Distinctio XXXVIII
- Ad illud quod ultimo obiicitur, dicendum, quod habet instantiara in proposito, et quia in solo Deo est instantia, ideo ferenda est. Ratio autera huius est, quia Dei praescientia est respectu veri, et respectu oranis veri; ideo ponit et ponitur. Et quia potest esse respectu veri, quod non est ab ipso Scilicet propositionis: quia aliquid est futurum, ideo scisecuiiduiii id quod subest, nec e converso: ideo nec causa est, nec causatur. Ergo praescientia est respectu veri, quia divina; respectu omnis veri, quia riihil latet Deum: ideo ponit et ponitur. Rur-
Consequenter est quaestio de secundo articulo, scilicet de divina praescientia quantum ad rationem necessitatis. Et circa hoe quaeruntur duo.
potest esse relate ad aliquod sus, quia scientia est, quae dicit simplicem notitiam, ideo non causat; quia divina, ideo non causatur. Ideo ponil et ponitur, et non cansat, nec causatur. Hanc explicationem approbat S. Tliom. (de Verit. q. 2. a. li Primo quaeritur, utruiu divina praescientia ponat necessitatem circa praescitum.
Secundo, utrum divina praescientia habeat in se necessitateni. inferiiis post nec causatur eadem Vat. cum cod. cc et ed.
Utrum prae.wientia Dei rebus El qiuxl tlivina pniescienli;i poniit iiecessitaten» ostenditur sic.
Anseluius in libro de Coucordantia praescientiae el liberi arbitrii: « Quae praescivit Deus necesse est futura esse ».
Item, ratione sic: « ex maiori de necessario el minori de inesse semper concluditur de necessario », sicut dicit Philosophus in primo Priorum Fiat ergo talis syllogismus: onme praescitum necesse est esse futuruin — hoc patet per Anselmum — sed hoc est praescitum, quolibet demonstrato: ergo necesse et esse futurum.
Item, oinne quod Deus praescit, est verum; sed ut dicit Philosophus in primo Perihennenias, « omne quod est, quando est, necesse est esse »: ergo si praescitum est modo verum, necesse est, nunc esse veruin. Et futurum est praescitum: ergo modo necessarium est esse futurum: ergo de necessitate eveniet.
Item, hoc ipsum ostendilur per impossibile: Deus praescit aliquid in partem affirmativam; quaero ergo, utrum illud possit non esse: si non: ergo est necessariuin; si sic: ergo potest aliter evenire, quam Deus praescit: ergo divina praescientia est fallibiiis et incerta. Et hoc est arguinentum Augustini et etiam Boethii in quinto de Consolatione: n Si aliorsum. quaiii praevisae suiit, detorqueri vapraescitis necessitatevt impunat. lent res praevisae, iam non erit firma futuri praescientia ».
Item, Deus praescit, aliquid esse futurum: aut ergo possibile est, non esse futurum, aut impossibile: si impossibile, non esse, ergo necesse esl esse; si autem possibile; sed omne possibile poriibile, et falso possibili posito in esse, quod sequitur non est impossibile. Ponatur ergo, hoc non esse; et Deus praescivit hoc esse: ergo Deus praescivit falsum. Sed hoc est impossibile: ergo impossibile est aliquod praecedentium.
CoNTRA: 1. Quod non inferat necessitatem,f ostenditur auctoritate Augustini, sumta a simili, in libro de Libero arbitrio: « Sicut mea memoria non cogit, facta esse quae praeterierunt, sic Dei praescientia noii cogit, facienda esse quae futura sunl ».
± Item, ratione ostenditur illud idem: intelligamus, Deum nihil praescire, ergo ex hoc nihil accrescit libero arbitrio: ergo positio praescientiae nihil ei aulert: ergo cum liberura arbitrium de se sit causa rerum ad utrumlibet et contingentium, divina praescientia hoc non tollit.
- Item, sicut supra probatum est divina praescientia in pluribus aiit non est causa, aut non est tota causa; sed quod dat alicui necessitatem, liabet rationem causae, quia a quo est esse, et esse necessarium: cum igitur diviiia praescientia multorum fulurorum non sit causa, utmalorum, nullam rebus imponit necessitatem.
h. Item, divina praescientia praescit res, sicut sunt eventurae, cum nihil praesciat nisi verum: ergo cum praescit, aliquem peccaturum, cum peccatum non sit nisi per voluntatem, praescit, istum per voluntatem hoc facere, et praescit, aUud posse facere. Ergo si omne quod praescit, est verum, verum est, quod iste per voluntatem hoc faciet et poterit aliud facere; et si hoc est contingens: ergo, si cum divina praescientia est contingentia circa res, non ergo necessitas.
- Item, hoc ipsum ostenditur rationibus ducentibus ad impossibile. Si iiiiponit praescientia rebus necessitatem, perit ergo casus et fortuna. Secundum impossibile est, quod perit liberum arbitrium et consilium. Tertium, quod perit meritum et demeritum. Quartum. quod perit laus et vituperium.
c 0 N c L u S I 0. Praescientia divina rebus non imponit necessitatem, sed ipsum modum contingentiae rerum contingentium praescit.
Respondeo: Dicendum, quod tres circa -hoc fuerunt positiones.
Quidam enim dixerunt, quod praescientia necessario, cum sit infallibilis, iraponit necessitatem, et ideo abstulerunt liberum arbitrium et peccatum. — Et ista positio fuit haeretica et iniqua, quia destruit bonos mores.
Alia positio fuit, quod divina praescientia, si esset, necessitatem imponeret, et sic omnis virtus et laus periret. Et quia dilexerunt rem publicam, ideo abstulerunt a Deo praescieiitiam, et a proposilionibus de futuro abstulerunt veritatem. — Et haec haerelica fuit et impia, quia derogat nobilitati divinae.
Tertia positio est catholica, quae Deum honoirat et bonos mores conservat, et ideo iusta, pia et vera: quod divina praescientia est, et tamen non imponit rebus necessitatem. Omnia enim sic praecognoscit esse eventura, sicut eventura sunt; et ideo, cum multa sint eventura contingenter, ut illa quae sunt a libero arbitrio et casu et fortuna, sicut praescit, haec esse futura ab istis, sic praescit modum contingentiae, secundum quem sunt ab istis.
Ad intelligentiam autem obiectorum notandum, quod duplex est necessitas. scWkel absoluta, et respectiva. Necessitas absoluta, ciuae opponitur contingentiae, dicitur necessitas consequentis. Necessitas respectiva dicitur necessitas consequentiae; et haec non opponitur contingenti. Nam ahquod contingens necessario sequitur, ut si ambulet, necessario sequitur, quod movetur
Dicendum ergo, quod in praescito non est necessitas absohita, sed solum consequentiae, quia necessario sequitur: Deus praescit hoc, ergo hoc erit. Et hoc modo intelligitur auctoritas Anselmi, et consimiles auctoritates, quae proponuntur cum modo necessitatis; et sic patet primum.
- Ad illud quod secimdo obiicitur de syllogismo ex maiori de necessario et minori de inesse; dicendum, quod sicut patet, et Philosophus exponit, hoc intelligitur- de ea propositione, quae est de inesse.nmpliciter, quod aequivalet necessario; sed minor huius syllogismi, scilicet: hoc est praescitum, non est de inesse simpliciter; sicut enim infra patebit, non est necessaria.
3..d illud quod obiicitur de praescito, quod verum est, et si verum est, necessario est modo; dicendum, quod istam rationem facit Philosophus ad ostendendum, quod in futuris non est veritas; et est sophistica. Nam quando dicitur: omne quod est, quando est, necessario est; intelligitur de eo, quod ponit aliquid in actu circa suppositum, quod ex quo positum est, impossibile est non esse positum; sed verum de futuro nihil ponit circa subiectum, quia non est verum pro praesenti, sed solum pro futuro: et ideo nulla est necessitas, neque simpliciter, neque ut nunc, quia nihil ponit ut nunc.
Ad illud quod obiicitur per impossibile, quod si posset aliter esse, posset falli etc.; dicendum, quod falsitas venit ex discordia intellectus ad cognitum, similiter potentia fallendi ex potentia discordandi. Dico igitur, quoniam necessario praescituni sequitur ad praescienliam, ideo non possunt discordare: el ideo nunquam fallitur, nec potest falli.
Quod ergo obiicitur, utrum aliter possit esse; dicendum, quod aliter potest esse, quia Deus potest aliter praescisse; et cum ponitur, quod aliter sit'-, ponitur, quod aliter praescit. Quando ergo infertur: potest aliter esse, quam sit: et Deus praescivit sic: ergo aliter quam Deus praescJl, distinguenda est conclusio: quia potest intelligi divisim, et sic vera est; et esl sensus: Deus praescit evenire, et possibile est, illud non evenire; si autem coniunctim, falsa; et est sensus: illud est possibile, quod Deus praescit uno modo, et eveniat alio. Et est fallacia composilionis in illo processu, sicut hic: currens potest non moveri: ergo possibile est. quod aliquis currat et non moveatur; non sequitur. Similiter, cum quaeritur, quod ponatur: ponenduni est; sed cum assumit: Deus praescivit, hoc est oppositum ponenti: et ideo est negandum.
Secundo quaeriluf, utrum divina habeat in se necessitatem, Iioc est, utrum sit, Deum praescire quod praescit. Et quod sic, ostendilur:
Primo per auctoritatem Anselmi in libro de I- Concordia praedestinationis el liberi arbitrii: «Quod praescit Deus, impossibile est non praescire»: ergo ab aequipoUenti, necesse est praescire.
Iteni, ratione videtur, quia omne dictum de praeterito verum est necessarium — unde si cucurrit, necesse est cucurrisse — sed si praescit, praescivit: ergo cum hoc sit dictum de praeterito, ergo necessarium.
Item, licet potentia Dei sit Indifferens ad exeundum vel non exeundura, tamen ex quo exivit in actum, necesse est exisse. Unde quamvis potuerit creare et non creare, antequam crearet, tamen ex quo creavit, necesse est creasse: ergo ex quo praescivit, necesse est praescisse.
Item, si horao voluit et praescivit aliquid, necesse est, hominem scivisse el voluisse: ergo si circa scientiam Dei non est minor certitudo, immo maior, quam circa scientiam hominis, multo fortius est necesse. Si tudicas, sicut aliqui dicunt, quod in hac: Deus praescivit, totum ex Futuro est secundum rem, quaravis intelligatur sub ratione praeteriti, unde nihil plus est dicere: Deus praescit, nisi: Deus est, et hoc erit; contra: tunc. esto quod Deus nullam haberet cognitionem, dum tamen res esset futura, haec esset vera: Deus praescit; quod manifeste falsum est. Praeterea, esto quod praescienliae addatur actus transiens in praeteritum, ut promissio vel praedictio vel propbetatio, ibi transit in praeteritum aliquid, et vere fit idem sophisma et idem dubium: ergo hoc non solvit.
Item, plus distat esse et non esse, quam necessarium et conlingens; sed aliquid, quod simpliciter non est, habet esse in Dei praescientia: ergo multo fortius ahquid, quod in se contingens est, potest esse necessarium in praescientia Dei: ergo etc.
Item, omne imrantabile esl necessarium; sed cum dicitur: Deus praescit, est iramulabile: ergo est necessarium. Priraa est manifesta, secunda palet, quia cum dicitur: Deus praescit, si mutatur, ut fiat non praesciens, aut secundum mutationem rei, aut Dei. Rei non, quia res adhuc nihil est, ergo non rautatur nec raulari potest. Si secundum rautationera sui, ergo Deus mutatur.
Itera, omne aeternura est necessarium, quia unum solum est aeternura, et illud est in quo non cadit contingentia, sed sumraa necessitas; sed /jraescire Dei est aeternum: ergo necessarium esl, Deum praescire quod praescit.
Contra: 1. Regula est. si antecedens conditionalis est necessnrium, et consequens; et si consequens non est necessarium, nec antecedens. Sed sequitur: si Deus praescit, hoc esse futurum, hoc erit, quocumque contingenti deraonstrato, quia oppositura non potest stare: ergo cum consequens non sit necessarium, ergo nec antecedens.
Item, regula est, quod necessarium corapatitur se cum orani possibili. Omne enim repugnans necessario est impossibile; sed deinonstrato aliquo, qui praescitus est damnari, possibile est, istum salvari: ergo ista d«o possunt simul stare. quod sit praescitus damnari, et salvetur: ei hoc est irapossibile: ergo etc.
Itera, regula est, quod oppositum contingentis est contingens, el oppositum necessarii est impossibile. Et regula iter-uin est, quod si ad antecedens sequitur consequens, ad oppositum consequentis sequitur oppositum antecedentis. Ex his arguo sic: sit A contingens praescitura a Deo, si Deus praescit, A erit: ergo per regulam, si A non erit, Deus non praescit. Sed A non esse fuit contingens, Deura non praescisse fuit irapossibile:
ergo ad contingens sequitur impossibile. Sed hoe est contra artem: necesse est igitur, hoc esse contingens, Deum scilicet praescire hoc.
- Item, omnis divina actio, quae respicit obiectum, quod potest non esse, potest desinere. Unde euni Deus conservet rem creatani, potest desinere conservare: ergo cum praescire sit respectu contingentis, erit contingens. hi dicto, Deum praescire fiUurum contingens, licet actus Dei in se sit aeternus et 'necessarius, iudicanda est cantingentia in totali dicto, ratione connotati contingenti-s.
Respondeo: Dicendum, quod, sicut necessario probatum est illud constat et non est dubium, quod Deum praescire conlingens aliquod — cum antecedit ad contingens et connotat aliquid. quod 1. liabet veritatem eontingentem -- quod ipsum iudicandum est contingens.
Sed aliqui voluerunt ipsum iudicare contingens, totum quod dicit, dicit de futuro. — Et illud improbatum est quia falsum est, et non intelligibile. Omnis enim intellectus, qui intelligit hoc, quamvis non intelligat tempus circa Deum, intelligit, quod actus divinae praecognitionis ab aeterno fuit in Deo, et ille differt a re futura. Et praeterea, sicut dictum est hoc non solvit.
Alii voluerunt iudicare contingens, quia, cum -2. sit dictum de praeterito, pendet tamen ex futuro. Et hoc dicunt in credito et prophetico et dicto a Christo, et consimilibus, quae inferunt de necessitate propositionem de futuro. — Et illud est improbabile, ut videtur, quoniam si actus divinae praecognitionis pendet ex futuro, tunc, cum in futuro, quantum est ex parte rei contingentis, nulla sit certitudo, nec in divina praecognitione esset. Praeterea, quomodo dependet, cum ab eo non causetur aliquo modo? El iterum, quomodo dependet illud quod necessarium est fuisse, ut actus cognoscendi et credendi et praedicendi, ab eo quod ftiturum est? Non videtur nec probabile nec intelligibile.
Et ideo alio modo dicendum, quod quoddam, est dictum de praeterito, et pro praeterilo, sicut si dicatur, Petrum legisse; quoddam de praeterito, sed pro futuro, ut antichristus fuit nasciturus; quoddam de praeterito et pro praeterito, tamen dependet ex fuluro,vA hoc dictum; Petrum verum dixisse, navale bellum fore; ad hoc enim. quod dictum habeat veritalem, exigitur belli eovntus; et ab illo dependet verilas nostrae asserlionis et cognitionis, quae causatur a re: quoildam est dictum de praeterito, ((uod non dependet, sed connotat, sicut si dicatur; Deus praescivit lioc futurum.
Quia eniin Dei scientia est solum respectu veri, ideo connotat veritatem circa illud dictum futurum; sed quoniam divina cognitio non habet certitudinem a re, quia ab ipsa nec causatur nec oritur, ideo ab illa non dependet; et propterea falli non potest, quamvis connotet futurum. Unde in praescientia haec duo dicuntur, scilicet actu,s divinae cognitionis, et hunc necessarium est esse sive fuisse; et ordinatio futuri ad illum actum, et haec ordinatio futuri ad illum actum non est necessaria. Et iudicanda est contingentia in totali dicto, non ratione totalitatis sive principalis significati, sed connotati. Et si ponatur, Deum non praescire aliquid, quod praescit, potest et debet intelligi non per remotionem principalis significati, sed ipsius connotati sive illius ordinis ipsius temporalis ad aeternum, qui quidem est contingens ratione alterius, scilicet temporalis. Contingentia ergo est in totali dicto, quia connotat aliquid esse verum de futuro, quod quidem est contingens.
Et hoc patet sic. Cum enim dicitur: Deus prae-< scit te salvandum; hic duplex includitur actus et
compositio, videlicet hic: tu salvaberis, et hic: Deus habet cognitionem de salute tua et habuit cognitionem ab aeterno. Habere quidem cogmtionem est actus aeternus et necessarius, quia non dependet a re; sed salvari est actus futurus et conlingens. Quoniam igitur actus divinae cognitionis non dependet a cognito, ideo potest esse certitudo in ipso, re contingente existente. Sed quoniam, ut significatur per modum praescientiae, connotat futurum contingens, et omne dictum, quod daudit in se contingens, iudicandum est contingens; ideo totale contingens iudicatur. — Et haec solulio est i.vera et generahs. Nam actus creduUtatis, actus prophetationis et divinae assertionis propter hoc, quod currunt secundum illustrationem divinae praescientiae, ideo connotant, et non dependent; ideo certi et infallibiles sunt de rebus in se non certis.
i. Ad illud ergo quod obiicitur de Anselnio, i-quod necesse est praescire quod praescit; dicendum, quod lioc intelligit quantum ad actum praecognitionis, quem necesse est fuisse, sed non quantum ad connotationem futuritionis.
- Ad illud quod obiicitur, quod dictum est de praeterito: dicendum, quod quantum est de ratione praeteritionis, necessarium est: sed quoniam connotatur futurum, ideo est contingens. Et ex hoc patet sequens, quia quantum ad illud futurum non est adhuc potentia in actu, immo adhuc potest exire, ideo etc.
h. S. Ad illud quod obiicitur, quod est cognitio sine existentia rei, ergo necessitatis sine rei necessitate; dicendum, quod verum est, quod in actu cognitionis est necessitas, sed non in toto. Nec est simile, quia praecognitio non connotat actualem rei existentiam, sed connotat rei futuritionem; et ad hoc, quod dictuni sit necessarium, necesse est, quod sit necessitas in connotato.
- Ad illud quod obiicilur, quod orane immu-;tabile necessarium; dicendum, quod ad esse mutabilis duo concurrunt: quod se habeat uno modo prius, et aiio modo posterius; et per oppositum immutabile potest dici dupliciter: aut quia nihil actu est, aut quia actu est et non potest aliter se habere. Illud ergo immutabile, quod est et non potest aliter se habere, convertitur cum sed illud quod dicitur immutabile, quod non est aliquid actu, non convertitur. Et sic est verum contingens de futuro, antequam res sit. Hoc dictum, antichristum fore, est modo verum immutabile, quia si ponatur, esse verum, ponitur, quod semper fuerit; et similiter si falsum, et hoc, quia nihil actu ponit. Quoniam igitur Deum praescisse connotat futurum contingens, ideo est dictum immulabile; nec ex hoc sequitur, quod sit necessarium, ut visum est.
Tamen aliqui volunt aliter dicere, quod Deum praescire hoc futurum contingens est a parte praescientis, sed a parte rei praescitae est mutabile, et ideo ex parte illa contingens. Sed tamen illud difflcile est dicere; quod enim praescitur semel semper praescitum fuit, et Deus potest non praescire futurum contingens, ita quod nihil flat circa futurum, et ita nulla mutatio. Et propter hoc modus alius dicendi est rationabihor.
- Ad illud quod ultimo obiicitur, quod nihil eris aeternum est contingens; dicendum, quod ens aeternum est dupliciter: aut pure aeternum, aui quod connotat temporale de futuro; et pure aeternum est necessarium, sed connotans temporale de futuro ratione connotati polest iudicari contingens, sicut etiam ratione illius potest desinere.
Summa dictorum est ista, quod Deum scire futurum contingens est quoddam dictum, quod claudit in se actum divinae cognitionis aeternum, et ordinationem dicit ad futurum contingens. Et quamvis actus divinae cognitionis ponat ahquid existens necessarium et aeternum; illa tamen ordinatio ponit futurum, quod contingens est. Et iterum, quamvis dicat ordinationem, non tamen dicit dependentiam, sed solum connotationem; et ideo non ponit incertitudinem. Et hinc est, quod Deum praescire futurum est continyens ratione connotationis ad contingens: est immutabile ratione ordinationis ad futurum, quod potest non esse, nulla facta mutatione; est certum ratione independentiae ab eodem. Et hoc patebit infra planius in distinctione de praedestinatione.
EandiMii qiiacstiom et necessariam tantuni seciuiclum quid. Sed S. Bonav. (ad 6.)
DUD. 1.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit.ugustinus: Nec aliter seivit creata quam creanda.. Videtur eniin male dicere, quia res, si vere cognoscatur, cognoscitur sicut est; sed aliter fuerunt, cum fuerunt creanda, quam cum erant creata — prinio enim res fuerunt in causa et. secundum quid, postea in proprio genere et simpliciter — ergo aut Deus non vere cognoscit, aut aliter cognovit.
Item, Angelus cognoscit res in Verbo, cognoscit etiain eas in proprio genere, et alius et alius modus cognoscendi est hic ab illo: ergo cnm non possit latere Deum quod novit Angelus, videtur, quod Deus utroque modo cognoscat, et ita aliter et aliter.
Respondeo: Dicendum, quod cum dico, rem. aliter cognosci, dupliciter potest intelligi: aut ita 39. q, I. quod adverbium dicat alietatem quantuni ad cognilionem, aut quantuin ad esserei cognitae. Si quantura ad esse rei cognitae, sic est verum; et est sensus: Deus cognoscit, rein istam aliter esse vel se habere, quam se prius habuit; et sic non intelligit Augustinus. Si autem dicat alietatem quanluin ad cognitionem, sic est falsa; et est sensus: Deus cognoscit aliter rem factam, quam prius faciendam cognoverit; et ita est falsum, quia sic significatur divina cognitio alterata, et quod aliquid receperit a re exlra. Et per hoc patet obiectum primuin.
Quod obiicitur, quod Deus cognoscit res in proiirio genere, sicut Angelus; dicenduin, quod cogno-icere res in proprio genere dupliciter intelligilur: nis aut ita quod esse illud, quod habet in proprio genere, cognoscatur, et hoc perfectionis est, et non latet Deum, et sic non dicit novum inodum cognoscendi a cognitione in Verbo; aut ita quod aspectus intelligentiae sive vis cognitivae deflectatur supra
reni ut est iii proprio genere, et lioc est imperfectionis, quia scilicet lunc cognoscens egreditur extra se; et hoc nullo modo potest poiii in Deo, et ita facit in Angelo alium inodum cognoscendi. Et sic patet illud.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Tunc eius quod aeterimm est, aliqua existeret causa etc. Vult enim dicere, qmd praescientia dicat quid aeternum; sed hoc videtur falsum, quia praescientia dicit respectum ad crealuram futuram; sed nihil est futurum secundum esse, quod habet in Deo, sed in proprio genere: ergo connotat aliquod temporale, ergo videtur, quod cognoscatur - ex tempnre. — Praeterea, respectus ille nihil dicit a parte Dei nisi solum modum intelligendi nostrum: ergo tunc coepit ille respectus, quando coepit noster inteiiectus, non ergo fuit ab aeterno.
Respondeo: Sicut dicit Magister, praescientia dicit quid aeternum et ab aeternn. Cum enim non importet nisi duo, scilicet antecessionem et scientiam, et antecessio omnis creaturae sit ante omnem creaturam, et scientia naturaliter, patet quod praescientia quid aeternum dicit. — Quod ergo obiicitur, quod importat rei futuritionem; dicendum, quod futuritio uno modo importat successionem temporis, et ita non est de ratione praescientiae; hoc enim modo futurum coepit cum tempore. Aho modo futurum importat ordiiem temporalis ad aeternum secundum consecutionem, sicut praescientia antecessionem; et quoniam iste ordo solum exigit primum extremum in actu, et illud fuit ab aeterno, ideo et futuritio et praescientia.
Quod obiicitur, quod respectus ille a parte Dei nihil dicit secundum rem; dicendum, quod falsum est, quia respectus ille est divina essentia; sed verum est, quod nihil dicit respectivum sive dependens, nisi solum secundum modum intelligendi; et ideo non coepit secundum rem, sed solum modus significandi coepit. Et quando Magister dicit, quod praescientia dicit aeternum, non loquitur de ratione nominandi, sed de eo quod significatur per nomen.
Itein quaeritur de hoc quod dicit: Scienliam vel praescientiam non esse causam etc., si scientiam ad notitiam. tantum referamus. Si vero nomine scientiae includitur beneplacitum atque dispositio, recte pote.it dici. Videtur enim male dicere, quia aut scientia, hoc modo et illo dicta, dicit eundein raodum sciendi, aut alium; s, eundem, ergo si uno raodo est causa, et alio; si alium modum, ergo in Deo est multiplex modus sciendi, non ergo uniformis per omnia. — Ilem, scientia simplicis notitiae est Deus; et Deus est causa omnium: ergo scientia illa est causa omnium.
Respondeo: Dicendmii. quod in nobis notitia simplex, et notitia beneplaciti dicunt diversas cognitiones et diversos modos cognoscendi, et per consequens connolant diversa: in Deo autem una lantum cognitio est, sed illa una facitDeus, quod nos multis; et ideo illa una dupliciter potest significari. Et ciim significatur per modum approbationis, connotat effectum et bonitatem; quando vero per modum simplicis notitiae, solum eventum. Et quoniam esse causam alicuius connotat effectum sive respectum — quamvis eadem sit scientia sive sapientia a parte principalis signiQcati — ideo dicitur, quod haec est causa illorum quae praescit, et illa non. Et hoc dicitur, non quia res significata non sit causa, sed quia, ut sic significata est, non significatur per modum causae, quoniam comparatur ad ea quae nullo modo sunt a Deo. Et sic patet illud.
DuB. IV.
Item quaeritur de hoc verbo Augustini: Deus per Prophetam. praedixit infidelitatem ludaeorum; quia, cum dictum Prophetae fuerit verum certitudinaliter, videtur, quod Deus revelaverit ludaeis suum casuin sive damnationem; quod est contra ipsum super Genesim ad litteram, qui dicit, quod nuUi debet revelari, ne cogatur desperare.
Respondeo: Dicendum, quod casus potest praedici; sed uon propter boc revelatur, sive quia liicenti non creditur, sive quia dictum de conditione intelligilur, sive intelligens intelligit de alio, non de se ipso. Et quia verbum Isaiae pi'ophetae comminallrum scientia Dei possit augeri vel minui vel aliquo modo mutari.
Praeterea quaeri solet, ulruni scientia Uei possit augeri vel uiinui. Ulrumque enim videlur posse proclurus hodie, et tamen polest esse, ut legat hodie; potest enim hodie legere. Nihil autera potest (ieri, quod lecturus, quem Deus scit lecturum. At potest esse, ul non iegal, ergo potesl Deus non scire, hunc lecturum, potest Igilur non scire aliquid quod scit: ergo potest scientia, in eorum sapientia, in eorum essentia, unus- Vat, ciini edd. 3, 3 svb. torie et generaliter eral dictum, et hominibus iam in parte incredulis non advertentibus, omnibus his modis potuit intelligi, ut esset praedictio, non revelatio. tione ipsius scientiae.
Cap. II.
An Deus possit noviter vel ex tempore scire vel praescire aliquid.
turum; verum est. Non potest ergo iioviter vel ex velle quod nunquam voluil.
Cap. III.
Utrum Deiis possit scire plura, quam scit.
Item a quibusdam dicitur Deus posse plura scire, quam sciat, quia potest scire omnia quae scit, et potest aliqua facere, quae nunquam erunt, et illa povel rainui, sed ei subiecta.
Cap. IV.
Quod Deus et semper et simul scit omnia.
Ei vero quod praedictum est, scilicet quod Deus omnia semper videt et simul, videtur obviare, quod ait Hieronyinus in expositione Habacuc: « Absurquae fuerunt et sunt et erunt, tam bona quam mala;
Dei possil augeri vel niinui. determinat, et hoc facit secundo capitulo, ibi: Hic opponilur a quibusdam. In tertia obiicit auctoritate Hieronymi contra hoc quod dictum erat, divinam scientiam esse respectu omnium, et hoc ibi: Ei autem quod praedictum est, scilicet quod Deus etc. Et quaelibet harum trium partium potest subdividi, quia primo in eis opponit et secundo solvit; tamen in secunda ponit duplicem responsionem, et in terlia post responsionem subiungit epilogationem, ultimo capitulo -.
Quantum ad primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur, ulrum Deus cognoscat alia a se.
Secundo quaeritur, utrum Deus cognoscat omnia Tertio, utrum Deus possit scire vel praescire plura, quam sciat.
siderat? quasi dicat, hoc est impossibile, quod det aliis potentiam cognoscendi, et ipse non cognoscat.
Chapter 38 of 48