Skip to the text

Distinctio XXVI

Similiter secunda pars habet duas partes. In prima quaerit et solvit; in secunda quorundam positionem improbat. Primum facit ibi: Hic quaeri potesl, utruni Pater elc; secundum facit ibi: Quidam tamen putant, Spirituni sanctuni etc.

Ad intelligentiam eorum, quae in ista distinctione dicuntur de proprietatibus, quatuor quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum in divinis sit ponere proprietates.

Quod autem in divinis sit ponere proprietates non solum vocaliter, sed etiam realiter, ostenditur sic.

  1. Hieronymus dicit, et habetur in fme praedistinctionis: «Non tantum nomina, sed etiara nominum proprietates confitemur»: ergo etc.

  2. Item, Augustinus dicit in libro de Fide ad Petrum: « Proprium est Patris, quod unum filium genuit»: ergo a coniugatis, generatio est proprietas Patris; sed constat, quod generatio realiter est in Deo, constat etiam, quod convenit soli Patri: ergo secundum rem est Patris proprietas.

  3. Item, proprietatis est distinguere, ergo ubi est vera distinctio, ibi est vera proprietas; sed in divinis est vera distinctio: unde Damascenus: « Differentiam hypostaseon, id est personarum, in tribus proprietatibus, paternali, fiUaU et processibili recognoscimus».

  4. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia sicut alius est modus quaerendi de essentia et persona, ita alius est modus quaerendi de essentia et proprietate. De essentia enim quaeritur per qdd, de proprietate per quomodo se habet: ergo sicut ponitur in divinis et essentia et persona secundum veritatem,ita delet poni proprietas.

  5. Item, supra probatum est, quod differunt generatio et processio realiter — alioquin non differrent personae — ergo generatio et spiratio differunt Secundo, dato quod sic, quaeritur, quid sint illae proprietates.

Tertio quaeritur, quis sit actus ipsarum.

Quarto et ultimo quaeritur de numero earum. realiter. Sed tam generatio, quam spiratio est in una persona non multiplicata, ut in persona Patris: ergo cum persona sit realiter una, et proprietates reabler plures, ergo ponere est proprietates realiter in divinis differentes; sed non differentia essentiali nec personali, cum sint in eadem persona: ergo notionali. Quodsi non differunt generatio et spiratio, sicut haec est vera: Pater spirat Spiritum sanctum, ita et haec: Pater generat Spiritum sanctuni; et tunc sequeretur, quod Spiritus sanctus «sset FiUus.

  1. Item, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, hoc Supra probatum est, et est ratio in promptu, quia unus omnino est qui spiratur. Hoc quod est unum dicit unitatem non essentiae nec personae: ergo oportel, quod proprietaUs; et si Iwc, necesse est ponere proprietates in divinis realiter, non nominaliter sive tantum in voce.

  2. Item, in Patre est paternitas et innascibilitas: aut ergo eadem proprietas, aut alia. Si eadem proprietas, ergo et relatio eadem; sed secundum paternitatem refertur ad Filium: ergo et secundum innascil3ilitatem. Sed hoc est falsum, ergo est alia; et persona est una: ergo necesse est ponere proprietates in divinis personis etiam realiter differentes.

Contra: 1. Hilarius de Trinitate: Pater et Filius et Spiritus sanctus solis differunt nominibus: ergo si differunt solis nominibus, non sunt ibi reales proprietates, sed vocales.

  1. Ilem, Damascenus dicit primo libro: « Oportet scire. quod aliud est differre re, aliud ratione », et dicit, quod in creaturis est differentia re et convenientia ralioiic, sed in divinis e contrario. Cum ergo sit distinctio secundum proprietates, videtur ergo, quod sint ibi solum secundum modum loquendi vel intelligendi: non ergo a parte rei.

  2. Item, Lioc ipsum videtur ratione, quia in summe simplici non cadit dillerentia aliqua; sed divina persona esl summe simplex: ergo aut ibi non est proprietas, aut est solo modo loquendi: ergo etc.

  3. Item, ita simplex esl persona, sicut essentia; sed proprietates essentiae non differunt nisi solo modo loquendi, non secundum rem: ergo similiter proprietates personae.

  4. Item, divina essentia propter summam simplicitatem se ipsa refertur ad creaturam, et ideo relatio essentialis solo modo loquendi differt ab essentia, ut cuiB dicitur Dominus; omnino eijim transit in substantiam: ergo pari ratione persona se ipsa refertur ad personam.

  5. Item, creatura propter essentialem comparationem ad suum principium se ipsa refertur ad suum Creatorem — alioquin inter Creatorem et creaturam caderet medium, quod non esset nec Creator nec creatura — ergo si multo essentialior est comparatio personae ad personam, ergo se ipsa refertur. Et si hoc: ergo videtur, quod ipsa proprietas vel relatio non differat nisi solo modo loquendi a persona. Proprielales personarum ponendae sunt in divinis, quae non solum secundum vocem, sed etiam realiter a se invicem, et aliquo modo etiam a personis differunt.

Respondeo: Dicendum, quod omnes catholici i. tractatoces posuerunt proprietates personarum in divinis. Cum enim sint plures personae et distinctae, necesse est, quod sit ibi distinguens; boc autem proprietatem appellamus. Sed diversificati sunt in modo positionis.

1 De Fide ortliod. o. 8: Hoc autem nosse interest, quod Quoniam ergo viderunt aliqui summam plicitatem in persona sicut in essentia, posuerunt, quod sicut in essentia omnino est idem quo est et quod est, ita in persona omnino idem qui distinguitur et quo, el ita suppositum et proprietas, differens autem solo modo loquendi; sicut si dicatur: rogo te benignum vel benignitalem tuam.

Sed ista positio non potest stare, quoniam, cut in opponendo probatum est, in eadem persona sunt proprietates diffferentes non solum modo loquendi, sed et realiter. Videmus enim, quod una persona uno modo comparatur ad unam, ut Pater ad Filium; et videmus, unam personam uno modo sive una habitudine comparari ad plures, ut Spiritus sanctus ad P.itrem et Filium; el iterum, unam personam pluribus modis comparari ad plures, ut Filius ad Patrem et Spiritum sanctum. Similiter videmus, plures personas eodem modo comparari ad unam, ut Pater et Filius ad Spirilum sanctum: ergo unitas habitudinis non potest accipi a parte essentiae — certmn est — nec a parte personae, quae refertur; nec ex parte personae, ad quam refertur. Restat ergo, quod sit alius modus dicendi, sumtus a parte rei.

Et ideo nunc communis opinio tenet, in divinis esse proprietates personarum realiter differentes a se invicem, et per hoc etiam differentes a personis aliquo modo. Sicut enim, quia in una essentia non pluriflcata plures ponimus personas, modi dicendi essentialiter et personaliter differunt non soluin differentia sumta a parte nostra, sed etiam a parte rei; sic etiam dicendum de modo dicendi personaliter et notionaliter. Et ideo distinguunt manotionalem. Et dicitur communiter, quod tres sint modi praedicandi, scilicet in quid, in quis et in quae sive in quo modo se habet. Et incidit peccatum secundum figuram dictionis ex commutatione horum modorum, sicut in creaturis ex commulatione praedicamentorum. Sicut ergo in divinis vera est essentia, et verae sunt personae, ita verae sunt personarum proprietates.

non pro ipsis vocibus, sed pro intellectibus sive significatis importatis per illa tria nomina. Important enim ibi proprietates. Nam solis non excludit ibi proprietatis veritatem, sed excludit diversitatem formae vel substantiae vel naturae.

  1. Ad illud quod obiicitur de Damasceno, quod differunt solum ratione; dicendum, quod di/ferre "a- ratione est Tripliciter. Uno modo a parte noslrae apprehensionis, sicut differunt in Deo bonitas et magnitudo. Alio modo differre ratione est secundum differentiam attributionis, quia aliquis modus ponitur circa unum vel attribuitur uni, qui non attribuitur alteri; et sic differunt ratione essentia et persona et notio. Tertio modo differre ratione est differre secundum pluralitatem distinctionis, quae non inducit diversitatem in essentia vel natura, tamen tantam inducit differentiam, quod unum non dicitur de altero; et sic differt ratione persmia a persona et proprietas a proprietate. Et prima quidem differentia seoundum rationem est minima, quia nihil ei respondet a parte rei; sed ultimae respondet. Non vult ergo Damascenus dividere rem contra rationem, nisi secundum quod res accipitur pro natura, -nec etiam sic omnino dividit, sed quasi a principali denominat. Nani in creaturis non solura est communitas rationalis, immo etiam naturalis. Nam Petrus et Paulus non tantum in ralione conveniunt, sed etiam in natura communi.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod haec tollit summam simplicitatem; dicendum, quod differentia rationis quaedam fundatur super quid absolutum sive substantiale sive accidentale, quaedam super respectum sive modum se habendi. Et prima differentia omnino repugnat simplicitati, et non potest esse in Deo; secunda vero non repugnat. Nam videmus, respectura aliquem de novo esse circa aliquid, illo nullo modo mutato. Videmus etiara, aliquid habere plures respectus, ipso sioe compositione existente. Dicendum ergo, quod proprietates personales sunt respectivae, non absolutae; et ideo possunt 1 Vat. conlra codd. et tres prinias cdd. rationis.

4S3 differre ratione respectuum; quia persona suppositum sive hypostasim dicit, sed proprietas dicit habitudinera ad alterum.

  1. Ex hoc patet sequens. Quia enim proprietates essentiales sunt absolutae, non possunt dicere realem differentiam, nisi essentialera habeant; et ideo solo modo loquendi differunt. Non sic proprietates personales. Unde proprietates essentiales omnino transeunt in essentiara, sed personales non.

  2. Kd illud quod obiicitur, quod essentia se ipsa refertur; dicendum, quod essentia divina non potest i referri nisi ad aliara essentiara; ad illara autera non refertur, quoniam relatio dicit ordinem et habitudinem. Sicut autem vult Philosophus: « Deus non ordinatur ad res, sed res ad ipsum »; et ideo non est ibi relatio nisi solo modo loquendi. Sed cum persona ad personam refertur, ibi vere est ordo originis, et ideo habitudo, et ideo vera relatio. Et sic patet illud.

  3. Ad illud quod obiicitur, quod creatura se ipsa refertur; dicendum, quod referri se ipso potest in-. telligi tripliciter: aut quia inter rei respectum et i essentiam non cadit medium, qm.ipsa essentia essentialiter dependet; et sic quidem reperitur in creaturis. Sic enim refertur materia ad formam et forraa ad materiam; unde dicit Philosophus, quod « raateria hoc ipsum quod est ad alterum est »; tamen nec materia est suus respectus, nec forma, quia non habent oranimodam simplicitatem. Alio modo est referri se ipso, quia inter id quod refertur et suum correlativum non cadit aliquod medium, quod non sit alterwn eorum; et sic Pater refertur se ipso ad Filium, et e converso. Nam Pater est sua paternitas, et hoc propter suraraam simplicitatem. Tertio modo referri se ipso est, quia ipsura quod refertur non est nisi relatio et respectus purus; et hoc est impossibile esse neque in Deo neque in creatura, quia, sicut dicit.ugustinus, «omne quod refertur est aliquid, excepto eo quod relative dicitur »; ahoquin relationis esset relatio. Et ita patet, quod oranis

proprietas relativa sive sit in Deo sive in creatura, necessario differt aliquo modo ab eo cuius est proprietas, et niagis in creatura quam in Creatore. Et

I. Propnetates personaks hoc loco accipiunlur in sensu intelligantur omnia haec, sicut prius quoniam omne respectivum fundatur super aliquid absolutum.

Secundo quaeritur de proprietatibus, quid sinl. Et quod siiit relationes, videtur:

  1. Quia dicit Hilarius duodecimo de Trinitate: « Proprium est Deo nato esse filium »; sed filiatio est relatio: ergo etc.

  2. Item, Damascenus: « Dicimus divinam Verbi hypostasim, nativitatis modo et habitudine a paternali hypostasi differentem »; sed modus habitudinis est relatio: ergo etc.

  3. Item, Richardus de sancto Victore in libro de Trinitate dicit, quod personae distinguuntur proprietate originis; sed origo in divinis non est motus, sed habitudo, ergo relatio: ergo etc.

  4. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia proprium est quod convenit soh; sed nihil absolutum est incommunicabile in divinis et conveniens soli: ergo omnis proprietas personalis est relativa, ergo etc.

Contra: 1. Sicut paternitas est relatio, ita magnitudo quantitas, el ita bonitas qualitas; sed magnitudo Dei non est quantitas, nec bonitas quahtas: ergo nec paternitas est relatio. Sed paternitas est proprietas: ergo etc. Sidicas, quod non est simile, quia alia transeunt in substantiam, relatio non; contrarium ostenditur primo sic:

  1. Sicut quantitas est unum genus accidentis distinctum a substantia, ita et relalio; sed 4S5 de Iiac et seq. q. hic q., et d. 27. q. 'I. quia in Deo non cadit diversitas, ideo necessario genus quantitatis transit in substantiam, cum ibi non sit accidens nec diversitas generura: ergo pari ratione relatio.

  2. Item, sicut Deus est sua magnitudo, ita paternitas; sed quia Deus est sua magnitudo, ideo quantitas non differt asubstantia, sed in eam transit: ergo et paternitas simihter.

  3. Item, videtur quod relatio magis transit, quia inter omnia genera accidentium relatio importat maiorem dependentiam, quia ad subiectum et obiectum; sed Deus omniiio est independens: ergo et relatio minime manet in Deo.

  4. Item, inter omnia genera entium relatio minus habet de entitate % sicut patet, quia advenit et recedit sine mutatione illius quod refertur; sed in summo ente non debet poni, nisi quod multum habet de entitale: ergo etC

Proprietates personarum sunt relationes.

Respondeo: Dicendum, quod proprietates personales necesse est esse relationes. Et hoc duplici ratione, tum quia sunt incommunicabiles et soli conveniunt, tum etiam quia realiter difTerunl, ut

4S6 ostensum est prius. Sola autera relatio manet in divinis.

.d cuius intelligentiam notandum, quod relatio in aliquibus convmit cum aliis generibus, in alidens; et disconvenit in hoc, quod jraeter alia genera habet respectum non solum ad subiectum, sed etiam ad obiectum secundum habitudinem et dependentiam.

Quantum ad primas conditiones impossibile est relationem manere in divinis, sicut alia genera et hoc propter summam simpUcitatem. In Deo enim relatio non est praedicamentum nec accidens, sed substantia est. Quantum vero ad conditiones, quas habet respectu obiecti, necesse est quodam modo manere, scilicet quantum ad habitudinem, et hoc propter veram distinctionem, quae est in divinis,et veram originem et habitudinem; et necesse est quodara modo non manere, scilicet quantum ad dependentiam, et hoc propter omnimodam absolutionem, quae est in divinis..]ia igitur genera simpliciter transeunt, sed relatio quodam modo manetibi, quodam modo transit; quia alia genera i'espectum solum ad subiectum dicunt et secundum illum transeunt. Sed relatio ultra dicit respectum ad obiectum, et

I. Praeler solutionem quaeslionis principalis explicatur etiam tur pcr aliquid absolutum, de quo vide quaest. seq. et d. 33. q. 1.

Tertio quaeritur de proprietatibus quantuin ad actum. Et quaeritur, utrum actus huiusmodi proprietatum sit hypostases clistinguere, aut distinctas ostendere. Et quod sit distinguere, videtur:

1 Quaest. praeced. secundum illum respectum dicit pluralitatem, quae vere est in divinis; et ita relatio manet. Patetetiam, quomodo transit, videlicet quantum ad omne quod dicit compositionem. Unde non est genus neque in genere, non est accidens nec est ahud. tis. Patet etiam, quoraodo manet, scilicet quantum ad illud quod dicit distinctionem, non quantum ad id quod dicit dependentiam et inclinationem, quia sic privat absolutionis perfectionem.

  1. Et per hoc patet quartum argumentum, cjuod obiicit de dependentia relationis.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod minus habet de ente; dicendum, quod lioc verum est, cum differt essentialiter a substantia; in Deo autem non sic est. — Posset tamen praeter rationem praedictam haec ratio reddi, quod non transit: quia enim minimum habet de ente, ideo minimam vel nullam facit compositionem, etiamcura manet secundum suara proprietatem. Alia vero, quae habent aliquid de ente absoluto, faciunt compositionem; et hinc est, quod relatio melius valet in summo siraplici quara aliquod aliorura.

  3. Per Boethiuni de Trinitate: « Substantiam continet unilatem, relatio multiplicat trinitatem »: sed si multiplicat, ergo chstinguit.

  4. Item, Richardus de sancto Victore de Triniscilicet quantum ad habitudinem, quae verba in Vat. desunt.

tate dicit, quod persona distinguitur proprietate originis; sed proprietas dicit originem et relationera: ergo etc.

  1. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia, cum personae distinguantur, aut distinguuntur per aliquid absolutum, aut respectivum. Per absolutum non, quia, sicut vult Augustinus, « quod ad se dicitur de singulis dicitur »: ergo necesse est, quod differant per aliquid respectivum.

  2. Item, proprietas Patris aut accidit ipsi hypostasi, aut est ei consubstantialis; quodsi accidit, ergo sunt ibi aliqua accidentia: ergo est ibi aliqua compositio. Si autem est consubstantialis et connaturalis: ergo cum non consequatur esse hypostasis, non tantum est ratio innotescendi, sed etiam distinguendi.

  3. Item, in summe simplici idem est omnino ratio essendi et cognoscendi; sed persona Palris est summe simplex: ergo eodem distinguitur, quo distingui cognoscitur. Hoc autem est per proprietatem: ergo etc.

Contra: 1. Omne respectivum reducitur ad absolutum; sed quod reducitur ad aliquid secundum rationem intelligendi consequitur illud: ergo cum proprietates sint respectivae, hypostases absolutae, proprietates reducuntur ad hypostases: ergo hypostases sunt priores. Sed quod prius est non distinguitur eo quod est posterius, quia ab eodem est esse et esse distinctum: ergo etc.

  1. Itera, omne quod distinguit ahquid, dat ei tale esse, quale ipsum est vel habet; sed proprietates habent de se solum esse respectivum: ergo si hypostases per proprietates distinguuntur, habent solum esse respectivum. Sed hoc est falsum, quia cum sint supposita essentiae, habent esse substanliae absolutum.

  2. Item, in divinis personis est plurificatio per originem, ergo et distinctio. Sed origo dicit emanationem vel exitum, relatio autem per se non emanat nisi prius alio emanante, quia in ad aliquid non est motus: ergo prius oritur hypostasis ab hypostasi secundum rationem intelligendi, quam sit inteUigere relationem esse. Et si hoc, relatio consequitur esse distinctum in hypostasibus: ergo etc.

  3. Item, « omne quod relative dicitur, est aliquid, excepto eo quod relative dicitur », sicut ratio dictat, et Augustinus dicit septimo libro de Trinitate. Sed Pater et Filius dicuntur relative: ergo uterque eorura est aliquid, excepto eo quod relative dicitur; ergo abstracta relatione, contingit aliquid intelligere. Quaero ergo, quid sit illud: aut essentia, aut hypostasis. Si essentia, ergo relatio est in essentia: ergo multipUcat eam. Si hypostasis: aut ergo una, aut duae. Non una, quia impossibile est intelligere, quod Pater et Filius sint una hypostasis: ergo duae. Et si hoc, patet etc.

  4. Itera, abstractis omnibus proprietatibus duorum individuorum, ut Petri et Pauli, solis hypostasibus remanentibus, adhuc contingit intelligere, remanere distinctionem: ergo pari ratione in hypostasibus divinis. Quod si verura est, tunc ergo sunt solura ratio distinguendi quoad nos. Proprietates personales sunt rationes non tantum manifestandi distinclionem, verum etiam di- Respondeo: Dicendum, quod circa hoc duplex opinio fuit. Quidam enim dixerunt, quod abstractis proprietatibus, impossibile est intelligere hypostases distinctas, quia huiusmodi proprietates in divinis non solum dant personis innotescere, immo etiam dant esse; unde ipsis abstractis, abstrahitur esse et esse distinctum.

Aliorum opinio fuit, quod proprietatilus abstractis, adhuc est intelligere distinctionera in hypostasibus, quoniam proprietates secundum ipsos non sunt ratio distinguendi secundum rem, sed distinctionem manifestandi. Unde dicunt, quod abstracta paternitate et filiatione, adhuc contingit intelligere qui ab alio, et a quo alius. — Et si quaeras, quomodo distinguuntur, dicunt, quod se ipsis, sicut principia el genera generalissima se ipsis distinguuntur et differunt. Unde haec est immediata: substantia non est quantitas.

Et si respiciamus interius, utraque opinio continet aliquid probabilitatis; et hoc patet sic. Fn divienim hypostasibus intelligimus originem sive emanationem, intelligimus etiam habitudinem. Secundum rationem intelligendi origo praecedit ipsum qui oritur; et secundum ralionem intelligendi habitudo consequitur ipsum qui refertur. Potest igitur proprie- 1. tas relativa importare solum habitudinem; et hoc modo consequitur rationem distinctionis et est ratio innoteseendi distinctionem, non distinguendi, sicut dicit secunda opinio, et probant rationes inductae ad secundam partem de ipsa relatione. Potest enim intelligi tunc distinctio, quia intelligitur qui ab alio, et a quo alius. — Potesl etiam utrumque proprietas importare, sciUcet habitudinem et originem; et tunc non tantum est ratio innotescendi, sed etiam distinguendi. Circumscripta enim origine sive emanatione, irapossibile est intelligere in divinis pluralitatem: immo sicut est essentia una, ita etiam intelligitur hypostasis una. Et sic procedit prima opinio et rationes ad primam partem.

Sed notandum, quod cum idem sit divinis personis orhH et ssse ct (irf alterum se habere, tamen secundum rationem intelligendi suntordinata, ut primum sit oriri, deinde esse intelligatur in his quae habent esse ab alio, et deinde se ad alterum habere. Quia vero idem sunt in Deo, ideo eodem nomine designantur. Unde generatio dicit originem et habitudinem; tamen proprie loquendo generatio dicit originem, et paternitas habitu,dinem. Quoniam igitur proprietas divina secundum communem usura loquendi importat habitudinem et originem, ideo tenendum, quod proprietates non solum sunt ratio innotescendi distinctionem, sed etiam distinguendi.

  1. Et ad illud quod obiicitur, quod respectivum op-reducitur adabsolutum; dicendum, quod reduci ad aliquid est dupliciter: aut sicut ad principium, aut sicut ad terminum. Proprietas originis his duobus modis reducitur ad absolutum: ad hypostasim Patris reducitur innascibilitas sicut ad principium, ad hypostasim autem Geniti et Spirati sicut ad terminum. Quoniam igitur quod reducitur ad aliquid sicut ad principium ipsum consequitur, ideo abstracta origine, solum intelligitur Deus innascibilis, non ens ab alio, et ila in unitate hypostasis. Quia vero quod reducituF ad aliquid sicut ad terminum, intelligitur praecedere; hinc est, quod abstracta origine, iam non est intelligere hypostasim procedentem. — Vel illud intelligendum, ubi respectivum dicit dependentiam, ratione cuius deficit a summa simplicitate, quod non est in Deo.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod respectivum solum dal esse respectivum; dicendum, quod hoc verum est de respectivo, quod dicit solum habitudinem; sed non est verum de respectivo, quod dicit originem.

  3. Ad illud quod obiicitur, quod relatio non oritur per se; dicendum, quod relatio est proprietas, secundura quod est ipsa, origo vero, prout est id quod oritur; et quia origo proprie non oritur, sed est illud quo oriens oritur, ita quod non consequitur tempore vel natura, sed secundum rationem intelligendi, vel est simul necessario vel praecedit. Ideo patet illud.

  4. Ad illud quod obiicitur, quod omne quod relative dicitur est aliquid, excepto eo quod relative dicitur; dicendum, quod illud non habet veritatem in summe simplici, quod sic differat esse et referri, quod unum possit ab altero separari secundum rem — quia ibi unum sunt — sed solum secundum intellectum nostrum; nec adhuc intellectus noster sic abslrahit, ut intelligat hypostases distinctas, abstractis proprietatibus et relationibus. Si enim ab hypostasi Patris abstrahatur paternitas, vel e converso, iam non habet aliquid speciale, quod sit principium intelligendi ipsam; et ita consideratur sub ratione goierali et incompleta. Unde et bene videntur mihi dicere qui dicunt, quod remanet intellectus huius norainis res, secundura quod est generale vocabulum. Et sic patet, quod, abstractis proprietatibus, non remanet dislinctio nec re nec intellectu; et ideo utroque modo sunt ratio distinguendi.

  5. Ad illud quod ultimo obiicitur, quod Petrus et Paulus distingui intelliguntur, abstractis proprietatibus; dicendum, quod non est simile. Nam distinctio est ibi a parte propriae materiae et propriae formae, quae innotescit per proprietates accidentales; sed in divinis solum est distinctio per originem. Ideo patet illud. pro origo vero; perperam. Mox aliqui codd. ut FIT seqidtur

Quarto et ultiino quaeritur de proprietatibus quantum ad numerum. Et videtur:

  1. Quod sint infinitae, quia proprietates sunt respectus, per quos Deus nobis innotescit; sed illi sunt infiniti, sicut patet de respectibus idealibus: ergo etc.

  2. Item, Pater et Filius ad invicem assimilantur secundum omnes conditiones essentiales; ergo secundum cmnes comparantur et secundum omnes innotescunt nobis; sed illae sunt in numero indefmito: ergo etc.

  3. Item, quanto aliquid est siniplicius, tanto plures habet respectus-, ut punctus quam linea, et linea quam superficies; sed divinum esse est siniplicissinium: ergo in eo sunt infiniti respectus. Sed omnes sunt ratio innotescendi: ergo notiones sunt infinitae.

  4. Sed quod ires sint tantum, videtur per Damascenuni, qui dicit, quod in divinis omnia sunt unum praeter generationera, ingenerationem et processionem; sed istae non sunt nisi tres proprietates: ergo etc.

  5. Item, videtur ralione, quia pidprietas convertitur cum eo cuius est proiuirlas: simI proprietas est personae: ergo quot sunl persiniae. tot sunt proprietates et non plures. Sed personae sunt tres: ergo etc.

  6. Item, flat talis ratio: omnis persona est aliqua trium proprietatum — haec est vera — omnis notio est persona, igitur omnis proprietas sive notio est ahqua trium: ergo etc.

Quod autem sint plures tribus, sic ostenditur.

  1. Notiones sive proprietates sunt relationes. In auteiii habitudinc sunt duae relationes secundum duo extrema; sed in divinis sunt duae origines: ergo saltem quatuor relationes.

  2. Item, proprietas est quae convenit uni soli; sed innascibilitas convenit soli Patri: ergo est proprietas. Et non est ahqua illarum quatuor reiationum: ergo sunt quinque.

Quaeritur ergo sufficientia et numerus notionum Dei,ermiD: in divnns, et penes quul accipiantur, et utrum sit idem numerus proprietatum et relationum.

C 0 N C L U S 1 0. Proprie loquendo, in divinis sunt quatuor relationes et proprietates, et quinque notiones;.in

sensu minus striclo nomina confunduntur et

habent aequalem numerum quinarium. proprietas, relatio,et notio. Nam proprietas dicitur, in quantum convenit soh; relatio, in quantum dicit habitudinem ad aUum; notio, in quantum est principium cognoscendi. Et quia omnis proprietas est ratio cognoscendi, similiter et omnis relatio; ideo riomen notionis est in plus quam illa duo. Quia quaedam proprietas est relatio, ut paternitas, quaedam non, ut innascibilitas, quae non dicit respectum, sed privat; similiter quaedam relatio est proprietas, ut filiatio, quaedam non, ut activa spiratio — ideo quia convenit pluribus, non uni soli — et hinc est, quod nomen proprietatis et relationis se habent ut excedentia et excessa. Nomen vero notionis est in plus. Unde plures sunt notiones quam proprietates, plures conciusio i etiam quam relationes. Sed proprietates et relationes mutuo se excedunt et aequaliter; ideo sunt nuinero aequales.

Tamen nou oportet facere vim. Nam omnis re-nesponsios latio distinguit aliquo modo ab alio, et ita est aliquo modo proprietas. Similiter omne quod distinguit, aliquo modo importat relationem., ergo omnis relatio proprietas, et omnis proprietds relatio. Sed omnis notio est proprietas vel relatio: ergo omnis

notio est proprietas et similiter relatio. Et ita extenso nomine sunt aequalia; ideo idem est numerus-t eadem ratio assignandi numerum in omnibus istis nominibus.

Intelligendum igitur, quod circa numerum ])ro- >prietatum tres fuerunt opiniones. Quidam dixerunt, quod sunt infinitae; quidam, quod tres; quidam, quod quinque. — Ratio autem huius diversae opinionis t fuit, quia diversimode notiones consideraverunt. Qui consideraverunt illas in comparatione ad eos quibus. innotescunt, dixerunt, eas inflnitas esse, quia per inflnitas comparationes et similitudines et respectus Deus nobis innotescit. — Qui vero consideraverunt in comparatione ad hypostases, quae distinguuntur vel. innotescunt, dixerunt, esse tantum tres, quia tantum tres sunt personae; ideo tantum tria habent propria,.per quae suflicienter innotescunt. — Qui vero consideraverunt per comparationem ad rationes, qui-. bus innotescunt, dixerunt, esse quinque.

Eadem enim est ratio innolescendi et distinguendi. i-Sed ratio distinguendi accipitur a parte originis: aut Qvo fositive, aut privative. Si privative; aut privat originem per modum producentis, et boc non dicit nobilitatem, scilicet non producere, ideo non est notio; aut privat originem per modum producti, et hoc vel specialiter, vel generaliter. Si specialiter, non dicit nobilitatem; si generaliter, sic dicit nobilitatem; et ita notio est una sola. Si autem accipiatur a parte originis positive, cum duplex sit origo, et cuilibet respondeat de necessitate duplex habitudo; de necessitate erunt quatuor, scilicet generatio activa et passiva, et spiratio activa et passiva: et in universo quinque.

I. Sub duplici respectu S. Doctor de numero proprietatum Prima opmio sumsit rationem magis a longmquo, et ideo magis a ventate recessit; secunda magis de propinquo, et ideo magis veritati appropinquavit; tertia, sicut debuit, et ideo veritatem posuit et huius prius visa est.

1.2. 3. Ad illud ergo quod obiicitur de respectibus et comparationibus inftnitis, dicendum, quod nec proprietates nec relationes sunt notiones, nisi quae important respectum distinguentem personam a persona; et hic est respectus originis, qui tantum quinque modis, spectantibus ad dignitatem, potest comparari; ideo patet illud.

  1. Ad illud quod obiicitur, quod tantum tres, per verbum Damasceni; dicendum, quod sub generatione comprehendit duas generationes, simihter sub processione.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod proprietas debet converti cum persona; dicendum, quod verum est de illa quae est proprietas personahs, faciens personam esse personam; tamen non sequitur, si convertitur, quod tot sint, et non plures, quoniam unum et idem potest habere plura convertibilia.

  3. Ad illud quod obiicitur de syllogismo illo, dicendum, quod in processu illo est fallacia accidentis, sicut hic: Pater est innascibihtas, et Pater est paternitas; ergo paternitas est innascibihtas; quia quod attribuitur subieclo sive hypostasi attribuitur habitudini. — Posset tamen poni figura dictionis ex mutatione modi praedicandi, quia in divinis essentia praedicatur ut quid, persona ut quis, et notio ut quae; et proceditur a persona ad notionem. (I. Sent. d. 28. q. I. ad 3.) dubitat, utrum inspirabiliias addenda

DuB. L

In parte ista sunt dubitationes circa lilteram et primo de hoc quod dicit Hieronymus: Ab Arianorum praeside noveUum nomen a me hominv Romano exigitur. Si enim est novellum, cum Apostolus dicat primae ad Timotheum ultimo, vocum noviiates esse vitandas, nullo modo debuit concedere. Praeterea, Damascenus dicit, quod «hypostasis est substantia cum accidentibus»; sed in divinis non cadit accidens, ergo nec nomen hypostasis: ergo etc.

Respondeo: Dicendum, quod novitas uno modo sonat in vitium, alio inodo non. Quando est talis adinventio, quod sententiam etiam facit, quae non habet ortum ex veritate antiqua, tunc est vere novellum; et sic dicit Apostolus esse fugiendum, unde addit profanas. Sed illud verbum quantum ad intelleclum sanum non erat novum, sed quantum ad intellectum, quem haeretici supponebant. — Qmd obiicitur de auctoritate Damasceni, dicendum, quod nomen hypostasis de se non importat respectum ad accidens, sed solum ad proprietatem distinguentem, quae, quia in creaturis est accidens, ideo dicit substantiam cum accidentibus; non sic autem est in Deo.

DuB. 11.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod venenum latet sub melle; quia cum hoc non dicat nisi propter errorem coniunctum, videtur, quod talia nomina oranino essent fugienda.

Respondeo: Dicendum, quod venenum non latebat sub nomine, sed sub eorum intentione, sive occasione qui ex hoc occasinnaliter volebant inducere in haeresim. — Vel potest dici, quod venenum latebat non quantum ad significationem, sed propter dubitationem; et ideo nunc, cum determinata sit eius significatio, absque dubio est utendum Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, quod aliud est genuisse et natum. esse. Videtur Vers. 20. — Verba Damasceni vidc supra pag. -tlO, enim male dicere, quia cum alvud dicat diversitatem in essentia, secundum hoc videtur quod generatio activa et nativitas differant per essentiam; quod est contra fidem.

Responbeo: Dicendum, quod aliud non dicit il3i diversitatem a parte rei absolutae, sed per comparationem ad dicentem et inlelhgentem, quasi dicat: aliud est dicere sive intelligere, Patrem generare, et huiusmodi; sed huic alietali non subest diversitas essentiae, sed alietas proprietatis.

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod proprium est Patris, non quia non est natus. Videlur enim dicere contra illud quod dicitur infra distinctione vigesima octava, ubi dicitur, quod hoc quod est ingenitus est proprium Patris, sed ingenitum non est aliud dicere quam non genitum.

Respondeo: Dicendum, quod Augustinus loquitur de hoc quod est non natus, secundum quod dicit puram negationem; et sic non dicit proprietatem. Ingenitus enim, prout est proprietas, non est negatio pura.

DuB. V.

Item quaeritur de ista ratione Augustini, qua dicit, quod in Deo nihil dicitur secundum accidens, quia nihil est in eo mutabile aut amissibile. Videtur enim ratio non valere, quia ahqua sunt accidentia inseparabilia; et talia non sunt amissibilia.

Respondeo: Dicendum, quod, sicut ipse idem Augustinus dicit, omne accidens aut est per naturam suam amissibile, aut potest circa subiectum suum intendi vel remitti. Et ipse non dicit, quod sit accidens tantum, quia potest amitti, sed quia potuit advenire rei prius existenti vel recedere a re iam existente, vel saltem intendi vel remitti sive variari. — Et si tu obiicias, quod accidentia non possunt alterari, secundum Boetbium; verum est de alteratione a subiecto in subiectum, tamen certum est, quod in eodem intenduntur et remittuntur. — Aliter <" Verbum videtur, a mss. et ed. 1 exhibitum, a Vat. abest.

potest dici, quod accidens potest comparari ad subiectum primum et ad subiectum proximum. Et habito respectu ad subiectum primum, omne accidens dicit adveniens, quod est possibile etiam abesse, quamvis non respectu subiecti, quod est subiectum 3. et causa. — Tertius modus dicendi est iste, quod illud solum est per naturam immutabile, quod est omnino simplex. Si ergo Deus est omnino immutabilis, ergo est omnino simplex; et in nuUo simplici est accidens: ergo in nullo immutabili est ponere accidens. Si ergo Pater est immutabilis, et in eo est paternitas: ergo non est accidens.

DuB. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod filii Dei sumus per facturam; quia secundum istum modum dicendi, cum asinus sit factus, videtur quod possit dici Dei fdius; et similiter, quod arca, quae facta est ab artifice, possit dici fdia artificis, quorum neutrum conceditur. Si tu dicas, quod oportet quod sit ad imaginem Dei factus; contra: diabolus est ad imaginem Dei factus: ergo diabolus est fdius Dei.

Respondeo: Dicendum, quod hoc quod dico filius duo dicit, scilicet orlum et imitationem. Dicendum ergo, quod est imitatio per omnimodam assimilationem; et sic Filius naturalis imitatur Patrem, et quia non habet socium in imitando sic, ideo solus ipse est Filius naturalis. Est iterum imitatio expressa; et haec consistit in imagine, et haec tenet adhuc rationem fdii et facturae. Est iterum imitatio longinqua; et haec tenet tantum rationem facturae, non filii. Sed attendendum, quod imitatio expressa aut consilii in sua conditione, aut est insignita ulterius sua perfectione et decore, aut est 46g privata honore et deformata a sua conditione. Primo modo dicitur filius factura; secundo modo, fdius factura et adoptione: tertio modo, neutro modo dicitur fdius, nisi valde improprie et cum additione distrahente; quia Dominus loannis octavo dicit, peccatores habere patrem diabolum, propterea quod a Deo recedunt, et imitantur eum.

DuB. VII.

Item quaeritur de distinctione illorum trium, quae ponit Hilarius, scilicet originem, veritatem et nativitatem; et dicendum, quod haec tria dicit ad excludendum tres haereses. Contra Photinum dicit origine, non aftopftojie; quia Photinusdicebat, Christum esse filium Dei adoptivum. Contra Sabelliuni dicit veritate, non nuncupatione; quia ipse dicebat, quod idem ipse primo nuncupabatur pater, postea filius. Contra Arium dicit nativitate, non creatione; quia Arius dicebat, Filium Dei esse creaturam.

DuB. VIII.

Ilem quaeritur de hoc quod dicit, quod dicitur relative, quamvis ei vicissim non respondeat vocabulum. Videtur enim falsum, quia «proprium est Telativorum dici ad convertentiam »: ergo si non dicuntur ad convertentiam, non dicuntur relative.

Respondeo: Dicendum, quod illud verura est, si nomen impositum est utrique extremo; ahoquin si deficit ex una parte, non dicitur: ut si dicatur remus navis. Similiter vult dicere.ugustinus, quod sub islis nominibus Pater et Filius non referuntur ad Spiritum sanctum. Sed tamen, ubi deficiunt nomina, Philosophus docet fingere, sed in divinis

melius est tacere quam flngere, propter vitandum errorem.

DuB. IX.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod ibi non potuit inveniri usitatuni vocabulum. Videtur enim falsum, quia ila bene spirator dicitur ad spiritum, sicut donator ad donum.

Respondeo: Unus modus dicendi est, quod Augustinus non loquitur simpliciter de hoc nomine r. Spiritus, sed de hoc toto Spiritus sanctus. — Vel

Quae sinl illae proprietates, qidbits

dislinguunlur personae.

Hic quaeri potest, utrum proprietates, quas Hila- Pater est, quia semper genuit Filium. Ita etproprium Filii est, quod semper Filius est, id est, proprietas Filii est, qua semper Filius est; Filius vero semper est, - Sic maior pars codd. cum cd. I; aliqui ut L P Q W Z si- it et; Vat. cum cod. cc et sic. aliter, hoc dicit, quia spirator tunc non erat nomen usitatum, ut donator.

DuB. X.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod donator non dicitur nisi ex tempore; quia secundum hoc nec donum dicitur nisi ex tempore, cum relativa sint simul natura.

Et ad hoc dicendum, quod potest dici ab actu donandi vel ab habitu. Primo modo dicitur solum ex tempore, sic et donum; secundo modo dicitur ab aeterno. quia semper genitus est. Ergo proprietas, qua Pater est procedit ab utroque; et haec eadeni dicitur processio. In praemissis ergo locutionibus eaedem significalae sunt proprietates.

C.p. II.

Quod non esl omnino idem dicere, esse Palrem.

et genuisse vel habere Filium. aliquid esse Patreni et genuisse Filium; vel aliquid esse

id est hypostasis genita vel habens patrera. Ita etiam prietatibus determinantur.

Cap. III.

Quod proprietates determinant hypostases non substantiam, id est naturam.

Illae enim proprietates singulae singulis proprie conveniunt personis, et per eas personae determinantur et a se invicem differunt, sed a se non secedunt.. Unde loannes Damascenus: « Non differunt ab invicem hypostases secundum substantiam, sed secundum cha- Hic non est praetermittendum, quod sicut Pater 1 et Filius el Spiritus sanctus nomina personarum sunt et proprietates personales designant, ita etiam sunt et 4Ca racteristica idiomata, id est determinalivas proprie- « Eo quippe est fllius, quo verbum, et eo est verbum,

De generali regula eorum quae ad se, el ewum quae relative dicunlur. eorum quae ad se, et eorum quae relative dicunlur de simul Deus », sed non ambo simul pater, non ambo simul filius vel vm-bum vel imago.

Cap. V. An secundum substantiam dicatur Beus de Deo, el huiusmodi.

Hic quaerilur, cum dicilur: Deus de Deo, lumen de lumine, et huiusmodi, utrum dicantur secundum subdici. Si vero secundum subslantiam dicunlur, simul — Ad quod dicimus, quia licet Deus secundum subnunquam relative accipiantur; aliquando tamen pro re- Patre, alterum pro Filio ponimus; sirailiter, cum dici-

Supra assignavit Magisler proprietates personales, hic secundo agit de ipsis proprietatibus, secundum quod per diversa vocabula exprimuntur. Et quoniam contingit eas exprimi per yocabula magis usitata et minus usitata, ideo habet haec pars duas partes. In prima agit de expressione proprietatum per vo- Pater et Filius el Spiritus sanctus, ut cum dicitur: Nemo bonus nisi solus Deus, quia Trinitas est unus cabula magis usitata, in secunda per vocabula minus usitata, infra distinctione eadein: Hic non est praetermittendum.

Chapter 26 of 48