitatis augmentum per additionem alterius boni; non autem habet veritatem in bono infinito, quia, quantumcumque addas bonum infinitum infinito, semper ego intelligo de bonitate tantum in uno, quantum tu in pluribus.

  2. Ad aliud quod obiicitur de diversitate operationum; dicendum, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus in omni operatione conveniunt, sed in relatione differunt. Unde in incarnatione est operatio productionis illius naturae et est unio; in primo conveniunt tres personae, in secundo non. — Simihter in columba est columbae formatio et eius significatio; in primo conveniunt, in secundo non. Exemplum Augustini de Trinitate est, quod ad formationem huius nominis memoria concurrit memoria, inteUigentia et voluntas; tamen hoc nomen memoria significat alteram potentiarum; simili modo est in proposito.

  3. Ad illud quod obiicitur, quod magna potentia, etc.; dicendum, quod producere aliquem est tripliciter: vel de se ipso, vel de aliquo creato, vel de nihilo. De se ipso potest Deus producere summum simpliciter, sed ille non erit alius in natura propter naturae simplicitatem. De alio vel de nihilo non potest producere summum simpliciter, sed in genere, non propter defectum potentiae agentis, sed propter defectum creaturae, quam necesse est esse limitatam; et ita non potest producere alium Deum.

Secundo quaeritur, utruiB sit ponere in Deo personarum pluralitatem. Et quod sic, ostenditur de Deo quatuor: primum est, quod in ipso sit summa beatitudo; secundura est, summa perfeclio; tertium est, summa simplicitas; quartum est, summa primitas.

  1. Ex prima suppositione arguitur sic: si est ibi summa beatitudo; sed ubicumque est summa beatitudo, est summa bonitas, summa caritas et summa iucunditas. Sed si est summa bonitas, cum bonitatis sit summe se communicare, et hoc est maxime in producendo ex se aequalem et dando esse suum: ergo etc. Si summa caritas, cum caritas non sir amor privatus, sed ad alterum: ergo requirit pluralitatem. Item, si summa iucunditas, cum « nullius boni sine socio sit "iucunda possessio », ergo ad summam iucunditatem requiritur societas et ita pluralitas.

  2. Itein, ex secunda suppositione sic: si est ibi summa perfectio; sed «perfeclionis est producere talem, qualis ipse est in natura »: ergo necessse est, ibi esse multiplicationem; sed hoc non potest esse secundum aliam essentiam: ergo oportet, quod sit secundum aliam personam sive suppositum.

  3. Item, ex tertia suppositione sic: si est ibi summa simplicitas; sed simplicitatis est, quod aliqua natura sit in pluribus, ut patet in universaU, sed ex defectu simplicitatis est, quod numeretur in illis: ergo si in Deo est simplicitas in nuUo deficiens, erit in pluribus non numerata essentia: ergo etc.

  4. Item, ex quarta suppositione sic: si est ibi 3. — Dionys. Carth., hic. q. 1. summa primitas; sed quanto aliquid prius, tanto fecundius est et aliorum principium: ergo sicut essentia divina, quia prima, est principium aliarum essentiarum, sic persona Patris, cum sit prima, quia a nullo, est principium et habet fecunditatem respectu personarum; sed fecunditas in Deo respectu Dei non potest esse nisi actui coniuncta: ergo necesse est, plures esse personas.

Sed contra: 1. Videtur, quod ex eisdem positionibus posset argui contrarium, et ita destruuntur rationes et conclusio. Si enim ibi est summa beatitudo, cum beatum per essentiam sibi soli sufficiat ad beatitudinem: ergo non est necesse ponere aliam personam ad beatitudinem sive iucunditatem.

  1. Item, contra secundam suppositionem sic obiicitur: si est ibi summa perfectio: ergo aeque plene et perfecte est essentia in una persona et in pluribus. Si ergo ultra perfectionem additio est superflua, pluralitas est superllua; et si hoc, cum in divinis nihil sit superfluum, pluralitas non est in divinis.

  2. Item, contra tertiam rationem sic: si est ibi summa simplicitas, cum pluralitas opponatur simplicitati, et «opposita non possunt esse circa idem: ergo si Deus est unus et in eo est simplicitas, non ergo pluralitas, cum per omnia sit simplex.

  3. Item, contra quartam suppositionem sic: si ibi est summa primitas; ergo cum status sit in priino principio, et status est in unitate: ergo primitas non ponit pluralitatem, sed unitatem: ergo videtur, quod una tantum sit persona.

« Cfr. libr. de Causis, prop. 1. et 17. — Cod. K nobilius

Personarum pluralitatem. in divinis esse ponendam, et fides docet et argumentis congruentiae sua,- de.tur.

Respondeo: Dicendum, quotl in divinis est ponere personarum pluralitatem, sicut fides dicit et rationes praedictae ostendunt, si quis sine contradiclione consideret. Nam ralione simplicitatis essentia est communicabilis et potens esse in pluribus. Ra- primitatis persona nata est e.x. se aliam producere; et voco liic primitatem innascibilitatem, ratione cuius, ut dicit antiqua opinio, est fontalis plenitudo in Patre ad omnem emanationem; et hoc infra patebit Ratione perfectionis ad hoc est apta et prompta; ratione beatitudinis et caritatis voluntaria. Quibus conditionibus positis, necesse est ponere personarum pluralitatem.

  1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, quod beatum per essentiam sibi soli suiricit, ergo non indiget etc; dicendum, quod verum est, quod

I. Infra d. 3. p. I. q. 4. S. Doctor docet, mysterium san-

Consequenter tertio loco quaeritur, utrum in divinis personis sit ponere inflnitatem. Et quod sic, ostenditur hoc modo.

  1. Quia creatura est finita, et quidquid est in - ipsa, est actu flnitum: ergo ab oppositis, quia divina tia est infinita, quidquid est in ipsa, est infinite: non indiget; nec ponitur alius propter indigentiam neque lanquam beatiiicans, sed in beatitudine communicans.

  2. Similiter ad illud quod obiicitur, quod deitas aeque plene est in uno et in pluribus; dicendum, quod etsi sit aeque plene, non tamen ita plene declaratur. Et praeterea, eo ipso quo plene est in Patre, redundat in alias personas redundantia perfectionis.

  3. Ad illud quod obiicitur, quod pluralitas repugnat simplicitati; dicendum, quod est quaedam pluralitas per additionem; et haec repugnat; quaedam per originem; et haec non addit nec componit nec repugnat simplicitati, sed potius solitudini; et sic est in divinis, ut infra patebit

  4. Ad illud quod obiicitur, quod in primo est status; dicendum, quod sicut in essentiis una est essentia prima, a qua sunt aliae et ad quam, sic ef in personis est una persona, a qua sunt aliae et ad quam; et in illa est status originis, quia illa a nullo, et haec est persona Patris. Unde Augustinus ilh personae appropriat unitatem, dicens: <(In Patre unitas » etc. quo, teste Dionysio Carth., plurima posteriorum doctorum arergo cum in Deo sit numerus personarum, erit infinitus; et ita erunt personae inflnitae.

  5. Item, cum duplex sit infinitas, virtualis et numeralis, inflnitas virtualis est in Deo: ergo pari ratione infinitas numeralis: ergo in Deo sunt infinitae personae.

  6. Item, infinita virtus, cum emanat secundum suam totam infinitatem, non tantura producit infinitum intensive, sed etiam extensive; sed virtus Patris in productione personarum emanat secundum omnimodam sui potestatem: ergo non tantum producit personas infinitas in virtute, immo etiam infinitas in nuraero.

  7. Item, hoc ipsum ostenditur sic: multiplicatio personarum a,nl est virtutis, aut non. Si non; ergo non debet in divinis poni; si est virlutis per se: ergo maior multiplicatio erit maioris virtutis, et summae virtutis infinita raultiplicatio: ergo etc.

CoNTRA hoc ostenditur quadruplici conditione, sumitur ab hoc quod semper Deo est attribuendum quod nobilius est, quod necesse est ponere finitatem personarum. Priraa est distinctio, seordo, tertia connexio, quarta summa completio l

  1. Ex priraa conditione ostenditur sic: si est ibi dislinclio, non ergo confusio; sed ubi est infinitas, ibi est confusio: ergo etc.

  2. Itera, ex secunda sic: ubi est ordo, ibi est terminatio, quia ubi deficit terminatio, deflcit et mediatio et per consequens ordo; sed ubi est terrainatio, non est inflnitas: ergo si in personis divinis est ordo, non est infinitas.

  3. Item, ex tertia sic: ubi est connexio, necesse est, quod oranes personae procedant ab una; nara si una ab alia et ita consequenter, tunc est infinita distantia inter primam et ultiraam; sed hoc est inconveniens: ergo omnes ab una: aut ergo eisdera modis, aut diversis. Sieisdera: ergo nuUa distinctio; si diversis, sed diversi raodi eraanandi sunt finiti: ergo etc.

  4. Itera, ex quarta sic: si est ibi summa completio, ergo nata est divinitas alia coraplere: ergo cura coraplelio personarura sit in beatitudine, nata est beatificare. Sed si essent personae infinitae, irapossibile esset aliquera beatiflcari a Deo; cognitio enira cuiuslibet personae est de substantia beatitudinis, cum tota bonitas, quae est substantiale prae- 1 Sensu et mss. cum ed. 1 ita exigentibus, mulavimus mium, sit in qualibet personarum; ergo aut aniraa omnes cognosceret, aut non esset beata; sed impossibile esset omnes cognoscere, cum virtus eius sit flnita: ergo etc. Numerum divinarum personarum esse finitum, et fides tenet et?-atio suadet.

Respondeo: Dicendum, quod in divinis personis quantum ad numerum non est ponere infinitatem sed finitatera.

Ratio autera huius est, quia inflnitas numeralis repugnat perfectioni et crdini, quia esl per re- - cessura ab unitate sive ab origine sua. Sirailiter et inflnitas molis; et ideo neutrura est in Deo. Infinitas autem virtutis est per accessum ad unitatera et originem; et ideo, cura ista sit perfectionis, ponenda est in Deo, alia non.

    1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod quidquid est in Deo, est inflnite; dicendura, quod verum est infinite, sed non qualicumque infinitaie, sed illa qua Deus est inflnitus; et haec estinfinitas iraraensitatis, et tali modo est Trinitas infinita, non infinitate numerali, quae non congruit Deo.
  1. Ad illud quod obiicitur, quod infinita virtus, infinite emanans, producit inflnita; dicendura, quod divinae virtuti non convenit productio nisi perfecti; et ideo non convenit ei productio alicuius inflnitatis nisi illius, quae stat cum suraraa perfectione. Haec autem non est inflnitas nuraeralis, et ideo non'est in Deo.

  2. Ad ultimura quod obiicitur, quod potentiae est se raultiplicare; dicendum, quod non orani modo est potentiae, sed perfecte raultiplicare se potentiae est; et ideo non sequitur: ergo raagis se multiplicare est maior perfectio, nisi intelligalur perfecte; sed inflnite se raultiplicare secundum nuraerura est imperfecte; et ideo non convenit Deo.

satis perspicuum. In quarto arg., quod sumitur ex summa

Quarto et ultimo quaeritur, utrum in divinis personis sit ponere trinitatem. Et quoil non, immo magis dualitatem, ostenditur sic.

  1. Pater totum quod potest, dat Filio; sed qui dat totum quod potest, non potest amplius dare: ergo nec aliam personam producere, cum illud sit dare.

  2. Item, Pater generat Filium tanquam Verbum per omnia aequale et per omnia dicens et exprimens ipsum; sed multiplicatio personarum est ad declarationem virtutis: ergo videtur, quod superfluat alium producere.

  3. Item, ostenditur quod ibi debeat esse quaternitas per rationem emanationis. Quia enim Filius emanat per generationem, non per processionem, ideo, quamvis non generet, tamen spirando producit; eadem ratione videtur, quod Spiritus sanctus, quamvis non producat spirando, possit generare sive generet, cum non generetur.

  4. Item, cum in divinis sit duplex modus producendi-, scilicet unus per modum naturae, alius per modum voluntatis, et ibi debeat esse completa ratio productionis, videtur etiam, quod ibi debeat esse modus producendi tertius per modum artis. Et si sic, erit ibi ponere quartam personam secundum hunc modum producendi.

Sed contra: Quod sit ibi trinitas tantum, oster:- i.ditur ex suppositionibus superius factis, quia Senl. d. 10. q. 1. est, in illa Trinitate esse beatitudinem, perfectionein, simplicitatem, primitatem.

  1. Ex prima suppositione ostenditur sic: si est ibi summa beatitudo: ergo summa concordia; ergo est summa germanitas, summa caritas. Sed si essent plures quam tres, non esset ibi summa germanitas; si pauciores, non esset ibi summa caritas: ergo sunt tres tantura. Probatio minoris. Si est ibi quarta persona, aut procedit ab una, aut a duabus, aut a tribus. Si ab una vel duabus tantum, tunc non perfecte et aequaliter convenit cum omnibus; si autem a tribus, tunc duae personae intermediae magis conveniunt ad invicem quam cum extremis, quia producuntur et producunt; et ila non est ibi perfectus nexus. — Item, si essent pauciores quam tres, non esset ibi perfecta caritas, quia perfectus amor et est liberalis et est communis: quia liberalis, ideo tendit in alterum; quia communis, ideo vult illum diligi ab altero et diligere alterum sicut se et a se: ergo est ibi dilectio et condilectio; hoc autem non potest esse minus quam in tribus.

  2. Ex secunda suppositione sic: si est ibi summa perfectio: ergo persona producens perfecte producit et quantum ad modum producendi, et quantum ad eum qui producitur. Sed non reperitur nisi duplex modus producendi nobilis; «omne enim agens aut agit per modum naturae, aut per modum voluntatis», sicut vult Philosophus; ergo his duobus modis et tantuni his producit; sed persona producta quolibet istorum modoriun est perfectissima: ergo si ultra perfectionem omiie quod est superfluit, et quod est citra deficit, necesse est, esse tantum duas personas emanantes et non plures nec pauciores, et unam, a qua emanant: ergo tantum tres.

  3. Item, ex tertia sic: si est ibi summa simplicitas, Pater totum dat cuilibet: ergo procedentes sive emanantes non distinguuntur penes ea quae accipiunt, sed penes modum accipieiidi vel emanandi; sed duo tantum sunt modi emanandi: ergo non possunt esse nisi duae personae emanantes et tertia producens: ergo etc.

  4. Item, ex quarta sic: si ratione primitatis est ibi summa fecunditas, nuUa persona potest producere aliquo genere producendi, quo producitur, quia respectu illius non est prior: ergo cum duae personae emanent secundum duos modos emanandi, impossibile est, quod his modis producant, et non sunt alii modi: ergo non possunt producere aliam personam: ergo sunt tantum tres.

c 0 N c L u s I 0. Tres tantum esse personas divinas, et fides catholica docet, et ratio suMet.

Respondeo: Dicendum, quod, sicut fides catholica dicit, ponere est tantum tres personas, non plures nec pauciores. Et ad hoc sumitur ratio necessitatis et congruilatis.

Ratio utique necessitatis, quare iion possunt esse pauciores quam tres, est summa beatitudo et suuima perfpctio. Nam summa beatitudo exigit dilectionem et condilectionem; summa perfectio duplicem emanationem, scilicet naturae et liberalitatis; et ad hoc ad minus exiguntur tres personae. — Item, ratio necessitatis, quare non possunt 6886 plwes, est summa simplicitas, quae non pa- jjj, pgpggjjg djgtinguj njsi secundum modos emanandi; et iterum principalis fecunditas, quae non permittit personam producere ahquo genere emana- 1 Salvo sensu multi codd. A C F G L 0 S U V W etc. accitionis, nisi secundum rationem intelligendi sit prior illo. Unde prima persona, quia= est innascibilis et inspirabilis, generat et spirat; secunda, quia inspirabilis, sed genita, non generat, sed spirat; tertia vero persona, quia spiratur et procedit a generante, nec generat nec spirat. Et ideo impossibile est, esse phires quam tres.

Exsufficientia comhinatiohum, quia cum «amor sit in omnibus personis », ut dicit Richardus, et non sit nisi triplex amor, videlicet «gratuitus et debitus et ex utroque permixtus», tantum erunt tres personae: una, quae tantum dat, in qua est amor gratuitus; alia, quae tantum accipit, in qua est amor debitus; et media, quae dat et accipit, in qua est amor permixtus ex utroque. — Item, alio modo possunt combinari secundum rationem originis; et huiusmodi combinationis sufficientia in tribus consistit. Nam contingit intelligere personam, quae est principium personae et non est principiatum, et rursum personam, quae est principiatum et non principium personae, et tertio modo personam, quae est principiatum et principiuin. Quartus autem modus, quod nec sit principium nec principiatum, est omnino impossibilis et non intelligibihs.

Ratio congruitatis ex parte numeri est, quia numerus iste, scilicet ternarius, habet in sep;ima?w perfectionem et summam, sive consideretur ni.se, sive in quantitate continua, sive in creatura. bus suis, scilicet unitate et dualitate, quae simul iunctae faciunt tria. Senarius autem dicitur primus perfectorum, quia constat ex omnibus partibus suis aliquotis, scilicet tribus, duobus et uno. — Item, summa perfectio est in eo, quia unitas, quae est principium et completio omnis numeri, reflexa supra se reduplicatione perfecta, qualis in solido quadrato, triplicatur secundum rationem, remanens una secundum veritatem; ut si dicatur: semel unum semel. Et istud est valde simile Trinitati increatae.

iii qna in unitate substanliae est trinitas rationumV; non tamen est omnino siuiile, quia ibi cum unilate substantiae est trinitas rationum et renim, scilicet personarum; liic tantummodo rationum.

SimilUer, si consideretur numerus iste in quantitate coiitinim, habet in se primam perfectionem et simmam-: primam, quia omnis quantitas habet principium-, medium et ultimum; summam, quia perfectio quantitatis continuae suprema consistit in trina dimensione, scilicet longitudine, latitudine et altitudine. Et hoc est quod dicit Philosophus in principio de Caelo et mundo: « Omne enim perfectum in tribus dicimus, et hoc numero adhibuimus nosmetipsos magnificare Deum unum, creatorem omnium, erainentem proprietatibus eorum quae sunt creata ».

Similiter, si consideretur iste numerus in crea- habet in se primam perfectionem et summam: primam, quia trinitatem vestigii contingit reperire in quahbet creatura, quantumcumque parva, quantumcunque minima: summam quia secundum trjnitatem imaginis reformatam et deiformatam attenditur summa et nobilissima perfectio creaturae, scilicet beatitudo.

  1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod Pater dat F'1'0 totum quod potest; dicendum, quod verum est, sed non dat omni modo, quo potest. Et ideo in illatione est accidens: « non potest amphus dare, ergo

I. Qune hic de proprietatibus numerorum dicunlur, ( nec aham personam producere », quia hoc non est dare amplius, sed alio modo.

  1. Similiter sequens patet, quia Filius non omni modo declarat, quia, etsi secundum rationem naturae, non tamen secundum hberalitatem voluntatis, nisi in quantuin ex ipso Verbo procedit Spiritus.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod Spiritus sanctus debet generare; dicendum, qund non est simile, quia persona Filii praecedit spirationem, ideo habet rationem primitatis; persona Spiritus sancti sequitur generationem, et ideo non generat, quia non est innascibilis.

  3. Ad illud quod obiicitur de tertio modo emanandi, scilicet de arte; dicendum, quod ars non habet fecunditatem ad emanandum sive ad producendum nisi per voluntatem; et ideo modus ille non debet distingui a modo producendi per modum hberahlatis sive voluntalis.

Vel aliter et mehus. Modus producendi per ar- tem convenit cum modo producendi per naturam in hoc, quod utrobique producitur simile. Differt autem, quia in productione naturali producitur simihs in substantia et natura, ahus in persona; in productione autem artis producitur simile secundum rationem formae exemplaris, dissimile vero in substantia et natura. Talis autem modus producendi est incompossibilis divinae essentiae, quae non compatitur diversitatem essentiarum.

  1. Aliquis numerus potest super se reflecti duobus modis.

In parte ista circa litteram primo est dubitatio de hoc quod dicit Magister, quod purgatis.imis mentibus cernitur. Videtur enim niale dicere, quia nuUa mens, dum est in via, purgatissima est, sed tantum in patria.

Respondeo: Dicendum, quod mens ad hoc quod Deum contempletur perfecte, indiget purgari quoad inlellectum et affectum; ideo dicit per iustitiam fidei, id est per fidem, quae facit iustum in opere et per se purgat intellectum, sed iustitia affectum. Utriusque autem purgationis triplex est gradus. Nam intellectus purgatus est, cum abstrahitur a sensibilibus speciebus, purgatior, cum mundatur a phantasticis imaginibus, purgatissimus, cum a philosophicis rationibus. Gradus purgationis affectus sunt isti: purgatus est affectus, cum mundatur a culpa, purgatior, cum a sequela, purgatissimus, ab occasione; et in hoc statu idoneus est contemplari.

Item opponitur de hoc quod dicit: Mentis humanae acies invalida in tam excellenti luce non figitur etc. Videtur enim, quod etiam mundata non figatur ibi, quia quantumcumque mundetur, adhuc excedit lux illa improportionabiliter aciem mentis: ergo si propter sui excellentiam non potest videri a non habente fldem, nec etiam ab habente.

Respondeo: Differt dicere: considerari et figi et comprehendi. Considerari potest a mente immunda; sed figi in illa non potest nisi mens pura; comprehendere non potest nisi immensa K Ratio autem,

quare i;on potest figi, est duplex: una, quia est supra inlellectum, et icleo intellectus in ea non figitur. nisi liabeat gluten affectus, sed statim recidit; alia ratio, quia oculus sanus est illi luci proportionabilis qualitative, etsi non quantitative; sed oculus infirmus sive lippus utroque modo est improportionabilis. et ideo non figitur.

Iteni obiicitur de hoc verbo Ambrosii: Deus et Dominus nomen cst naturae et nonien potestatis, quia dicit Damascenus, quod hoc nomen Deus imponitur ab operatione, unde dicitur ab aithein, quod est ardere, vel a theein, quod est fovere, vel a theasthai, quod est videre.

Respondeo: Dicendum, quod de hoc nomine, et consimilibus est loqui dupliciter: aut quantum ad id cui imponitur; et sic est nomen naturae, quia ei imponitur quod est summa natura; aut quantum ad id a quo imponitur; el sic est nomen operationis, quia imponitur ab operatione.

DuB. IV.

Item quaeritur de hac circumlocutione: Ego sum qui sum, utrum hoc nomen: Ego sum etc., sit nomen essentiae, vel personae. Et quod personae, videtur, quia pronomen demonstrativum certam significat personam. Et iterum, loqui est aclus personae. Si forte dicas, quod ego, quia significat originem, stat pro persona Patris, sum, quia signiftcat actum egredientem, pro persona Filii, qui, relativum utrumque nectens, stat pro persona Spiritus sancti; hoc nihil est, quia pro eodem stat relativum et antecedens.

Respondeo: Dicendum, quod illud nomen qui est, et Ego sum qui sum est nomen essentiae proprie: hoc enim est quaedam circumlocutio, significans entitatem in omnimoda perfectione et absolutione, et hoc est nomen proprium divinae substantiae. Et quod obiicitur, quod pronomen signiflcat certam personam; dicendum, quod persona h dicitur certum suppositum Verbi, et hoc est suljstantia et natura.

DuB. V.

Item quaeritur de hac aucloritate: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, utrum iniago stet ibi pro essentia aut pro persona. Si pro essentia, ergo idem est dicere imaginem nostram, quod essentiam nostram; si pro persona, non debet dici nostra, sed mea; si pro imagine creata, nihil ad propositum, quia per hoc non probatur unitas naturae.

Respondeo: Dicendum, quod, secundum quod Sancti hic accipiunt, imago et similitudo dicit essentiam et relationem. Importat enim imago unitatem cum distinctione, et similitudo similiter propter intrinsecam relationem.Et ideo in hoc nomine imago el similitudo quantum ad aliquid suae signiflcalionis notatur unitas essentiae, quantum ad aliquid notatur pluralitas personarum. Et ideo aliler exponit Augustinus, aliter exponit Hilarius. Augustinus considerat partera significati, scilicet essentiae unitatem; sed Hilarius totum. Unde dicit, quod nomine imaginis et similitudinis simul intelligitur unitas et plurahtas. Similiter Auguslinus in hoc quod est, faciamus et nostram, considerat solum consigniflcatum; et ideo pluralitatem. Hilarius vero considerat signiflcatum et consigniflcatum, et ideo in utroque dicit intelligi pluralitatem et unitatem.

DiiB. VI.

Item Hilarius dicit: Neque diversitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit.

Sed contra: Similitudo est rerum differentium eadem qualitas: erga similitudo compatitur secum differentiam.

Respondeo: Dicendum, quod est similitudo secundum accidens, et similitudo secundum substarir tiam. Et haec est duplex, secundum totum et secundnin partem. Similitudo secundum accidem, vel secundum partem substantiae admittit diversitatem; sed non similitudo secundum totum. Et quoniam in divina essentia est summa simplicitas, ideo non potest esse similitudo secundum accidens neque secundum parteni: et ideo similitudo non compatitur diversitatem naturae

DuB. VII.

Item obiicitur de hoc quod dicit Magister: Sicinificav.it, nomine consortii iwn poni aliquid, sed removeri, quia ex hoc videtur, quod omnis numeralis dictio secundum ipsum nihil ponit, sed tantum privat; sed hoc videtur falsum. Cum enim in divinis sit vera pluralitas personarum, non tantum privative, sed etiam positive videntur dici.

Respondeo: Haec fuit positio Magistri, quae communiter non tenetur, quia non habet veritatem, sicut infra melius patebit Tamen Magister excusatur, quia dixit, quod non ponunt aliquid nomina numeralia, quia important numerum, qui non est proprie in divinis. Numerus enim causatur ex unitatum aggregatione et distinctione; et distinctio unitatum fit tripliciter: continui divisione, formarum disparatione, gradu sive ordine. Quoniam igitur in divinis non est aggregatio nec talis distinctio, ideo nec numerus proprie.

DuB. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit: In principio creavit Deus, quare magis hoc nomen Deus stet sive supponat pro persona Patris quam pro persona Fihi, et quomodo Trinitas intelhgatur ex hoc.

Rerpondeo: Ad hoc dicendum, quod octo modis innuitur nobis personarum pluralitas in Scriptura. Primo modo significatione; Matthaei ultimo: In nomine Patris et Filii et Spivitus sancti. Secundo modo consignificatione; Genesis in principio, ubi nos habemus Deus, Hebraei habent Heloym, quod est nominativus pluralis huius singularis Hel. Tertio modo suppositione, ut cum dicitur: Deus genuit Deum; Proverbiorum octavo: Ante omnes colles generavit me Dominus. Quarto modo appropi-ratione, ut ibi: Inprincipio creavit Deus etc. Deus enim ibi Pytri appropriatur et Principiiom Filio. Quinto modo iteratione, ut Isaiae sexlo: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Sexto modo ordine verborum; Psalmus: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Septimo modo connotatione in actu missionis, ut cum dicitur ad Galatas quarto: Misit Deus etc. OciSiYO modo apparilione, sicut apparuerunt Abrahae tres viri; Genesis decimo octavo.

DuB. IX.

Item obiicitur de hoc quod dicit: Ille etiam maximus Prophetarum, quia super illud Matthaei decimo septimo: Apparuerunt illis Moyses et Elias, dicit Glossa: « Elias fuit maximus Prophetarum »: non ergo David.

Respondeo: Spiritus prophetiae, in maiori abundantia datus, prophetam Domini facit excellentiorem. Potest ergo dupliciter dari in maiori abundantia: aut quia ad plura, aut quia ad alliora. Eliae datus est ad plura, quia ad futurorum praevisionem et miraculorum operationem; sed David ad altiora, quia, sicut patet ex eius prophetia, plura vidit et clarius, quia prophetia intellectuali.

DuB. X.

Item obiicitur de hoc quod dicit: Dominus possedit me; quia possessio est rei inferioris, ordo

rei posterioris, conceptio similiter soiiat in sexus fragilitatem et partus similiter; quae non conveniunt divinis.

Respondeo: Sapientia describitur per comparationem ad effectus et per comparationem ad principum. Et quoniam per comparationem ad effectus

De cognitione Creatoris per creaturas, in quibus Trinitatis vestigium apparet. nus relucet indicium. habet in se thesaurum infmitum in numerositate, et habet ordinem in discretione, ideo describitur per verbum possidendi et ordinandi. Per comparationem ad suum principium emanat emanatione intrinseca in eo, quod est de substantia emanantis; ideo describitur per verbum conceptionis et parturitionis. summi philosophi nullum corpus esse Deum, et ideo cuncta corpora trascenderunl, quaerentes Deum; videomne, quod mutabile est, non posse esse nisi ab illo, qui incommutabiliter et simpliciter est. Intellexerunt tuisse ».

He imagine et simililudine Trinitatis

in anima huniana. est, imago tamen illius, quo nihil melius est, ibi quaequo sumus, et Filium, per quem sumus, et Spiritum sanctum, in quo sumus, scilicet principium, ad quod invisibilium per ea, quae facta sunt. melius, id est in mente. In ipsa enim mente, etiam antequam sit particeps Dei, eius imago reperitur; etsi enim, amissa Dei participatione, deformis sit, imago

non se caperet.

Hic attendendum est diligenter, ex quo sensu acsummae Trinitatis imaginem».

Cap. III.

De siinililudine creantis et creatae trinilatis.

« Verumtamen caveat, ne hanc imagineni ab eadem tria. In illius vero suinma simplicitate naturae, quae Deus est, quamvis unus sit Deus, tres tamen personae

propter picturam, quae in ea est ». nec amare se potest, nisi etiam noverit se. Duo quaesunt mens et amor eius». «Cum ergo se novit mens et amat se, manet trinitas, scilicet mens, amor et nonovit mens, quanta est; nec minor est amor parente est; et quia sapientiam suam diligit, intellexit etiam, ibi esse amorem.

' Cap. 12. n. 15. — Cod ABDE et ed. 1 omittunt est

De Trimlatis unitate.

« Quapropter iuxla istaiii consicierationem, ut ait trum: « Una est natura sive essentia Patris et Filii et Spiritus sancti, non una persona. Si enim sic esset una persona, sicut est una substantia Patris et Filii et Spiritus sancti, veraciter trinitas non diceretur. Riu-sus

Superius egit Magister de sancta Trinitate et Unitate, in quantum creditur. In hac secunda parte agit de ipsa, in quantum intelligitur. Et haec pars dividitur in tres partes, in quarum prima ad intelligendum Trinitatem adducit congruas similitudines et rationes. In secunda solvit emergentes dubitationes, infra distinctione quarta in principio: Hic oritur quaestio satis necessaria. Constat etc. In tertia, illis dubitationibus solutis, determinat Trinitatis et Unitatis proprietates et conditiones, infra distinctione octava: Nunc de veritate sive proprietate etc.

Item prima pars habet duas. Inprwwa adducit similitudines longinquas; in secunda similitudines propinquas sive expressas, quae attenduntur in imagine, ibi: Nunc vero iain ad eam perveniamus disputationem.

Item prima pars habet duas partes. In prima ostendit Unitatem, in secunda Trinitatem, ibi: Nunc restat ostendere, utrinn per ea quae facta sunt etc.

1 Cap. I. n. I. una persona, id est, gignere se et nasci de se et procedere de se ». Ut enim ait Augustinus in primo libro de Trinitate « Nuua res est, quae se ipsam gignat, ut sit». Prima pars habet quatuor particulas. In prima probat auctoritate Apostoli ad Romanos primo, quod Deus est cognoscibilis per creaturam. In secunda vero adducit varios modos cognoscendi et rationes, ibi: Nam sicut ait Ambrosius. In tertia dicit, illos modos in auctoritate Apostoli iraplicari, ibi: Ecce tot modis. In quarta tangit, quid per praedictas rationes possit probari, scilicet essentiae unitas, non trinitas, ibi: Haec auton omnia ad unitatem etc.

Chapter 2 of 48