Distinctio IX
Hilarius quoque dicil, FiUum nasci ex Patre, in libro septimo de Trinitate his verbis: «Vivens Deus et naturae aeternae viventis potestas est; et quod cuni sacramento scientiae suae ex eo nascitur, non potuit aliud esse quam vivens. Nam cura ait: Sicut misit me
est, et in nativitate generatio est, quia sine utroque neutrum est: utrumque ergo sine intervallo sui est».
Cap. V. De obiectionibm haerelicorum nitentium probare, Filium non esse coaetei-num Palri. aliquando non fuerint. Sed aliud est ex eo nasci, quod
Supra egit Magister de proprietatibus, quae respiciunt essenliam. Hic agit de his, quae respiciunt personas; el haec pars habet duas partes. Quia enim distinctio personarum attenditur secundum duplicem emanationem, scilicet generationis et processionis, ideo primo agit de generatione, secundo vero de processione, infra distinctione decima: Nunc vero post Filii aeternitatem de Spiritu sancto etc.
Item, prima pars habet duas partes: in prima ostendit, quid de generatione Filii est sentiendum, secundo ex incidenti, quo sermone est ipsa exprimenda, ibi: Hic quaeri potest, cum generatio Filii a Patre etc.
Prima iterum pars habet quatuor partes. Primo proponit veritatem, quae est a catholicis retinenda, scilicet quod generans et genitus sunt per generationem distincti et coaeterni, ita quod generatio est distinctiva et aeterna. In secunda contra hoc opponit per oppositionem haereticorum, ibi: Sed contra hoc inquit haereticus. In tertia determinat, contra arguendo per rationes catholicorum Doctorum Augustini et Ambrosii, ibi: Qui hoc dicit non intelligit, etiam natum esse etc. In quarta et 1 Codd. et plurimae edd. contra originale et Vat. omittunt ratio humanae intelligentiae, sed prudentiae fldelis proultima respondet, compescendo inquisitionem superfluam haereticorum et etiam catholicorum superborum, ibi: Sed quaeris a me, inquit Ambrosius, ubi ostendit quod imperscrutabile est sacramentum generationis.
Hic quaeri potest, cum generatio Filii a Patre etc. Haec est secunda pars huius distinctionis, in qua Magister determinat, quo sermone generationis aeternitas congruentius exprimatur; et haec pars habet quatupr partes. In prima ponit doctorum apparentem controversiam. Nam quidam dicunt, eam debere exprimi per verba praeteriti temporis, alii, per verba praesentis. In secunda praedictam controversiam reducit ad concordantiain, ibi: Sed ne tanti auctores in re tanta sibi contradicere videantur. In tertia per verba Hilarii confirmat responsionem suam, ne videatur dictis Origenis inniti, ibi: Hilarius quoque dicit, Filium nasci ex Patre etc. In quarta concludit summatim, quid dicendum sit sive quoraodo loquendum et quomodo etiam de generatione aeterna sentiendum, ibi: Dicamus ergo Filiuwi natum de Patre, ubi conflrmat veritatem per auctoritatem Hilarii, per quam eliam solvit obiectionem haeretici.
Ad intelligentiam eorum quae dicit Magisler de genei-atioue aeterna, in praesenli distinctione quatuor principaliter quaeruntur.
Prinio quaeritur, utrum in divinis sit ponenda generatio.
Circa primum, quod generatio sit in divinis, ostenditur:
Primo a minori. Multo fortius debet esse generatio in eo qui generationem aliis tribuit, quain in his quae recipiunt; sed generatio est in creaturis: ergo et in Deo qui tribuit. Et hoc est quod dicitur Isaiae ultimo: Si ego generationem aliis Irihuo, sterilis ero? dicit Dominus, quasi dicat, non.
Item, ostenditur illud idem a. posteriori. Per prius enim est paternitas in Deo quam in creatura; sed paternitas et generatio vere est in creatura: ergo et in Deo. Quod prius sit ibi, dicit Apostolus ad Ephesios tertio: Ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur.
Item, ostenditur hoc ipsum a simili, quia omne quod perfectionis est, attribuendum est Deo, in quo est summa omnis perfectionis; sed generatio est perfectionis in creatura, ut vult Philosophus% quia «perfectum est quod potest generare quale ipsum est»: ergo etc.
Item, illud idem ostenditur alia ratione sic: divina natura est summe bona et actualissima: ergo summe potest et vult se communicare; sed prima et summa ratio communicandi est in generatione: ergo necesse est in divinis ponere generationem.
Secundo, dato quod sic, utrum generatio in divinis sit personarum distinctiva.
Tertio quaeritur, utrum illa generatiosit aeterna.
Quarlo et ultimo quaeritur, utrum illa generatio sit terminata.
CoNTRA: 1. Generatio in creaturis aut est perfectionis, aut impe'fectionis. Si perfectionis, tunc ergo, cum substantiae spirituales et incorporales sint nobilissimae, debet in eis generatio esse: ergo cum non sit in eis, non est nobilitatis; sed quod non est nobilitatis non est in Deo: ergo etc.
Item, ubi est generatio, ibi est variatio; generatio enim est species motus, et inter omnes species motus maior est variatio in motu secundmn substantiam, quia est entis in potentia, minor in motu secundum locum: ergo cum in Deo non sit variatio nec aliqua species motus, etiam illa quae minima est, ut loci mutatio: ergo nec generatio.
Item, ubi est generatio, ibi est corruptio, unde Philosophus dicit, quod >< propter longe stare a principio reliquo modo complevit esse Deus, continuam in his faciens generationem »; et huiusmodi signum est, quod sola corruptibilia generant et generantur in creaturis; sed in Deo nulla cadit corruptio: ergo nec generatio.
Item, ubi est generatio, ibi est» nutritio; unde ad tot et plures se extendit vis nutritiva quam generativa; sed in Deo non est vis nutritiva: ergo nec generativa, ergo nec nutritio, nec generatio: ergo generatio non est in divinis.
Generatio ponenda est in divinis, cuius congruitas ei modtis explicatur.
Respondeo: Dicendum, quod generatio ponenda est in divino esse.
huius Ratio potissima est, ut credo, quia omnis natura est communicabilis; et quia in Deo propter sui nobilitatem est aptitudo actui coniuncta, immo ipse actus, oportet quod natura sit pluribus communicata; sed non possunt esse plures ab una natura, quin unus sit ab alio, vel ambo a tertio: ergo cum ante divinas personas nihil sit, oportet quod una sit ab alia. Et quoniam sunt conformes in natura, et generatio est emanatio secundum conformitatem naturae: ideo credo, quod necesse est in divinis ponere generationem.
Ut autem intelligatur, per quem modum, notandum, quod generare de sui propria ratione est similem sibi in substantia et natura producere Sibi ge- vero similem contingit produci triphciter: aut per impressionem suae similitudinis in alio; et sic generatur character a sigillo, lumen a luminoso, species ab obiecto; alio modo per eductionem speciei consimilis ab alio; et sic generatur elementum ab elemento; tertio modo per productionem similis de simili sive de se ipso; et sic generatur animarum ab animato; et isle tertius modus est perfectior, unde non reperitur nisi in substantiis habentibus forraam nobilem, quae est vita Et iste modus gege- nerationis est secundum nascentiam et est in Deo et iS creaturis, sed differenter; quia producere alium ex se ipso potest esse dupliciter, vel ex se toto, vel ex parte sui.
Ex se toto non potest producere nisi ille, cuius essentia potest esse in pluribus una et tota. Nam si non potest esse in pluribus una et tota, si generans dat totam suam substantiam generato, tunc substantia tota transit in generatum% et generans perdit substantiam totam generando, quod esse non potest. Ideo ad hoc necesse est, quod taiem habeat autem substantia non est nisi substantia habens summam simplicitatem; haec autem est sola divina essentia, in qua propter summam simplicitatem suppositum non addit ad essentiam, unde nec ipsam coarctat nec limitat nec formam multiplicat. Et ideo in ea potest esse generatio communicans eandem substantiam totam; et talis generatio est omnimodae perfectionis et'in solo Deo reperitur, ratione iam dicta.
Alio modo contingit aliquem ex se producere. quantum ad partem sui. Sic pater naturalis generat filium, partem substantiae transmittendo et decidendo. Et haec generatio necessario est cum transmutatione; quia enim pars decisa non habet actum totius, necesse est, quod per mutationem acquirat; sed quod acquirit quod non habet, variatur; ideo haec generatio est mutatio et habet variationem coniunctam. Est etiam cum corruptione annexa; quia enim aliqua pars generantis deperditur, generans est, a quo potest fieri ablatio et ita corruptio. Est etiam cum conservatione adiuncta; quia enim fit deperditio, necesse est quod per nutrimentum flat restauratio. Et ideo generatio in creatura et perfectionis et imperfectionis est: perfectionis a parte virtutis producentis, imperfectionis a parte subiecti divisibilis. Et ideo est in solis animalis, quae habent formam perfectionis, ipsam scilicet animam, et corpus defectibile et restaurabile.
Generatio vero in divinis est omnimodae perfectionis. Quia enim non est ex parte, ideo est, quod habet actu speciem. Et ideo nec ibi est in natura imperfectio nec variatio, quia nihil novum acquiritur; nec corruptio, quia nihil adimitur; nec nulritio, quia nihil restituitur.
Et ex hoc patet solutio obiectorum; quia geiie- ratio de toto est tantae perfectionis, quod non po- test esse in creatura aliqua; generatio vero ex parte tantam habet imperfectionem coniunctam, ut non possit esse circa substantiam invariabilem et incorruptibilem et simplicem, non solum in natura increata, verum etiam in creata. Aliae rationes probant de generatione quae est ex parte.
— Alex. Hal., S. p. I. q. i. m. 1. 2. — Scot., I. Sent. d. 2.
Utrum in divinis generatio Secundo quaeritur, utrum generatio in divinis sit personarum distinctiva. Et quod sic, ostenditur hoc modo.
Augustinus circa principium de Trinitate: « Nulla res Bst, quae se ipsam gignat, ut sit»: si ergo gignit, aliam gignit; sed inter aliam et aliam est distinctio: ergo etc.
Item, generatio est emanatio; sed ubi est emanatio, ibi est multiplicatio sive plurificatio; ubi autem multiplicatio, ibi distinctio: ergo ubi generatio, ibi necessario est distinctio.
Item, generatio in divinis est relatio; sed relatio importat respectum et ordinem; sed ubi respectus et ordo, ibi suppositorum et relatorum sive ordinatorum distinctio: et sic etc.
Item, maior diversitas sustinetur a supposito vel in supposito composito et multiplici quam in subiecto simplici et uniformi; sed relative opposita non stant insimul in eodem individuo creato: ergo nec in simplici hypostasi. Probatio mediae. Bene sequitur: Socrates est pater Platonis: ergo non est filius eius, vel est distinctus ab eo: ergo multo fortius in divinis.
Contra: 1. Pater generando Filium dat ei toquod habet; sed habet essentiam etpersonam: ergo dal ei essentiam ei personam: ergo sicut Filius non distinguitur a Patre essentialiter, ita nec personaliter, ut videtur.
1 Libr. I. c. I. n. 1. — Circa flnem argumenli flde muld. 4. q. 1. — Biel, hic q. 1; d. 1 0. q. 1. prop. 1.
inter gignentem et genitum.
Item, Pater communicat Filio essentiam suam propter summam simplicitatem; sed aeque simplex est persona ut essentia: ergo qua ratione communicat essentiam, communicat et personam.
Itenij in Patre idem est natura et persona: ergo impossibile est, quod communicet unum, quod non communicet ahud, ergo si dat naturam, et personam.
Item, videtur quod relatio non distinguat aliqua ratione, quia unus et idem punctus est principium et finis respectu diversarum linearum: ergo si istae relationes non sunt distinctivae, videtur similiter, quod nec paternitas et flliatio. Si dicas, quod non omnes relationes distinguunt, sed solum mutuae, ut principium et principiatum, finis et finitum; contra: Pater et Filius se habent, sicut intelligens et intellectum, ut dicit Anselmus; sed idem polest esse intelligens et intellectum: ergo etc.
Item, maior est repugnantia in contrariis quam in relativis; sed albedo et nigredo, quae sunt conlraria, non faciunt distinctionem circa Petrum, quia idem potest modo esse albus, modo niger: ergo multo fortius unus in divinis modo erit Pater modo Filius.
Item, quaeritur, quare potius relationes fa-, ciunt distinctionem personae quam essentiae, cum aeque bene possint esse plures essentiae vel naturae in una persona, sicut e converso.
Conlra Sabellium probatur, qmd gmeratio in divinis facit realem distinctionem inter generantem et genitum; contra Arium vero, quod haec distinclio sit quantum ad personam, non quantum ad essentiam.
Respondeo: Dicendum, quod generatio in divinis, sicut ostensum est, facit realem distinctionem inter generantem et generatum, non rationalem vel intellectualem solum, sicut dixit Sabellius; et realem quantum ad personam, non quantum ad essentiam, sicut dixit Arius.
Quod sic patet. Generatio in creaturis dicit emanationem per modum actionis sive mutationis, in Deo emanationem per modum relationis.
In quantum emanatio, dicit aliquam distinctiora- nem; iu quantum talis emanatio, dicit distinclionem in persona. Ratione emanationis est distinctio; quia, sicut dicit Anselmus% «nec intellectus capit, nec natura permittit, illum, qui est ab alio, esse illum, a quo est», secundum quod positive dicitur aliquis esse ab alio — nam Pater privative dicitur esse a se, id est non ab alio. In quantum talis emanatio, ponit distinctionem in persona. Generatio enim est productio convenientis in natura; ratione naturae non potest esse distinctio: ergo vel erit ratione suppositi, vel proprietatis. Si proprietatis, aut absolute, aut respective; non absolute, quia tunc esset distinctio in natura; nec respective, ut puta relationis, quia in relatione secundum se non est motus in creaturis nec origo in divinis; unde filiatio non generatur nisi in alio. Ergo necesse est, quod sit distinctio in supposito.
Similiter ratione relationis est distinctio, quia nihil ad se refertur nec ordinatur. Ratione vero nem et generationis distinctionem; ipsa enim ratio commimicandi dat intelligere distinctionem, quia nullus communicat sibi, sed alii: et ideo id in quo distinguit, non communicat.
Ad illud quod obiicitur, quod aeque simplex est persona, ut essentia; dicendum, quod simplicitas essentiae est, quod sit in pluribus; sed simplicitas suppositi est, quod non sit in pluribus. Nam. suppositum sive individuum, quantum est de se, dicitur quod est in uno solo; ideo non est simile,
Ad illud quod obiicitur, quod idem est essentia et persona; dicendum, quod quamvis sint idem, non tamen sunt ad idem: quia persona est ad ahum, ideo generatur et refertur; essentia vero non, ideo essentia communicatur et persona distinguitur. Sicut ergo, quamvis idem sit in Patre essentia et persona, tamen persona generat, essentia non; sic e converso essentia communicatur et persona non.
Ad illud quod obiicitur de principio et flne in puncto, patet responsio, quia illae non sunt muluae relationes, quod proprie requiritur ad distinctionem; unde non valet. Quod obiicit de intelligente et intellecto, dico quod non est ibi relatio secundum esse, sed secundum dici. Ad hoc autem quod relatio distinguat, oportet quod sint relationes mutuae, quia aliter non distinguunt; oportet etiam, quod dicant relationem secundum esse.
b. Ad illud quod obiicitur de albedine et nigredine, dicendum, quod nulla est oppositio formarum, nisi considerentur respectu eiusdem temporis; et impossibile est, quod idem subiectum eodem tempore sit album et nigrum; relationes autem in divinis simul sunt.
- Ad illud quod ultimo quaeritur, quare magis relationes faciunt distinctionem in personis quam in essentia; patet ex iam dictis responsio. Potest etiam alia ratio reddi, quia pluralitas naturarum impedit bis pro plurali ponunt singularem numerum dicat et dicit. —
simplicitatem personae, sed non sic e converso. Quod patet sic: si plures naturae sunt in una persona, aut ergo per gratiam, aut per naturam. Si per gratiam unimis, sic — quia natura unita consequitur unitatem personae — non impedit; sed si naturaliler, ut in Petro, est pluralitas essentiarum sive naturarum, tunc
I. Duae haereses Sabellii et Arii, Symbolo Nicaeno aliisque dam absoluta, quam consequitur habitudo ad aliam, adeo ut
Tertio quaeritur, utrum divina generatio sit aeterna. Et quod sic, ostenditur hoc modo.
In creaturis operans naturaliter operatur quam potest, et de perfectione agentis est, quod citissime possit operari: ergo cuni productio Filii a Patre sit per naturam et summam potentiam, quam cito fuit, Pater genuit; sed fuit ab aeterno: ergo etc.
Item, de perfectione generationis est, ut quod generatur aequetur generanti =: ergo cum divina generatio sit perfectissima, Filius erit Patri per omnia aequalis; sed Pater est infinitus duratione: ergo et Filius.
Item, intelligere se coaeternum est menti divinae; nunquam enim est ponere, quod de non intelligente sit Deus factus intelligens; sed verbum est coaeternum menti intelligenti; ex hoc enim, quod mens se intelligit, verbum gignit. Si ergo propriissiine Filius est verbum, est coaelernum Patri; et hoc est quod dicit beatus loannes: In principio erat Verbum.
Item, hoc idem ostenditur per impossibile. Omne quod coepit esse, est mutatum secundum 1 Vat. omittit si, quod pauci codd. ut E X Z bene addunt, rand., hic q. I. — Dionys. Carth., hic q. unic. substantiam; sed omne quod incipit generari, incipit esse: ergo omne quod incipit generari, est mutatum secundum substantiam; sed generatio est de substantia generantis: ergo ubi incipit esse generatio, substantia generantis mutatur; sed substantia Dei Patris secundum esse est immutabilis: ergo generatio non incipit in divinis.
CoNTRA: 1. Sicut se habet corruptio ad non i esse ex parte flnis, sic generatio ex parte principii; sed omne quod corrumpitur, desinit esse: ergo omne quod generatur, incipit esse; sed nuUum tale est aeternum: ergo etc.
Item, quidquid producit divina essentia est ipsa posterius tempore, sive duratione: ergo pari ratione quidquid producit divina persona, cum essentia et persona sint idem.
Item, in Deo idem est suum esse et sua duratio; sed Filius habet principium essendi: ergo habet principium durationis: sed quod habet principium durandi incipit esse: ergo etc.
Item, Pater caret principio et caret initio: ergo qua ratione communicat Filio non habere initium, eadem ratione communicat ei non habere principium; aut si non hoc, nec illud. Generatio in divini.s est aeterna propter summam generantis fecunditatem et summam geniti aequalitatem et utriusque simmam actualitatem.
Respondeo: Dicendum, quod generatio Filii est aeterna tum r 3.tione gene-antis, tum ratione geniti: ratione generantis propter summam et perfectam fecunditatem, ratione geniti propter summam et perfectam aequahtatem; quarum utraque conditio tollit, ne Fihus sit posterius Patre, sicut visum est in opponendo. Alia ratio est propter summam in, utroque actualitatem, in qua non distat actus a potentia, nec posse antecedit esse.
Ad illud quod obiicitur, quod corruptio ponit fmalem; dicendum, quod corruptio semper jjjj. yjpjgtiougff, gj nriutationem, et ita conversionem entis in non esse; et ideo ponit terminum fmalem. Sed generatio aliquando dicit mutationem % ut in creaturis, et sic ponit terminum initialem; sed in divinis non dicit mutationem ex non ente, sed emanationem ab ente.
Ad ilhid quod obiicitur, quod essentia nihil producit nisi ex tempore; dicendum, quod sicut persona producit aliam personam, sic essentia aliam
Quarto et ultimo quaeritur, utrum generatio Filii sit terminata. Et quod sic, videtur.
I. Augustinus in libro octoginta trium Quaestioessenliam. Aliam autem essentiam ex se ipsa nori producit, cum ipsa sit immultiphcabilis, nec ex alia, quia similiter esset quaerere, unde producit illam aliam; et sic necesse esl in productione prinia creaturae, quod producal ex nihilo; et omne sic productum habet esse post non esse, et ita initium. Persona aulem non de nihilo producit personam; et ideo non facit de non ente ens, et ideo nullum ponit initium talis productio.
Ad illud quod obiicitur, quod Filius habet principium essendi; dicendum, quod principium dici-. tur duphciter scilicet originale ei initiale. Secundum quod principium dicitur originaliter, sic Filius tam quantum ad esse, quam quantum ad durationem habet principium, quia utrumque habet ab alio. Si autem principium dicatur initium =, sic dico, quod nec habet principium essendi necdurandi. Primum principium non aufert rationem aeterni, secundum vero sic.
Ad illud quod obiicitur ultimo, quare Pater communicat Filio carentiam initii, non principii; patet iam responsio: quia temporale et aeternum de necessitate differunt per essentiam, principium et principiatum non sic; ideo non est simile de hoc et illo. Quia ergo quod habet initium est temporale, quod caret est aeternuni; ideo cum Pater et Filius sint unius essentiae, patet etc. Rursum, cum habere principium et non habere dicant diflerentiam personae, et haec est inter Patrem et Filiunx; ideo sicut Pater non communicat Filio personam, sed tantum naturam sive esseniim, sic comraunicavit ei non liabere initium, sed non communicavit non habere principium.
sit terminata; sed Verbuin Patris recte dicitur perfectus Filius: ergo eius generatio est terminata.
lleni, mi/one ostenditur sic: produci lerniinatur ad productum esse, ergo generari ad generatum esse; sed Filius Dei est generatus et natus: ergo eius productio sive generalio est terminata.
Item, nobilius est esse generatuni quam enerari, quia generari est via ad generatum esse, et non e converso; sed quod nobilius est Deo est attribuendum: ergo magis debet ei attribui generatum esse quam generari: ergo generatio Filii dicilur in terminatione.
Item, in generatione, quae semper est in generando, semper aliquid vel aliquis producitur; sed non producitur id quod productum est, secundum id quod est productum: ergo oportet, vel quod iteretur, vel quod succedat generatum in tali generatione; sed in Filio Dei nec est successio nec iteratio: ergo nec continua generatio: ergo Filii Dei generatio est terminata.
Contra: 1. Damascenus: « Deus, infmite et sine tempore ens, infmite et inquiescibiliter generat »: ergo generatio nunquam terminatur.
Item, ratione videtur lioc idem posse monstrari. Aeternum non habet se aliter nunc quam prius, sed semper omnino uniformiter: ergo si semper Pater aprincipio generat, adhuc generat; alioquin aliter se haberet nunc quam prius, et ita generatio aeterna mutarelur.
Item, simplex et infmitum caret omni termino; sed generatio Filii est simplex et infmita: ergo generatio Filii caret omni termino. Quod sit inflnita, patet, quia Filius est infmitus, et iterum ipsa generatio est aeterna, et aeternum est duratione infinitum.
Item, perfectior est potentia semper actui coniuncta, quam quae non semper: ergo perfectior est enim nasci, aliiad natuni esse. Ac per Iioc nunquam Filius, est fecundilas semper acfui generationis coniuncta, maxinic cnm recundilas generandi non perdatur, sed perliciiiliii: si ergo in Deo est fecunditas perfecta, semper ciljo geiicrat; sed non generat alium nisi Filium: ergo Filius semper generatur. Generatio divina dicenda esl terminata, quatenus hoc vocabulum excludit imperfectionem, interminata vero, quatems excludit durationem.
Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam notandum, quod quaedam sunt, in quibus idem estiia. esse et factuni esse, differt tamen fieri et esse, ut sunt illa, quorum esse est permanens nec dependet omnino a principio producente, immo habent rationem subsistendi aliquam intra se, sive per principia propria sive subiecti, ut substantiae et accidentia innata. Quaedam sunt, in quibus differt esse et factum esse, idem tamen est fieri et esse, ut sunt successiva, quorum esse dependet omnino a principio pr(.>ducente existente in sua actualitate, ut sunt motus et mutationes. Quaedam sunt, in quibus est idem fieri et esse et factum esse, ut sunt ilia, quae habent esse permanens et totaliter dependent a principio producente, existente in sua actualitate per eundem modum, per quem in principio, non tantum iu se, sed etiam respectu producti, ita quod consimilis modus actualitatis attendatur quantum ad utrumque; et talia sunt influentiae sive corporales sive spirituales. Unde Augustinus octavo super Genesim ad litteram dicit, quod lumen seniper nascitur et, dum nascitur, est, unde aer semper est illuminatus et semper illuminatur. Similiter omnino dicit de lumine spirituali, quod est gratia.
Si igitur Filius Dei habet esse permanentissimum
sui actualitate existenti, quia ipse Filius est purus actus; omnino idem est in ipso nasci et natum esse; et ideo semper nascitur et semper est natus et semper est, nec unquam desinit nec cessat generari, nec Pater generare.
Cum ergo quaeritur, an generatio Filii sit terminata, distinguendum est, quia terminatum aut 1. excludit imperfectionem; et sic generatio Filii est terminata, quia perfecta, cum simul sint, immo idem sit generari et generatum esse. Si vero excludat diir -2. rationem, falsa est, quia semper durat.
Concedo ergo, quod getieratio Filii est interminata ratione desitionis, quia nunquam desinit generari, sicut probant rationes ad secundam partem adductae.
- Ad illud quod obiicitur in contrarium, quod
bilis est.
In parte ista incidunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de hoc quod dicitur: Non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus, quamvis personaliter etc. Videtur enim falsum quod dicitur, quia bene sequitur: Petrus est albus homo, ergo est animal album, quia idem significat albus et album: ergo pari ratione, quia idem significat alius et aliud, sequitur: esl alius, ergo est aliud ens. Si tu dicas, quod non esl simile de hoc nomine alius et de hoc nomine em; contra: bene sequitur: est ahus homo, ergo est aliud animal: ergo a simili illud sequitur. vina. Attamen quia generatio divina intelligitur per generationem creatam, et in creaturis de perfecte nato non dicitur nasci, sed natum esse: ideo vult Augustinus quod melius dicitur Filius natus esse, quia intelligibilius est, non quia ei non conveniat nasci.
- Ad illud quod obiicitur, -quod produci terminatur ad productum esse, et similiter, nobilius est generatum esse quam generari; dicendum, quod omnia ista tantum ibi habent locum, ubi differt generari et generatum esse. In illa autem generatione locum non habent.
Ad illud quod ultirao obiicitur, in generatione, quae semper est in generando etc.; solvendum est per interempUonem; non enim est verum, quod generatio semper ens semper de novo aliquid producat, quia radius semper oritur a sole, nec tamen semper iteratur nec succedit, sed a sua origine continuatur in esse.
Respondeo: Dicendum, quod quia in Deo est singularis alietas, quia alietas est suppositi cum omnimoda unitate naturae: ideo singulari modo oportet exprimi. Et quoniam masculinum genus impnrtat quandam distinctionem vel discretionem, ideo respicit personam; sed neutrum propter indistinctionem respicit naturam: et ideo alius importat alietalem in persona, aliud in natura, et ideo in divinis non idem significant.
Posset etiam dici, quod in ci'ea'ui'is aliud gnificat, cum dico: iste est alius ab illo, et aliud, cum dico: est aliud; et unum sequitur ad aliud. Non sic in divinis; et non est simile de albo, quia album imponitur a forma speciali, quae est albedo.
DlIB. II.
Item dubitatur secundo de hoc quod dicit: Coaeternae sibi sunt tres personae. Videtur falsum, quia si coaeternae, et aelernae: ergo tres aeterni, quod est contra Symbolum, ubi dicitur: «Non tres aeterni»; et iterum-contra rationem, quia numerus pluralis multiplical formam. Unde non vere dicitur: tres sunt dii.
Respondeo: Dicendum, quod nomen significans substantiam in divinis reperitur secundum triplicem ut Deus; et tale nullo modo plurificatur nec dicitur pluraliter, sive sit substantivum, sive substantivatura; ut hoc nomen aeternus; sic accipitur in Symbolo. Quaedam signiticant substantiam per modum adiacentiae, sicut nomina adiectiva adiective retenta; et talia, quia trahunt numerum a substantivis, dicuntur plurahter, et de genere talium sunt verba et participia. Alia sunt nomina, quae important substantiam in adiacentia, connotando intra relationem mutuam, qualia sunt coaeterni; et talia ex duplici causa possunt dici pluraliter, tum ratione consignificationis sive modi significandi, tum ratione connotationis. Et sic patet, quod nulla est contradictio.
Quod autem obiicitur, quod pluralis numerus plurificat formam; dicendum, quod hoc non est verum in adiectivis.
Qui hoc dicit, non intelligit, natum esse etc. Hic ponit Magister quatuor rationes demonstrantes,
- Filium coaeternum Patri, et ita argumentum,rii non valere: FiUus est natus, ergo non est aeternus.
Prima sumta est a.simili et est talis: splendor 1. est eiusdem durationis cum igne sive aequalis, et tamen est generatus ab igne: ergo multo fortius, cum Filius sit splendor Patris, quamvis ab ipso generetur, erit ei coaeternus: ergo conclusio praedictae rationis est falsa, et illa consequentia est interimenda: si natus est, erat quando non erat. Sed contra: Si emanatio procedens a Deo est ei coaeterna, sicut emanatio procedens a creatura est ei coaequaeva: ergo cum res exierint a Deo, videtur quod ab aeterno.
Respondeo: Dicendum, quod egressus splendoris a luce vel igne est egressus connaturalis; el talis est egressus Filii a Patre, non autem egressus crealurae a Creatore, immo est voluntarius; et argumentum est bonum in proposito.
Item, si Dei Filius, inquit Augustinus, virtus etsapientia. Haec est secunda ratio Augustini: Filius Dei est virtus et sapientia: ergo si non est aeternus, aliquando fuit Deus sine virtute et sapientia; sed hoc est impossibile: ergo etc. Sed contra hanc rationem sic obiicitur: si enim sequitur: si Pater non habet sapientiam genitam, non est sapiens, videtur quod sit sapiens sapientia genita, quod expresse negat Augustinus in sexto de Trinitate '-.
Respondeo: Augustinus istam rationem redarguit in sexto de Trinitate, ostendens, illam procedere ex malo intellectu verbi; attamen, quia Magister adducit eam, potest dici, quod ratio valet, non quia Pater sit sapiens Filio, qui est sapientia genita, sed quia eadem esl sapientia genita et ingenita; et ita, si una incipit, et alia.
Eidem quoque Arianicae quaestioni. Haec est tertia ratio quam adducit, et est Ambrosii, sumta ab auctoritate Isaiae: Anle nie non est Deus, et post me non erit: ergo nec Pater ante Filium, nec Filius post Patrem. Sed contra: In divinis personis est ordo; sed ordo non est nisi prioris ad posterius: ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod, sicut infra patebit non est ibi ordo durationis, quo alter est prior altero, sed ordo originis, quo alter ex altero.
Jnvicem enim in se, Pater in Filio, et Filius
in Patre cognoscitur. Haec est quarla ratio et est talis: relativa simul sunt natura; sed Pater et Filius sunt relativa: ergo simul; sed Pater est aeternus: ergo Filius coaeternus. Probatio, quod Pater est aetermis: quia, si prius fuit Deus et postea Pater, mutatus est. Sed conti-a istam rationem potest argui pari ratione: prius fuit Deus et postea Dominus: ergo mutatus est.
Respondeo: Aliqui volunt dicere, quod ista ratio valet, quia generatio est de substantia generantis; et ideo si incipit generare, substantia mutatur. Sed hoc non videtur, quia generatio in divinis non dicit motum. Alii dicunt, quod quia genitus est consubstantialis gignenti, si mutatur genitus, et gignens; sed genitus mutatur, si de novo generatur: ergo et generans per consequens. Alius modus dicendi est, quod paternitas veram dicit habitudinem in Patre, non sic creatio vel dominatio; et ideo paternitas adveniens mutat, non sic dominatio.
Sed nulla praedictarum rationum dat vigorem. huic rationi contra haereticos, quia haereticus dicebat, quod Filius non erat coaeternus, ac per hoc nec consubstantialis, nec idem in substantia. Propter hoc. notandum, quod praedicta ratio bona est contra haereticum, facta eius suppositione; quia haereticus dicebat Patrem et Filium differentes in substantia et natura, sicut in generatione carnali. Pari ratione contra eum dicit Ambrosius: cum ita sit, quod Paler iste mutetur accessione generationis, qui generat alium in substantia; et in divinis similiter Pater generat alium in substantia: ergo accessione generationis mutatur, ut iste.
Quocumque tamen modo dicatur, non est ma- gnura periculum, quia non omnia argumenta, quae flunt ad veritatem, sunt necessaria.
DuB. IV.
Itera quaeritur de hoc quod dicit: Vox silet non mea tantum, sed et Angelorum. Videtur enim male dicere Angelorum, quia vox non est nisi habentium organa et respirationem; sed Angeli haec non habent. Si dicas, quod habent voces spirituales, non prolatas, sicut dicit Damascenus, quod tradant sibi intelligentias suas sine voce prolatas; quaero, quae sit necessitas vocis spiritualis, et quis modus loquendi, et quis modus audiendi?
Respondeo: Breviter hic dicendum est — quia hoc extra principale propositum est quantum ad partem istam — quod necessitas est locutionis; quia sicut unicuique naturae rationali data est voluntas libera, sic conscientia secreta. Unde sicut non potest aliquis voluntatem alterius in aliud vertere, sed solum inducere, nisi ipsa se inclinet, praeter solum Deum, in cuius manu sunt corda hominum: ita nemo potest conceptiones alterius cognoscere, sed solum coniicere, praeter Deum, nisi ipsa intelligentia exprimat; et ipsa expressio locutio nuncupatur. Ratio autem huius est, quia solus Deus format mentem et quantum ad intellectum et quantum ad affectum; et modus loquendi similis est modo addiscendi. Sicut enim nos per sensum addiscimus, ita quod species per interiorem sensum pervenit ad intellectum, sic exprimimus; quia verbum cogitationis internae unitur voci in excogitatione et postmodum voci sensibili in pronuntiatione, et ex hoc fit expressio in actu. Angelus autem unica virtute facit quod nos pluribus. Unde Angelus, sicut per applicationem speciei innatae ad ipsum cognoscibile ipsum cognoscit, sic ordinando speciem innatam ad alium Angelum cognoscentem, conceptus suos aperit; similiter alius mutua conversione recipit; et sic unus loquitur, alter audit. Simile est de duobus speculis sibi oppositis, si voluntarie possent abscondere aliis et offerre quae in se relucent.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Dicamus ergo verius, semper natus; et ratio sua est, nt Deus aeternus et perfectus valeat designari. Sed contra hoc est, quod inter omnia tempora praesens maiorem convenientiam habet cum aeternitate; quia verius dicitur est de Deo, quam fuit et erit, sicut exponit Augustinus, sicut habitum est in praecedenti distinctione. Et ratio huius est, quia praesens dicit ens in actu, alia tempora non.
8 Libr. II. de Fide orthod. c. 3: Sed sine ulla prolati serquod verba diversorum temporum dicta de Deo non significant aliquos temporales actus, sed important durationem divini esse sine initio, ut praeteritum; sine inlervallo, ut praesens; sine termino, ut futurum. Et quia omnia ista aeque vere reperiuntur in Deo, ideo omnia aeque vere dicuntur de eo.
Sed tamen, quia multi erraverunt in generatione haereticorum obstruerent, eam per verbum praeteriti temporis, quod semper significat ut praeteritum, et ita nunquam habere principium, expresserunt.
Alia ratio est, quia nns generationem divinam manuductione quadam intelligimus per generationem, quae circa nos est; et quia videmus in hac generatione, quia genitus, dum generatur, est imperfectus, necrederepossetahquis, quod Dei Filius esset imperfectus semper, ideo decreverunt dici semper genitus.
Dicendum ergo, quod quantum est ex parte rei, ex- aeque vere ac proprie dicitur unum, sicut reliquum. Quod vero dicit Gregorius, dicit quantum ad maio- rem fldei explanationem, ne error habeat locum; et sic exponit Magister Magis ergo convenit dicere: semper genitus, quam semper generatur. Nec est simile de hoc verbo est et fuit; quia hoc verbum est significat per modum quietis, et ideo esse, dum est, perfeclum est; sed hoc verbum i/eneran penes haec inferiora per modum fieri; et quia in pluribus hoc verum est, quod aliquid, dum fit, non habet esse perfectum, ideo non est simile secundum rationem intelligentiae.
DuB. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Ego hodie genui te, quia potest intelligi de die, quo ex matre iratus est; sed hoc nihil videtur valere, quia secundum hanc generationem non habuit patrem, sed tantum matrem.
Respondeo: Dicendum, quod illud verbum intelligendum est causaliter; secundum enim generationem ex; matre dicitur genuisse, quia fecit generari. Similis de kvpidihus illis suscilare filios Abrahae; Glossa: « In huius rei testimonium Deus de Sara genuit fllium, id est, fecit generari ».
DuB. VII.
Ilem quaeritur de hoc quod dicit Origenes: Splendor autem non semel nascitur el desinit. Contra: si hoc simile rectum est, videtur quod Filius non semel nascatur: ergo quaeritur, quare magis generatio Filii assimilatur splendori quam aliis rebus, maxime cum non generetur a luce splendor nisi ad praesentiam corporis obiecti? Et praeterea, Filius dicitur lux; non ergo splendor lucis.
Respondeo: Dicendum, quod generatio Filii habet in se perfectam conformitatem, coaeternitatem et aequalitatem; et quia in creatura una simul haec non possumus invenire, ideo capimus ex multis, et ideo multas illi assimilamus. Quantum ergo ad con- /brmitotem simihsestgenerationi verbi, quod est proles perfecte repraesentans illum, a quo est. Quantum ad coaeternitatem similis est egressui splendoris a luce, in quo est coaevitas '-, propter lucis actualitatem. Quantum ad aequalitatem similis est generationi viventis ex vivente, qui generat sibi aequale omnino; et sic diversimode comparatur a Sanctis. Comparat igitur Origenes ad egressum splendoris, non quantum ad iterationis assimilationem, sed quantum ad pinvationem intermissionis sive interpolationis. radius dicit emissionem secundum diametralem distantiam; lumen, secundum circumferentiam, utrumque tamen in profundumtransparentis; splendor Ad, repercussionem ad corpus non transparens, tersum et limitatum. Sed tamen hic Origenes vocat splendorem lumen progrediens a luce. nifeslandi; et ita respicit cognitionem et appropriatur Filio; habet in se vim multiplicandi sive generandi splendorem; et ita appropriatur Patri
Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius, quod cum sacramento scientiae suae ex eo nascitur. Videtur enim secundum hoc, quod Pater secundum sacramentum scientiae generat Filium: ergo scientia est ratio generandi.
Respondeo: Dicendura, quod Hilarius vocat hic sacramentum sacrum secretum; dicit autem, Filium nasci cum sacramento scientiae, quia Filii generatio non tantum sacra, sed etiam secreta est, non, inquam, Deo secreta, sed nobis, quia nos eam non comprehendimus; ipse autem perfecte noyit eam. Ideo dicit cum sacramento etc.
DuB. IX.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Quod ex vivo vivum natum est habet nativitatis perfectum sine novitate naturae. Videtur enim falsum, quia puer nascitur de patre et matre viventibus, et tamen utrumque habet, scihcet imperfectionem et novitatem.
Respondeo: Ratio Hilarii, sicut patet per litteram sequentem, intelligenda est de vivo per essentiam; ubi enim est vivens per essentiam, non fit ex non vivo vivens, sicut flt in vivente dv participationem, ubi non generatur vivum ex vivo nisi per non vivum, ut patet, quia homo non generatur ex homine nisi mediante semine.
DuB. X.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Neque ex derivatione, sed ex vi?'tute nativitas est. Videtur contrarium, quia secundum Dionysium et Anselmum Pater se habet ad Filium et Spiritum sanctum, ut fons, et illi ut rivi; sed rivus est a fonte per derivationem.
Respondeo: Dicendum, quod nativitas, quae est per derivationem, attenditur quantum ad transmutationem aliquam circa illud quod transmutatur, et ita dicit passionem quandam, ac per hoc infirmitatem; sed vivens, quod est vita, est actus purus, et ita vita pura, in qua non est infirmitas, sed pura actualitas; et ideo vult Hilarius dicere, quod Paler generans est totus vita, et quod generat non est per vel demutationem, quae attenditur in degenitus est virtus, non per mutationem natus.
DuB. XI.
Ilem quaeritur de hoc quod dicit: Ubi Pater auctor est, ibi et nativitas est. Videtur quod improprie dicit, quia auctoritas dicit causalitatem; sed haec non recipitur in divinis: ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod auctoritas dicit quandam principalitatem sive auctoritatem in persona, quae nihil habet ab alio, sed ab ipso omnes; et ista auctoritas in Patre est innascibilitas; unde non dicit causalitatem, sed privationem principii, et per hoc summam principalitatem.
DuB. XII.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Quod vero ab aeterno natum est, id, si 7ion aeternum natum est etc; et innuit Hilarius hic tale argumentum: si Filius non est generatus sive natus ab aeterno, generatio eius non est aeterna; et si hoc, Pater non generat ab aeterno: ergo Pater non est aeternus: ergo qui derogat aeternitati FiUi, derogat aeternitati Patris. Sed ista ratio non videtur valere, quia similiter ego arguam ex parte Creatoris et creaturae: si creatura non est aeterna, non ab aeterno creavit Deus, et ita non est Creator aeternus.
Respondeo: Dicendum, quod non est simile, sicut patet exsequenti eius quod Hilarius supponit, quod esse Patrem sit proprie proprium illius personae: ergo cum tale semper conveniat, aut aliter res non habet esse perfectum, sequitur de necessitate: aut Filius est aeternus, aut Pater ab aeterno non habet esse perfectum. Creare vero, etsi solius Dei sit, tamen ratione connotati habet imperfectionem coniunctam, secundum quam non tantum impossibile, sed etiam non intelligibile est, aliquid ab aeterno creari DuB. XIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Sed se ipsum deniutare nascendo; quia secundum hoc, cum Filius Dei prius esset et postea ex Virgine natus sit: ergo esset mulatus. seu diminutionem., quod abest ab antiquis mss. et edd. 1, 2,3.
Respondeo: Dicenduin, quod ipse Hilarius intelligit secundum eandeni naturain, secunduin quam prius erat. Si enim secundum eandein naluram prius erat et postea natus est, neoesse est. quod secundum illam naluram mutatus sit; sed si secundum
Cap. I. De Spirilu sancCo quod amor Patris et Filii proprie lius nec Filii est solius, sed amborum, et ideo comloannes aulem in Epistolacanonica ait:i)eM ca7-itas aliam oportet mutationem fieri in illa natura, sed non in persona, cum illa natura non dical aliquid in persona, sed magis aliquid cuni persona. Unde nuUa fit mutatio in alia natura. proprie caritas nuncupetur». Ecce his verbis aperte pitur; et hoc in multis fieri reperitur.
Cap. II.
Quod eadem nomina proprie et universaliter accipiuntur.
consubstantialis et coaeterna est, quae si araicitia conniodo Deus substantia est?»
Cap. III. Quod Spiritus samlus, sicut Palri el Filio est communiSj ila commune nomen habel proprium. propter illa, de quibus satis disserui, proprie sic vocatur ».
De aeterna processione Spiritus Nunc post Filii aeternitatem de
sancto, in hac parte duo principaliter quaeruntur.
Spiritus sancti.
Secundo de proprietate ipsius.
Circa primum quaeruntur tria.
Utrum in divinis poneida sit 1 Cod. A et ed. 1 addunt scilicet.
quantuni ad personam quae procedit. sancto, quantum Dco donante, ak-
Item, prima pars, quae continet praesentem distinctionem, habet quatuor. In prima dicit, quod Spiritus sanctus procedit ut amor sive caritas vel dilectio; et hoc probat auctoritate Augustini. In secunda vero, quia hoc erat dubium, quod Spiritus sanctus esset caritas, movet quaestionem et solvit, ibi: Et ideo quaerendum, utrum Deus Pater. In tertia vero solutionem per auctoritatem confirmat, tum quantum ad distinctionem, quae est per communem acceptionem et propriam, tum etiam quantum ad veritatem, ibi: Pluribus enim exemplis doceri potest etc. In quarta vero et ultima praedictae solutionis assignat rationem ostendens, quod Spiritus sanctus proprie dicatur caritas, cum caritas sit nomen commune, et hoc ibi: Hic notandum est, quod sicut Spiritus sanctus in Trinitate.
Primum est, utrum in divinis sit necesse ponere personam procedentem per modum liberalitatis.
Secundum, utrum sit necesse ponere personam procedentem per modum amoris.
Tertium, si sit necesse ponere personam procedere per modum mutuae caritatis. procedem per modum liberalitatis.
Chapter 9 of 48