Skip to the text

Distinctio X

8 Hoc est, quae ad ipsum diligentem reflectitur, sive qua

est summa dileotio et summa delectatio et beatitudo, non est ibi persona, quae mutuo non ametur, sed cui araor mutuus communicetur; sed communicatio amoris mutui est per liberalitatem: ego ete.

  1. Item, in his inferioribus duplex invenitur modus procedendi nobilis, scilicet per modum naturae et per modum voluntatis: primo modo emanat Filius aPatre, secundo modo donum a datore; sed omne quod nobilitatis est in creatura, est attribuendum Deo: ergo etc.

  2. Item, in Deo est ponere naturam et voluntatem, et sicut naturam perflcit fecunditas, ita voluntatem summa liberalitas; sed natura perfecta fecunditate, producit persona aliam personam: ergo pari ratione, voluntate perfecta liberalitate, producit persona aliam personam: et sic etc.

  3. Item, omnes creaturae a Deo procedunt per cognitionem, et voluntatem; sed ante creaturarum productionem ponere fuit in divinis emanationem Verbi ab aeterno, in quo Pater omnia fienda disposuit: ergo pari ratione necesse fuit emanare personam, in qua omnia vellet et donaret; sed talis procedit per modum liberalitatis: ergo etc.

CoNTRA: 1. Non est similis modus procedendi sive exeundi in creaturis respectu Dei et in personis; nam creaturae sunt extrinsecus, personae vero in essentia unum; sed exitus creaturarum a Deo est per modum liberalitatis: ergo non est ponere personam hoc modo procedere.

  1. Item, exiens per modum voluntatis ab aliquo non assimilatur in substantia producenti, nec aequatur, nec necessario producitur; sed persona, si procedit in divinis, est in substantia similis et in potestate aequalis nec potens se aliter habere: ergo etc.

  2. Item, in his inferioribus non tantum sunt ista principia nobilia, scilicet natura et voluntas, verum etiam ratio sive operans per artem ergo si ponuntur duae personae his duobus modis procedentes, debet poni tertia, quae tertio modo procedat; sed illa non ponitur: ergo nec per modum voluntatis ponetur aliqua pari ratione. tanto perfectior, quia omne bonum in commune deductum pulcrius elucescit: ergo non solum est ponere tertiam personam, cui amor communicetur secundae, sed etiam quartam, cui amor communicetur tertiae; et sic in infmitum; sed hoc est impossibile in divinis, ut ostensum est supra: ergo est stare in prima persona producente: ergo non est persona procedens per modum liberalitatis.

In divinis per moclum liberalitatis procedit tertia persona, quae dicitur Donum.

Respondeo: Dicendum, quod, sicut probatum est, in divinis est ponere tertiam personam procedentem per modum liberalitatis, quae dicitur Donum. Et ratio huius est perfectio dilectionis, perfectio cmanationis et perfectio voluntatis, qua existente ralissima, non potest non producere personam; sicut natura, existente fecundissima, non potest non producere personam; et haec est ratio propria huius emanationis.

  1. Ad illud quod obiicitur in contrarium, quod creaturae emanant per modum liberalitatis; dicendum, quod per modum liberalitatis emanare est dupliciter: aut sicut volitum, aut sicut ratio volendi, sive aut sicut donatum, aut sicut ratio donandi. Primo modo emanant creaturae, quae sunt extra; secundo modo emanat tertia in Trinitate persona, quia ratio volendi et donandi est intrinseca perfectissimae voluntati.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod voluntas non est principium assimilans nec necessario emanans; dicendum, quod voluntas sive liberalitas dupliciter est principium: uno modo distinctum in natura, et sic non assimilat in substanlia; alio modo concomitante natura, et sic in substantia assimilat. Quoniam igitur persona sic procedit per modum liberalitatis, ut tamen concomitetur natura: ideo similis in substantia, quamvis ipse modus procedendi non sit per modum similis; et sic patet illud. aa bb post liberalitatis addunt vel voluntatis et cod. Y in fine

Mliqn;t persona per moduni lationis; dicendum, quod oinnis modtis proiliKHMidi iioliilis ad istos duos reducitur: ipiia oiiinr aiiMis aul at,'il naluraliter, aut per volinilaieiii: — ajjeiis eniiii [ler violenliam, aut per Ibrtnnam esl af,'ens imperlectuin. et modusproducendi ininns nobilis — uiule ralio non distinpinitur conlra natnrain el volunlalein qiiaiiliiin ad modiiin ai>(>iidi: el ideo non cst [lersoiia l:ili iiiodo procedens.

Seil t;iiiU'n lioc non vidcliir plene solvere, iini;i nos ilisliiii;;iiiiiiiis in liis creaturis egressiini per inoduni ///)r;((///((//.v ali egressu per modum artis. Et proptere;i dicenduin. quod processus per nioduni libendilatis est dupliciter, aut sicut ralio liberalitatis sive ips;i liber;ilii;is.;uit sicut libcrulilcr facluni; simililer cl in arlr.;iul sicul ipsa ars sive r;itio artilici;indi.;iiil siiail arli/icialiim; el primo moilo potesl cadere iii ilivina persona. secundo inodo noii. Et primo niodo procedit Filius, qui est « Verlmm et ars plena oninium rationum viventium». Sed iste modus emanandi non distinguitur a modo emanandi per moduni naturae, quia enianat ut omnino similis et per modum siniilitudinis perfectae. Alius autem

est communicare in eadem natura, et quia necesse est, quod omiiis modus eni;inandi, qui cst in divinis, sit per modum naturae princip;iliter, vel illa concoinilantc. laidc ciiiii processus [ler modnin i<ol,unlalis possil esse iiilrinseciis. sicul procedit araor ab;iiii;iiitc: icr moiliiiii vero aliis seniper est extrinseciis. iiuii;iiiliiiii luiiiisinodi: ideo impossibile esl, quoil cadat in Dco respectu iersonae. sed cadit solnin respectu cre;ilnre.

  1. Ad illud quod ultiino obiicitur: si est ponere terti;im personam ob communicationem, pari ratione et quartam: dicendum, quod omnis ratio et natura concordat, quod non tiat per plures quod polest sulTicientissime fieri per unum; alioquin est ibi superllnum. Si ergo mutua dilectio non potest esse iiiiiius quani ad unum. et communicatio illius iiiutuae non minus quain ad unum, et in uno esl mutua dilectio, et in altero mutuae dilectionis communicatio perfectissime, cum uterque accipiat totum infinite; patet quod non est ultra procedere, sed ibi esl stare. Unde ipsa eadem ratio, quae ponit personarum pluralitatem, aufert infinitatem et ponit trinitatem.

Securido quaeritur, utruiii in divinis sit necesse ponere personam procedentem per modum amoris sive caritatis. Et quod sic, videtur.

  1. Non est perfecta cognitio sine dilectione, ncc perfectuui verbuni sine amore: ergo nec perfecta emanatio verbi sine enianatione amoris: amoris: ergo etc.

  2. Item, anior est donum, in quo omnia alia dona donantur; nihil enim proprie donatur nisi ex amore: si ergo persona procedit per modum liberalitatis, cum ipsa procedat non per aliud, sed per se; ergo per modum amoris sive caritatis.

  3. Item, omnis et summa perfectio pluralitatis est in unitate, ergo et distinctionis in unione; sed inter omnes uniones, quae sunt inter distantes, Summa et iucundissimia est unio caritatis; si ergo est ibi distinctio, est unio; et si unio, est caritatis emanatio.

  4. Item, Spiritus sanctus, in nobis existens et habitans, facit nos similes illi sumniae Trinitati, sicut dicit Dominus, loannis decimo septimo: « Ut sint unum, sicut et nos»; sed Spiritus sanctus, in nobis existens, producit primo amorem caritatis, ad Romanos quinto: « Caritas Dei diffusa est incordibus nostris etc. ». Ergo necesse est, in illa summa Trinitate reperiri per prius emanationem caritatis.

Sed contra: 1. Personae divinae sunt hypostases perfectae, ut Pater et Filius; nullus autem amor dicit hypostasim, sed eius proprietatem sive habitum: ergo nulla persona in divinis procedit per modum amoris.

  1. Item, amor est eius in quo requiescit affectus: ergo semper accipitur ut in alium tendens; sed omnis persona est in se perfecte ens et distincta: ergo nuUa persona procedit per modum amoris.

  2. Item, non ob aliud ponitur in divinis emanatio per modum amoris, nisi quia Pater amat Filium: cum ergo Filius amet Spiritum sanclum, pari ratione erit ponere ulteriorem personam emanantem per modum amoris, et sic in infmitum; et = hoc est inconveniens: ergo etc.

  3. Item, cum in natura intellectuali ex parte potentiae motivae sit accipere irascibilem, quae respicit honorem, sicut concupiscibilem, quae respicit amoreni quaestio est, quare in divinis non accipi- tur persona secundum actum irascibilis, sicut secundum actum concupiscibilis?

b. Item, cum sint aliae affectiones in anima, ut gaudium, spes et huiusmodi, quare solum per modum amoris procedit persona in divinis? Si tu dicas, quod amor non tenet rationem affectionis, tunc obiicio, quia sicut amor divinus non est alTectio, ita nec gaudium.

  1. Item, cum sint alii hakitus in anima importantes complementum, cuiusmodi sunt scilicet dona Spiritus sancti, ut intelhgentia et sapientia.; quare magis procediL persona per modum amoris, quam per modum alterius habitus? quod si non alius, nec iste debet poni-, ut videtur. Spiritus sanctus per modum amoris procedit, quia procedit per modum voluntatis et liberalitatis.

Respondko: Dicendum, quod, sicut probatum est supra, necesse est ahquam personam in divinis procedere per modum liberalitatis, et illam dicimus Spiritum sanctum. Hanc autem necesse est procedere per modum amoris; quia, si ponatur in divinis emanatio per modum voluntatis, necesse est, quod inter omnes sit prima et nobilissima. Emanatio autem per modum amoris est huiusmodi, quod patet, si respiciamus, ih anima. Affectio enim amoris est prima inter omnes alfectiones et radix omhium aliarum, sicut ostendit Augustinus in pluribus locis, maxime in decimo quarto de Civitate Dei. Et ista affectio nobilissima est inter omnes, quoniam plus iir Gregorii Nysseni libro de Anima et resurrectione, et in Epiin quo omnia alia dona donantur, et in quo consistunt omnes deliciae substantiae intellectualis. Unde nihil in creaturis est considerare ita deliciosum, sicut amorem mutuum; et sine amore nullae sunt deliciae. Propter hoc dicit Philosophus, quod amicitia aut est beatitudo, aut non sine beatitudine. Si ergo emanatio est per modum liberalitatis in divinis, necesse fuit esse primam et summam; et sic necesse fuit esse per modum amoris.

  1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod amor nominat habitum, non substantiam; dicendum, quod j. anore ratione eius quod nopiinat, et sic non dicit substantiam; vel ratione eius circa quod ponitur; et quia ponitur in Deo, in quo nullum accidens, sed totum substantia est, ideo non dicit habitum vel proprietatem, sed magis substantiam; et cimi dicat egressum, dicit hypostasim sive personam. Simile dicendum est de Verbo

  2. Ad illud quod obiicitur, quod amor caritatis semper in ahum tendit, et ita procedit in alium et non stat in se; dicendum, quod procedere in esl dupliciler: aut quia aliud respicit ut obiectum, aut quia in aliud tendit et recipitur. Primo modo bene convenit personae in divinis, quia bene convenit habere respectum ad aliam personam; unde Spiritus sanctus est amor, quo Pater amat Filium. Si autem dicatur tendere secundo modo, sic non habet locum in proposito, quia, quando ego amo alium, amor non exit a me, ila ut recipiatur in alio, sed tantum a voluntate procedit, et quia est accidens, ideo non recedit, sed in voluntate subsistit. In divinis vero, quia hypostasis est, ideo in se subsistit.

  3. Ad illud quod obiicitur, quod similiter Filius. amans Spiritum sanctum produceret aliam personam; dicendum, quod hoc non tantum facit, quod

amor, quo se amant, sed etiam, quia in eis voluntas est fecundissima. Ratio huius dicetur infra, et illa non est in Spiritu sancto. Nihilominus tamen potest dici, quod status est in primo amore. Nam primo amore producto, cum ille se ipso amet et ametur, non oportet, alium amorem produci sive aliam personam per modum amoris.

  1. Ad illud quod quaeritur, quare non est emanatio quantum ad actum irascibilis? quidam respondent, quod haec vis non habet locum in substantia pure spirituali; tamen supposito, quod sit in substantia intellectuali, adhuc actus eius non competit productioni personae, tum quia naturaliter sequitur De actum concupiscibilis; «ira enim est vindex laesae concupiscentiae », ut dicit Damascenus; tum etiam, quia actus eius consistit aut respectu superioris, et hoc non potest esse ubi nihil est superius; aut repectu inferioris, et hoc similiter non, quia nulla est inferiorilas ibi; respectu paris similiter non potest esse in Deo, quia sic est cum quadam disconvenientia et victoriosa repulsione; in personis autem divinis summam unionem et convenientiam esse necesse est. Et si tu obiicias, quod non omnis actus irascibilis est respectu disconvenientis, quod patet in spe, et quia in Beatis habebit irascibilis aclum; dicendum, quod vel consistit respectu disconvenientis vincendi, vel respectu ardui aggrediendi, et ita vel gradum vel disconvenientiam dicit; sed neutrum potest esse in divinis personis.

    1. Ad illud quod obiicitur de aliis affbctihus et habitibus, iam patet responsio. Quia amor est affectus intimus et primus et nobilissimus, quia origo omnium aliorum, ideo complectitur in se totam nobilitatem emanationis per modum liberalitatis: ideonulla persona debuit emanare per modum alterius habitus, cum talis modus non sit principalis.

3.); etiam Petr. a Tar. (III. Sent. d. 26. a. 7.) hanc negativam

Tertio quaeritur, utrum sit necesse ponere tertiam personam procedentem per modum mutuae caritatis. Et quod sic, videtur.

  1. loannis decimo septimo: Ut sint unum-, sicut ct nos; Dominus orat et petit discipulis unitatem, non naturae, sed dilectionis per conformita tera ad illam summam unitatem; sed membra Christi uniuntur per amorem mutuum: ergo in divinis est exemplar huius: sic etc..

  2. Item, Hieronymus super Psalmum decimum septimum: « Spiritus sanctus est amnr, quem habet Pater in Filium, et Filius in Patrem»: ergo est amor mutuus.

  3. Item, ratione ostenditur hoc ipsum, quia perfectior est dilectio, quando est mutua, quia si non est mutua, ex altera parte claudicat; sed in illa dilectione est summa perfectio et nuUa claudicatio: ergo etc.

ii. Item, qui nonamat vicissim amantem se recte et liberaliter aut est iniquus, aut ingratus: cum ergo in divinis nulla sit iniquitas, nulla ingratitudo, necesse est ibi esse amorem mutuum.

Contra: 1. Si est amor mutuus, ergo Fihi in Patrem et Patris in Filium: ergo Pater ahquid recipit a Filio; quod absurdum est.

  1. Item, qui amat amantem facit quod debel, quia hoc est debitum, quod rependendum est; ergo si est in divinis amor mutuus, ergo est debitus: ergo non est liberalissimus, quod absurdum est.

  2. Item, nullus amor mutuus est amor unicus; haec per se nota est; ergo si Spiritus sanctus est amor mutuus, unicus non est amor.

  3. Item, si amor est mutuus, ergo est amor Patris ad Filium; sed iste, ut dicit Richardus est amor gratuitus, similiter erit Filii ad Patrem; et iste, ut ipse dicit, est amor debitus: ergo si tertia per- Svona procedit per modum amoris gratuiti et debiti, ergo est amor ex utroque permixtus: ergo non amor purus. Et iterum, cum iste amor sit Filius, videlur quod Filius sit Spiritus sanctus, quia, ut dicit Richardus, in Filio est amor ex utroque permixtus.

Tertia persona procedit per modum

mutuae caritatis.

Respondeo: Dicendum, quod cum amor perfectionem delectationis et unionis et rectitudinis habeat ex mutualilate, aut non est personam ponere in divinis procedere per modum amoris, aut, si procedit, procedit per modum mutuae caritatis.

  1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, quod tunc Filius aliquid dat Patri; dicendum, quod ex hoc, quod amans per amorem tendit in amatum, nihil dat ei; alioquin nos daremus aliquid Deo, cum ipsum amamus.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod amor mutuus est debitus; dicendum, quod debitus est, quia rectus; sed tamen amor non considerat debitum. Unde quantumcumque debeatur, dum tamen debitum non attendatur, non niinuitur ratio liberalitatis, immo ostenditur ratio rectitudinis.

  3. Ad illud quod obiicitur: si mutuus, non unicus; dicendum, quod verum est in amantibus, quorum affectus sunt diversi; non sic est in Deo.

  4. Ad illud quod obiicitur, quod non est amor purus; dicendum, quod ex utraque parte liberahs est, et ideo omnino purus. Et quod dicit Ricliardus, quod est amor debitus et gratuitus; dicendum, quod istae conditiones non dicunt modum amandi circa amorem, sed dicunt modum emanandi sive originis circa personas.

sumenda est non in sensu proprio, scd metaphorico; unde

Secnndo principaliter quaeritur de secunda parte, scilicet de proprietate Spiritus sancti, et circa hoc quaeruntur tria.

Primn quaeritur, utrum amor sive caritas sit proprium Spiritus sancti.

Circa primum, quod caritas sit proprimn Sjjiritus sancti, sic ostenditur.

  1. Augustinus decimo quinto de Trinitate: «Sicut in illa Trinitate non solus Spiritus sanctus est spiritus, tamen proprie dicitur Spiritus sanctus; ita, quamvis Pater sit caritas et Filius caritas, tamen proprie caritas dicitur ilia persona, sicut proprie dicitur Spiritus sanctus ».

  2. Item, hoc idem ostenditur per eundem super primam Canonicam loannis, ubi intendit proprietatem Spiritus sancti invenire, et ad hoc perducit sermonem, quod Spiritus sanctus est caritas.

  3. Item, ratione ostenditur illud idem: quia illud est proprie proprium personae, quod dicit modum emanandi ipsius; sed amor est huiusmodi, ut probatum est: ergo etc.

  4. Item, sicut verbum se habet ad Filium, ita amor ad Spiritum sanctum; sed verbum est proprium Filii: ergo et amor proprium Spiritus sancti.

CoNTRA: 1. Augustinus in decimo quinto de Tri- Sent. d. 12. q. 2. nota 3.

Secundo, utrum Spiritus sanctus sit proprie ne.Kus.

Tertio, utrum Spiritus sanctus proprie sit spiritus. nitate: « Pater est caritas, et Filius est caritas, el Spi-, ritus sanctus est caritas, et simul omnes una caritas »: ergo caritas non dicitur proprie de Spiritu sancto.

% Item, amor non procedit aliter quam amando: ergo cum amor de necessitate insit amanti, et Pater et Filius amando producant Spiritum sanctum, impossibile videtur, quod ei conveniat proprie. Aut ergo Spiritus sanctus non est persona, aut non est amor proprie sive non procedit per modum amoris.

  1. Item, sicut se habet sapientia ad Filium, ita amor ad Spiritum sanctum; sed sapientia non est j Filii proprium, iQimo appropriatum solum: ergo et 1 amor siiniliter Spiritus sancti: ergo etc. I 4. Item, omne quod dicitur proprie, importat! aliquam relationem: ergo si amor proprie dicitur, I importat relationem. Quaero: ad quid? aut ad amantem, aut ad amatum. Si ad amantem, ergo amans non est amor; similiter si ad amatum, tunc j ergo Spiritus sanctus aut non amaret aut non ama- retur; hoc autem est iii

Caritas, personalUer accepta, est proprium Spiritm sancti; essentialiter accepta dicit complacentiam; nolionaliter vero comordiam in spirando.

: DiceiKliim, quod dilectio in divinis accipi et accipitur necessario essentialiter, notional.iter et personaliter: essentialiter, quia quilibet diligit se; notionaliter vero, quia Pater et Filius concordant in spirando Spiritum sanctum, quae concordia amor sive dilectio est; personaliter vero, quia ille qui producitur per modum perfectae liberalitatis, non potest esse nisi amor sive dilectio.

Unde essentialiter dictum dicit complacentiam, notionaliter vero concordiam in spirando, personaliter vero processum in illa concordia.

Huius autem exemplum potest poni in amore creato, quo sponsus et sponsa se diligunt. Nam diligunt se amore sociali ad convivendum; diligunt se ulterius amore coniugali ad prolem procreandam, et illa, si produceretur ex sola concordiae voluntate, amor esset; nunc vero est aniatus, nisi dicatur amor per emphaticum loquendi modum. In divinis vero vere et proprie amor est, habens raticnem amoris et hypostasis: amoris propter hoc, quia ex voluntate liberalissima primo procedit per modum perfectae liberalitatis; hypostasis, quia cum distinguatur a producente et non possit distingui essentialiter, distinguitur personaliter; non sic autem est in amore creato.

Doctrina huius quaestionis est sententia communis: Alex. et secundo, cum dicitur, quod est proprietas amantium sive producentium; quia accipitur notionaliter; nam prout ab eis procedit, non potest esse proprietas, sed persona distincta. Unde non omnino est similis processus amoris creati et amoris increati, quia hic est proprietas, ibi hypostasis et substantia.

  1. Ad illud quod obiicitur de sapientia, dicenad se et est essentiale, nisi approprietur; sed amor respectum dicit ad eos, qui amore nectuntur. Unde sicut verbum est proprium Filii, non appropriatum, quia connotat respectum ad dicentem; sic etiam amor sive caritas non tantum est appropriatum, verum etiam proprium Spiritus sancti. Et sicut procedit Filius a Patre per modum verbi, ita Spiritus sanctus per modum amoris. Et ex hoc est, sicut melius patebit infra, quod haec admittitur: Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto; non autem, quod Pater sit sapiens sapientia genita.

  2. Ad illud quod ultimo obiicitur: ad quid dicit respectum? dicendum, quod ad amantes, secundum quod hoc quod est amantes tenetur notionaliter, sicut praetactum est. Uno enim modo diligere sc idem est quod concordiler spirare; hoc modo Spiritus sanctus non est amans, quia non spirat. Ipse autem obiicit de essentiali, qui non dicit egressum ab amante, sed solum dicit complacentiam voluntatis, qua quilibet amat et amatur. hic q. 2. a. 1. — Ricliard. a Med., hic a. 2. q. I. —.€gid. R., hic I. princ. q. 2. — Henr. Gand., S. a. 38. q. 2. n. 8. —

Utrmn Spiritus xaiiclm sit Seciiiido qiiaentiir, utruni bpintus sanctu.s proprie sit nexus vel unitas aniborum. Et quod sic, videtur lioc modo.

1..ugustinus sexto de Trinitate: «Nonest duorum, quo uterque coniungitur »; sed roniungitur nexu: ergo nexus non est aliquis duorum: ergo est tertia persona proprie.

± Item, amor in creaturis est nexus: sed sicut probatum est. Spiritus sanctus est amor perfectissimus: ergo etc. Quod autem amor sit nexus, patet per Dionysituu: « Amorem, sive divinum sive intellectualem, imitivam dicimus virtutem».

  1. Item, Spiritus sanctus secundum Graecos procedit a Patre in Filium, secundum Latinos a Patre et Filio. Sed quocumque istorum modorum procedit, uniuntur in Spiritu Pater et Filius; sed ille, in quo imiuntur, est nexus amborum: ergo Spiritus sanctus est nexus.

  2. Item, aut Spiritus Patris est Spiritus Sibi, aut non. Si non: ergo cum nemo sciat, quae sunt in homine nisi.spiritus eius, qui est in illo, sicut dicit Apostolus, Pater non novit voluntatem Filii, nec Filius Patris: ergo, si idem est spiritus amborum, in Spiritu uniuntur.

Contra:!. Non est nexus nisi separatorum, quae enim non separata sunt non indigent ahquo conneclente; sed Pater non est separatus a Fibo, nec e converso. quia Filius in Patre et Pater in Filio: ergo etc.

  1. Item, nexus est in. quo duo aliqui conveniunt; sed Pater et Filius non conveniunt in persona: ergo nuUa persona est nexus Patris et Pilii.

  2. Item, necti dicuntur illa quae conveniunt in aliquo, in quo uniuntur. Si ergo Filius et Spiritus sanctus originaliter conveniunt in Palre, ergo Pater 1 C;ip..5. n. 7; Manifestum esl, quod non aliquis duoruni.si.iv anitnx Palri-t ft Filii.; est nexus Filii et Spiritus sancli: non ergo Spiritus: sanctus est nexus. I 4. Item, nexus dicitur, quia nectitur, aut i quia nectit; si ergo Spiritus sanctus est nexus, ant! ergo quia nectitur, aut quia nectit. Non quia necti- 1 tur: quia tunc similiter alia persona essel nexus,, i similiter Pater esset nexus; si quia nectit Patrem i et Filiuni: ergo dat aliquid Patri et Filio; sed hoc est inconveniens: ergo etc. i C 0 N C I. U S I 0. I Spiritus.lanctus proprie dicitur nexus.live unitas Patris et Filii.

Dicendum, quod nexus proprie dicitur de Spiritu sancto sive unitas amborum. Ratio autem huius est, quia Pater et Fihus communicant in uno Spiritu, et ideo amhorum est unitas. Et rursum, ille Spiritus est amor, et ideo communicant in eo ut in uno amore; et quia amor propriissime nexus est, ideo Spiritus sanctus proprie nexus est, quia est amor mutuiis, est amor unicus el substantificus.

. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, quod nnn est nexus nisi separatorum; dicendum, quod separatio dicitur tripliciter: secundum distantiam, et sic dicitur separatio localis; et secundum differentiam per essentiam, et sic dicitur separatio substantialis; et secundum differentiam proprietatis relativae, et sic non dicitur separatio proprie, sed distinctio. Et quolibet istorum niodorum contingit esse nexum. Quia ergo Pater et Filius sunt distincti. ideo recte dicuntur connecti.

  1. Ad illud quod obiicitur. quod nexus est in

convenientia essentialis, et est convenientia originis; et nexus utroque modo potest esse; et quamvis Pater et Filius non conveniant formaliter in persona una, tamen originaliter conveniunt, quia una persona oritur ab utroque uno et eodem modo.

  1. Ad illud quod obiicitur, quod Filius et Spiritus sanctus conveniunt in Patre; dicendum, quod convenientia originis dicitur dupliciter: aut quia oriuntur ab uno, aut quia ab eis oritur unus. Si quia ab uno, sic non dicitur nexus, quia nexus est unio consequens distinctioneni, sed unifas in origine antecedit distinctionem. Si vero quia unius origo sic,. cuin ibi sit distinctio et consequens unio, propriissime est nexus; et sic est in Patre et Filio respectu Spiritus sancti.

Aliter tamen potest dici. quod non est simile,

Tertio et ultimo quaeritur, utrum Spiritus sanctus proprie sit spiritus. Et quod sic, videtur hoc modo:

  1. Quia persona Spiritus sancti isto nomine proi.priissiine designatur, quod dicitur Spiritus sanctus; sed hoc nomen sanctus non coarctat hoc quod est spiritus, cum sit aeque commune: ergo spiritus proprie dicitur illa persona. quod spiratur non generatur. nec e converso: ergo cum spirari non conveniat Patri nec Filio: ergo convenit Spiritui sancto.

  2. Item, homines concordes in uno inalo dicuntur conspiratores, nori quia idem cogitent, sed quia idem malum appetunt, et ad idem malum unus omnium est colligatus affectus: ergo cum conspiraproducuntur a Patre, sed Pater et Filius eodem modo spirant Spiritum sanctum. Et ilerum, Patris et Filii convenientia est in Spiritu sancto ut in amore, cuius est nectere; sic non conveniunt Filius et Spiritus sanctus in Patre.

/i. Ad illud quod obiicitur, quod nexus dicitur, aut quia nectit etc; dicendum, quod quaedam sunt verba, quae in voce activa significant passionem, ut verba ad sensum pertinentia, ut video, audio et similia; quaedam m voce activa significant actionem, ut facio et percutio, similiter in passiva. Dicendum igitur, quod hoc quod est nectere, cum nectere dicatur Spiritus, quia ab utroque procedit, recte in voce activa passionem significat et in passiva actionem; et ideo non significatur, quod aliquid det Patri et Filio, sed quod magis recipiat. tio a spiratione veniat, non dicitur spirari nisi amor: ergo nec Spiritus sanctus dicitur nisi amor: ergo etc.

CoNTRA: 1. Spiritus esl Deus, eteos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare loannis quarto; sed tota Trinitas est adoranda: ergo tota Trinitas est spiritus; hoc idem dicit Augustinus.

  1. Item, ratione ostenditur hoc idem sic: spiritus dividitur contra corpus: ergo quod non est corpus est spiritus: ergo est iiomen absolutum, non relativum: ergo etc.

  2. Item, spiritus dicitur aut a spiritualitate, aut a spiratione. Si a spiritualitate, sic dividitur contra corpus, et constat quod toti conveniat Trinitati; si a spiratione; contra: spirare active dictum

spirare: ergo active (lictuni non dicitur relative, ergo nec passive.

  1. llem, secunduni quod dicitur a spirutiom, videlur quod niagis proprie conveniat Filio; et hoc patet per anclorilaleni. loli trigesimo secundo: /«- spiratio Omiiipotpuli,s dat intdln-tum; sed hoc appropriatur Filio: ergo etc.

;). Item, spiratio est actus naturalis; sed solus Filius [irocedit per moduni naturae: ergo solus Filius spiratnr.

c 0 N c L u s 1 0. Spirilufi, (juuteiiiki dicilur a spirilualilate, convenit lold Trinitati; quatenus auteni dicilur a spiratione, est proprium Spiritus sancti.

Respondeo: Dicendnni, quod hoc nomen spiriquia propriissime est in eo spiritualilas et spiratio, lamen ratio cognoscendi et dicendi tanquara a posteriori incipit a substantia corporali.

In substantia autem corporali spiritus dicitur aut a «pM-ifttafe'tote contra corpulentiam;

sic dicitur absolute, et vocatur spiritus corpus subtile, sicut accipitur in libro de Differentia spiritus et animae; aut a spiratione; et sic dicitur spiritus flatus, sicut accipit Chrysostomus, loannis tertio: Spintus ubi vult spirat etc. Et in Psalmo: Ignis, grando, spiritus etc.

Secundum hunc duplicem modum accipilur in -substantia spirituali sive rationali, aut a spiriluatitate contra corporeitatem: et sic substantia rationalis vel eius potentia interior dicitur spiritus, Ecclesjaslis tertio: Quis novit, si spiritus filiorum etc; aut a spiratione; et sic affectus vel amor dicitur spiritus. Et ratio huius est, quia actus spirationis in corpore est actus internus, actus cmitinuus,

In conclusione antiqui Scliolastici cuni Patribus Latinis et igilur egressus;imoris, ut amor est, venit ab trinseco; et amor est actus vivificus, quia amor est vita; et iterum amor est actus continuus, quia continue debet reddi;imor, et lunc est perfectus, quando homo sic amat; rursus est calor spiritualis: ideo solus altior dicitur spiritualiter spirari; et sic;recipitur illud pjimae ad Thessalonicenses ultimo: Ut inti-ger spirilus etc.

Secundum hxmc duplicem modum;recipitur in divinis. Nam secundum quod spiritus dicitur a spiritualitate, sic convenit toti Trinitati: nam tota Trinitas caret corporeitate et materialitate; et sic est nomen absolutum, loannis quarto: Spiritus e,it Deus. Secundum aulem quod dicitur a spiratione, sic convenit illi soli personae, quae procedit ut amor. ratione iam dicla. Spirari enim in spiritualibus solius est amoris; et quoniam amor potest spirari recte et ordinate, et sic est purus; vel indirecte et immunde, et sic est libidinosus: ideo persona illa, quae est amor, non tantum dicitur Spiritus, sed Spiritus sanctus. Non sic Filius dicitur sanctus, quia generatio est motus naturalis, circa quem non attenditur sanctitas vel puritas, sicut attenditur circa amorem voluntatis.

I. 2. 3. i. Ad illud quod obiicitur, quod spirare est totius Trinitatis; dicendum, quod dicitur dupliciter: unomoAo est spirare idem quod Spiritum producere; et sic non convenit toti Trinitati; alio modo est spirare idem quod inspirare: et sic convenit toti Trinitati, quia inspirare dicit effectum spiritus, qui est a tola Trinitate. Dicitur enim inspirari quod in spiritu nostro spiritualiter immittitur, sive aifeclio sive cognitio.

H. Ad illud quod obiicitur, quod motus est naturalis; dicendum, quod sic est in corporalibus, quae spirant propter naturae indigentiam; sed non sic in spiritualibus substantiis, quae spirant ex liberalitate voluntatis. Unde ratione huius non transfertur. sed ratione aliarum proprietatum.

In iiartt; isla sunt dulitationes circa lilteram et prinium de lioc quod dicit, quod Spiritus sanclus est amor Patris sire caritas sive dilectio. Quaeritur ergo, utrum carilas et dilectio differant; et quod sic, videtur per Isidorum dicentem: Amor est rationalium et irrationalium, dilectio rationalium tantum. Sed contra: Dionysius de Divinis Nominibus, capite quarto; « Mihi videntur Theologi commune quid dicere dilectionis et amoris nomine »: et ibidem reprehendit distinguentes dicens, quod faciunt vim in levibus sonis, quasi nos non possimus quatuor per bis duo, et patriam per natale solum signiticare.

Respondeo: Aliqui voluerunt dicere, quod differunt, quia dilectio dicitur illa proprie, quae est ex voluntate ordinata, sed anior est affectio libidinosa. Sed haec distinctio est contra Dionysium et contra Augustinum super loannem et contra canonem sacrae Scripturae, quia Dominus primo quaesivit a Petro: Simon loannis diligis me? et postea dixit: amas me? et ita pro eodem accipiuntur: et hanc differentiam reprehendit Dionysius.

Potest tamen nihilominus aliqua differentia assignari. Quamvis enim de una et eadem possint dici affectione, tamen alia et alia ratione. Amor enim dicit affectus adhaesionem respectu amati; unde Dionysius: « Amorem unitivum dicimus ». Dilectio vero ultra hoc addit electionem: unde dilectio ex diversis electio: unde Canticorum quinto: Dilectus meus electus ex millibus. Caritas autem ultra illa addit magnam appretiationem. Carum enim dicitur illud quod magni pretii aestimatur, secundum quod Apostolus in epistolis tuis vocat pdeles carissimos, primae ad Corinthios quarto

1 Colligi polesl ex his verbis Vlll. Etymolog. c. 2: Omiiis Item dubitatur de hoc quod dicit: Proprie vtrbum Dei etiam Dei sapientia dicitur; quia aut accipitur proprie, quia soli convenit, aut proprie, quia appropriate: quia sisoli, hoc falsum est, quia sapientia nullo modo dicit proprietatem personalem; si proprie, quia appropriate, hoc nihil facit ad propositum, quia Magister vult inquirere proprietatem Spiritus saiKti, non appropriatum. Et iterum, caritas videtur magis appropriari Patri, secundum quod dicitur in illa prosa, « caritas Pater esl »: Item, hoc videtur per Richardum, quia «amor gratuitus est in Patre, in Spiritu sancto debitus, in Filio ex utroque permixtus »: ergo cum caritas dicat amorem gratuitum, debet ergo appropriari Patri.

Respondeo: Dicendimi, quod non est omnimoda similitudo '-, sed in hoc est similitudo: nam commune potest appropriari, manente unitate vocis vel significationis. Potest similiter aliquod nomen simul dici per proprietatem. el per essentiam, manente unitate vocis et significationis, et tamen est de se commune; et tale est hoc nomen caritas.

Aliter potest dici, quod caritas est commune et proprium et appropriatum; et Augustinus primo ostendit, quod est appropriatum per simililudinem ad sapientiam, et post ostendit, quod est vere proprium, infra: Nunc, quod incepimus ostendere eic. Unde ex hac auctoritale non habetur, quod caritas sit proprium, sed solum quod appropriatum. Sed tamen ex aliis verbis Augustini habetur, quod caritas non solum est appropriatum, sed etiam proprie proprium Spiritus sancti.

Ad illud quod obiicitur, quod caritas appropriatur Patri: dicendum, quod caritas habet duplicem

compiiralionem ad virtutes alias. Coiuparatur enim ut mater, ut dicit Ambrosius, comparatur ut vincuhm, ut dicit Apostolus ad Colossenses tertio: Carilas est vincuhmiperfeetionis. Ratione primi appropriatur Patri, ratione secundi Spiritui sancto.

Ad illud quod obiicitur de Richardo, dicendum, quod gratuitum non dicit proprietatem amoris sive amandi, sed proprietatem personae, quae dat et non recipit.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Spirilus saiictus est dilectio, qua Pater et Filius se invicem et nos diligunt. Quaeritur, utrum Pater et Filius diligant nos Spiritu sancto. Utrum enim diligant se Spirilus sancto, quaeretur distinctione trigesima secunda, ubi istam quaeslionem specialiter movet. Sed prima videtur omnino falsa et impropria. Cum enim dicitiu-: Pater et Filius diligunt nos etc, constat quod verbum diligendi tenetur essentialiter; ergo si diligant Spiritu sancto, sunt Spiritus sanctus. Et iterum,, dicit Augustinus, quod haec nullo modo conceditur: Pater diligit se Spiritu sancto, quia diligere tenetur essentialiter: ergo similiter in proposito.

Respondeo: (Mw/am dicunt, quod ablativus ille exponitur per hanc praepositionem per cum accusativo, id est per Spiritum sanctum; et regula est, quod haec praepositio per cum verbis transitivis dicit subauctoritatem, cum absolutis vero auctoritatem. Unde cum diligere sit transitivum, sensus est, quod Pater et Filius diligunt nos per Spiritum sanctum, quasi diceret: Pater operatur per Filium. — Sed haec expositio non videtur conveniens, quia similiter posset dici: Pater et Filius puniunt sive odiunt nos Spiritu sancto; quod non vult dicere Augustinus.

Propterea notandum, quod diligere aliquando 'e- tenetur pwre essentialiter, ut cum dicitur: Pater diligit se; aliquando pure notionaliter, ut cum dicilur: Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, sicut patebit; aliquando partim essentialiter, partim notionaliter, sicut cum dicitur: diligunt nos Spiritu sancto; et hoc patet, quia idem est Patrem et Filium diligere nos Spiritu sancto, quod Spiritum sanctum nobis mittere sive inspirare. Mittere autem sive inspirare importat actum notionalem et essentialem, quia sensus est, quod Spiritum producunt et donum eius nobis conferunt; unde dicit simul Spiritus sancti productionem et gratiae collationem. Et quamvis respectu actus essentialis non recipiatur habitudo ablativi, recipitur tamen ratione notionis, sicut et hic: Pater dicit se suo Verbo, dicit etiam creaturas Verbo; siinili modo intelligendum est in proposito.

DiiB. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Sive enim sit unitas amborum sive sanctitds; quid dicatur per hoc nomen unitas; quia aut unitas dicit unitateni essentialem, aninotionalem, aut personalem. Non essentialem, quia tunc non esset amborum, sed trium; non notionalem, quia Spiritus sanctus non est communis spiratio; non personalem, quia Pater et Filius non sunt unum in persona. Item quaeritur, quo modo haec distinguantur, unitas, sanctitas, caritas.

Respondeo: Dicendum, quod unitas persoiialiter tenetur. Sed attendendum, quod unitas aliquorum dicitur dupliciter: aut qua aliqui sunt unum. et sic Patris et Filii non est unitas personalis; aul qua aliqui sunt uniri, et sic Pater et Filius unica persona uniuntur, sicut persona Spiritus sancti, quae est amor et vinculum nectens.

Ad illud quod quaeritur, quomodo differunt tria; dicendum, quod unum addit supra alterum. Nam unitas dicit conditionem omnis amoris, quoniam omnis amor est vis unitiva; sanctitas dicit conditionem amoris casti contra libidinosum, qui non est purus; caritas dicit conditionem amoris praecipui: ideo enim caritas dicitur, quia est amor inaestimabiliter habens carum amatum.

DuB. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Sv uterque non participatione, sed essentia sua... servantes unitatem spiritus. Videtur enim non bene dicere, quia servare unitatem spiritus est producere Spiritum sanctum: ergo secundum hoc Pater et Filius sua essentia Spiritum sanctum producunt, et ita videlur

«ssentia spirare. Ilem videtur etiam falsum quod dicitur, non participatione, quia Pater et Filius participatione spirationis servant unitatem.

Respondeo: Dicendum, quod Augustinus vult ostendere, duplicem modum unitatis esse inter Patrem et Filium, qui est inter membra Christi, scilicet «aturae et voluntatis; sed differenter, quia in nobis est unitas naturae pei participationem unius communis essentiae, sed non sumus ipsa essentia. Pater vero et Filius non participant essentiam quasi diversum, immo sunt ipsa essentia. Similiter in nobis est conformitas volunlatis per donuni Dei, quod unit Dos; sed Pater et Filius uniuntur non dono accepto ab alio, sed Spiritu proprio; et sic patet responsio DuB. VI.

Item quaeritur de ratione Augustini: Quia enim

ijuod Spiritus scmclus procedil a Palre et Filio, quem tamen Graeci a Filio procedere diffitenlur.; communis est ambohus, id vocatur ipse proprie, j quod ambo communiter; ergo secundum hoc pari! ratione Spiritus sanctus dicitur Deus proprie, cum 1 Deus sit commune ambobus. I Respondf.o: Dicendum, quod aeijuivocatio est in j communitate. Nam Augustinus non vocat commune i quod est in pluribus et de pluribus, sed quod a I pluribus; et ita comniune dicitur magis a communione, quam a communitate, ut fiat vis in j sicut fit inter unionem et unitatem. Et quoniam I caritas non tantum dicit communitatem, quia in pluribuSj sed communionem per unitatem distincto- I rum: ideo quamvis dicatur essentialiter, potest tamen I nihilominus dici personaliter. tantum a Patre, et non a Filio. Quod ideo dicunt, quia

referre etiam quod ipsius est, quia ab illo habet.

Chapter 10 of 48