Skip to the text

Distinctio XL

Cuiiique praedestinatio sit gratiae praeparatio, id est divina electio, qua elegit quos voluit ante mundi lernam poenani. Unde Augustinus ad Prosperum ait Fulgentius nialis ignein aeternum, illis utique,

liendo gratiam, sicut nec digni sunt. Quibus enim non

De praedestinatione et

Haec est tertia pars, in qaa agit Magister de divina scientia contracta ad speciales effectus. Et dividitur haec pars in duas partes. In prima agitur de praedestinatione et reprobatione quantum ad causalitatem activam. In secunda inquiritur, utrum habeant causalitatem passivam, utrum videlicet smt ex meritis nostris, infra dislinctione proxima: SiaMtem quaerimus merilum obdiirationis etc.

Prima pars habet duas. In prvma agit de praedestinatione; in secunda de reprobatione, ibi: Cumque praedestinatio sit praeparatio gratiae etc. Prima iterum pars dividitur in duas. In prima agit de praedestinationis quidditale: in secunda inquirit

Ad intelligentiam praesentis distinctionis principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de praedestinatione. cens: 0 altitudo divitiarum sapientiae el scientiae Deit, quantum ad causam-*activara. de eius necessitate, ibi: Praedestinatorum autem. nullus videtur posse etc; in qua parte primo movet dubitationem et opponit, et deinde solvit, tertio.opponit contra responsionem, et ultimo solvit. Partes manifeste apparent in httera.

Cumque praedestinatio sit gratiae praeparatio. Haec est secunda pars distinctionis, in qua agit Magister de reprobatione, et habet haec pars duas. In prima ostendit, quid sit et quid connotet in quantum praecognitio. In secunda vero ostendit, cuius est causa, sive quis sit eius effectus, et hoc ibi: Et sicut praedestinationis effectus est gratiae appositio etc.

Secundo de electione.

Tertio de reprobatione.

Primus articulus duos liabet:

Prinio enini quaeritur de praedestinatione quantum ad entitateni.

Secundo, quimtuin ad necessitatem.

De entitate autem diio quaeruntur.

Quod autem praedestinatio sit quid aeternum, videtur:

  1. Quia quod est ante mundi constitutionem quid aetemum; praedestinatio est huiusmodi, quia praedestinatio est electio, ad Ephesios primo: Elegit nos ante mundi constitutionem: ergo etc.

  2. Item, « praedestinatio est praescientia beneficiorum - »; sed quidquid Deus praescit, aeternaliter praescit: ergo cum oninis praescientia sit aeterna, et omnis praedestinatio est praescientia, omnis praedestinatio est aeterna.

  3. Item, « praedestinatio est propositum miserendi»; sed propositum est quid proponeutis praecedens res, quae proponuntur: ergo cum sit propositum Dei, et Deus aeternaliter proponit, patet etc.

  4. Item, de ratione sui nominis praedestinatio dicit praecessionem sive antecessionem, sed non nisi praedestinantis ad praedestinalum; sed praedestinans est aeternus: ergo dicit ordinem et antecessionem aeterni ad temporale. Sed antecessio illa est aelerna: ergo etc.

Contha: 1. Praedestinatio importat relationem praedestinatum; sed omnis relatio ponit respectum verum vel in utroque exlremorum, vel saltem in altero; sed praedestinatio non potest verum respectum ponere in praedeStinante: ergo ponit respectum verum in praedestinato. Sed verus respectus non fundatur nisi supra quid creatum: ergo praedestinatio dicit quid creatum et temporale.

Primo quaeritur, utrum praedestinatio sit quid aeternum, an temporale.

Secundo, quid sit praedestinatio secundum

  1. Item, praedestinatio importat actionem, et omni aclioni respondet passio: cum ergo actio et passio non sint in eodera, quia non est idem praedestinans et praedestinatus, necesse est, quod sit in alio. Sed aliud non est nisi quid temporale et creatum: ergo praedestinatio importat quid temporale et creatum: ergo non est aeterna.

  2. Itein, praedestinatio importat ordinem praedestinantis ad praedestinatnm, aut ergo secundum esse, quod habet in Deo, aut secundum esse, quod habet in proprio genere. Non secundum esse, quod habet in Deo, quia sic est Deus et non sequitur Deum: ergo secundum esse, quod habet in proprio genere. Sed esse, quod habet in proprio genere, est quid temporale et creatum: ergo praedestinatio similiter: et sic etc.

  3. Item, omnis actus divinus, qui non reflectitur supra essenliam vel personam, transit extra, et omnis actus transiens extra ex tempore dicitur de Deo: cum ergo praedestinatio non transeat in personaiu vel essentiam, sed extra, ergo est temporalis.

  4. Ilem, praedestinatio est praeparatio; sed nihil dicitur praeparari, antequam incipiat aliquid fieri secundum principia intrinseca — artifex enim non dicitur praeparare domum ante ligna et lapides sola cogitalione — ergo necesse est, quod ponatur Ephes. I, 5: Qui praedestinavit nos... secundum propositum

Praedestinatio est aeterna, ratione principalis significari el antecessionis ad connotatum.

Respondeo: Diceiidum, quod in praedestinatione sunt nisi duo, scilicet principale significatum.

connotatum. Principale significatum est divina essentia, connotatum -vero est creatura, ut gratia et gloria et persona salvanda. Et haec duo importat praedestinatio cura ordine antecessionis unius ad alterum ratione praepositionis.

Quoniam igitur significatum principale est aeternum, ita praedestinatio est quid aeternum Rursus, quoniara importat antecessionem signiflcati ad connotatum, et illa antecessio est ab aeterno: ideo praedestinatio est quid aeternum et ab aeterno. Et concedendae sunt raliones ad hoc.

  1. Ad illud quod obiicitur de relatione, dicenop- dum, quod res sive relatio potest signiflcari in Deo dupliciter: vel respectu existentis m actu, vel respectu existentis m potentia, futuri aliquando in actu; et quando respectu existentis in aclu, tunc necesse est, quod respondeat verus respectus in actu; quando vero respectu existentis in potentia, sulBcit quod respondeat in potentia, et talis fundatur super ens in potentia; et ideo actu nihil ponit nisi Deum.

  2. k< illud quod obiicitur de actione, dicendum, quod est actio secundum rem, et est actio secundura modtim. Actioni secundura rem, quae est principium elDciens ahquid, respondet passio differens secundura rem, ut creationi-actioni creatiopassio. Actioni vero secundum moduni non respondet nisi passio secundum modura differens, ut cognitioni-actioni ipsius Dei respondet ipsum cognosci; et hoc quidem realiter non est aliud, sed secundum modum. Quoniam igitur praedestinatio non importat nisi praecognilionem, sive active sive passive; ideo est quid aeternura et non est aliud quam Deus.

  3. Ad illud quod obiicilur de ordine, dicendum, quod est ordo secundum nobilitatem, et secundura durationem; et ordo secundum nobilitatem ponit extreraa siraul, ordo vero secundura duratimiem, eo ipso quod ordo est, ponil, extrema non esse simul; et secundura rationem antecedendi ordo simul est cum antecedente sive cum praecedente, similiter secundum rationem subsequendi siniul est cura subsequente. Quoniam igitur praedestinatio importat ordinem secundum r.ationem praecedendi, ideo aeterna est, quamvis sit respectu temporahs; quoniam non est siraul cura illo, sed antecedit.

  4. Ad illud quod obiicitur, quod praedestinatio transit extra; dicendum, quod transire extra est dupliciter: aut in ahquid quod est extra, aut in aliquid quod est intra, sed erit extra. Et primo modo connotat ahquid in actu et dicit quid temporale, ut creare et conservare; secundo modo non, ut praedestinare.

b. Ad illud quod obiicitur de praeparatione, quod attenditur secundum principia intrinseca, non secundum causam efQcientera; dicendura, quod quaedam est causa efQciens, quae operatur secundum materiam praeiacentem; et ista quidem, quia alio indiget, non dicitur praeparare, quando solum vull et disponit intus, sed quando materiam aptat exterius. Quaedam est causa efficiens, quae nullo indiget ad operandum, sed statira, cum vult, operalur; el in taU praeparare non est ahud quam disponere et proponere; et talis est Dens, quia. nullo alio a se indiget ad operandum.

Secundo quaeritur, quid sit praedestinatio, utruni scilicet Dei scientia, vel voluntas. Et supposito, quod dicat aliquid, quod sit in utroque genere, — est enim, sicut dicit.ugustinus S praescientia beneflciorum, et propositum miserendi — quaeritur, quod istorum importet principalius et per modum coraplementi. Et quod importet scientiam, videtur:

  1. Quia corapositum trahit signiflcatum a coraponentibus; sed deslinatio, cum dicatur et missio et ordinatio, in ratione praedestinationis accipitur ut ordinatio — nam, sicut dicit Augustinus, praedestinare idem est quod praeordinare — sed artifex licet volens et.ciens praeordinet, non tamen ordinat. in quantum volens, sed in quantum sciens: ergo etc.

  2. Item, scientia non dividitur secundum rationem accipiendi in virtutes vel in ea quae sunt 1 Vide supra q. praeced. fundam. 2. et 3, et hic in corp. voluntitis, sed in ea quae sunt cognitionis: sed iios dividimus divinara scientiara in praedestinationem et reprobationem: ergo praedestinatio, secundum quod huiusmodi, ad scientiam spectat.

Contra: 1. Praedestinatio est causa gratiae etFu gloriae; sed gratia et gloria immediate sunt a voluntate: ergo praedestinatio de se dicit quid in genere voluntatis. Si dicas, quod ex vi norainis non importat illara causalitatem; contra: esto, quod Deus praesciret, aliquem habiturura gratiam et gloriara aliunde quam ab ipso, non diceretur praedestinare: ergo de se dicit causalitatem.

  1. Item, praedestinatio iraportat scientiam et voluntatem; sed quoties haec duo in aliquo importantur, voluntas se habet per modum consequentis et addentis ad scientiara; sed quod consequitur et addit, se habet per raodura disl:erentiae et corapleraenti, et a tali est res denomiiianda: videtur ergo,

quod completius iraportet voluntatem, et ita quod male situet Magister. P7'aedestinatio, quae est causa graliae et gloiHae, importat el scientiam etpotentiam et volunta-. tem., sed principalius esl in genere voluntatis.

Respondeo: Dicendum, quod cum praedestinatio significet divinam essentiam ut causam gratiae et gloriae, et hoc secundum ordinatam dislributionem gratiae et gloriae, quantum est de se, non tantum.importat scientiam, sed etiam voluntatem. etpolentiam. Sed quoniam causalitas gratiae et gloriae attribuitur proprie voluntati ut efficienti, sed scientiae ut disponenti, et potentiae ut exsequenti; ideo, etsi praedestinatio importet illa tria, tamen principalius. est in genere voluntatis. Et ideo ab Augustino definitur praedestinatio per illa tria: primo per illud quod respicit potentiam, in libro de Fide ad Petrum: «Praedestinatio est gratuitae donationis praeparatio »; secundo per illud quod respicit.icientiwm., in libro de Bono perseverantiae: « Praedestinatio est praescientia beneflciorura Dei »; tertio per illud quod

I. Omnes doclor-es catholici docent, in praedestinatione inrespicit vohmtatem et propriissime, in libro de Praedestinatione Sanctorura: « Praedestinatio, inquit ibi, est propositum raiserendi ».

  1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod dicit ordinera; dicendura, quod est ordo duplex: unus, dispositio rerum in universo, et hic appropriatur scientiae; alius, directio in finem, et hic appropriatur bonitati sive voluntati, et hoc raodo est de ratione praedestinationis.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod est pars praescientiae; dicendura, quod qneraadraodura fides et prudentia sunt in genere cognitionis, tamen addunt supra cognitionem aliquid, quod distrahit in genus virtutis, quod respicit voluntatera; per hunc modum et in proposito est intelligendum. Et quoniam.scientia non fantum accipitur pro simplici notitia, sed etiara, ut frequenter, pro praetica, et hoc complectitur scientiara cum voluntate, et Magister sic accipit generaliter; ideo enumerat praedestinationem inter ea quae sunt scientiae. — Voluerunt taraen aliqui dicere, quod principalius est in genere scientiae, eo quod in ratione praedestinationis cadit scientia in recto, sed voluntas in obliquo; esl enim praedestinatio scientia beneplaciti. Uterque modus dicendi satis est probabilis, sed primus magis. voluntatem y>; sed essentialiter in actu intellectus, cum actus

Secundo quantuin ad hunc prinium articulum quaeritur de necessitate praedestinationis. El circa hoc quaeruntur duo.

Quod autem inierat necessitatem, ostenditur sic.

  1. Oiniiis causa, quae necessaria est in se et necessario ponit effectum, infert simpliciter necessitatem effectui; sed praedestinatio respectu salutis est huiusmodi: ergo etc. Minor patet. Praedestinatio enim, cum sit Deus in se, dicit quid necessarium; et iterum, necessario infert effectum, quia necessario sequitur: si est praedestinatus, salvabitur: ergo etc.

  2. Item, omnis causa, quae nullo moda potest cassari, necessitatem ponit circa productionem effectus — nam causa dicitur cassari, cum nuUum ponit effectum — sed praedestinatio nullo modo potest cassari: ergo praedestinatio ponit necessitatem.

  3. Item, quotiescunique duae causae concurrunt ad aliquem effectum, quas impossibile est discordare, si una est immutabihs, necesse est, alteram esse iminutabileni, et effectum per consequens. Haec manifesta est per se: nam si altera est mutabilis, reliqua existente immutabib, possibile est, eas discordare. Sed impossibile est, quod praedestinatio et liberum arbitrium discordent: ergo cum praedestinatio sit causa immutabilis, necesse est, quod liberum arbitrium sit immutabile; et si hoc, cum totum sit immutabile, restat ergo, quod necessitatem imponat praedestinatio libero arbitrio et saluti.

  4. Item, videlur, quod praedestinatus nullo modo possit damnari, et si hoc, tunc necessario salvatur; et ostenditur hac ratiooe: ista duo convertuntur esse praescitum et damnari, esse praedestinatum et salvari; sed praedestinatus non potest esse praescitus: ergo non potest damnari. Probatio mediae. Quando aliqua duo sie se habent, quod irapossibile est, unum alteri succedere, nec possunt simul inesse, si alterum inest, impossibile est, reliquum inesse; sed esse praedestinatum et Primo quaeritur, utrum inferal necessitatem salutis libero arbitrio.

Secundo, utrum inferat certitudinem in eventu. esse praescitum sic se habent, quod impossiljile est, siraul inesse eidem; impossibile est etiam, alterum alteri succedere, scilicet quod homo primo sit praedestinatus et postea praescitus: ergo cum est praedestinatus, nullo modo potest esse praescitus: ergo etc.

  1. Item, de omni quod aeternum est, cum non est, irapossibile est esse, quia impossibile est, quod non ens sit aeternum; sed praescitus si est, aeternaliter est praescitus: ergo illuin qui non est praescitus, impossibile est esse praescitum. Sed praedestinatus non est praescitus: ergo etc.

  2. Item, de eo quod non est, idem est dicere, hoc posse esse, et posse incipere esse; sed praescitum est quid non ens respectu praedestinati: ergo idem est dicere, praedestinatum posse esse praescitum, quod posse incipere praesciri sive damnari. Sed non potest incipere esse praescitus, ergo elc.

Contra: 1. Praedestinatio divina nullum indigne salvari: ergo cum dignitas in salvando respiciat meritum, et meritum liberum arbitrium, ergo praedestinatio non tollit arbitrii libertatem, secundura quod liberum arbitrium: ergo nec imponit necessitatem.

  1. Item, praedestinatin nihil aufert libero arbitrio, sed tantum ponit in eo gratiam; sed gratia nullam infert libero arbitrio necessitatem, ergo nec praedestinatio: si nullam ei iniponit necessitatem ergo cum salus pendeat ex libero arbitrio, patet etc.

  2. Item, si praedestinatio iraponit necessitatem, ergo cum, omni casu contingente, necesse sit, eum qui praedestinatus est, salvari, ergo frustra laborat aliquis benefacere; quia, sive faciat bonum sive malum, necesse est, eura salvari.

  3. Itera, nullus lauilatur in eo quod necessitatis est, neque viluperatiir: si ergo necesse est.

3 Cfr. Arislol., II. Ethic. c. S: Propterea (virlutes) neque facullales et potentiae sunl, quip)o cum neque boni neque mali

praeiiestinatum salvari et praeseitum damnari, neque praedestinatus laudandus est, si salvatur, neque praescitus vituperandus, si damnatur; quod est contra statum gloriae et poenae.

c 0 N c L u S 1 0. Praedestviiatio nec ratione causalitatis nec ratione praescientiae infert necessitatem sive respectu salutis sive respectu liberi arbitrii.

Respondeo: Dicenduni, quod praedestinatio nec infert necessitatem saluti, nec infert necessitatem libero arbitrio, quoniam praedestinatio non est causa salutis nisi includendo nierita, et ita salvando liberum arbitrium.

.d inteiiigentiam autem obiectorura notandum, quod praedestinatio duo importat: et rationem praescientiae et rationem causae. In quanlum dicit racausae, non necessario ponit effectum, quia non est causa per necessitatem, sed per voluntatem: et iterum, non est tota causa, sed cum alia causa contingente, scilicet cum libero arbitrio. Et regula est, quod quotiescumque effectus pendet ex causa necessaria et variabili — a necessaria tanquam ab uaiversali, a variabili tanquam a particulari — denominatur a variabili, quia denominatio est a causa particulari; et effectus, qni dependet a causa contingente, est contingens. — Praeter rationem causae importat - rationem praescimtiae; et praescientia quidem lolum indudit in cognitione, quia liberum arbitrium et eius cooperationem et vertibilitatem, et totnm. Et praeterea, non est nisi veri, et etiam de vero contingente est infallibilis, sicul supra monstratum est in quaestione de praescientia Ideo praedestinatio infert salutem et non potest cassari nec discordare a libero arbitrio. Et quia praescientia nullam imponit necessitatem consequentis, sed solum consequentiae, similiter nec praedestinatio.

      1. Ex hoc patent tria prima obiecta de necessitate inferendi, impossibilitate cassandi, impossibilitate discordandi. Haec enim omnia dicunt necessitatem consequentiae solum, quia insunt praedestinationi non per rationem causalitatis, sed praecognitionis, quae est concors, certa et infallibilis. Concors, quia praescientia sive praecognitio vera: qui enim cognoscit vere cognoscit, rem praesentem esse, sicut est. et futuram ita evenire, sicut eveniet. Est enim veritas adaequatio rei et intellectus Est itenim certa, quia independens, quia nuUo modo pendet ex praecognito. Non enim secundum eius exigentiam cognoscit, sed secundum exigentiam luminis et claritatis aeternae, in qua nulla cadit dubietas, sed certitudo summa; et ideo de omnibus aequaliter certa est. Est iterum infallibilis, quoniam est tolum posse praesciti circumplectens; et ideo in nullo potest falli nec circumveniri. — Et est exemplum Boethii in libro de Consolatione quinto, quodsi aliquis aspiceret de loco

eniinenti circiimiacenlem regionem, nbi est multitudo viarum, quas omnes simul et uno aspectu videret, ambulans per locum illum, quamvis possit per diversas vias ire, non tamen posset visum eius latere, pro eo quod per millam viam posset ire, quam ille non videret. Si ergo intelligatur unus esse visus, qui posset omnes vias praevidere et totum posse euntis, nullo modo quis eum praevenientem circumvenire posset. Et talis est aspectus divinae praescientiae, quia ab aeterno cognovit omne quod poteramus cogilare vel velle; et simul ciuu hoc vidit. in quam partem nostra voluntas el operatio inclinaretnr. Et quia totnm posse et velle et agere cnmplectitur, ideo iion potest falli. Et quia praedestinatio claudit praescientiam, hinc est, quod concordat cum libero arbitrio, et non potest discordare, et non pntest cassari; et necessario infert salutem, sed non necessario efficit.

  1. Ad illud quod quaeritur, utrum praedestinatus possit damnari; dicendum, quod sic, sine distinctione, quia quamvis haec possit distingui de re, vel dicto: praedestinatum damnari est possibile, sicul haec: album possibile est esse nigrum; haec tamen non est distinguenda secundum artem: praedestinatus potest damnari, sicut nec haec: homo albus potest esse niger. Non enim potest esse de dicto, cum non sit dictum.

Propter quod intelligendura, qund ista habet tres causas veritatis: praedestinatus potest damnari, sicut Iiaec: praedestinatus potest esse praescitus: aut quia forma praedicati potest inesse subiecto cum forma implicata, vel post formam implicatam, vel sine forma implicata. Quocumque enim modo praedicatum possit inesse, iudicanda est locutio simpliciter vera; et dico, quod jn tertio sensu locutio est vera: praedestinatus potest esse praescitus. Praedestinatus enim potest non esse praedestinatus, et necesse est, omnem hominem esse praedestinatum, vel praescitum; et ideo sequitur, quod possil esse praescitus. Et hoc quidem necessarium est poni. Nam fides dicit et ratio, quod sequitur: si est praedestinatus, salvabitur. Rursus, fides dicit et ratio, quod iUum salvari est contingens; et qui diceret contrarium et assereret, respuendus esset. secundum omnium iudicium certum. Et iterum, ars dicit, quod si consequens est contingens, impossibile est, antecedens esse necessarium, et hoc supra probatum est per tres regulas; et qui diceret huius contrarium, totam artem syllogisticam deslrueret, cuius virtus illationis esl. ut oppositum consequentis non possil stare cum antecedente. Certum est autem, quod oppositum contingentis stat cum necessario. Istum ergo esse praedestinatum. non est necessarium. Et est necessarium., vel contingens, vel impossibile; et non est impossibile nec necessarium: ergo est contingens; et contingem potest non esse: ergo iste qui est praedestinatus, potest non esse praedestinatus.

Et hoc quidem credo quod necesse sit poni; hoc tamen difQcile est intelligi. Potest tamen sic capi. si praesupponamus quatuor vera. Primum est,

quod praesens divinae aeternitatis circuniplectitur omne tempus, idem et uniforme; et hoc dicit Ansehnus in libro de Concordia praescientiae et liberi arbilrii, quod « sicut praesens tempus circumplectitur omnera locum, et orane quod in loco est, ita praesens aeternitatis omne tempus ». Et hoc necessarium est poni, quamvis non possiraus hoc plene intelligere. Videraus enim, eius oppositum esse falsum et impossibile: quia si hoc non esset, tunc mutaretur praesens divinae aeternitatis. — Secundum est illud, quod Deus uno el eodem cognoscit omnia, ita quod est unica Dei cognitio, qua cognoscit hoc et qua cognoscit eius oppositum. Et hoc supra probatum est auctoritate et ratione, non soluni quantum ad illud per quod cognoscitur, sed etiam quantura ad actum divinae cognitionis. — Tertium est, quod cum dicimus, divinam cognitionera vel voluntatera ordinari ad hoc cognoscibile et ad aliud, non ponitur ordo vel respectus in Deo actu, sed solum ex parte rei creatae vel cognitae; et ille quidem, sicut praevisum est, non ponitur in actu, sed in habitu, nec de praesenti, sed de futuro. — Quartum est, quod futurura sub

ratione futuri, quotl ponitur semel esse verum, ponitur semper fuisse verum, et quod ponitur semel esse falsum, ponitur semper fuisse falsum; et ideo cum ponilur posse esse, non ponitur nec mutari nec incipere.

His praesuppositis facile est intelligere, quod praedestinatus potest esse praescitus, et quod Deus quem praescivit potuit praedestinasse. Constans enim est, quod salus istius qui praescitus est, potuit ab aeterno praevideri, cum possit esse sive fieri in tempore; et si potuit ab aeterno ordinari ad divinam cognitioneni et voluntatem, potest et nunc. Etenim quia praesens totum est, et nihil transiit in praeteritum, et nihil factum est, quod it necessarium esse faotum; hinc est, quod sicut potest cogitari, vere posse et non praedestinasse ah aeterno, ita etiam, quod possit nun.c, in suo scilicet nunc aeternitatis, non praedestinasse. Et hoc dicit Magister in littera. Actus tamen aeternus divinae cognitionis non potest cogitari non fuisse, sed ad hoc futurum contingens ordinatum non esse; et si hoc ponitur, non ponitur aliqua mutatio in aeterno praesenti, quia nulla ponitur successio; nec ponitur mutatio in cognitione, quia non ponitur in Deo alia cognitio nec in ordine ex parte cognoscentis, quia non ponitur in Deo alius ordo, nec in ordine ex parte cogniti, quia ex parte illa non ponitur nisi futuruni: et illud, cum non est, potest intelligi esse, et potest esse futuruni sine mutatione

Et hoc totum clarius aperitur, si veniamus ad signiflcationem horum vocabulorum praescitus et praedestinatus. Praedestinatus enim et praescitus duo sunt vocabula, et quantum ad principale si- 1 Clr. disl. 38. a. 2. q. 2. ad duo ultima, ubi duplex dignificalum impnrtant divinam essentiam, quantum ad connotatum important futura contingentia. Quantum ergo ad principale significatum idem sunt, quantum vero ad connotatum, quia sunt contingentia, quae non de necessitate insunt, potest unum esse alterum Quia vero connotata non tantum sunt contingentia, sed etiam de futuro, quae nihil ponunt actu, possunt non inesse et inesse sine mutatione. Cum enim ponuntur inesse vera de futuro, ponuntur semper fuisse, et cum ponuntur non esse, ponuntur nunquam fuisse, sicut patet; et Anselnius dicit, si dicatur, aliquid esse futurum de contingenti, constat quod possibile est, non esse futurum; et si futurum est, semper verum fuit, ipsum esse futurum. Et ideo haec est vera sine mutatione et sine inceplione: praedestinatus potest esse praescitus. Nulla enim repugnantia est nec ex parte signiflcati nec ex parte connotati, et hoc patet, si resolvantur. Sensus enim est: iste est praedestinatus, id est, iste est a Deo praecognitus et salvabitur per Dei gratiam. Similiter: iste est praescitus, sensus est: iste est praecognitus et damnabitur per suam culpam. Constat enim, quod in divina cognitione non est differentia in se, sed solum in connotato. Cum ergo salvandus possit damnari, praedestinatus potest esse praescitus sine aliqua mutatione.

  1. S. 6. Ex hoc patent alia tria obiecta: nam primum et ultimum intelligitur in formis, quae aliquid ponunt actu circa subiectum; secundum vero de eo quod est ita aeternum, quod nihil temporale connotat. Talia autem non sunt esse praescitum et esse praedestinatum. Et sic patent omnia.

Secimdo, sapposito quod praedestinatio iion inferat necessitatem libero arbitrio, quod non possit aiiter esse, quaeritur, utrum ponat certitudinem in eventu, scilicet, ut nunquam aliter eveniat, nisi sicut Deus praedefmivit. Et quod sic, ostenditur:

  1. Primo wuctoritate loannis decimo tertio: iligo scio, quos elegerim; et secundae ad Timotheum secundo: Novit Deus, qui sunt eius: ergo si divina cognitio est certa et infallibilis, et falleretur, si non salvarentur illi quos novit esse suos certitudinaliter, ergo verum est, quod sic evenit, sicut praedeflnivil Deus, ef sic etc.

  2. Itera, primae loannis secundo: Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant. Ponit illud ergo pro signo: quod illud est signum, quod liomo non fuit electus, quando non perseveravit in bono fihaliter. Si ergo illud signum est rectum, certum est, quod omnes praedestinati et soli in gratia flnaliter perseverant; et si hoc certum est, quod soli salvantur et onmes: ergo certitudo est in eventu.

  3. Item, Augustinus in libro de Bono perseverantiae: » Praedestinatio est praescientia beneficiorum Dei, per quae certissime liberantur quicumque liberantur». Si igitur liberantur certissime, patet quod certitudo salutis est respectu personarura, et sic etc.

  4. Item, Augustinus in Ubro de Correctione et gratia «Certus est nuinerus electorum, qui non potest minui nec augeriw: ergo videtur, quod certitudo sit in quoto nuineio.

  5. Item, hoc videtur ratione, quia in domo Patris sunt multae mansjones, sicut dicitur loannis deciino quarto: aut ergo praevidit Deus, qui debeant ibi habitare, aut non. Constat quod praevidil. qui debeant ibi esse: ergo si aliquis eorum desit, aliqua mansio vacua remanebit. Sed hoc est inconveniens et indecens in civitate superna: ergo certum est, quod quilibet praedestinatus locum suum habebit.

  6. Item, numerus electorum a Deo praeflnitus est optima et decentissima ratione et proportione — si enim omnia fecit ordinatissime, multo fortius supernam civitatem — sed optima proporlio foedatur et perditur per augraentum et diminutionem: ergo si non potest esse, ut sit ibi defectus ordinis et proportionis congruenlis, certitudinaliter tot salvabuntur, et non plures nec pauciores quam Deus praevidit.

Sed coNTaA: I. Quod non sit certitudo eventus quantum ad personas, videtur sic: Apocalypsis tertio: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam; Gregorius ibi: «Dum alius labitur, alius in locum eius subinducitur »: ergo si unus vindicat sibi locum alterius, non ita evenit, sicut Deus ordinavit, iramo tota die flt transmutatio.

  1. Item, super illud lob trigesimo quarto: Conteret muUos, (Jregorius ibideni: «Locum vitae, ahis cadentibus, alii soiliuntur ».

  2. Item, quod non sit certitudo quantum ad num.erum, videtur Lucae quinto: Rumpebatur rete; Glossa: «Non tot intrant de ludaeis, quot sunt praedestinati»: ergo pauciores salvantur, quam sint praedestinati.

  3. Item, Deuteronomii prinio: Addat Deics ad hunc numerum multa millia; Glossa: « Ad hunc nuraerum praedeflnitum in Dei praescientia, qui novit, qui sunt eius »: ergo si Deus addit ad numerum praedefinitum, non est certitudo quantuni ad numerum salvandorum.

  4. Item, quod quantum ad neutrum sil cerli- = Vers. 2.

tudo, videtur. Intelligamus ABC esse luimerum praedestinatorum, D E F numerum praescitorum; tunc quaero: A ita bene potest damnari, sicut et D, et e converso D ita salvari, sicut A: ergo nuUa est certitudo quantum ad personas. Rursus, A potest damnari, et tunc solum remanent duo, et D salvari, et tunc erunt quatuor: ergo nuUa est certitudo quantum ad numerum.

  1. Item, hoc ipsum ostenditur deducendo acl inconvenims. Si enim certum est, qui et quot salvabuntur, ita quod sic eveniet, et non aliter, quamvis possit aliter: ergo nullus praedestinatus damnabitur aliquo casu vel eventu, et nullus praescitus salvabitur: ergo nallus debet curare, utrum faciat bene vel male, quia si praescitus est, quidquid faciat, in fine damnabitur; si praedestinatus, quidquid faciat, in fine salvabitur; stultus est ergo, qui non comedit et laetatur, et non liabel bona in vita sua. Praedestinatio a parte rei evenientis non habet certitudinem in eventu, a parte Dei praecognoscentis et disponentis habet certitudinem et infallibilitatis et immutabilitatis.

Respondeo: Dicendum, quod esl dicere certitudinem a parte rei evenientis, et a parte Dei praeordinantis Si loquamur de certitudine a parte rei, cum haec dicatur contra contingentiam, sic dico, qviod iion est maior cerlitudo in numero electorum, quam sit in numero aliorum futurorum contingentium, quia pendet eventus nostrae salutis et damnationis ex arbitrii nostri libertate. Si autem loquamur de certitudine a parte Dei praecognoscentis, sic cerlus est eventus salutis certitudine infallibilitatis, quia divina praescientia iion fallitur, et ideo semper evenit, ut praescivit. Cerlnni etiam est certitudine immuta- bililatis, quia divina dispositio et ordinatio uon variatur, ut modo unum eligat et modo alium, sed qui serael electus est, semper fuit et erit, et non alius.

Rationes ad priniam partem inductae procedunt in de certitudine eventus, non quantum ad necessitatem, sed quantura ad infallibilitatem aeternae praecognitionis, et quantum ad invariabilitatem aeternae praeordinationis. locus aeternae mansionis et corona relributionis alicui debetur secundum reputalionem iustitiae, alicui secundum praedefvnitionem praescientiae. Et contingit, quod unus locus debetur alicui secundum praes&ntem iustitiam, eo quod, illo cadente, alius intrat, cui debetur secundum praedefinitionem aeternam. Quando vero alicui debetur locus secundura praedefinitionem aeternam, potesl quidein cadere et locum perdere, et alius, qui noii est praedestinatus, potest acquirere; sed tamen hoc nunquam eveniet. Quia ergo praescitus iustus frequenter locum aeternae mansionis perdit, quein alius paris meriti acquirit; et nemo scit, utrum sit praescitus, vel praedestinatus: ideo, quamvis sciat, se esse iustum, tiraere debet, ne araittat locum. Et ad hunc timorem hortatur beatus loannes in praedicta auctorilate Apocalypsis. Et hic timor bonus est omnibus, et praescitis et praedestinatis, quia humiliat et sollicitat. Econtra, certitudo de electione elevat in tumorem et deprimit in torporem; ideo secundum ordinatissimam dispensationem hoc factuin est, ut nulli reveletur, an sit praedestinatus, nisi sit a Deo confirmatus in bono, ut non possit elevari per superbiam vel torpere per negligenliam. Patet ergo, quod illa auctoritas non signiflcat mntationein fieri in praescientia, vel aliter evenire, cpiam Deus praescivit, sed quod qui actuahter iustus est potest locum, quo dignus est, perdere perdendo iustitiam, et quod qni peccator est potest locum sibi indebitum acquirere accpiirendo iustitiam; et hoc tota die contingit. — Exemplum in veteri Testaraento manifestum fuit de Saule et David in regno, cui scilicet Sauli recte potuit dici: Tene quod habes, id est humilitatem et iustitiam, ne alius accipiat coronam tuam, id est tibv debitam secundmn statum praesentem, alii tamen debitam secundum dispositionem aeternam. Exemplum etiam est in coronis quadraginta Martyrura.

    1. Ad illud quod obiicitur de diminutione

et augmento, dicendum, quod totum referendain est illud ad statinn praesentis iustitiae. Nam ilia Glossa: « Non tot intrant». intelligitur tempore primitivae Ecclesiae, quia multi intralount in teinpore finalis Ecclesiae. Similiter quod dicitur. quod Deus addat ad himc numerum, intelligitur iustificando plures et vocando ad fidem.

.0. Ad illud quod obiicitur, quod possunt esse plures et pauciores et alii, quam sint praesciti: ergo ibi non est certitudo; dicendum, quod non est certitudo necessitatis, est tamen certitudo infallibilitatis. Quamvis enira possint esse alii et plures, tamen nunquam erunt; et si essent, tunc ab aeterno praedestinati essent: ideo non potest ibi cadere aliqua mutatio.

(3. Ad illud quod obiicitur, quod si ita evenit, tunc frustra laborat praescitus et praedestinatus;, dicendum, quod illud est argumentum stultorum, quod ducit eos in torporemetinipietatis excusationem. Et ideo primo ostendendum est, eos stulte arguere,

I. Additur hciee ciuaeslio, ne quis ex priiieipiis antea sta-

Consi?quenter quantura ad secundum articulum quaeritur de divina electiorie. Et circa hoc quaeruntur dno.

S. Bnmiv. — T.ini. 1. inferendo a simili, dicendo sic: Deus praeordinavit, utrum tu debeas cras vivere, an non; ad quid ergo comedis et bibis? Qui sic argueret et tali rationi consentiret, argueretur dementiae; similiter in proposito. — Secundo respondetur contra arguendo: tu dicis, quod Deus praedestinat, et ego dico, quod Deus tanquam iustus iudex iuste remunerat. « NuUum ergo bonum irremuneratum, nullum malum impunitum»: ergo nullus laborat sine fructu, nuUus torpescit sine damno. — Et propterea dicendum, quod praedicta argumentatio deficit: procedit enim, ac si Deus praedestinaret et praesciret in omnem eventum; sed non praedestinat hominera ad salutem nisi per merita, nec reprobat, ut perveniat in damnationera sine meritis. Et ideo non solum est nostra salus ex parte Dei, sed etiam ex parte nostra; et cum ipse velit, omnes salvos fleri et omnibus gratiara impertiri, solum ex nostra raaiitia vel negligentia venit defectus nostrae salutis.

Primo quaeritur, utnini electio sit in Deo aeternaliter, vel ex tempore.

Secundo quaeritur, quid sit electio secundum rem. cho: Fuit quidam in noslro monastei-io, qui rorrijiientibus h-atri-

Quod autein electio in Deo sit aeternaliter, ostenditur:

  1. Prinio auctoritate Apostoli ad Ephesios pri-: Ekgit nosunte mundi comtitutionem, ut essemus swncti et immaculati coram ipso.

  2. Iteni, loannis decimo tertio: Ego scio, quos elegerim; sed omnes elegerat teinporaliter, qui erant eius discipuli: ergo est alia electio in Deo quam temporalis.

  3. Item, quod electio sit in Deo, videtur per ratimem, quia omnis agens discrete et ordinate, est agens per electionem: sed Deus est liuiHsmodi: ergo in Deo est ponere electionem.

  4. Item, quod ab aeterno videtur, quia omnis dilectio, quae est specialiter aliquorum, non tantum est dilectio, sed etiam electio; sed praedestinatio Dei non esl omnium hominum, sed solum salvandorum, et praedestinatio non esl sine dilectione, ergo neque sine electione; sed illa ab aeterno: ergo et ista.

Sed contra: 1. Damascenus: « EJectio non cadit in Deum, quia divina natura non est possibihs ad ignorantiam ».

  1. Item, eligere est alterura alteri praeoptare; sed Deus vult omnes homines salvos fieri; ergo videtur, quod electio non sit in Deo.

  2. Item, videtur quod solum sit in Deo temporaliter — electio enim non esset, si homo perslitisset, ergo videtur, quod lapsus hominis faciat ad electionem — sed temporale non facit ad esse aeterni: ergo electio non est aeterna, sed temporalis.

  3. Item, electio est dissimiUter entium; sed omnia in Deo aeternaliter sunt unum et similiter: ergo electio est rerum existentium in proprio ge- 1 Vers. 4, ubi Vulgato: Klegit nos in ipso; et infra pro nere. Sed in proprio genere non sunt nisi ex tempore: ergo nec electio.

  4. Item, electio est praeoptatio; sed Deus nihil praeoptat alii quantum ad inlensionem affectus: ergo solum quantum ad excellentiam effectus. Sed effectum non est ponere nisi ex tempore: ergo etc.

  5. Item, in plus est vocatio quam electio. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi, Matthaei vigesimo secundo; sed vocatio est temporalis: ergo videtur similiter quod electio.

Quaeritur ergo, cum vocalio sit temporalis, praedestinatio vero aeterna, unde hoc est. quod electio et temporalis est et aeterna. Electio, sed non deliberativa, ab aeterno est in Deo, cuius manifestatio est electio temporalis.

Respondeo: Dicendum, quod electio dicitur dupliciter: uno modo, prout dicit dilectionem cum discretione solum, alio modo, prout dicit dileclionem cum discretione praecedenle et deliberatione et inquisitione. Et primo modo est in Deo, secundo modo in creatura, in qua cadere potest ignorantia; et hoc secundo modo loquilur Damascenus.

  1. Ad illud quod obiicitur, quod voluntas Dei et dilectio est sine discretione; dicendum, quod est voluntas antecedens et consequens: antecedens, qua vult quantum in se est, consequens, qua vult cum praescientia nostrae salutis; et prima quidem est omnium, secunda vero non Secundum hunc moduni est dilectio duplex: una, quae respicit volunfatem antecedentem, et hac diligit oQines; est et alia, quae respicit consequentem, et liac diligit omnes salvandos, et haec est electio.

  2. Ad ilhid quod obiicitur, quod electio non esset, nisi homo peccasset; dicendum, quod est qua eUgitur et separatur bonus a malo, et est electio, qua separatur melior a niinus bono. Haec secunda esset, si homo non peccasset; prima autem non esset, si homo non peccasset, non quia lapsus ahquid faciat ad rationem ehgendi, sed praevisio lapsus; et quamvis lapsus hominis fuerit temporalis, praevisio tamen eius fuit aeterna.

  3. Ad illud quod obiicitur, quod electio est dissimiliter entium; dicendum, quod sicut dileclio duest: quaedam, quae oritur ex consideratione bonitatis, quaedam, quae est principium bonitatis;. g/gcfto duplex cst: quaedam, quae causatur a diversitate et praeeminentia eligibilium, et haec consequitur ehgibilia, ut electio humana; quaedam, quae est 7-atio diversitatis in ehgendo, ut divina, et haec est dissimiJium, non quae sunt, sed quae futura sunt. Et talis praecedit et est aeterna; nisi enim esset divina electio, omnes essemus reprobi et mah. Et sic patet illud.

  4. Ad illud quod obiicitur, quod electio est praeopiatio; dicendum, quod praeoptatio ratione maioritatis effectus potest esse dupliciter: aut per i modum approbationis, aut per modum dispositionis et praeordinationis. Per modum approbationis ponit effectum in actu, per raodum praeoixlinationis et dispositionis ponit in potentia tantuni; et sicut dispositio est aeterna, ita et praeoptatio.

  5. Ad illud quod obiicitur de vocatione, quod solum est temporalis; dicendum, quod vocatio actam Mi exteriorem, electio dicit actum ut witerforem, praedestinatio dicit actum ut anteriorem. Quoniam igitur actus ut exterior connotat effectum ut exteriorem, ideo vocatio solum est temporalis. Rursus, quoniam actus ut anterior non habet rationem initiandi, ideo praedestinatio est solum aeterna. Sed quoniam actus interior per manifestationem flt exterior, hinc est, quod electio et dilectio est aeterna et temporalis.

Quod ergo obiicitur de vocatione, quod in plus est, ergo prior; dicendum, quod prior est secundum rationem intelligendi tanquam conmiunior, sed non quantum ad ordinem durandi; non enim est superius essentiale, sed effectus consequens. Et sic patent omnia.

Secundo quaeritur, quicl sit electio, et quod sit idem quod praedestinatio, videtur.

  1. Magister dicit in littera: « Cum autem praesit electio, qua Deus elegit quos voluit, ante mundi constitutionem »: ergo etc.

± Item, raftwte videtur. quia omnis praedestinatus est electus, et omnis electus praedestinatus: ergo praedestinatio est electio, cum per se praedicentur ad invicem.

  1. Item. quorum opposita sunl eadein, ipsa sunt eadem; sed oppositum electionis est reprobatio, et haec est oppositum praedestinationis: ergo etc.

Contra: 1. Quaecumque sunt diversorum, ipsa sunt diversa; sed praedestinatio est solum bonorum, electio vero omnium salvandorum et aliquorum damnandorum: ergo etc. Probatio minoris habelur loannis sexto: Nomie duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus esl? Si tu dicas, quod illud intelligitur de electione temporali; conlra: electio temporalis signum est aeternae: aut ergo concordant, aut est signum falsum.

  1. Iteni, si nunquam esset aliquis malus, essel praedestinatio, sed non esset electio; secundum hoc ergo aliud obiectum respicit electio, aliud praedestinatio: ergo non sunt omnino idem.

  2. Item. agens secundum propositum dicitur agens per electionem, et non dicitur agere secundum praedestinationem: ergo differt praedestinatio et electio.

Quaeritur ergo, quae sit dijferentia, et quod sjt privs secundum rationem intelligendi.

c 0 N c L u s I 0. Electio secundum affeclionem dilectionis idem est quod praedestinatio, electio vero secundum effectum finalis gratificationis est signum praedestinationis infallibile.

Responbeo: Dicendum, quod electio tripliciter dicitur. Est enim electio secundum affectum dilectionis, et secundum effectum finalis gratificationis, et secundum statum praekitionis. Prima est aeterna; et est ideni quod praedestinatio; secunda est tem- poralis et signum primae infallibile; tertia similiter temporalis, nec est effectus nec signuni aeternae electionis. iMuIti enim praeficiuntur mali et reprobi; et no utinain non sint plures mali quam Iwni!

1.,d illud ergo quod obiicitur de verbo Do- soi mini, loannis sexto, dicendum, quod inlelligitur de electione praelationis, et haec non est tantum bonorum nec omnium bonorum; et ideo vere patet, quod non est idem quod praedestinatio. — Et quod obiicitiu, quod eslsignum; dicendum, quod non est signum cerliun, nec Dominus dat pro signo, et stultus est. qui huic signo credit. Sed electio secundum effectum finalis gratificationis, ha.ec est signiuu certum simpliciter, sed non est certum nobis. Et haec differt a vocalione, quia nuiltis datur gratia, qui non perseverant; ideo dicuntur vocali, sed non electi; et de his dicitur Matthaei vigesimo secnndo: Multi sunt vocati, pauci vero electi.

  1. iVd illud quod obiicitur, quod electio respicit malum, et convenit omni agenti a proposito, non sic praedestinatio; notandum,-quod in Deo idem sunt propositum, praedeslimiHo iM electio secundum rem, tamen differunt seciiiiiliiiu i-iiiiuiicni intelligendi. Hnm propositum simpliciirr ilicil voluntatem faciendi ali-"° quid. ille enini dicitur proponere, qui firmiter vult facere aliquid. Electio vero et praedestinatio addunt supra conceptionem, sed differenter, quia praedestinatio addit ordinein et directionem in finem, sed electio discrelionem sive separationem a suo opposito. Unde propositum dicit firmam voluntatis conceptionem, praedestinatio cuni conceplione dicit praeordinationem, et electio quandam discretionem. Secundura hoc igitur patet, quod propositum est prius secundum rationem intelligendi, et deinde electio, quia prius est intelligendum aliquid separari a malo sive a massa, quam dirigi in flnem; et sic patet diversitas et ordo.

  2. El ex lioc patet illud quod ulthno quaeritur, quare agens a proposito non semper dicitur ag aliqiionim dammiidorum nonnulli codd. ut V aa bb ec electio

seeundiiiii praedestinationem, sicut secundum electionem; quia omnis agens a proposito deliberans alteram partem conlradictionis praeaccipit, ideo omnis talis dicitur eligere; sed non omnis agens sic ordinat effectum in flnem, sed ut plurimum se ipsum.

Praedestinare auleni est praeordinare alterum in « praedestinatio secundum rationem praesupponit electionem, el

Consequenter est quaestio de tertio articulo, scihcet de reprobatione. Et cum ea quae dicta sunt de praedeslinatione aeterna, sint dicenda vel aplari possint reprobationi, quaeritur specialiter de obdura-

Quod autem obdmatio sit poena, ostenditur sic:

  1. Super illud ad Romanos nono: Cuiusvult etc., Glossa Augustini: « Obduratio est nolle misereri »: sed nolle misereri non est culpa,

sed poena: ergo etc.

  1. Itera, ibidem: « Miseretur secundtim gratiam, quae gratis datur; obdurat autem secundum iudicium, quod meritis redditur »; sed constat, quod non redditur bonis meritis, ergo malis; sed quod inalis meritis redditur est poena: ergo obduratio est poena. ditionis concreverat massam ab origine ducta causa communis.

quara lit honio iinpoeniteiis »; sed hoc dicit culpain: ergo etc.

  1. Item, Augustinus de Praedestinatione Sanctorum: « Obduratio niliil aliud est quam Dei obviare mandatis »; sed obviare mandatis dicit inobedientiani: sed « peccatura, ut dicit Ainbrosius. nihil aliud est quain praevaricatio legis divinae et caeleslium inobedientia mandatorum »: ergo oliduratio dicit peceatuin.

  2. Itera, ratione videtur, quia nulla poena temporalis, secundum quod huiusmodi, opponitur gratiae gratificanti; sed obduralio opponitur gratiae gratificanti et inaxime gratiae finali: ergo obduratio non est poena, sed culpa.

  3. Item, in hoc est differentia inter poenam et cuipain, quia, ut dicit Augustinus « poena est maluin, quod patimur, culpa vero est malum, quod agimus »; sed obdiirationem unusquisque facit sibi, sicut dicit Augustinus in libro de Gratia et libero arbitrio: « Induravil Dorainus Pharaonem iusto iudicio, sed ipse se hbero arbitrio ». Et quod obduratio sit a nobis, patet: quia in Psalmo dissuadetur: Nolite, inquit, obdurare corda vestra: ergo etc. Obduratio, ut dicit cor inhabile ad impressionem gratiae j est poena peccati; ut significat cor in peccato stabilitum, est dispositio praecedentis peccati; ut vero dicit cor rebelle, est peccatum in Spiritum sanctimi.

Dicendum, quod obduratio in spiritibus est translative dicta ab obduratione in corporibus. In corporibus autem duritiam consequitur proprietas, quamvis insit corpori per eandem naturam; non sic spiritui. Durum enim est inhabile ad suscipiendum, est slabile ad permanendum, est iteruin forte ad rebellandum sive resistendum.

explicat tres effectus reprobalionis, qui sunt substractio gratiae, Secunduin hunc triplicem modum cor obdurari dicitur tripliciter. Primo modo dicitur cor obduratum e.x. hoc, quod est inhabile ad irapressionem gratiae suscipiendani; et hoc modo sonat in passionem et est poena consequens culpam. Secundo modo dicitur cor obduratum, quod est in peccato stabiiitum, quod scilicet est inultum compactum ad amoreiii peccati; et hoc modo obduratio est peccatum cum dispositione sive dispositio peccati praecedentis. Tertio modo dicitur cor obduratum cor rebelle, quod vult Deum et eius mandata et gratiam iinpugnare; et hoc inodo est speciale peccati genus, scilicet peccatura in Spiritura sanctura.

    1. Et secundum istura modum triplicem diversae auctoritates procedunt de obduratione, quae videntur sibi obviare: sed diversis viis proceduiit secundum merabra distinctionis praedictae. Concedendum est ergo, quod obduralio uno raodo est poena; concedendum est nihilominus, quod aJiis modis est culpa sive dispositio culpae.
    1. d ilhid ergo quod obiicitur, quod poena gratiae non repugnat et etiam sonat in passioneni; dicendum, quod triplex est poena. Est enim quaedam poena inflicta, quaedam contracta, quaedam acta. Poena inflicta simpliciter est passio et non repugnans gratiae, ut fames, sitis et aegritudo. Poena contracla est fomes et concupiscenlia, et haec quidera passio est, et ideo poena, sed tamen inclinat ad actionem malara; et ideo gratiae repugnat iion quantura ad substantiara, sed quantum ad inclinationera. Poena acta est sicut obduratio et gratiae expulsio, et liaec quidera poena est, quia passio est; sed quia ex mala actione sive ex peccato est, et illud concomitatur inseparabiliter, ideo opponitur gratiae. Et ita patet, quod nihilominus est poena et passio; quamvis enim contingat per propriara actionem, nihilominus poena est, sicut patet in scabioso, qui in scalpendo se deleclatur, sed postea sentit in carne ardorem. mum membrum huius divisionis, et bene distinguitur triplex poem; excaecaii07iis autem menlio fit in i. fundam. De poena

Secimdo quaeritur, utrum obduratio sit a Deo sive sit effectus Dei reprobantis. Et quod sic, videtur:

  1. Ad Romanos nono: Cuius vult miseretur, et quem vult indurat; sed idem est aliquid fieri Deo auctore et Deo volente: si ergo obduratio est Deo volente, ergo et Deo auctore.

  2. Item, ibidem in Glossa: « Obduratio est nolle misereri»: aut ergo hic est praedicatio per causam, aut per inhaerentiam, aut per essentiam. Non per inhaerentiam vel per essentiam — in Deo enim est voluntas miserendi, nec tamen obduratio — ergo est dictum per causam; sed Deus non vult misereri aliquorum ut praescitorura, ut dicit Augustinus: ergo ab ipso est eorum obduratio.

  3. Item, super illud Exodi: Ego indurabo cor eius, dicit Augustinus: «Induravit Deus Pharaonem iusto iudicio», ergo secundum hoc fuit iustum, Pharaonem indurari; sed omne iustum a summa iustitia procedit, quae Deus est: ergo etc.

  4. Item, ratione videtur, quia omne quod est aliquid, est a Deo: obduratio est aUquid: ergo secundum id quod est, est a Deo. Quod sit aliquid, patet, quia durum dicit naturalem potentiam sed molle dicil impotentiam. Ergo si moUities et in corporibus et spiritibus est aliquid, quod habet Deum causam, patet etc.

  5. Item, quicumque habet curam aUcuius, si permitlit eum malefacere, cum possit prohibere, vel perire, cum possit adiuvare, non inconvenienter dicitur causa sui maleficii vel peccati sive mali. Unde praelatus, qui subditos non corrigit, causa dicitur malorum in subditis; similiter, qui habet unde pascat fame morientem, et non pascit, causa est inortis eius. Si ergo Deus potesl prohibere, ut affectus noster non durescat, et potest pascere, ut non deficiat, et non facit; videtur, quod sibi sit ratio et causa indurationis attribuenda.

  6. Item, Philosophus dal maximam:«Si aliquid est causa alicuius, et oppositum est causa oppositi », ut, si habere pulmonem est causa respirandi, et non habere est causa non respirandi. Sed velle misereri est causa gratificationis: ergo nolle misereri est causa obdurationis.

  7. Item, «si aliquid per sui praesentiam causa est ahcuius, per sui absentiam est causa oppositi », haec est alia maxima Philosophi; sed Deus per sui praesentiam est causa mollificationis cordis: ergo per sui absentiam est causa obdurationis.

  8. Item, si aliqua duo sunt omnino similia. aut

pVoiiriolas alii]iia noi anl si iiicsl. aliiiiiili iiicsl. l'oiianlnr erpo hic duo pai'vnli. sicnl lacob rl Ksan. I»i'ms uiinin obdurat, ut Esau, alteruni non olxlnral. nl larob: ero ('nm sint similes omnino quantuin ail iialurain el qnanlnm ad merita, aliunde venil obdiiralio. Sed iion est dare nisi a Deo. ergo elr..'/' Ik ilini.. (piod:i di;diolp; contra: esto quod duiliolns iinllo niodo si inlromittal. nilnloiiiinns isle olidiii;diiliir.

  1. Iteiii. oiimis elTectns. sive iosilivus sive delectivns. liabel cansain proiiii;ini rl iiiiiiiedi:il;iin: quaero crfio. qirie sil c;iiis;i olidiir:ilionis proxiina: stat ergo. quod ciiliinlus Ih-I sil eiiisa. et boc videlur. quia ea posil;i ponitur elTeilns. Si eiiim Deus iion vult istius misereri, necesse csl, euiii obdurari.

CoNTR.-v: I. [oaunis sexlo: Omnis qui venit me, non eiiciam foras: ergo paratus est Dorainus omnes amplecti: ergo defectus illustralionis non venit ex parte Dei, sed ex parte nostra.

  1. Item,.pocalypsis terlio: Ecce sto ad ostium et pulso, si quis mihi aperuerit, intrabo acl illuni etc. Sed si peregriuus, vqlens hospitari, non recumbit in domo, non est causa ex parte sui, sed solum ostiarii: ergo similiter et obdurationis non est causa, nisi qui non recipit Deum pulsantem.

  2. Itera,.ugustinus super illud loannis: Lux in tenebris lucet, dicit: « Sicut caeco posito in sole praesens esl lux, et ipse absens est hrci, sic omni iniquo, qui caecus est corde, praesens est sapientia, et ipse est absens». Si ergo bonum est simile, cura caecitas sive privatio actus videndi non sit a sole, patet quod nec obduratio est a Deo.

  3. Item,,nselmus: «Non ideo non habet hoino gratiam, quia Deus non dat, sed quia homo non accipit»: ergo non debet dici obdnratio esse a Deo.

1 llom. 9, 11. seq(i. Cli. Aiigiisl,, I. ile Diversis Qq.;kI Item, ratione videtur, quia «optiini est opliiii;i;iddiicere »; sed obdm;itio est pessiinum iiiler oiiiiii;i iiiala: ergo ipsam iioii elTicit Deus, qui est 0[itiinus.

(i. Uem, obduratio animae reddit animam impoteiitem ad bonuin, ergo est defectus;sed defectus aut non habet causa.m, aut si habet, habet causam deticientem, Deus autem nullius est causa deficiens: ergo obdnratio nullo inodo est a Deo.

c 0 N c I. r s 1 0. Obduratio, prout est defectus, non est a Deo; sed prout ordinatur a retribuente divina iustitia in poenam culpae, est a Deo.

Respondeo: Dicendum, quod oliduralio, in quantuin poena, dicit animae ineptiludinem, et ita dicit (lefectum poenalem; et poena omnis. in quantum t;ilis, est iusta el ordinala: ideo (WcaI defectum ordinatum. lii quantum ergo defectus esl, non habet causam nisi deficientera; haec autein non est Deus, quia Deus non est causa deficiens, sed liberum arbitrium destitutum. In quantum vero ordinatum, habet causam merenlem, scilicet ipsara culpam, causam ordinantem, scilicet retribuentera divinain iustitiam.

      1. Tuae igiUir tres auctoritates Apostoli scilicet, Augustini et Glossae, et consimiles, quae dicunt, Deuin obdurasse aliquera, intelliguntur quantum ad rationem ordinis, non quantuin ad rationeni defectus, quia per coniparationem ad defeclum solura coraparatur in ratione permiltentis, non efficientis. Et est exeraplum: si ahquis esset digi perire farae, et alius posset eura pascere, et iusto iudicio nollet eura pascere; si quaererelur, quae fuit in isto causa mortis, responderetur, quod defectus cibi; ille vero non diceretur occidisse, sed permisisse. Si rursus quaereretur, utrum iste iuste fecerit, diceretur, quod sic; cum tamen ni/iil fecerit, quia ipsmn noii facere ordinatura fuit auctoritate eius;id merita illius, et jDer consequens ille

ordinatus est in poena sibi debita. Per Ininc niodum est intelligendum in proposito.

  1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod obduratio dicit positionem: dicendum, quod in corporibus dicit positionem, quia per naturam suam nata sunt sibi resistere; sed in spiritibus dicit defectimi, quia de naturali aptitudine spiritus debet esse habilis ad susceptionem influentiae divinae. Unde habiiitas talis est potenliae et habitus sed econtra obduratio et ineptitudo est per modum privalionis.

  2. Ad illud quod oJiiicitur, quod qui permittit, subditum perire, est causa etc; dicendum. quod verum est, si tenetur et debet facere; sed si non tenetur nec debet hoc facere, immo magis contrarium, nullatenus potest iUi imputari periculum, sed iustitia; et ita est in Deo.

    1. Ad iUud quod obiicitur, quod si aliquid I. est causa alicuius, quod oppositum est causa oppositi; dicendum. quod illud tenet in naturahbus et necessariis, sicut in habere pulmonem et non hahet-e, et respirare et non respirare; non autem habet locum in voluntariis, sicut dicit Anselmus Causa autem, quare iste habet gratiam, est quia Deus dat; causa, quare non habet, est quia non accipit. — Sed ista solutio non videtur compelens, quoniam si maxima Philosophi bona est, necesse est, quod teneat in omni materia.

Et propterea est dicendum, quod ipse loquitur de causa proxima et immediata, et quae est lota causa, non exigens aliam et in omni tali tenet. Sed quamvis voluntas Dei sit causa efficiens gratificationis, tamen ad salutem concurrit liberum arbitrium ut consentiens. Quia ergo ista duo concurrunt, quodlibet horum potest causare defectum; et non causat divina voluntas, quae est liberalissima, sed causat liberum arbitrium, quod, quamvis non possit neque sulficiat efficere, potest tamen esse deficiens causa, quae sutficiens est ad defectum effectus. In bonis enim (c facilius est destruere quam construere ».

  1. Ad illud quod obiicitur de absentia, dicendum, quod cum absentia ahcuins est malum, aut ille est causa suae absentiae, aut non. Si ille est causa suae absentiae, dicitur per consequens esse causa eius quod incurritur ex absentia; si autem ipse non est causa, immo, quantum est de se, semper paratus est praesens esse; tunc revera nullo modo dicendus est esse causa, sed illud, ratione cuius iusle se absentat, ideo nostrum peccatum, et non Deus. Peccata enim noslra diviserunt inter nos et Deum nostrum, et sunt quasi nubes densissimae, auferentes nobis illustralionem gratiae.

  2. Ad illud quod quaeritur, quae sit causa efficiens, ratione cuius insit; dicendum, quod causa est liberum arbitrium, meritorium est peccatum sive originale sive actuale. Causa vero deficiens, quae ponit defectum, est liberum arbitrium deficiens et in defectu suo permanens, sive quia ipsum negligit, sive quia, peccatis exigentibus, alius non succurrit. Quia vero, duobus existentibus similibus, potest alter habere manum sublevantem, alter non; ideo unus ohduratur ex se, alter vero suhlevatxir ab alio. Et per hunc modum intelligendum est in lacob et Esau; Esau enim iacuit propria infirmitate, sed lacob relevatus est aliena virtuti. Dei est quaedam subtractio gratiae effimcis, noii autem omnis

causalilatc, quatenus actus volimtaUs dc/SwY, cuiu.s defoclus ipsn

In parle ista sunt dubitationes circa litteram el primo de hoc verbo, quod ponitur, scilicet praedestinatio esl de bonis saMaribus. Quaeritur ergo, quid intelligatur per bona salutaria. Si tu dicas, quod gratia et gloria: ergo, sicut homo dicitur praedestinatus, ita gratia debet dici praedestinata.

Respondeo: Dicendum, quod praedestinatio est praeordinatio. In ordinatione autem tria conrurrunt, qiiid ordinatur, et per quid, et ad quid. Primum est homo. secundum est gratia, tertium est gloria. Et quoniam ille solus dicendus est praedestinatus, qui praedeslinatione ordinatur, ideo patet, quod gralia et gloria iion debet dici praedestinata, sed homo solum, qui praedestinatur ad salutem.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Et de hominibus salvandis. Videtur enim insufDcienter dicere: quia cum praedestinatio sit praeparatio gratiae et gloriae, ergo non tantum est hominum, sed etian> AngeJorum.

Respoxdeo: Dicenduin, quod praedestinatio uno modo dicit piaeparationem boni, et sic convenit hominibus et.ngelis et etiam Chrislo: alio modo dicit praeparationem boni et liberationem a malo, et sic dicitur praedestinatio propositum niiserendi, et sic proprie est hominura, et sic accipit Magister hic

1 Ed. I debent. — l'lui'a de hoc dubio habentur supra hic a. 3. q. 3.

Item quaeritur de hoc quoddicit, quod praedestinatio sine praescientia esse non potest. Videtur enim inale dicere, quia praescientia est malorum, unde praesciti dicuntur mali; sed praedestinatio bonorum: ergo potest esse praedestinatio sine praescientia, sicut e converso. Si dicas mihi, quod praedestinatio est speciale, sed praescientia est commune et speciale: twnc quaero, quare magis praescientia approprietur reprobationi quam praedestinationi.

d hoc est unus modus lespondendi, quod quia praedestinatio addit, ideo habuit nomen proprium: reprobatio vero non, ideo retinuit nonien commune. — Sed quomodo habet illud veritalem, cum reprobatio sit praescientia poenae, cuius Deus est causa"?

Et propterea est dicendum, quod non tantum addit, quod ita distrahat. Nam praedestinatio dat intelligere beneplacitum, quod trahit ipsim in genus scientiae practicae simpliciter, eo quod beneplacitum est simpliciter et absolute respectu totius connotati. Sed non sic est de reprobatione, quia voluntas non est respectu mali culpae, et respectu poenae est consequens, non antecedens, et quasi tracta. Et propter hoc, quia rainus distrahit a ratione scimtiae, relinuit sibi nomen praescientiae.

DuB. IV.

Item quaeritur de ista responsione Magistri: Quibus respondemus, ex ea ratione dictum esse etc.

' Sensus esl.: non soluni pi-udesUnaUo aliquid addil ad

Videtur eniin, quod non solvat propter suam distinctionem ad quaestionera de augmento, quoniam demonstrato aliquo damnando, verum est dicere, istum posse salvari, ergo potest esse praedestinatus: ergo plures possunt esse praedestinati, quam sunt: ergo potest numerus praedestinatorum augeri.

Respondeo: Dicendum, quod Magister in liac prinia responsione principaliter respondet ad quaestionem primam, utrum praedestinatum sit possibile damnari; et bem, scilicet per compositionem et divisionem. Et per istam solutionem patet aliquo modo responsio ad illud de augmento, sed non plene; ideo annectit solutionem sequentem, quae est explicatio huius, in qua dicitur, quod aliquis non potest incipere esse praedestinatus, quamvis possit esse praedestinatus, quia hoc est dicere, quod ab aeterno potuit. Et quoniam augmentum dicit maiorem numerum quam prius cum praesuppositione prioris et nova additione, ideo patet, quod ex sui ratione distinclionem et successionem dicit in partibus. Unde si ahquis, statim cum est, esset ita magnus, quantus futurus est, non diceretur augeri, sed tamen potuisset esse maior; ita in proposito intelligendum. — Vel aiiter solvi potest per compositionem et divisionem, sicut Magister solvit; possunt enim plures esse, quam sint ergo potest numerus augeri.

DuB. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod intelligentia conditionis implicitae veritalem facit in dicto et impossibilitatem in vero, quomodo sit illud intelligibile. Si enim idem non esl causa oppositorum, et conditio implicita facit veritatem, quomodo facit irapossibilitatem?

Respondeo: Dicendura, quod Magister vult diquod illud est falsum, demonstrato aliquo: istum damnari vel salvari, est impossibile; sed si addatur et implicetur conditio praedestinationis, facit veritatem in dicto et impossibilitatem «n vero, id est, facit illud dictum cum modo impossibilitatis esse verum, utpote si dicatur: istum damnari et esse praedestinatum simul, est impossibile, sive: istum salvari et non esse praedestinatum, est impossibile. — -2. Vel aliter potest dici, quod dictuin falsum alicuius conditionis implicatione flt verum: ut demonstrato reprobo, islmn salva.ri est falsura; adde conditionem praedestinationis, etfiet verura: istum salvari, si est praedestinatus, est verum. Item, eodem demonstrato, istum damnari est verum; adde conditionem praedestinationis, et fiet impossibile: istum damnari, si est praedestinatus, est impossibile, coniunctira intelligendo.

DiR. VI.

Item quaeritur de hoe quod dicit: Ex quo aliquid. factum est vel dictum, non concedunt, quod illud possit non esse ete. Videtur enim falsum: quia Christus dixit, Petrum peccaturum =: ergo postquam dixit, fuit neces&sninm dixisse, et necessario sequitur: si Christus dixit, hoc erit, quia da oppositum, et tunc sequetur, Christum esse mentitum, quod est impossibile: ergo videtur, cum antecedens sit necessarium, quod necessarium fuit, Petrum negare.

Respondeo: Dicendum, quod in dictione Christi duo sunt, scilicet verbi proiatio et assertio. Et verbi prolatio simpliciter est praeterita et necessaria, et ex illa non sequitur consequens. Non enim sequitur: Christus hoc dixit, ergo erit; protulit enim hoc verbum: E7'o similis vobis mendax. Est iterum assertio, et illa sequitur illustrationem divinae praescientiae. Sicut ergo divina praescientia est certa et infallibilis, cui non potest subesse falsum, et taraen aspieit futurura et connotat circa ipsum veritatem, et ideo non est necessarium, Deum praescisse quod praescivit, quamvis sit certum et infallibile: ita intelligendum de Christi assertione, quod certitudinem habet et infallibilitatem a divina praescientia; sed tamen non est necessarium, Christum hoe asseruisse; etideo,si ponatur, hoc non contingere, ponitur, et Christum non asseruisse. Et sic patet illud et consimilia. In assertione enim Christi duo sunt, scilicet aclus mentis, et relatio ad futurum contingens sive ordinatio. Et quamvis unum sit necessariura, reliquum est contingens.

DuB. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Sicut praedestinationis effectus illa gratia est, qua in praesenti iustificamur etc. Ex hoc ostenditur, quod praedestinatio sit causa graftae. Quaeritur ergo: in quo genere causae? Cuni enim sit scientia. vi- 5 Matth. 26,.34. — Mox post fait codd. A X inteilieiunt

delur dicere causam exemplarem. Et iterum, hoc noii videlur suflicere, quia exemplar non necessario infert exemplatum, sed praescientia ponit. Et itenwtt, si esl causa, aut universalis, aut particula- 7-is: nmi universalis, quia tunc indigeret alia particulari adiuvante; non particularis, quia tunc deterrainata esset ad unum effectum tantum. Et ilenm, aut necessaria, aut contingens: non necessaria, quoniam per voluntatem operatur; non contingens, quoniam liaec est failibilis et incerta.

Respondeo: Dicendum, quod praedestinatio est causa gratiae, sicut dicit, et tola causa, sed non causa salutis, ut excludatur cooperans et disponens. Adiutores enim Christi sumus et nullus salvatur — Quod ergo quaeritur, in quo genere. pjjgg gjj.. (jjgg,j(j„,n qyofi praedestinatio claudit in se scientiam et beneplacitum voluntatis et dispositionem voluntatis, per quam placuit Deo nos salvare, quae est summa bonitas manifestanda. Ra-. tione priini dicit causam in genere formae, ralione secundi in geiiere elJicientis, ratione tertii in genere linis.

Quod quaeritur, utrum necessaria, vel coiiest perfeclionis, non quod est imperfectionis. Nam de proprietate universalis habet extensionem ad niulta; de proprietate panicularis sufficientiam ad singula; de proprietate causae necessariae immutabilitatem; de proprietate contingentis habet arbitrii libertatem, quia potest facere et non facere. Conditiones autem imperfectionis non habet, quia nec habet insulTicientiam, sicut causa universalis:

' Causa particularis csl, quae unam tantum speciem efnec limitationem, sicut causa parlicularis; nec inevitabilitatem, sicut causa necessaria; nec vertibilitatem, sicut causa contingens.

DuB. VIU.

Item quaeritur de hoc quod dicil, quod praedestinationis effectus est gratiae appositio. Videtur enim male dicere, quia causa et eectus sunt correlativa; cum ergo relativa simul sint natura, quandocumque est praedestinatio, est gratiae appositio: ergo nullus est praedestinatus, nisi qui habet gratiam. Sed contra hoc est, quia praedestinatio est non entium, sicut dicit Augustinus in libro de Fide ad Petrum.

Respondeo: Dicendum, quod praedestinatio non semper est causa in actu, sed in habitu; et ideo non oportet, quod respondeat effectus in actu, sed in habitu.

Unde ex hoc patet quod quaeri consuevit, utrum praedestinatio aliquid ponat in praedesti-! nato; dicendum enim, quod non necessario ponit aliquid de praesenti sive aclu, quoniam multi sunt praedestinati, qui non sunt mali, et multi, qui mali sunt; sed ponil aliquid secundum habitum sive de futuro, ratione cuius homo potest gaudere, scilicet quia nomen eius scriptum est in caelo. Et cum illud positum erit, magnum bonum erit; et illud erit ratio persistendi in bono et perveniendi ad magnum et summum bonura; et ideo hoc bonum habituale praeponendum est gratiae, quae est secundum praesentem iustitiam.

Utrum a/iquod sit meritum obdurationis sericordiae, obdurationis meriUim invenimus, miseri- Ue mitis super hoc carnalium. opmionibus. elegit, cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando

quem carilm diffmdilnr in cordibus iiotilris, erum xuus super Malacbiam prophetam, ubi scriplum est: luntas, (ua alios eligit, alios reprobat, ex meritis proveniat, sed vccullissimis id est, quod pro meritis meritis aliis appouitur gratia iuslificationis, aliis uon, aperte retraclat; quod utrumque legenti patebit. Unde sunt, ut raereantur sibi gratiam non impertiri. Nullus enim Dei gratiam raereri potest, per quam iustiflcatur; tiam iustiflcationis, non lamen merenUir omnino repelli peccatoribus praecedere quo digni sinl et in aliis quo digni sinl obtusione. — Sed lioc frivolum est. quia fldelis eram. Dalur quidera cl fldeli, sed data dam, ut boni flerent et fldeles, ita etiam concedi beat, reprobasse quosdara, ut mali essent et infideles, hominem malum, quemadmodum misericordia facit bonum.

Cap. III. An ea quae semel scit Deus velpraesdt, semper sciat et praesciat, et semper scierit et praescterit.

Chapter 40 of 48