Skip to the text

Distinctio XIII

Quarto, utrum Spiritus sanctus debeat dici mgenitus a.n, non. differentia processionis a generatione. quinto, nbi dicit ipse Salvator: Mittam vohis Spiri-i tumveritaMs, qui a Patre pi-ocedit. Si ergo Veritas non dicit nisi verum, et Verbum Dei non loquitur

improprium, vere ergo et proprie est processio in divinis.

% Item, in divinis verissime est origo, ergo et productio; sed omni productioni activae respondet productio passiva; sed productio passiva est processio: ergo a primo in divinis vere et proprie est

  1. Item, amor noster et est amos- et ab alio, et exitus eius ab alio vere et proprie exprimitur in verbo procedendi: cum igitur amor divinus, qui est Spiritus sanctus, vere et proprie amor sit et ab alio sit, sicut nomen amoris ei corapetil propriissime, ita videtur ei convenire et processio.

  2. Ilem, ad completam rationem processionis ista duo requiruntur, quod sit ab alio et in alium tendat; sed amor, qui est Spiritus sanctus, non procedit a Patre, in quantum amat se, nec a Filio, in quantuni amat se, sed in quantum unus amat alterum, quia nexus est: ergo Spiritus sanctus esl amor, quo araans tendit in alium: ergo est amor et ab alio et in alium % et ista duo complectuntur rationem processionis perfectae: ergo processio est in divinis.

Contba: 1. Processio de ratione sui nominis dicit elongationem et recessionem; unde processio quasi procul cessio, sicut praecessio dicit antecessionem; sed sicut in divinis non est antecessio propter summam simultatem, ita non est elongatio propter summam unitatem: ergo sicut in divinis non ponitur nomen praecessionis, ita nec debet poni nomen processionis.

  1. Item, in creaturis processio de ratione sui generis dicit motum, et ita indigentiam et imperfectionem; sed nullum tale nomen debet transferri ad Deum: ergo nec processio.

  2. Item, creatio dicit specialem differentiam processionis et differentiam addentem nobilitatem, quia dicit egressum rei a Creatore, qui est causa nobilissima; sed creatio passiva nullo modo reperitur in divinis; nuUa enim persona dicitur creari: ergo pari ratione nec processio.

  3. Item, processio in creaturis non dicitur nisi dupliciter, videlicel localis et causalis: localis, quae est in motu progressivo, causalis, quae est effectus a causa. Sed localis non potest transferri ad divina, quia nuUa mutatio secundum locum nec in generali nec in speciali cadit in Deo. Et praeterea, cum talis sit ab uno in alium, oportet ponere, quod Spiritus sanctus aeternaliter non procederet a Patre et Filio; non ergo invenitur processio localis. Sed haec nobilior est quam causalis, quia ista est entis completi el a principio intrinseco: ergo per locum a maiori nec causalis invenitur in Deo: et ita nullus modus processionis reperitur.

Ralio processionis vere, proprie et perfecte invenitur in divinis.

Respondeo: Dicendum, quod processio in creaturis dicit respectum ad principium a quo, ut radius dicitur procedere a sole, sive flos ab arbore; et quod dicat mutationem, hoc accidit ei. Et similiter ratione nominis dicit respectum ad terminum ad quem.; et quod dicat elongationem, hoc accidit ei.

Quoniam igitur in divinis uterque respectus reperitur; nam persona procedens respectum habet ad principium a quo, amor procedens respectum ha- ]5et ad amatum, amor scilicet ille, qui est nexus et caritas: ideo vere et proprie et perfecte ratio processionis invenitur in divinis. Unde concedendae sunt rationes ad hoc adductae.

  1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, quod processio dicit elongationem; dicendum, quod hoc verum est in creaturis, in quibus per approximationem ad terminum ad quem fit elongatio a termino a quo propter sui fmitatem et circumscriptionem et distantiam; et sic non est in Deo.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod dicit motum in creaturis; dicendum, quod non transfertur ratione motus, quem dicit, sed ratione duplicis respectus, qui, quamvis non possit esse in creaturis sine motu propter imperfectionem, nihilominus tamen est in Creatore.

  3. M illucl quod obiicitur de creatione, dicendum, quod creatio de principali impositione dicit exitum de nihilo; et ideo nullo modo significatum eius potest in Deo salvari, nec proprie nec transsumtive; non sic autem est de generatione et processione.

  4. Ad illud quod obiicitur, quod nec causalis ijgg localis; diceodum, quod immo ad morfwm cau- causalis uno modo convenientiam habet cum locali. Nam causalis processia uno modo terminatur in procedente, et ita quod nihil ultra respicit, ut cum dicitur: filius procedit a patre; aiio modo, prout effectus respicit aliquem ut terminum; et sic procedit amor ab amante in amatum, et aliquo modo convenit cum processione locali,

I. Ratio processionis in creaturis continet essentialiter du- Alex. Hal., S. p. 1. q. 43. m. i. in corp.

Secundo quaeritur, utruni processio Spiritus sancti sit generatio. Et quod non, videtur.

  1. Augustinus de Trinitate decimo quinto: « Sicut Filio pcaestat essentiam sine uUo initio temporis et sine uUa mutatione generatio, ita Spiritui sancto processio »: ergo si non est idem quod praestat essentiam duabus personis etc.

  2. Item, hoc ipsum videtur ratione: quia ge-. neratio est emanatio secundum modum fecunditatis naturae: sed, sicut supra probatum est, Spiritus sanctus procedit per modum liberalitatis et amoris: ergo non generatur: ergo generatio non est processio.

-3. Item, nihil unum exit a duolus similibus per viam generationis, nisi alter sit ut pater, alter nt mater, alter ut principium activum, alter ut prinquia respicit terminum adquem, aliquo modo differt, quia non respicit, tanquani in illo recipiatur, sed tanquam obiectum. Et quoniam respectus et emanatio vere reperiuntur in divinis, hinc est, quod illa emanatio dicitur ad similitudinem emanationis causalis. Sed sirailitudo localis processionis ibi non cadit nisi longinque; et ideo Graeci decepti sunt.

Et ad illud, quod processio localis est perfectior; dicendum, quod processio localis semper habet imperfectionem coniunctam de ratione nominis; non sie originalis. Et verum est, quod perfectior est inter motus; sed processio in divinis non dicit motum, sed originem sine motu et mutatione, sicut supra dictum est de generatione. Biel, 1. Sent. d. i. q. I. « cipium passivum; sed Spiritus sanctus procedit a duobus similibus: ergo si per viam generationis, alter est ei ut pater, alter ut mater; quod omnino absurdum est.

  1. Item, Filius est sua generatio et Spiritus sanctus est sua processio: ergo si procedere esset generari, Spiritus sanctus esset Filius; sed Spirilus sanctus procedit a Filio et dicitur Spiritus Filii, sicut Filius dicitur Patris: ergo si Filius non est Pater, nec Spiritus sanctus esl Filius: ergo nec processio est generatio.

Contra: 1. In his inferioribus generatio est molus ad substantiam, unde generatio est substantiae productio; sed processio Spiritus sancti est substantiae sive hypostasis productio: ergo est generatio.

  1. Item, generare sic definitur a Damasceno:

generare est sibi similem in substantia producere; sed spiratione vel processione producitur Spiritus similis in natura: ergo et processio est generatio.

  1. Item, actiones et mutationes denominantur a termino: ergo quaecumque conveniunt in eo quod habetur per emanationem, conveniunt in niodo emanandi; sed Filius et Spiritus sanctus conveniunt in substantia, quam habent per emanationem: ergo conveniunt in emanatione: ergo si modus emanandi Filii est generatio, et Spiritus sancti similiter.

  2. Item, productio est superius ad generationem; sed quaecumque producuntur, procedunt: ergo processio est superius ad generationem: ergo generatio est processio: ergo pari ratione processio est generatio.

Si dicas, quod processio appropriatur Spiritui secundum rationem intelligendi per prius est in Filio, ergo processio magis debet ei appropriari.

  1. Item, si generans est spirans, ergo genitus est spiratus, et e converso; sed spiratio passiva est processio: ergo etc.

Spiritus sancti processio non est generatio.

Respondeo: Dicendum, quod sicut Spiritus sanctus non est Filius, ita nec processio Spiritus sancti est generatio.

    1. Ad illud ergo quod obiicitur in contraet est producere substantiam similem secundum voluntatem, et est producere substantiam ««miVem per modum naturae. Isti tres modi distinguuntur et diversi et separabiles sunt, quantum est de se. Quod patet, quia in productione Adam fuit sub- tantiae productio, et tamen non fuit generatio; Deus enim non generavit Adam, sed creavit; in productione Evae de Adam fuit similis substantiae productio, non tamen generatio, quia Adam non genuit Evam; sed in productione Abel fuit substantiae productio secundum viam naturae, et ideo fuit ibi generatio. Secundum rem igitur isti tres modi distinguuntur =, tamen in actione creaturae non distinguuntur, quia creaturanon potest substantiam producere nisi similem, et hoc per virtutem naturalem. Et ratio huius est imperfectio potentiae et limitatio in creatura; sed in Deo est summa potentia, et ideo in eius operatione isti tres modi habent distinctionem.

Ideo quamvis in istis inferioribus gratia materiae sit completa ratio generationis: productio tiae similis, vel productio substantiae, non tamen in divinis, immo oportet addi: per modum fecunditatis naturae. Et quia ista conditio deficit in productione Spiritus sancti, patet, quod non sequitur.

  1. Ad illud quod obiicitur, quod similem habet uterque emanationeni; dicendum, quod differt natio in his inferioribus et in Deo; quia in his inferioribus terminatur ad essentiam vel substantiam, quae multiplicatur; sed in divinis terminatur ad hypostases. Quoniam igitur hypostasis, ad quam terminatur processio, est anior, hypostasis, ad quam terminatur generatio, est imago — et amoris et nexus est spirari, non generari, e converso imaginis generari, non spirari — cum non sit consimilis ratio propria hypostasum secundum se, nec erit consimilis emanatio. Ipse vero procedit, ac si ad substantiam proprie terminaretur.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod processio. est commune generationi; dicendum, quod est commune generationi et processioni proprie dictae; et nos hic loquimur de processione, prout tantum Spiritui sancto convenit; sic autem non est communis nec hoc modo praedicatur nec subiicitur; nec est intelligenda ibi communitas rei, sed solum proportionis, sive modi loquendi.

Quod ergo quaeritur, quare magis Spiritui sancto appropriatur, quidam voluerunt dicere, quod sicut nomen proprii commune est defmitioni et propriae passioni, tamen quia definitio addit supra nomen proprii, propria passio non: ideo deflnitio habet nomen, propria passio non; sed noinen comnuiue iT(iimil; sic ii) [iroposito. — Sed hoc est absurdum dicere, quod Siirilus iioii liabeat proprium et singularem moduin einaiiandi. sicut Filius.

Ideo voluerunt - alii, quod addit aliuin modum: 3. sed quia ille niodus in creaturis non est. quia aut raro aut nunquam procedit aliqua hypostasis aliter quam per generationem. ideo sacri doctores noluerunt nomen proprium vel novnui liiigere, sed inagis commune appropriare. — Sed illud adliuc non vi- ™™™ > Qui'! sicut emanatio Filii recte exprimitur verbo generandi, ila emanatio Spiritus verbo spirandi.

Et propter hoc aliler dicendum, quod sicut P 'lieitur ingenitus. quia ab eo removetur omnino generatio: quia nec generatur nec est a generato; similiter e converso processio proprie de eo dicitur, in quo est omnino ratio procedendi; et talis est Spirilus sanctus, quia procedit et est a procedente, non sic autem Filius: ideo Spiritui sancto attribuitur.

.Vliter potest dici, quod completa ratio proces-. sionis consistit in comparatione ad principium a quo et ad terminum mJ (nmn; et quia Spiritus in sua emanatione, quia nexus est, utrumque respicit, Filius alterum; ideo completissima latio huius nominis reperitur in Spiritu sancto, quamvis aliquo modo reperiatur in Fiho; et ideo Spiritui sancto appropriatur.

  1. Ad illud quod obiicitur ultimo, quod generans est spirans; dicendum, quod illa praedicatio non est formalis. sed sohuu ratione suppositi; et quia una persona sive unum suppositum potest generare el spirare, ideo haec est vera: generans est spirans; sed nuUa persona unica potest simul pluribus modis emanare; ideo non sequitur, quod genitus sit spiratus.

Utrum processio Spiritus saiicti

Tertio quaeritur, utrum processio Spiritus sancti realiter differat a generatione Filii, an solum secundum rationem intelligendi. Et quod realiter, videtur:

  1. Quia personae differunt secundum suas emanationes; ergo cum personae realiter differant, non tantum intellectualiter, quia, omni intellectu circumscripto, adhuc remanet trinitas: ergo emanationes, quae sunt processio et generatio, differunt realiter.

  2. Item, quae sunt a diversis principiis, realiter differunt; sed generatio est ab uno in divinis, processio Spiritus sancti a duobus, quia a Patre et Filio: ergo realiter differunt.

  3. Item, secundum rem et veritatem aliquorum est principium divina substantia ut voluntas, quorum non est principium ut natura, sicut patet, quia creaturae sunt a Deo agente per niodum voluntatis, non per modum naturae: si ergo processio est voluntatis per modum voluntatis, generatio per modum naturae ut naturae, processio et generatio realiter differunt.

!i. Item, in imagine creata egressus verbi et egressus amoris distinguuntur, quia differunt realiter; hoc perfectionis est, quia ex hoc faciunt imaginis trinitatem, sed quod differunt essentialiter, hoc est imperfectionis; sed omne quod perfectionis est, ponendum est in divinis: ergo processio et generatio realiter differunt, quamvis non essentialiter.

CoNTRA: I. Pater spirat et generat, aut ergo in quantum unus, aut in quantura plures vel plura. Si in quantum plures vel plura, Pater est compositus; si in quantum unus; sed quia Pater et Filius spirant in quantum unum, non sunt duae spirationes, sed una: ergo similiter, si Pater spirat et generat in quantum unum, spiratio et generatio est una productio.

  1. Item, secundum omnes verum est, quod Pater ratione fecunditatis naturae generat, ratione fecunditatis voluntatis spirat; sed in Deo idem est voluntas et natura: ergo etc.

  2. Item, emanationes penes terminos distinguuntur; sed Pater omnino idem et totum, quod dat Filio per generationem, dat Spiritui sancto per procesa generatione Filii realiter, sionem: ergo spiratio et generatio sunt omnino una emanatio.

  3. Item, hoc ipsum ostenditur per impossibile. Si differunt, aut se ipsis, aut aliis: non se ipsis, quia emanationes nec sunt a se nec ad se: ergo si unumquodque distinguitur per illud quod est, vel a quo emanationes huiusmodi se ipsis non distinguuntur; si aliis: aut essentia, aut notione, aut persona. Non essentia; constat, quia illa non distinguit nec distinguitur; non persona, quia eius est distingui, non distinguere: ergo si differunt, hoc erit aliis notionibus; et similiter erit quaerere de ilhs aliis, et sic in infinitum: ergo elc.

b. Item, si diflerunt, aut differentia substantiali, aut accidenlali: non substantiali, quia talis differentia non est in divinis; non accidentali, quia in Deo non est accidens: ergo etc.

  1. Item, plus differt Filius a creatura quam a Spiritu sancto: ergo plus differt generatio a creatione quam a processione; sed generatio non dislinguitur a creatione: ergo nec a processione. Probatio mediae: creatio est divina essentia; sed persona et essentia non distinguuntur ab invicem: ergo nec generatio et creatio. Generatio et spiratio non tanlum secundum modum dicendi differunt, sed etiam secundum differentiam tum originis, tum Imbitudinis, et etiam se ipsis.

Respondeo: Dicendum, quod generatio et spi-( ratio sive processio differunt non tantum secunclum rationem dicendi, sed etiam secundum differentiam originis et habitudinis, quia diversus est modus se habendi et differens modus originis; talis autem differentia unitati essentiae non repugnat.

Si autem quaeratur ratio differentiae harum emanationum, dicendum, quod prima ratio differendi i non potest assignari a parte terminorum. Termini r enim sunt personae, quae non important rationem differendi active, sed passive. Si ergo personae

dilTerunl, quaerilur: quibus? et necesse est redire ad emanationes et relationes, quae sunt generatio et processio et ita in hac assignatione erit circulus.

Similiter ex "parte principiorum. Si enim dicatur, quod differunt hae duae enianationes secunfecunditatem dupUcem naturae et voluntatis, quaeritur -, quo modo differat fecunditas a fecunditate. Si dicas, quod fecunditas nalurae est in solo Patre, voluntatis in Patre et Filio: hoc ulteriorem habet quaestionem, unde veniat haec differentia, et oportet ad hoc venire, quod fecunditas naturae est in U710, quia imago procedens per illam nata est esse sohim ab uno, fecunditas voluntatis in cluobus, quia nexus sive processio per modum nexus est in duobus; et ita redit difTerentia in primum, et est ibi ratio circularis. Ergo patet secundum hoc, quod harum emanationum differentia prima nec est sumenda a parte termini, nec a parte principii.

Et ideo notandum, quod est loqui de huiusmodi Si quantum ad esse, sic habent rationem essendi a suis perfectis principiis et secundis. Quia enim in Deo est perfectissima natura et natura vera, ideo perfecta et vera fecunditas in hypostasi, quae habet rationem principii. Et quia vera et perfecta et propria est fecunditas naturae, ideo veram et propriam habet emanationem; et haec est generatio. Similiter intelbgendum est de spiratione quantum ad voluntatem. Unde 7-atio, quare huiusmodi vere sunt in Deo, est vera fecunditas naturae et voluntatis.

Si autem loquamur quantum ad differre, didif- cendum, quod se ipsis differunt, sicut ostensum est quia omnis distinctio in divinis venit a modis originis et relationis. Unde sicut duae differentiae se ipsis differunt, ut rationale et irrationale, simihter in divinis hae duae emanationes. Et sicut differentiae differentiarum innotescunt nobis per alias differentias, quae ab illis oriuntur, sic et in divinis. Quia enim se ipsis distinguuntur generatio et spiratio, ad eas consequitur secundum rationem inteUigendi differentia duplex: una, quia generatio est ab uno, sed spiratio a duobus. Quia enim generatio est emanatio per modum perfectae assimilationis, ideo ad unum principium respicit: quia vero spiratio est emanatio per modum connexionis, ideo est a duobus. Alia differentia est in comparatione ad nos. Quia enim Spiritus sanctus spiratur ut nectens et ita in aUerum tendens, ideo Spiritus sanctus procedit ut donabilis; FiUus vero generatur, et generatio non respicit tertium.

Per has differentias necessario eUcitur harura emanationum concomitantia. Quia spiratio dat inteUigere generationem — non enira nectuntur nisi distincti et similes, et ita iUi quorum unus est ab alio per generationem — similiter generatio dat consequenter intelUgere spirationem; necesse est enim. di?tinctos et omnino similes per deUciosum amorem coniungi.

Concedendae igitur sunt rationes probantes, quod differunt, sicut est manifestatum in rationibus; sed tuae rationes non sunt sumtae a priori.

AUqui lamen voluerunt assignare aUas differentias: et quidam per vim spirativam et generativam dicunt differre; sed haec differentia declarat ignotum per ignotius; alii etiam dixerunt, quod FiUus procedit per modum esse, Spiritus sanctus per modura bene esse; sed haec verba non sunt sana nec tali materiae convenientia.

  1. Ad ilhid ergo quod primo obiicitur, utrum Pater spiret in quantum unuselc.; dicendum, quod nec in quantum unus, nec in quantum plures, sed in quantum aUo et aUo modo se habens; quia aUo modo se habet ad FiUum, aUo modo ad Spiritum sanctum. Iste autem aUus et aUus modus se habendi non repugnat unitati substantiae vel personae; sed Pater et Filius spirant in eo, quod unum uno modo se habens. Inde est, quod duplex est processio FiUi et Spiritus sancti a Patre, sed una est spiratio sive processio Spiritus sancti a Patre et Filio.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod natura et voluntas in Deo sunt idem; dicendum, quod etsi natura et voluntas in Deo considerata absolute sint idem, tamen aUquid respicit voluntas ut voluntas in ratione principii, quod non respicit natura ut natura. Et inde est, quod, sicut non sequitur: creatura est a Deo per modum voluntatis, quod ideo sit etiam per modum naturae; similiter, quia natura et voluntas comparantur ad has emanationes sub ratione principii, ideo nihil prohibet, has emanationes differre, quamvis idcm sint in substantia natura et voluntas.

  3. Ad illud quod obncitur, quod emanationes differunt penes terminos; dicendum, quod in his inferioribus est verum, ubi emanatio dicit cns in potentia et ita imperfectura; non autem est verum in Deo, quia ibi non dicunt ens in potentia nec imperfectum; unde in divinis sunt ratio distinguendi. Tamen si veUmus dicere, quod differunt penes terminura.

non accipiemus terminum pro substantia vel essentia, sed pro hypostasi, ut prius habitum est K

  1. Ad illud quod quaeritur, utrum se ipsis vel aliis: patet, quod se ipsis. Et ad id quod obiicitur, quod non habent esse a se, ergo nec distingui; dicendum, quod illud non tenet in esse originali. Quamvis enim differentiae habeant ortum a genere, tamen Iion distinguuntur a genere, sed se ipsis

  2. Ad illud quod obiicitur, quo modo differunt, aut substantiali aut accidentali differentia; dicendum, quod insufficienter dividit. quia in divinis esl relationum differentia, ut dicit Augustinus in quinto de Trinitate, quae nec accidentalis nec substantialis est, sed magis dicitur originalis.

  3. Ad illud quod obiicitur de creatione, dicendum, quod ratione connotati magis differt creatio; sed ratione principalis signiflcati non tantum differunt, quia non tantum differt essentia a persona, quantum persona a persona. Unde praedicatur essentia de persona nec facit aliquo modo aliquem numerum; persona vero distinguitur ab alia persona; et ideo non valet argumentum.

  4. Natura divina aeque formaliter et per se communicatur

Supposita differentia generationis et processionis, quaeritur hic quarto, ulrum Spiritus sanctus sil ingenitus. Et quod sic, videtur:

  1. Auctoritate Hieronymi, quam Magister ponit I in littera.

  2. Uem, hoc ipsum ostenditur ratone Hieronymi: « Quia omne quod est, aut est ingenitum, aut genitum, aut faclum »; sed Spiritus sanctus non est genitus, aut factus: ergo est ingenitus.

  3. Item, negatio privativa cum constantia subiecti aequipollet termino privativo. Unde non par circa numerum idem est quod impar; et sic, cum Spiritus sanctus genitus non sit, ergo est ingenitus.

  4. Item, plus distat a ratione generationis Spiritus sanctus quam Pater; quia Pater generat, quamvis non generetur, Spiritus vero sanctus nec generat nec ergo aeque vere privatur generatio a Spin. 36. et scq. ritu sancto ut a Patre: ergo, sicut Pater dicilur ingenitus. sic et Spiritus sanctus. convenit Spiritui sancto.

  5. Item, ingenitus aut dicitur secundum substantiam, aut secundum relationem. Si secundum relationem, ergo est notio: ergo Spiritus sanctus habet duas notiones, et ita essent sex; quod est contra communem opinionem. Si secundum subslantiam: ergo pari ratione diceretur de Filio, cum illud quod secundum substantiam dicitur, conveniat tribus.

  6. Item, cum divina essentia non sit genita, nec Spiritus sanctus sit genitus, nec Pater sit genitus, nec etiam aliquod istorum sit factum: ergo ratio ingenili

C 0 N C L U S I 0. Spiritus sanctus dici potesl ingenitus in seiuu privativo, non autem, quatenus ingenitus est notio Patris.

Respondeo: Dicendum, quod aliqui voluerunt de hoc nomine ingenitum, quod potest scribi per unum n, et sic tantum valet quantum increatum; vel per duo, et sic opponitur ei quod est genitum proprie dictuin. Sed haec distinctio, etsi valeat apud (jraecos, non tamen valet apud Latinos, quia ingenitiim per duo n est vox non signiflcativa apud nos. Damascenus autem assignat hanc differentiam in lingua sua, quia Graecus erat. Praeterea, non valel ad propositum; quia nihil quaeritur hic de ingenito, prout tantum valet quantum increatum, sed prout tatitum valet quantum non genitwn sive innascibile.

Et propterea aliter dicendum est, et breviter, quod ingenitum, uno modo pure accipitur privative, scilicet quod non generatur; et hoc modo dicitur

pro parte airirmativa. Deinde explicite solvit argum. 3. pro aftirm.;

In praesenti distinctione sunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de ratione Augustini, quam ponit ibi: Si Spiritus sanctus Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur; et videtur sua ratio magis ad oppositum quam ad propositum: ex hoc enim similior esset generationi in creaturis, quae est ex duobus.

Respondeo: Dicendum, quod quamvis similior sit quantum ad dualitatem producentium, non tamen quantum ad modum producendi posset esse similitudo, quia sic oporteret, quod altera personarum ingenitum tantum valet quantum non ens ab alio, ef a quo alii; et hoc modo dicit notionem solius Patris, quia dicit proprietatem et dignitatem in Patre. Et secundum primum sensum loquitur Hieronymus, secundum alium loquitur Augustinus. Unde autem i habeant ortum isti sensus, et quare innascibilis sit! notio et non improcessibilis, infra dicetur =.

Ex his patet solutio contrarietatis; patent etiam i obiecla.

Quod ergo obiicitur, quod negatio cum constantia subiecti aequipollet termino privativo, verum est, i si sit mere privativum; sed illa ratio concludit solum de hoc nomine secundum quod privat, non secundum quod ahquid ponit.

Ad illud quod obiicitur, aut praedicat essentiam, aut relationem; dicendum, quod, secundum quod dicitur de essentia, solum privative sive negative tenetur. Et ideo non praedicat aliquid, sicut quando dicitur: essentia non generat. Cetera alia manifesta sunl. et ultimo respondet ad distinctionem in 2. pro parte neesset principium passivum; quantum autem ad hoc nulla potest esse similitudo.

DuB. n.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Ideni Spiritus sanctus procedit quomodo datus vel donum; quia videtur male dicere, quia cum non sit datus nisi ex tempore, videtur quod non procedat nisi ex tempore.

Respondeo: Sicut infra patebif, si intelligitur de processione temporali, datus dicit actum; si autem de aeterna, datvs dicit aptitudinem.

5 Dist. 28. per tolani.

Unde Augustinm Maxminn praemissam quaestionem refricanti. Maximinus refricabat dictam quaeslionem sic: Spiritus sanctus est Deus, et non est Deus nascendo: ergo non Deus naturaliter: ergo adoptive. Et quod hoc argumentum sit bonum, videtur, quia quod inest alicui naturaliter, inest ei a nativitate: ergo quod non inest a nativitate, non inest naturaliter: ergo cum Spiritus sanctus non procedat ut natus, non inest ei esse Deum a nativilate: ergo non est Deus naturaliter.

Et est responsio Augustini ad hoc -, quod argumentum istud uon valet, nisi in eis quae generantur, in aliis non. Et hoc patet, quia Adam erat homo natura, sicut unusquisque nostrum, et tamen ipse habuit per creationem, quod nos habemus per generationem; sic Deus Pater communicat naturam suam Spiritui sancto per spirationem, sicut Filio per generationem.

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Paler processionis eius est auctor. Videtur enim male dicere, quia aut hoc quod est auctor dicit esse)itiam, aut notionem: non essentiam, quia tunc diceretur de Spiritu sancto; si notidnem, quaero, quani? non innascibilitatem, quia illa non dicit respectum ad processionem; item, non generationem nec spirationem, quia nihil esset dictum, ut videtur. — Item quaeritur, utrmn Pater possit dici auclor generationis? Et quod non, videtur, quia Pater dicitur auctor Filii, ergo, sicut supra dixit Hilarius et habetur distinctione nona, sensus est: id est genitor Filii, ergo tunc idem esset dicere, est auctor generationis, quod genitor.

Respondeo: Dicendum, quod auctor dicit in Patre fontalem plenitudinem, quia ipse non est ab Scil. denuo vei insUtnleT guaerenti, cur Spiritus sanctus alio, sed alii ab ipso; et inde dicit, ut credo. eandem notionem, quam dicit innascibilis, sed differenti modo: quia innascibilis dicit per privationem prioris, sed auctor dicit fecunditatera et plenitudinem respectu procedentium ab ipso, quam habet non aliunde; et ideo dicitur auclor ab auctorilate. Auctoritas autem est in Patre, quia quod habet, ab aho non habet, et hoc est, quod est innascibilis; et ita patet, quod potest dici auctor omnium personarum, quae sunt ab ipso. Ex his patet regponsio. Dico enim, quod dicit eandem notionem quam innascibilitas, sed alio modo. Ex hoc patet, quod nunquam dicitur Filius auctor spirationis, quamvis spiret, quia non habet a se, sed ab aho; unde auclor proprie dicitur principium alterius non ab aho.

Dhb. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Distinguere inter illani generationem et istam processionem nescio. Videtur enim talis ignorantia esse peccatum, quia distinctio personarum de necessitate est fldei et salutis; sed qui ignorat ea quae sunt de necessitate fldei, damnabihter ignorat: ergo etc.

Respondeo: Dicendum, quod duplex est scire, scilicet si est et sicuti est. Scire si est; hoc modo certitudinaliter credere distinctionem de necessitate salutis est, large sumto scire. Scire autem sicuti est non pertinet ad statum meriti, sed praemii; et de hac scientia loquitur hic Magister et ugustinus. Et nota, quod tria dicit: nescio quantum ad habitum scientiae; non valeo, quantum ad ingeniuni; non sufficio, quantum ad utrumque.

DuB. VI.

Item obiicitur de hoc quod dicit: Appellatur I ingenitus, non quidem in Scripturis, sed in con- I suetudine disputantium. Contra: Dionysius: «Non

est audendum aliquid dicere de illa supersubstantiali et sancta divinitate praeter ea quae divinitus nobis ex sacris eloquiis claruerunt»: ergo male fecerunt qui hoc nomen invenerunt.

Respondeo: Quamvis istud verbum non dicatur in Scripturis, dicitur tamen verbi huius intellectus. Et quia verbum non est profanum nec errori coniunctum, cum intellectus verbi ex Scriptura et fide habeatur, non fuit contra fas illud Deo attribuere, ut ipsam Trinitatem conferendo apertius possimus intelligere.

DuB. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit Magister: Et aliter Augustinus accipit ingenitum, qui vel quod non est ab alio, quod dicit convmire soli Patri. Sed hoc non videtur verum, quia hoc modo ingenitum convenit essentiae: ergo non est Patris proprium.

Respondeo: Dicendum, quod licet Magister dicat intellectum Augustini, tamen non totum. Ingenilum enim, secundum quod dicitur proprietas Patris, privat esse ab alio, nec hoc sufficit ad hoc, ut sit notio, nisi etiam consequenter dicat, quod alius sit ab ipso; quia, sicut obiectum est, non esse ab alio sive non genei-ari convenit essentiae.

DuB. VIII.

Item contra hoc quod dicit Hieronymus: Est quod natum esl, et factum non est, obiicit Arius, quod duodecim sint modi generationis, quorum quolibet dato, sequitur, quod Filius non tantum na.tus, sed etiam factus est; et hos modos ponit disputans contra Victorinum Primus modus est per defluxum lineae a puncto. Secundus est penes emissionem radii a sole vel ab alio luminoso corpore. Tertius est penes sigillationem characteris, sicut figura flt in cera a sigillo. Qicartus est penes immissionem, ut quando a Deo datur bona voluntas. Quintus est penes exitum proprietatis vel accidentis a principiis subiecti, quae sunt materia et forma. Sextus est penes intentionis sive speciei abstractionem, sicut species rerum generatur in anima. S&primus est 1 Cod. Y confitendo. penes excitationem, sicut liberum arbitrium excitatum a gratia procedit in bona opera. Octavus est penes transflgurationem, sicut ex aere fit statua, vel sicut in flgura incisionis. Nonus est penes productionem, sicut a primo movente immobili producitur motus. Decimus est penes exitum specierum de genere per differentias dividenles genus et constituentes speciem. Undecimus est penes ideationem, sicut arca exterior ab arca, quae est in mente artificis. Duodeeimus est penes nascentiam, ut homo generatur ab homine. Quocumque autem praedictorum modorum generetur Filius, non tantum genitus, sed etiam factus est.

Ad hoc est responsio, quia aut Arius accipit generationem conmuniter ad creatam et divinam, aut specialiter in creatura. Si communiter, dico, quod insufficienter dividit, quia ultra istos modos est generatio Filii a Patre secundum modum singularem, qui est de tota substantia generantis — sicut supra dictum fuit nona distinctione — ubi, quia non potest esse mutatio, nullo modo potest esse factio. Si autem dividat generationem, ut est in creaturis, dicendum, quod divisio illa insulTiciens est adhuc, quia omittit generationem aequivocam, quae est secundum putrefactionem. Sed esto quod comprehendat eam sul) generatione, quae est secundum nascentiam, tamen adhuc non valet ad propositum, quod, si non generatur, sicut creaLura dicitur generari, nuUo modo generatur. Quamvis enim creatura sit Deo similis, tamen plus est dissiroilis quam similis, sicut dicit Augustinus decimo quinto de Trinitate,et Hilarius similiter: «Oranis comparatio inferiorum plus habeatur hominibus utilis quam Deo apta »; et ideo haeretici erraverunt, quia credebant, omnino esse in Deo, sicut videbant in creatura. Et hoc bene tangitur in Glossa super primum ad Hebraeos, ubi dicitur: « Non possunt temporalia comparari aeternis integra collatione, sed aliqua tenui similitudine »; et ideo, sicut supra ostensum est, secundum diversas conditiones diversae generationes illam repraesentant. Ratione enim conformilalis est similis generationi verbi a mente; ratione coaevitatis similis generationi splendoris de sole sive de luce; ratione aequalitatis generationi viventis de vivente

De (/emina processione irilus sancti,

temporali et aeterna.

Praelerea diligenter adnolandum est, quod gemina De teniporali autem processione Beda in homilia processionem Augustinus in decimo quinto libro de Trinitate insinuat dicens, Spiritum sanctum processisse a Cliristo, quando post resurrectionem insufflavit in discipulos, his verbis: « Cum resurrexisset Christus a cedere ostenderet, Et ipse est virtus, quae de illo exi- Dei; quia per ipsum Donum diffunditur carilas in cordibus nostris, qua diligimus Deum et proximum ». Quod mm solum dona Spirilus sancti, sed eliam ipse Spiritus sanctus dattir hominibus el mittitur. ipsum Deum non dari, sed dona eius, quae non sunt menlibus nostris. Item in eodem: « Omnis mutabilis

et Filius, arbitrandum est».

Cap. m.

An viri sancti possint dare &piritum sanctum.

Hic quaeritur, utrum et viri sancti dent vel dare Ecce his verbis ostendit Augustinus, nec Apostolos nec scilicet et divina. Accepit quippe ut homo, effudit ut nes quantumcumque sancti dare possunt Spiritum sanctum. gunt sic. Verba Scripturae sunt Rom. 5,5, et Eph. 4, 8: < 5 Vat. et edd. 4, 5, 6, 8, 9 addunt his.

Terminata parle, quae est de processione aeterna, hic incipit secunda pars, quae est de processione temporali. Et quoniam in hac processione est tria considerare, scilicel principiuni a quo procedit Spiritus sanctus, et modus secundum quem, et proprietas per quam aptus natus est procedere: ideo haec pars habet tres partes, in quarum prima agit Magister de processione temporali per comparationem ad principium a quo; in secxmda agit de ipsa in comparatione ad modum secundum quem, infra, distinctione decima quinta circa medium, ibi: Hic quaeritur, utrum semel tantum missus sit; in tertia per comparationem ad proprielatem per quam natus est temporaliter procedere, et hoc est donum sive donabiliias, infra, distinctione decima octava in principio: Hic quaeritur, cum Spiritus sanctus, per quem dividuntur dona.

Prima )ars iterum habet duas: in p»7TOa parte ostendit quod Spiritus sanctus temporaliter mittatur sive procedat a Patre et Filio; secundo quaeritur, utrum mittatur sive procedat a se, infra, distinctione decima quinta in principio: Hic considerandum est, cum Spirilus sanctus detur hominibus a Patre et Filio.

Prima pars est praesentis distinctionis et habet duas partes: in prima ostendit, quod procedit temporaliter a Patre et Filio; in secunda quaerit utrum

Ad intelligentiam eorum, quae dicuntur in praesenti distinctione, duo pricipaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de processione temporali Spiritus sancti.

Secundo de eius donatione. Spirilus sanctus detur a sanctis hominibus, ibi: Hic quaeritur, utrum et sancti viri dent vel possint dare etc.

In prima iterum parle tria facit secundum tria capitula In prima ostendit, quod gemina est processio Spiritus sancti; in secunda, quod ulraque processio est a Patre et Filio, ibi: De temporali autem processione Beda in homilia etc; in tertia, quia Spiritus sancti teinporalis processio eius est donatio, ostendit, quod ipse Spiritus sanctus in propria persona donetur, non tantum in effectu, ibi: Sunt autem aliqui, qui dicunt, Spiritum sanctum.

Hic quaeritur, utrum et sancti viri dent vel possint dare. Haec est secunda pars praesentis distin ctionis, in qua, ostenso quod Spiritus sanctus procedat temporaliter sive donetur a Patre et Filio, quaerit Magister, utrum detur ab aliquo sancto viro. Et haec pars habet tres partes secundum tria quae ostendit. Primo namque declarat et probat, quod Spiritus sanctus non detur ab aliquo sancto viro. Secundo vero ostendit auctoritate Augustini, quod non potest dari, ibi: Et quodplus esl, non posse etiam d%re dicit etc. In tertia opponit ad contrarium, quia videtur datus a Pauln, ibi: Sed huic videtur contrarium quod Apostolus etc.,ubi solvit, quod non est datus ab ipso, sed ab eius ministerio.

Quantum ad primum quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum sil ponere processionem temporalem Spiritus sancti.

Secundo, utnnn processio temporalis ponat in numerum cum aeterna.

Chapter 13 of 48