Distinctio II
1 Cum edd. supplevimus de eadem, quae verba in codd.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum maior sit congruitas in rationali natura quam in toto universo, an e contrario. Et quod maior sit congruitas in rationali natura, videtur:
Primo, quia Deus assumsit solam rationalem si ergo Deus semper facit quod melius est et magis congruum, videtur, quod maior sit congruitas in rationali nalura quam in tota machina mundana.
Item, nalura creata assumta est in unitatem personae; et quod magis idoneum est ad unitatem personalem, magis idoneum est ad assumtionem: si ergo dignitas personalis non est nisi in crealura rationali l, videtur, quod illam solam maxime congruum sit uniri.
Item, unionis gratia maior est, quam sit gratia fruitionis vel beatificationis 2; sed sola natura rationalis est disposita ad fruitionem: ergo sola videtur quod habeat congruentiam ad unionem.
k. Item, totum universum factum est propter creaturam rationalem: ergo rationalis crealura excellentior est omnibus aliis, quae sunt de constitutione universi: ergo ad Deum magis accedit; et quod magis ad Deum accedit magis est congruum Deo uniri: ergo etc.
- Item, universum totum non dicitur factum ad Dei imaginem et similitudinem, sed sola rationalis creatura; sed imago dicit similitudinem expressam: ergo inter omnes creaturas sola rationalis creatura expressius assimilatur Deo. Sed illud solum est congruum ad unionem cum Deo, quod habet expressam similitudinem cum eo: ergo idem quod prius.
Sed contra: 1. Augustinus ad Volusianum 5: « In rebus mirabilibus tota ratio facti est potentia facientis»: ergo cum incarnatio sit assumtio creaturae et sit opus mirabile; videtur, quod tota ratio assumtionis sit ex parte facienlis: ergo non est maior congruitas in rationali natura quam in alia natura creata.
Item, inQnite distantium non magis approximat unum quam alterum; sed omnis creatura di. stat a divina natura in infinitum: ergo non est congruitas in rationali creatura magis quam in aliis 6.
Item, incarnatio facit aliquo modo ad complementum lotius universi; sed magis perficeretur universum, si Deus uniretur ipsi toti quam ipsi parti: ergo videtur, quod magis sit habilis ad unionem universitas tota quam rationalis creatura.
Item, effectus universalis magis assimilatur causae universali quam effectus particulariss; sed universum claudit in se universaliter omnem effeclum Dei: ergo magis assimilatur Deo quam rationalis natura. Sed quod magis assimilatur Deo maiorem habet congruenliam ad unionem: ergo etc.
Item, illud est magis unibile, in cuius assumtione magis manifestatur divina potentia, sapientia et bonitas; sed universum est huiusmodi. Probatio minoris: magis enim manifestatur divina potentia, sapientia el bonitas in conditione totius universitatis quam alicuius eius parlis, quia, cum quaelibet pars eius sit bona, eius universum est non solum bonum, sed etiam valde bonum: ergo si magis manifestatur in universitatis conditione, multo magis videtur, quod manifestetur in universilatis assumtione.
Non est tanta congruitas ad unionem in tota universitate, sicut esl in eius parte aliqua, scilicet rationali creatura.
Respondeo: Dicendum, quod non esl tanta nobilitas ad unionem in tota universitate, sicut est in eius parte aliqua, utpote in rationali natura.
El ratio huius est defectus unitatis, et persopterea non est idonea ad unionem cum persona divina, sicut rationalis creatura. — Universum enim habet partium multitudinem differentium numero, genere el specie; et ideo non competit ad unionem cum Deo in hypostasis unitale s. — Habet etiam partes carentes vita et ratione et sensu, et ideo deflcientes ab excellentia proprietatis personalis, et propler hoc non habet idoneitatem ad unionem in unitate personae. — Habet etiam partes, in quibus reperitur solum ratio vestigii, et ideo deficientes a conformitate expressae similitudinis, et propterea ineptas ad tantam excellentiam unionis. — In ratiomaior est in ea ad assumtionem idoneitas sive congruilas. — Et propterea rationes, quae hoc ostendunt, concedendae sunt.
Ad illud quod obiicitur de verbo Augustini, causalitalis in efflciendo, congruitatis in suscipiendo. Curn ergo dicit Augustinus, quod ratio facti tota est potentia facientis, intelligit de ratione causalitalis, non de ratione congruitatis.
Ad illud quod obiicitur de infinitate distantium, dicendum, quod sicut habitum est in primo et secundo, cum dicitur, quod omnis creatura distat a Deo in inflnitum, iritelligilur de distantia per 1 Cod. F habililas, codd. MO nobililas vel habilitas, torem, in nullo eliam creatura Creatori potest aequari; sed non habet veritalem de distantia, quae attenditur per oppositionem s ad convenienliam secundum rationem ordinis et imilationis. Nam rationalis creatura immediate in Deum ordinatur et expressissime inter creaturas T)eum imitatur; et ratione huius assimilationis et convenientiae habet rationem imaginis et congruitatem respectu divinae unionis.
Ad illud quod obiicitur, quod incarnatio facit ad completionem universi; dicendum, quod hoc accidit; nihilominus tamen congruentius facit ad complementum universi in assumtione nobilissimae creaturae quam omnium; quoniam multitudo habet reduci ad aliquod unum sicut ad complementum, quia status est in unitate magis quam in multitudine.
Ad illud quod obiicitur, quod magis assimilatur universum totum 8 quam rationalis creatura; dicendum, quod assimilari dicitur dupliciter: intensive vel extensive. Et exlensive verum est, quod magis assimilatur mundo archetypo sive Deo maior mundus qiiam minor, sive universitas tota quam rationalis creatura. Qualitative sive intensive est e converso propter magnam distantiam aliquarum partium eius, in quibus relucet divina bonitas de longinquo sicut in vestigio.
b. Ad illud qrrod obiicitur, quod magis manifestatur divina potentia, sapientia et bonitas, si assumeret universum; dicendum, quod falsum est; quia facere per unionem, quod asinus fieret Deus vel aliquod aliud 9 brutum, potius dedeceret divinam polentiam et sapientiam, quam commendaret. Facere aiitem, quod homo sit Deiis, in nullo praeiudicat nec potentiae nec sapientiae, cum homo natus sit efflci deiformis. — Nec valet illud quod obiicit, quod magis manifestatur divina potentia et sapientia in conditione rrniversitatis quam in condi- 7 Aristot., II. de Caelo et mundo, lext. 22. (c. 4.): Prius 9 Codd. GHKLNPVZ aliquod animal.
tione alicuius suae partis; pro eo quorl decet divinam potentiam et sapientiam non solnin producere ad esse creaturas magis nobiles, sed eliam niinus nobiles; et ideo tain in his quam in illis commenprobabilem. — Allamen S. Bonav. in istis locis loquilur lantum
Secundo quaeritur, utrum maior sit congruitas ad unionem in humana natura quam in Angelo, an e converso. Et quod maior sit in Angelo, videtur.
Deus spirilus est, sicut dicilur loannis quarto 2: ergo creatura, quae plus habet de ratione spintuahtatis, plus convenit cum Deo; et quae plus convenit cum Deo, plus est ei unibilis in unitate personae: cum ergo natura angelica sit spiritualior quam humana, videtur etc.
Item, natura assumta, eo ipso quo assumta est, exaltata est super ceteras creaturas; sed quanto creatura est excellentior, tanto est idoneior exaltari: datur, et magis manifestatur in omnibus simul quam in aliqua earum per se; non sic autem est de assumtione, sicut visum est. de congruitale, non explicite de potentia Dei absoluta; lamen ergo cum natura angelica iure ceteris anteponatur — iuxta quod dicit Richardus de sancto Victore 3: Ipsa est totius universitatis caput — videtur, quod magis decens fuerit, ipsani uniri quam humanam naluram.
Item, natura angelica passa est ruinam et in malum culpae et in malum poenae: ergo si divina misericordia condescendit miseriae, cum 4 maiorem ubnnilantiam miseriae contingat reperire in angelica natura quam in humana; videtur, quod maior sit in ea congruitas ad unionem quam in humana.
Item, natura assumta principium est noslrae reparationis: si ergo conveniens est, ut reparatio fiat 3 Libr. IV. de Trin. c. 25: Quod ergo esl in operatione
per ea, per quae fuit destructio; cum angelus fuerit principium totius praevaricationis, videtur, quod Angelus debuerit assumi ad complendum mysterium redemptionis: et ita maior fuit congruitas in natura angelica quam humana.
Sed contra: 1. Assumtio est actus personae hadistinctionem secundum originem, cuiusmodi distinctio est in divinis personis: ergo illa natura, in qua habet esse distinctio personalis secundum originem, maiorem habet congruitatem ad unionem personalem, quam illa quae caret huiusmodi distinctione; sed in hominibus est huiusmodi distinctio, in Angelis vero non 2: ergo etc.
Item, assumtio creaturae ad Creatorem in unitate personae fuit ad humilitatis commendationem; sed maior apparet humilitatis dignatio in assumtione hominis mortalis quam spiritus immortalis: ergo videtur, quod magis congruum fuerit ad unionem humana natura quain angelica.
Item, assumtio est principaliter propter generis assumti reparationem; sed angeli, qui lapsi sunt, peccaverunt peccato irremediabili, sicut superius in secundo fuit ostensum, homines vero peccato remediabili: ergo magis congruum fuit assumere humanam naturam quam angelicam.
Item, Deus, quidquid facit, congruentissime facit; sed Deus nusquam Angelos apprehendit, ad Hebraeos secundo: ergo maior fuit congruentia ad unionem in humana natura quam in angelica. Maior fuit congruentia ad unionem in crealura humana quam in angelica.
Respondeo: Dicendum, quod absque dubio maior fuit congruentia ad unionem in creatura humana quam in angelica. Et hoc quidem satis manifestat ipsa operatio divina. Deus enim nusquam Angelos apprehendit, secl semen Abrahae apprehendit.
Ratio autem maioris congruentiae dupliciter accipitur, videlicet secundum humanae naturae insiuonenii et Secundum eiusdem reparationem.
Secundum namque humanae nalurae institutionem maior est congruitas in humana natura quam in angelica; et hoc triplici de causa. — Prima est propter personalem discretionem, quae quidem in humana 8 reperitur secundum originem, et non in angelica; et ideo magis congruebat, quod persona Filii, quae distinguitur a persona Patris secundum originem, eam naturam acciperet, in qua proprietatem filiationis retineret; et hoc quidem factum est in humanae naturae assumtione. Nam idem ipse, qui ab aelerno erat Patris Filius, ex tempore factus est fdius Virginis matris.
Secunda ratio est propter maiorem divini exemplaris repraesentationem, ratione cuius homo dicitur minor mundus. Anima enim rationalis non tantum repraesentat Deum, prout consideratur in se, sed in quantum unitur corpori, quod regit et in quo toto inhabitat, sicut Deus in maiori mundo; et hoc pluries dicit Augustinus. Ratione huius maioris conformitatis maior erat ratio unibilitatis.
Tertia ratio est propter multiplicem hominis compositionem. Quia enim homo compositus est ex natura corporali et spirituali, et quodam modo communicat cum omni creatura, sicut dicit Gregorius 8; hinc est, quod cum humana natura assumitur et deificatur, quodam modo omnis natura in ea exallatur, dum in suo simili Deitati unitur. Et hinc est, quod assumtio humanae naturae plus facit ad totius universi perfectionem quam angelicae. — Et ideo maior est in ea congruitas ad unionem etiam secundum suam institutionem. scilicet quia homo magis indigebat, et minus indignus erat, et amplius ei proderat, ut Filius Dei assumeret naturam suam. — Magis indigebat, quia totus lapsus fuerat; minus indignus erat, quia per alium corruerat; amplius ei proderat, quia adhuc in malo obstinatus non erat. — Quoniam igitur divina misericordia ista tria pensat in beneflciis, quae impendit; hinc est, quod Deus, qui est dives in misericordia, propter nimiam caritatem, qua dilexit nos 10, magis assumsit humanam naturam quam 8 Libr. VI. Moral. c. 16. n. 20. et II. in Evang. homil. 29.
angelicam, quia maior reperiebatur in ea congruentia ad suscipiendum tantum beneficium divinae misericordiae, ut per illud relevarelur a miseria. — Haec auteni ratio, quae sunita est ad humani generis reparationem, efficacior et principalior est quam praecedens, quia, sicut supra ostensum fuit, praecipua incarnationis ratio fuit humani generis reparatio.
Ad illud ergo quod primo obiicitur, quod Angelus ralione spiritualitatis plus convenit cnm Deo quam homo; dicendum, quod etsi plus convenit intensive, non tamen plus convenit extensive. Homo enim convenit in spiritualitate ratione animae, et corpus snperadditum facit ad conformitatis maioritatem; et sic ulroque, videlicet spirilu et corpore. maior fit repraesentatio exemplarilatis divinae Praeterea, praecipua ralio congruentiae resppclu unionis non attenditur respectu maioris convenientiae in spiritualitale, sed potius ratione maioris idoneitatis ad suscipiendum beneficium divinae misericordiae.
Ad illud quod obiicitur de exaltatione naturae assumtae, dicendum, quod etsi Angelus altior sit natura quam homo, per gratiam tamen unionis decuit magis hominem quam Angelum exaltari, et ad confutandam superbiam luciferi, qui Deo voluit aequari, et ad commendandam gratiam Dei, ut appareat, quod snblimatio in gloria non sit ex natura, sed potius ex gralia divina. — Et haec est etiam ratio, quare Dominus noster Lesus Christus magis elegit pauperes et ignobiles quam polentes, ut confunderel aita et fortia, et non gloriaretur in conspectu eius omim creatura, quia Regi saeculorum immorlali et invisibili, soli Deo, debet esse honor et gloria.
I. Egregie et copiose S. Doctor conclusionem satis com- S. flonav. — Tom. III.
Atl ilhul quod obiicitur, quod Angelus magis indigebat quam homo; dicendum, quod falsum est. Homo enim totaliter indigebat, quia totaliter lapsus fuerat: Angelus vero non. Et si tu obiicis, quod angelus lapsus magis indigebat quam homo lapsus; dicendum, quod etsi magis indigebat, minus tamen dignus erat, quoniam ex maiori superbia peccaverat. Unde Bernardus in Canticum: « Quis tam indiget misericordia, sicut miser? et quis lam indignus est misericonlia, sicut miser superbus »? Praeterea, ipsa assumtio angelicae naturae angelo lapso non prodesset, quia, cum obstinati sint universaliter in malilia, non inflammarentur ad humilitatem nec ad caritatem per exhibitionem tanti beneficii et exempli. Et illud videmus hodie in multis peccatoribus. quibus propter suam perversitatem valde parum prodest incarnatio Christi.
Ad illud quod obiicitur, quod praevaricatio sumsit exordium ab Angelo, ergo et reparatio similiter debet ab illo inchoare; dicendum, quod praevaricatio humani generis sumsit exordium a daemone et ab homine; sed ab homine tanquam a principali auctore, a daemone sicut a snggestore; et quoniam Christus auctor est nostrae redemplionis, ideo magis debet homo assumi 6 quam angelus, ut sic reparatio directe respondeat lapsui. Et quemadmoduin in lapsu diabolus decepit Evam, sic in reparalione Gabriel instruxit Mariam. Et quemadmodum in primo Adam facla est nostrae praevaricationis consummatio, sic per secundum Adam facta est nostrae redemptionis perfectio. — Et sic patet responsio ad ea quae obiiciebantur. sumtionis angelicae naturae », licet desit congruitas ex parte
Tertio quaeritur, utrum maior sit congruitas in tota specie quam in uno individuo. Et quod maior sit in tota humana specie, videtur:
Quia tota indigebat curatione. Et Damasce- Deus naturam assumsit, videlur, quod magis congruum fuerit totam speciem assumere quam unam naturam singularem.
Item, maioris potestatis debuit esse reparator quam primus praevaricator; sed in primo praevaricatore Deus posuit totam humanam speciem, ita quod nihil erat extra ipsum Adam, sed omnes in ipso erant: ergo videtur, quod magis congruerit, Dei Filium totam massam, quam Adam corruperat, assumere, quam aliquam eius partem.
Item, « bonum est diffusivum sui 4 », ergo magis bonum magis diffusivum, ergo in maximo effectu bonitatis maxime se debet Deus diffundere; sed maximus effectus bonitatis divinae fuit redemptio generis humani: ergo congruebat, quod maxime se diffunderet: igitur magis congnuim fuit, ut assumeret speciem quam aliquam naluram particularem.
item, Filius missus est in mentem, et missus est in carnem; sed missio Filii Dei in mentem non tantum respicit unam animam singularem, sed omnem animam flliorum Dei per adoptionem: ergo pari ratione missio in carnem non debet esse in unum corpus singulare, sed in omnia corpora humana, vel saltem in aliqua, quae coniuncta sunt animabus, ad quas mittitur divina sapientia 5.
Contra: 1. « Natura non facit per plura quae facere per pauciora c » — et hoc facit ad eius commendationem — similiter ergo Deus, qui est institutor naturae: sed genus humanum potuit sufficienter reparari per unum hominem: ergo magis congruebat, quod unum assumeret quam plures.
Item, decet humanam naturam assumtam haberi in praecipuo honore; sed si omnes assum- 1 Vat. congruitas ad unionem in tota specie kumana. sisset, non esset magis honorabilis unus quam alter; hoc quidem derogaret honori et dignitati mediatoris, et nihil tale congruit fleri: ergo etc.
Item, si omnes assumsisset, ergo assumsisset peccatores; sed si nullo modo convenit, mediatorem esse peccatorem, ergo non convenit, Filium Dei assumere omnem hominem.
Item, si omnes homines aut multos assumsisset, aut esset, inter eos aliqua germanitatis affinitas, aut nulla. Si nulla, non videtur, quod hoc conveniret, cum inter personas divinas summa attendatur germanitas, ut dicit Richardus 9. Si autem esset affinitas, ita quod unus pater et alter filius, iam esset proprietalum confusio. Et ideo, si hoc non decet nec congruit, videlicet proprietates confundi in Trinitate; videtur, quod multitudo hominum non haberet congruitatem ad unionem, quemadmodum natura singularis. Non ita congruit, totam speciem, sive individuorum multitudinem assumi a Filio Dei, sicut congruit, ipsam assumi in natura singulari.
Respondeo: Dicendum, quod absque dubio non ita congruit, totam speciem, sive individuorum multitudinem assumi a Filio Dei, sicut competit ipsum assumere in natura singulari 10; et hoc tum ratione ipsius unionis in se, tum ratione reparationis nostrae, tum ratione exaltalionis naturae assumtae. — Ratione unionis in se magis congruebat, quod assumeret unam naturam quam plures, sicut decens erat, unum uniri uni, et Unigenitum Patris fieri Unigenitum matris, ut sic per unionem nalurae nec fieret recessus ab unilate, nec fieret confusio in personali proprietate.
Ratione vero reparationis nostrae magis congruebat, quia unio fiebat propter mediatorem. Mediator autem unus est, ut reducat ad unitatem et 8 August., X. Confess. c. 43. n. 68: Mediator ille Dei et
concordiam Deum et hominem. Si enim plures essent, aut unus sufficeret, aut non. Si sufficcret, tunc alii superfluerent. Si non sufficeret, iam imperfectus mediator esset. Unde sicut Christus semel pro peccatis mortuus est, quia una oblatione consummavit in sempiternum sanctificalos; ita semel et in unica natura debuit incarnari.
Ratione vero exallationis naturae assumtae ma- 3. gis congruebat, quia decebat illum hominem, qui Deus erat, sic exaltari, ut daretur ei nomen, quod est super omne nomen 2. Et quoniam illud « quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit »; sicut Deus est unus, qui non habet aliam naturam aequalem, sed summus est inter omnia, sic natura assumta unica est, cui non aequalur aliqua creatura, sed ipsa excellit inter omnia creata, tanquam cui dala esl omnis potestas in caelo et in terra $. — Concedendae sunt igitur rationes ostendentes, quod magis decens fuerit assumere unam naturam singularem quam totam speciem.
Ad illud vero quod obiicitur in contrarium, hominem, sicut totum corpus curari potest per cauterium, quod fit circa unum membrum; ideo non oportuit, assumi tolum genus humanum. — Nec valet illud quod obiicit de Damasceno: « Quod erat inassumtibile erat incurabile »; loquitur enim de assumtibili in se, vel in suo simili; sic tota humana natura assumta fuit in Christo, sicut patebit infra Et nihil in homine indigebat curatione, quod non sit assumtum a Deo in unitate personae.
Ad illud quod opponitur, quod tota humana
De natura assumta quoad Consequenter quaeritur de natura assumta quantum ad suarum partium integritatem. Et quantum ad hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum Christus assumserit veram carnem.
1 Hebr. 10, I i. Ibicl. 9, 28: Sic et Christus semel oblatus species fuit in praevaricatore; dicendum, quod non est simile, quia praevaricator corrupit et corruptionem transfudit mediante generatione carnali '-; Christus autem sanat per gratiam et mediante regeneratione spirituali; et ideo non oportet, quod illi qui curandi sunt, sint in carne Christi, sicut fuerunl in natura hominis primi. Suflicit enim renasci in Ecclesia per eius Sacramenta, in qua Christus regeneral filios virginitate integra.
Ad illud quod obiicitur, quod bonum est diffusivum sui in praecipuo effectu bonitatis; dicendum, (juod magnitudo diffusionis potest intelligi intensive, vel extensive; sed in eflectii bonitatis praeeipuo non oportet esse diffusionem bonitatis per extensionem, sed per intensionem. Unde quanto maiora sunt dona, tanto paucioribus communicantur. Et quia gratia unionis est maxima in termino, ita quod non potest esse maior nec cogitari; hinc est, quod uni singulari naturae debuit communicari.
Ad illud quod obiicitur, quod missio in mentem non respicit unam personam tantum; clicendum, quod non est simile, quia missio in mentem attenditur secundum effectum gratiae inhabitantem, quae communis est omnibus iustis; sed missio Filii in carnem esl secundum gratiam unionis, quae facit, hominem esse Deum. Quamvis autem congruum sit, quod multis communicet iustitiae bonitatem, non tamen convenit, quod multis comnmnieet divinitatis nomen et dignitatem. Decet enim Deum habere multos servos et filios adoptivos, sed non decet, multos homines esse naturales Dei fllios sive deos, vel, ut proprius loquar, esse Deum vel Dei Filium unigenitum 8.
partium inlegritalem.
Secundo quaeritur, utrum Christus habuerit veram animam rationalem.
Tertio quaeritur, utrum Christus assumendo carnem humanam habuerit speciem communem.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christus assumserit veram carnem. Et quod sic, probatur:
Per illud quod dicilur Lucae ullimo: Palet videte; quoniam spiritus carnem et ossa non habet: si ergo Christus post resurrectionem veram carnem habuit, necessario sequitur, quod ante.
Item, Damascenus 2: « Quod erat inassumtibile erat incurabile»: ergo quod fuit curabile fuit assumtibile, et quod fuit curatum fuit assumtum; sed non tantum anima, sed etiam caro receperunt per Christum curationem: ergo etc.
Item, non nascitur homo ex homine nisi ex carne; sed Christus natus et conceptus fuit ex Maria Virgine: ergo veram ex ea traxit carnem.
Item, caro vera est necessario de vera constitutione hominis: ergo si Christus caruit vera carne, caruit vera humanitate; et si vera humanitale caruit, caruit vero sanguine et vero pretio redemptionis 4: ergo tota fldes nostra est inanis. Quod si hoc dicere est haereticae impietatis, haereticum est et verae fidei adversarium ponere, Christum non habuisse veram carnem humanam.
Sed contra: 1. Ad Galatas quinto 6: Caro concupiscit adversus spiritum; sed in Christo non fuit aliqua concupiscentia vel inordinatio: ergo nec vera caro.
"2. Ilem, Ioannis lertio 6: Qui de terra est de terra loquitur; qui de caelo venit super omnes est. In hoc autem assignatur differentia Christi ad alios homines; sed alii homines de terra sunt, quia corpus eorum est de terra: ergo corpus Christi non fuit de terra nec de aliis elementis, sicut alia corhumanam.
Item, unio praesupponit in unibili rationem imaginis — unde creatura irrationalis non habet in se congruitatem ad unionem — sed humana caro non habet in se imaginem Dei, quia illa est in superiori portione rationis: ergo non videtur, quod a Verbo Dei habeat assumi.
Item, excellentior est gratia unionis quam fruilionis; sed fruitio non convenit ipsi 8 carni: ergo multo minus nec unio ad deitatem: ergo Christus non assumsit veram carnem.
Ifem, unio facit communicationem idiomatum 9; sed caro Christi non recipit communicationem idiomatum quantum ad proprietates divinas, caro enim non est Deus: ergo non videtur, quod sit unita vel assumta a Verbo Dei. Christus veram humanam carnem verumque corpus humanum habuit.
Respondeo: Dicendum, quod circa hoc fuit triinconveniens; et dum voluerunt Deo reddere laudem apparenter, in blasphemiam inciderunt veraci- 8 Edd. Chrisli. Mox pro deitatem codd. G H L N T U V Z
ter. Ponere enim, quod Christus carnem habuit l phantasticam, est perfecto attribuere imperfectionem, et veritati deceptionem. Si enim verum corpus non habuit, perfectus homo non fuit. — -Item, si verum corpus non habuit, vere passus non fuit: ergo cunctos credentes in eum decepit. Si igitur hoc dicere est Deum impie blasphemare, patet, quod manifestus error est ponere, quod veruni corpus non assumsisset -.
Et ideo alii dixerunt, quod Christus verum cors. pus habuit et veram carnem; sed caro illa non fuit terrestris, sed caelestis. De caelo enim carnem illam attulisse Christum dixerunt, quia non decebat ipsum habere carnem peccatricem, tum quia concupiscit adversus spiritum, tum etiam quia auctorem habet diabolum. Et hunc suum errorem munire volunt per illud primae ad Corinthios decimo quinto 3: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis; et per illud quod dicitur loannis tertio: Qui de caelo venit super omnes est. — Sed hic ersecundum quod sacra Eloquia lestantur, fuit ex semine David secundum carnem, qui natus fuit de Maria Virgine, quae fuit de stirpe David. — Repugnat autem veritati reparationis, quia, si non habuit carnem terrestrem. sed caelestem, non habuit passibilem: si etiam non habuit carnem terrestrem 5, non habuit carnem de nostro genere; et si haec vera sunt, nec vere patiebatur, nec homo per ipsum vere redimebatur. Si ergo haec duo impietatis sunt et blasphemiae, planum est, quod iste modus dicendi falsus est et haereticus c.
Et ideo est tertius modus dicendi verus et cavere carni nostrae in natura consimilis. — Non enim decebat in ipsa veritate mvenire deceptionem et oculorum ludificationem, quia veritas non novit fallere. Ner decebat in perfeclissimo Dei Filio invenire imperfectionem, quia perfectissimus non novit deflcere; et ideo, sicut apparebat. sic verum corpus et perfectum de nostro genere et de utero beatae Virginis 1 Cod. U habuerit. Mos pro perfecto eodil. F II 0 U perassumsit verissime. — Et concedendae sunt rationes hoc ostendentes.
Ad illud ergo quod primo obiicitur in contrariums, dicendum, quod illud verum est de carne, in qua viget fomes concupiscentiae, et talis caro est peccatrix; talis autem caro fuit in Adam post peccatum et in posteris concupiscentialiter genitis. Sed talis caro non fuit in Adam ante peccatum, nec in Christo, qui non fuit conceptus in libidine, sed Spiritus sancti virtute; et pro tanto dicitur eius caro esse caelestis et venire desursum, quia assimilatur altitudini humanae naturae, quae fuit in Adam quantum ad privationem omnis immunditiae.
Et per hoc palet responsio ad sequens obiectum. Non enim dicitur Christus venire de caelo, quia caro eius descenderit de caelo, sed quia missus est a Patre; caro enim formata est secundum divinam operationem carens originali peccato et omni rebellione. Et in hoc erraverunt impii Manichaei, sicut superius ostensum est in secundo libro; quia crediderunt, quod caro terrestris de sui natura repugnaret spiritui, tanquam haberet ortum a Deo malo; et in hunc errorem inciderunt, quia nescierunt distinguere inter vitium et naturam.
Ad illud quod obiicitur, quod unio praesupponit rationem imaginis in suo unibili; dicendum, quod boc verum est vel in se, vel in ratione annexi; et quamvis caro humana in se non habeat rationem imaginis, tamen unita est animae factae ad imaginem Dei.
Ad illud quod obiicitur, quod excellentior est gratia unionis quam fruitionis; dicendum, quod verum est per comparationem ad idem, utpote ad animam, quae Deo fruitur et Deo unitur, quia excellentior est gratia unionis quam fruitionis et eam praesupponit; tamen respectu corporis secus est, quia gratia fruitionis non est nata esse in corpore sive circa corpus, cum ponat solum habitum creatum, qui habet habilitare potenliam cognoscitivam. Sed gratia unionis in corpore non ponit alicuius habitus collationem, sed solum substantificationem ipsius corporis assumti in persona divina, sicut in hypostasi, quae quidem est ex mera et gratuita bo- 7 Post perfeclum codd. G H K Z inserunl el.
nitate Dei; et propterea non sic repugnat nec sic est extranea, sicut gratia fruitionis.
- Ad illud quod obiicitur de communicatione idiomatum, dicendum, quod, sicut infra patebit, idiomata non communicantur ipsi naturae assum-
I. Conclusiones iniius et seq. quaeslionis sunl de fide, ut seu rationalem, ipsum corpus vere per se et essentialiter in-
Secundo quaeritur, utrum Christus assumserit animam rationalem. Et quod sic, videtur.
Malthaei vigesimo sexto 2: Tristis est anima usque ad mortem.; sed si non haberet animam rationalem, non tristaretur: ergo etc.
Item, in symbolo Athanasii: « Perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens »: ergo etc.
Item, Christus mortuus fuit; sed mors illa non fuit per separationem divinitatis a carne: ergo fuit per separationem animae a carne: ergo habuit animam 3.
Item, Christus descendit ad inferos et tertia die resurrexit a mortuis: aut ergo ratione animae, aut ratione corporis, aut ratione divinitatis. Ratione carnis non, quia illa remansit in sei.mlcro; ralione divinitatis non, quia illa non potest mutare locum: ergo ratione animae: ergo etc.
Sed contra: 1. loannis primo: Verbum caro factum est; ibi Ioannes sufficienter exprimit mysterium incarnationis: ergo nihil addendum est: ergo videtur, quod solam carnem assumsit.
Ilem, unio divinae naturae ad humanam ditae, vel partibus eius, sed communicantur ipsi rei naturae. Nam haec est falsa: Filius Dei est caro, vel anima rationalis, quamvis haec sit vera: Filius Dei est homo. formantem, assumsisse ex lempore in virginali thalamo ad uni- — Dionys. Carth., hic q. 5. — Biel, hic q. unica. citur incamatio; sed denominatio semper debet fieri a digniori; et cum anima dignior sit carne, et incarnatio non dicatur animatio, sed potius incarnatio: ergo videtur, quod anima non sit assumta a Verbo.
Item, unio respicit peccati originem; sed originale habet ortum a carne: ergo videtur, quod Filio Dei carnem suffecerit assumere ad humani generis reparationem.
Item, « natura non facit per plura quod potest facere per pauciora »; sed in Christo divina persona potens erat in actum intelligendi et amandi et viviflcandi, cum ipse Filius Dei non careat voluntate nec intelligentia nec vita: ergo videtur, quod Christus non habuerit rationalem animam.
Chrislus assumsit veram animam cum suis potentiis vegetabili, sensibili et rationali.
Respondeo: Dicendum, quod circa hoc fuit triplex modus dicendi, et duplex fuit haereticus, et tertius catholicus.
Quidam namque dixerunt, sicut Eunomius,
quod Filius Dei assumsit carnem sine anima, quia divinitas erat ei in loco animae; et cum Verbum Dei vivificaret ipsam carnem. non indigebat alio spiritu vivificante. — Sed cum divina natura nullo modo possit esse forma perfecliva corporis. quia Deus nullius est forma perfectiva sive constitutiva; nullo etiam modo possit habere passiones tristitiae et doloris: impossibile est hoc dicere, quod Christus vixerit vita creata et dolores et mortem senserit, et non habuerit animam.
Et ideo fuit alius modus dicendi, quod Christus modi est anima sensibilis; anima autem ralionali non indiguit. quia ad ceteros actus partis intelleclivae sufficiebat virtus personae increatae 2. — Sed iste error adhuc pessimus est, quia si Christus animam rationalem non habuit. animam rationalem a peccato non redemit. — Et iterum, si animam rationalem non habuit, verus homo non fuit, quia non habuit honiinis complementum. Et hoc dicere absque dubio est erroneum 5.
Et ideo est tertius modus dicendi verus et catholicus, quod Christus assumsit verum corpus et e veram animam cum suis potentiis vegetabili, sensibili- et rationali. — Et ratio huius est, quia Christus assumsit humanam naturam. ut esset mediator Dei et hominum. Et quia perfectus mediator, ideo perfectus Deus et perfectus homo; et quia perfectus homo non est, nisi habeat corpus cura omnibus membris et animam cum omnibus potentiis: ideo omnia haec assumsit. Rur&us,. quia perfectus mediator fuit, ideo perfectus comprehensor fuit et perfectus viator, perfectus in contemplatione et perfectus in actione, perfectus in operatione et perfectus in passione. Et ad omnia haec sequitur, quod habuit veram substantiam animae. — Unde concedendae sunt rationes hoc ostendentes.
Ad illud ergo quod primo obiicitur de oP- verbo loannis, dicendum, quod illud dictum est per synecdochen, et caro accipitur ibi pro tota natura 1 Gregor. Nysss., loc. cit. (col. 330) Ulem arg. habel. — humana. — Et si tu quaeras, quare ipse usus est illa synecdocbica locutione? dicendum, quod hoc ideo fecit, quia natura assumta nobis est nolior ex parte substantiae corporalis quam spiritualis. Et ideo, quia cognitio nostra incipit ab his quae sunt nobis magis nota s, mysterium unionis humanae nalurae cum divina magis descripsit ex parte carnis. — Alia etiam ratio potest reddi: quia in assumtione carnis clauditur assumtio animae rationalis. Si enim assumsit quod minus ad assumtionem erat idoneum et magis ah assumente distabat, multo magis assumsit illud quod magis erat idoneum et magis conveniebat.
Et per hoc patet responsio ad sequens, quare incarnatio potius dicitur quam animatio; fit enim denominatio a parte notiori et ab ea parte, in qua magis implicatur ratio totius. — Et quod dicitur, quod denominatio debet fieri a digniori; dicendum, quod hoc verum est, nisi alia ratio interveniat.
Ad illud quod obiicitur, quod unio ordinatur contra peccali originem; dicendum. quod si origo peccati sit a carne tanquam a deferente et sua infectione animam inficiente; nunquam tamen est in carne nisi ab anima, nec traductio carnis ex carne est nisi per virtutem animae; et ideo curatio non tantum debebat respicere carnem, sed et animam, immo principalius animam quam carnem. Et propterea non suffecit assumere solam carnem.
Ad illud quod obiicitur, qund persona Verbi sufficit ad vivificandum et regenerandum carnem per intellectum et voluntatem; dicendum. quod elsi personae Verbi conveniat vivificare per modum efjficientis, non tamen convenit vivificare per modum formae perficienlis, et hoc ratione summae perfectionis, quae est in Deo, propter quam non potest esse alicuius pars constitutiva 8; et ideo secundum humanam naluram Christus formam creatam habuit completivam et sic certissime credendum est, Christum assumsisse et veram carnem et veram animam rationalem 9.
Utrum Christus habuerit cum Tertio quaeritur, utrum Christus habuerit cum aliis communem speciem. Et quod sic, videlur.
Ad Philippenses secundo: In similitudinem hominum factus: si ergo communitas speciei attenditur secundum assimilationem in forma humanitatis, videtur, quod Christus in forma speciiica conveniat cum aliis hominibus.
Item, genitus est eiusdem speciei cum generante in generatione univoca; sed Christus genitus fuit ex beata Virgine: ergo est eiusdem speciei cum ea.
Item, anima rationalis, unita carni, constituit hominem eiusdem speciei communis; sed in Christo fuit anima rationalis unita carni: ergo Christus habuit speciem communem cum aliis.
Item, in Christi incarnatione natura humana exaltala est et reparata; sed hoc non esset, si Christus non haberet cum aliis hominibus speciem communem: ergo etc.
Sed contra: 1. Ioannes Damascenus, et habetur jn littera: « In Domino Iesu Christo non est communem speciem accipere».
Item, Magister in littera 6: « Natura non sic accipitur in Christo, sicut cum dicitur: una est natura omnium hominum»; sed cum dicitur: una est natura omnium hominum, dicitur esse una unitate speciei: ergo non videtur, quod in Christo sit accipere unam naturam, cum qua cum aliis communicat tanquam in specie speciflca.
Item, «species, ut dicit Boethius 7, dicit totum esse individuorum »; sed humanitas non dicit totum esse Christi: ergo Christus non continetur sub homine tanquam individuum sub propria specie.
Item, forma specifica accipitur ab eo quod nobilissimum et perfectissimum est in res; sed nobilissimum et perfectissimum in Christo non est natura creata, sed increata; sed penes naturam increatam non est accipere speciem communem cum aliis hominibus: erso nullo modo. hominibus communem speciem. Christus ralione humanae nalurae habuit communem speciem cum aliis hominibus, non autem ratione utriusque naturae, scilicel divinae et humanae.
Respondeo: Dicendum, quod species dicit formam, et non quamcumque, sed formam totius, hoc est formam compleclentem tolum esse. luxta quod dicit Boethius, quod « species est totum esse individuorum »: et Avicenna el alii etiam philosophi in hoc concordant. Forma ergo specifica communis dupliciter potest intelligi: aut secundum praedicationem, aul secundum constitutionem. Secundum praedicationem homo dicit formam communem Petro et Paulo; secundum constitutionem homo dicit formam, quae simul respicit animam et corpus, et quae resultat ex coniunctione animae cum corpore. Anima enim et corpus concurrunt ad unam essentiam constituendam. Et hinc est, quod eonstilutus ex anima et corpore habet unam 10 formam specificam, communem sibi et aliis sic constitutis per praedicationem; communem nihilominus partibus constituenlibus per quandam informalionem et completionem.
Cum ergo quaeritur, utrum in Domino Iesu Christo sit communem speciem accipere; hoc dupliciter potest intelligi: aul ratione naturae assumlae, aut ratione utriusque, humanae scilicet et divinae. Si ratione humanae naturae, sic est communem speciem accipere Christi ad alios homines: quia, sicut in aliis hominibus ex coniunctione animae ad carnem per modum perflcientis et informantis resultat forma humanitatis, sic et in Christo. El ideo isto modo est accipere in eo communem speciem, lam per praedicationem quam etiam per constitutionem. — Si autem loquamur de Christo ralione divinae naturae et humanae, sic in Domino
Iesu Christo non est accipere communein speciem, quia divina natura non unitur humanae ad unius essentiae constitutionem; ideo ex coniunctione divinitatis ad humanitatem in Christo nulla resnltat forma communis vel universalis, in qua possit aliis assimilari. Et ideo Damascenus dicit, subiungens in eadem auctoritate, quod « in Christo non est communem speciem accipere, quia nec factus est nec aliquando fiet alius»; subaudiendum est: qui conimunicet cum eo in forma una ex hoc, quod dicitur Christus. Aliter enim sua ratio non valeret, quia, esto quod esset unus solus homo, sicut est unus solus sol, adhuc esset in eo communem speciem accipere 2. — Uno igitur modo est in Christo speciem communem accipere, et alio modo non; quia, cum sit in eo triplex substantia, ex coniunctione duarum, videlicet animae et carnis. resultat una forma specifica, in qua cum aliis hominibus communicat. — Et sic procedunt rationes, quae inducuntur ad primam partem.
- Ex coniunctione vero divinitatis ad natu-
Consequenter quaeritur de natura assumta quantum ad medii necessitatem. Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum caro assumta fuerit a Verbo mediante spiritu humano.
Ulrum corpus unitum fuerit Verbo Circa primum sic proceditur et quaeritur, ulrum corpus unitum fuerit Verbo mediante spiritu lmmano sive anima. Et quod sic, videtur:
I. Primo auctoritate Damasceni, quam Magister pro species (i. e. forma) specijira subsliluil speries sprriulissimn.
S. Bonno. — Tom. III. ram creatam nulla omnino forma resultat; et quantum ad hoc intelligitur verbum Damasceni el Magistri, qui dicunt, quod non est una natura Christi, sicul omnium hominum.
Ad illud vero quod obiicitur, quod species dicit tolum esse individuorum; dicendum, quod verum est eatenus, qua est individuum contentum sub illa specie. Christus autein est individuum contentum sub specie humana ratione naturae creatae, non ratione naturae increatae.
Ad illud quod ultinio obiicilur, quod species specifica accipitur penes illud quod nobilissimum est et perfectissimum in re; dicendum, quod verum est, loquendo de illis, secundum quae res habet esse in genere; Christus autem secundum divinam naturam non ponitur in aliquo genere, sed solum ratione naturae creatae 4. Sic igitur concedendum est, quod Christus assumsit veram carnem et veram animam, et haec unita, prout concurrunt in unius speciei specialissimae veritatem.
Secundo quaeritur, utrum assumla fuerit a Verbo mediante habitu gratuito.
Tertio quaeritur, utrum tota humana natura assumta fuerit mediante Spiritu sanclo. mediante spiritu humano sine anima. inducit in littera: « Unitum est carni Verbum Dei per medium intellectum».
Itein, Gregorius: «Carnem deitas mediante anima suscepit ». — Secundum Porphyr., de Praedicab. c. de Specie. homo respe-
Item, Augustinus hoc ipsum ad Volusianum: « Animam rationalem et per ipsam corpus humanum aptavit sibi».
Ilem, hoc ipsum videtur ratione. Extrema multum distantia non uniuntur nisi per medium aliquod; sed corporeum creatum et corruptibile, et increatum incorporeum et incorruptibile sunt maxime distantia: ergo uniuntur per aliquod medium, quod quidem sit creatum et incorporeum. Sed talis est spiritus rationalis 2: ergo etc.
llem, maioris dignitatis est esse unitum divinitali quam esse glorificalum; sed corpus non est habile ad glorificationem nisi mediante anima: ergo nec ad unionem.
Item, circumscripta anima, corpus humanum minus est nobile, quam sit brutalis spiritus, quia subslantia spiritualis dignior est corporali; sed animal brutum non habet congruentiam ad unionem 4 ergo nec corpus humanum per se ipsum. Si ergo congruentiam habet, hoc est mediante spiritu vel intellectu.
Sed contra: 1. Deus est intimus omni creatusibi corpus humanum, videtur, quod non uniat sibi mediante spiritu.
Item, magis unitur medium cuilibet extremorum quam extrema ad invicem: ergo si divinitas unitur carni mediante anima, ergo magis unitur divinitas animae quam carni, et caro magis unitur animae quam Deo. Sed hoc est falsum, quia anima uniebatur carni separabiliter, divinitas inseparabiliter, et ita illa caro erat Dei, sicut anima Dei: ergo relinquitur idem quod prius.
Item, soluto medio solvuntur extrema: ergo si Deus unitur carni mediante anima, facta separatione a carne, fit separatio a divinitate. Sed hoc est falsum, quia in morte anima a carne recessit; Deus autem carnem, quam assumsit, nunquam dimisit: ergo videtur, quod anima mediante carnem non assumserit.
Item, Deus non organizavit nec formavit carnem illam mediante anima: ergo si eadem virtute assumsit, qua formavit, et ita immediate assumsit, sicut immediate fecit; non videtur, quod assumserit mediante spiritu rationali. Verbum fuit unituin carni mediante creato spiritu, non quasi anima sit medium colligantiae, sed lantum ut est medium congrueniiae.
Respondeo: Dicendum, quod cum quaeritur, utrum caro assumta fuerit a Verbo mediante spiritu humano; hoc dupliciter potest intelligi, secundum dium colligantiae, et esl medium congruentiae. Medium colligantiae est per quod extrema ligantur ad invicem, sicut duo corpora ad invicem coniungunlur, interveniente glutino. Medium vero congruentiae dicitur ralione cuius congruum est, aliqua duo extrema perduci ad aliquam unionem, sicut mulier nobilis mediante nobilitate congruentiam habet, ut sit sponsa regis; cum tamen rex sibi unitur, magis unitur sicut coniugi quam sicut nobili.
Si ergo intelligitur de medio colligantiae, tunc quaeritur: utruin Verbum unitur carni mediante spiritu creato? Respondendum est, quod non, pro eo quod immediate et inseparabiliter Verbum unitur tam carni quam animae; et ideo non cadit ibi anima medium quasi glutinum vel vinculum inter corpus et Deum. — Si autem intelligatur de medio congruentiae, sic absque dubio concedendum est, quod caro unitur ipsi 10 Verbo mediante spiritu creato. Non enim erat congruum, quod Dei Verbum, quod est vita, acciperet corpus nisi viviflcatum; nec conveniebat, eum qui est Spiritus immortalis, uniri corpori, nisi viviflcato spiritu immortali, unde illud corpus esset idoneum ad incorruptionem. Et hoc est quod dicitur in litlera, quod « incommutabilis et invisibilis Veritas per spiritum animam, et per animam corpus, totum hominem, sine sui contagione susciperet». Et accipitur spiritus pro superiori portione animae, sicut dicit Magister, quae maiorem convenientiam habet cum Deo; anima vero pro inferiori parte animae, secundum quam viviflcat corpus. Et per haec duo nihil aliud datur intelligi, quam illud corpus congruum esse ad unionem, quod quidem habet per animam viviflcari el per spiritum ad perpetuitatem et incorruptionem ordinari. — Et quia rationes, quae ad primam partem inducuntur, pro- Sent. d. 37. a. I.- q. 2. — In flne arg. pro spiritu cod. aa
cedunt secundum medium congruentiae, ideo sunl concedendae.
Ad illud ergo quod primo obiicilur in conop- trarium, quod Deus est intimus creaturae corporali, ergo non unitur spintu medianle; dicendum, quod ratio illa procedit de medio distantiae vel colligantiae, quod quidem non est ibi reperire; non autem obviat medio congruentiae. Quamvis enim sit intimus per modum essendi potentialiler, essentialiter, praesentialiter in onini creatura; non tamen congruum est, ul quamlibet assumat in unitatem personae, sicut supra visum est, sed eam solam, quae est ad eius imaginem, vel quae cum sua imagine habet compositionem.
Ad illud quod obiicitur, quod non magis unitur Deus animae quam carni, immo aeque immediate utrique unitur; dicendum, quod verum est inuneiliatione, secundum quam privat medium quae! privat medium faciens congruere; quia plus congruit unioni substantia rationalis, quae est ad eius imaginem, quam substantia corporalis.
I. Uoctrina Ss. Patrum a Mngislro (hic c. 2.) relata, quod
Ad illud quod obiicitur, quod soluto medio solvuntur extrema; dicendum, quod illud non habel veritatem de medio congruentiae; sicut patet, cum aliquis accipit in:t uxorem aliquam ratione pulcritudinis, non tamen ab ea separatur, pulcritudine recedente; sic et in proposito intelligendum est. — Praeterea, anima non recedebat a corpore simpliciter, sed solum ad tempus; et corpus illud ex prima coniunctione sui ad animam dispositionem ad incorrnptionem habebat; et ideo propter separationem ipsius animae congrnitatem ad unionem non amittebat; et ideo, quamvis anima separarelur a carne, non 4 oportebat, divinitatem a carne separari.
Ad illud quod obiicitur, quod Deus non formavilcarnem illam mediante anima; dicendum, quod etsi teneat hoc de medio per modum causae non tenet tamen de medio per modum conguentiae. Quamvis enim anima non fnerit causa corporis effectiva, tamen ex communicatione corporis cum anima potuit esse aliqua congruentia ad unionem cum divina natura.
Secundo quaeritur, utrum anima fuerit assumla a Verbo mediante aliquo habitu graluito. Et quod sic, videtur.
Auguslinus in decimo tertio libro de Trinitate: « In rebus per tempus ortis summa gratia est, quod Deus in unitatem personae, nullis praecedentibus meritis, homini copulatur »: ergo videtur, quod Dei Filius uniatur animae mediante aliqua gratia sive dono gratuito.
Item, Auguslinus: « Quidquid convenit Filio Dei per naturam, convenit filio hominis per gratiam»: ergo videtur, quod unio Verbi et animae fiat mediante aliquo dono gratiae.
Item, perfectius est Deus, cum est cum aliquo, per unionem quam per inhabitationem; sed si Deus in nullo habitat nisi mediante aliquo dono gratuito 3, ergo non videtur, quod animam assumat, nisi mediante aliquo habitu vel gralia disponente.
Item, plus est, animam uniri Verbo quam frui Deo; sed anima Christi non fruitur Deo, nisi mediante aliquo habitu gloriae, per quam fit deiformis: ergo videtur, quod nec uniatur ipsi Verbo, nisi mediante aliquo habitu gratiae, cuius deiformitas superexcellat deiformitatem gloriae.
Item, unio est relatio; sed nulla relatio introducitur in esse nisi per introductionem alicuius absoluti, quia « in ad aliquid non est motus per se 5 »: si ergo Deus assumit aliquam animam, quam prius non assumsit, cum hoc non sit secundum mutationem sui, quia est immutabilis, nec secundum mutatationem animae de non-esse in esse, quia haec mutatio est creatio; restat ergo, quod hoc erit mediante infusione alicuius gratiae nobilissimae.
Item, uniri divinae naturae in unitatem personae, hoc excedit omnem naturam creatam; sed cum creatura aliqua ordinatur ad aliquod, quod est supra naturam suam, indiget habitu adiuvanle et elevante: ergo videtur, quod anima uniatur divinae naturae aliquo habitu gratiae mediante.
Sed contra: 1. Omnis gratia, quantum est de aequaliter respicit tres personas, cum sit totius Trinitatis effectus: ergo si habitus gratuitus faceret 1 Cap. 49. n. 24. In testimonio allato textus originalis pro uniri personae Filii Dei, eadem ratione et personae Patris et Spiritus sancti; sedconstat, quod persona Patris et Spiritus sancti non sunt unitae illi animae in unitatem personae 6: ergo illa unio non fuit alicuius gratiae.
Item, omnis habitus gratuitus dicit quid creatum; sed omne creatum est in inflnitum Deo inferius: ergo per nihil creatum efficitur homo Deus. Sed per unionem factum est, ut homo esset Deus 7: ergo non videtur, quod illa unio fleret aliquo habitu gratuito.
Item, si illa unio fieret aliquo habitu gratuito, cum corpus non sit illius gratiae susceptibile, ergo corpus non esset unibile; sed corpus est unibile et unitum: ergo non videtur, quod unio fiat animae ad Deum per habitum medium.
Item, intelligamus, quod Deus assumeret unam animam gloriosam et ipsam deponeret; planum est, quod anima illa et ante unionem et in unione et post unionem non haberet nisi habitum gloriae: si ergo habitus ille communis est creaturae unitae et non unitae, videtur ergo, quod unio divinitatis ad animam non flat aliquo habitu gloriae mediante. Nec alium habitum supra huncestdare: ergo non videtur, quod anima uniatur Verbo mediante aliquo habitu gratuito. Anima Clwisti non fuit assumta a Verbo mediante aliquo habitu gratuito, cooperante per modum causae.
Respondko: Dicendum, quod cum quaeritur, utrum anima uniatur ipsi Verbo mediante aliquo habitu gratuito, hoc dupliciter potest intelligi: aut quod ille habitus in illa unione teneat rationem congruentiae, vel rationem causae. Si ita, quod teneat rationem congruentiae, sic concedi potest, quod anima unitur ipsi Verbo mediante habitu creato 8, quia non decet ipsam Verbo uniri, nisi assimiletur habitu perfectae deiformitatis. Unde anima Christi 5 Aristol., V. Phys. lext.- 10. (c. 2.). Cuius verbi explicanon tantum fuit grata in instanti unionis, sed etiam glorificata super omnes animas beatas, quia non decet animam Dei l carere deiformitate.
Si auteni intelligatur unio illa fieri mediante habitu gratuito, ita quod ille habitus respectu uniorespicit tres personas; unio autem illa respicit unam solam. — Rursus, unio illa facit, hominem esse conformem Deo et acl Deum, quia gralia est influentia a Deo exiens et ad Deum reducens 3; sed haec unio facit, hominem esse Detim; et ideo nullus habitus creatus potest hoc efficere, nec per collationem alicuius boni creati fit, ut homo sit Deus, sed per hoc, quod ipsa persona Verbi se ipsam facit humanae nalurae hypostasim et suppositum. Hoc autem non facit secundum mutationem factam in se, sed secundum mutationem factam in natura assumta. Illa autem mutatio in natura assumta fuit in ipsius naturae formatione, ita quod careret personali distinctione 4 in genere proprio et inniteretur personae divinae. — Sed quia hoc totum Deus gratuita bonitate facit, ideo maxima gratia dicitur esse in unione divinae naturae ad humanam; non quia illa unio perficiatur vel compleatur per aliquam influentiam creatam, sed quia fit per gratuitam Dei bonitatem, simul coexistenle influentia doni gratuiti ad vongruitatem, non ad causalitatem.
Unde rationes, quae ostendunt, quod non fiat unio illa medianle aliquo habitu gratuito, sunt concedendae; quoniam ea via procedunt, secundum quod dicitur aliquid fieri per habitum gratuitum cooperantem per modum causae; sicul homo iustificatur medianle gratia informante el meretur mediante caritate movente et regulante.
- Ad duas igitur auctoritates Auguslini adductas de gratia unionis dicendum, quod large accipitur ibi gratia, non pro habitu animam informanle, sed pro eo quod gratis accipitur et superexcellit terminum 6 naturae; et sic potest dici, factam magnam gratiam corpori, dum assumtum fuit a persona Verbi. Et ita ex hoc non sequitur, quod unio illa Verbi ad animam fiat mediante aliquo habilu gratuito.
- Ad illas duas rationes de inhabitatione et fruilione dicendum, quod non est simile, quoniam inhabitatio Dei in anima et fruilio ipsa ponit aliquem actum, qui fit ab anima, respectu cuius 1 Cod. K quia non decebat animam Christi. gratia infusa est causa, et ad quem habilitatur anima medianle gratia, et in quem exit, cum a gratia est adiuta et regulata. Non sic autem est de unione; quoniam natura humana unitur divinae absque actu suo et solum se habet ibi per modum passivi, et non activi; et ideo non sic indiget per habitum adiuvantem et regulantem dispositione, quae quidem sit principium illius unionis.
o. Ad illud quod obiicitur, quod relatio non inlroducitur nisi per aliquam mutationem. factam in aliquo absoluto; dicendum, quod verum est; sed quemadmodum duae lineae possunt intelligi uniri in puncto et continuari, ita tamen, quod non sit mutatio in altera linearum nisi per hoc, quod amittit discretionem unitatis; sic intelligendum est, quod si Deus assumeret aliquod individuum hominis in esse constitutum et gratia informatum, solum amitteret personalem discretionem per unionem cum ipso Verbo in unitale personae. In assumtione autem illius nalurae, quam Filius Dei assumsit de Virgine, simul fuit formatio et unio; et ideo nunquam fuit in illo homine quantum ad humanam naturam personalis discretio; hoc enim faciebat unio ipsius cum Verbo 8. Et propterea non sequitur ex hoc, quod unio in unitate personae fie'ri habeat mediante aliquo habitu gratuito. Assumtio enim proprie respicit illam naturam, quamvis congrue non habeat fieri absque gratia.
- Ad illud quod ultimo obiicitur, quod uniri divinae naturae superexcellit 9 gradum creaturae; dicendum, quod verum est; et ideo concedendum est, quod talis unio ex gratia fit; sed tamen non sequitur ex hoc, quod fiat per donum gratiae creatae, quia omne donum creatum est hac unione inferius.
Unde si quaeratur, utrum gratia unionis dicat tia unionis dici illud, per quod efficitur anima gralis congrua ad unionem; et sic dicit donum gratiae creatae, per quod anima habuit excellenter deiformitatem. Alio modo dicitur gratia unionis gratia effecliva unionis; et sic dicit donum gratiae increatae. Tertio modo potest dici gralia unionis ipsa unio gratuita, sive gratis facta; et sic ex parte divinae naturae dicit quid increatum, ex parte humanae naturae dicit quid creatum, non absolutum, sed relatum; et sic patet totum.
6 Cod. V donum.
p. 111. disp. 2. q. 5.), hanc interpretationem esse omnino alie-
Utrum Verbum unitum sit Tertio quaeritur, utrum Verbum sit unitum humanae naturae mediante Spiritu sancto. Et quod sic, videtur:
Quia unio Verbi increati ad carnem est similis unioni verbi intelligibilis ad vocem; sed verbum intelligibile non unitur voci nisi mediante spiritu vel flatu spirato, qui est vehiculum verbi, sicut dicit Damascenus: ergo nec Verbum unitur carni, nisi mediante Spiritu sancto.
Item, omnis unio voluntaria est mediante amore, sicut dicil Dionysius quia «amor nihil aliud est quam vis unitiva »; sed unio Verbi ad humanam naturam est voluntaria: ergo est mediante amore; aut ergo mediante amore creato, vel in- 1 Libr. 1. de Fide orthod. c. 7. Cfr. ibid. c. 13. el II. c. 21; nisi S. Thomam, hic q. 2. a. 2. quaestiunc. 2. naturae mediante Spiritu sancto. creato. Non mediante amore creato, quia amor creatus non potuit facere illam unionem; ergo mediante amore increato; sed amor iste est Spkitus sanctus: ergo unio in humana natura facta est mediante Spiritu sancto.
Item, maior est unio divinarum personarum ad invicem, quam naturae assumentis et assumtae; sed persona Patris et Filii nectuntur Spiritu sancto: ergo multo fortius natura humana unitur divinae mediante Spiritu sancto.
Item, remotiora coniunguntur per propinquiora; sed inter personas tres propinquior est nobis persona Spiritus sancti, sicut vult Hilarius et Augustinus — nam omne donum et omnis usus 4 Hilar., II. de Trin. n. I. et 35; August., VI. de Trin.
doni est ex Munere — ergo videtur, quod persona Filii non uniatur humanae naturae nisi mediante persona Spiritus sancti.
Sed contra: 1. Si persona Verbi unita est hunaturae mediante Spiritu sanclo, ergo Spiritus sanctus est unitus humanae naturae: ergo sicut Filius est incarnatus, ita et Spiritus sanctus.
Item, magis unitur medium extremo quam extremum extremo: ergo si unio Verbi ad humanam naturam est mediante Spiritu sancto, magis est facta unio in persona Spiritus sancti quam in persona Verbi; sed hoc est falsum: ergo etc.
Item. in unione divinae naturae cum humana non potest esse unitas essentiae, sed personae: ergo necesse est, quod illa unio fiat mediante una persona; sed Filius et Spiritus sanctus non conveniunt in persona: ergo impossibile est, Filium uniri humanae naturae mediante Spiritu sancto in unitate personae.
Item, infinita est distantia in persona Spiritus sancti, sicut in persona Filii; sed quandocumque aliqua sunt in aequali distantia respectu eiusdem, unum non est medium uniendi alterum, pro eo quod medium plus appropinquat extremis, quam extrema sibi invicem: ergo videtur, quod persona Verbi non habeat uniri mediante persona Spiritus sancti.
c o n c lu s i o. Verbum non est unitum animae humanae medianle Spiritu sancto ul vinculo interveniente, sed ut principio efjicienle et per modum approprialionis.
Respondeo: Dicendum, quod cum quaeritur, utrum persona Verbi habeat uniri humanae natun- rae mediante Spiritu sancto, hoc dupliciter potest intelligi: aut ita, quod illa unio fiat mediante Spiritu sancto, sicut vinculo interveniente; aut ita, quod fiat sicut principio efficiente. Si primo modo i- intelligatur, sic non habet veritatem. pro eo quod persona Verbi per se unitur humanae naturae, non persona aliqua medianle. Nequaquam enim persona Spiritus sancti intercidit media inter personam Verbi et naturam assumtam. — Si autem unio illa intelli- 2 gatur fieri mediante Spiritu sancto 2 sicut principio efffciente, per modum cuiusdam subauctoritatis et appropriationis: sic veritatem habet; incarnatio enim Verbi fuit a Patre et a Filio mediante Spiritu sannalionis opus appropriari debeat Spiritui sancto. Nunc autem est quaestio, utrum unio Verbi fiat mediante Spiritu sancto sicut vinculo interveniente. Ad hanc quaestionem respondendum est, quod hoc falsum est et non intelligibile, sicut ostendunt rationes ad hoc inductae.
Ad illud vero quod obiicitur in contrarium, quod verbum intelligibile unitur voci mediante spiritu; dicendum, quod similitudo est inter creaturam et Creatorem, ita tamen, quod maior reperitur dissiniilitudo; unde quodam modo est simile et quodam modo non. In hoc inquam est simile, quod sicut mens format vocem exteriorem mediante spiritu; sic Deus Pater formavit carnem assumtam mediante Spiritu sanclo. In hoc est dissimile, quia spiritus est vehiculum verbi; non sic Spiritus sanctus personae Filii. Nusquam enim est persona Spiritus sancti, ubi non sit persona Verbi; et ideo quantum ad hoc similitudo non potest nec debet attendi.
Ad illud quod obiicilur, quod unio voluntaria est mediante amore; dicendum. quod unio luntaria dicitur dupliciter: aut quia est a voluntate, aut quia est secundum voluntatem. Illa unio, quae est voluntaria 5 a voluntate, est mediante amore sicut efficiente; illa vero, quae est voluntaria secundum voluntatem, illa habet fieri mediante amore sicut glutino coniungente. Dico igitur, quod unio Verbi ad humanam naturam est voluntaria, quia est a voluntale; sed non est voluntaria, quia fit secundum conformitatem voluntatum, sed potius secundum coniunctionem naturarum in una persona. Et ideo non sequitur, quod talis unio fiat mediante Spiritu sancto sicut vinculo interveniente, sed potius sicut principio efficiente.
Ad illud quod obiicitur, quod divinae personae nectuntur mediante Spiritu sancto; dicendum, quod non est simile: quia nexus duarum personarum attenditur secundum productionem personae unius per voluntalis fecunditatem, ita quod inter illas personas et earum nexum est distinctio personarum. Non sic autem est in proposito, quia duae naturae concurrunt iu unitatem personae.
Ad illud quod obiicitur, quod propinquior est nobis persona Spirilus sancli; dicendum, quod dictum est per appropriationem, non quia persona Spiritus sancti magis accedat ad naluram creatam quam persona Verbi, sed quia tantum procedit, ita quod non producit aliam personam; et procedit per modum fecunditatis voluntatis. Et quoniam omnes creaturae productae sunt voluntarie et ex divina
Dlb. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et quaeritur primo de hoc quod dicit: Omnia quae in noslra nalura plantavit, Dei Verbum assumsit. Sed contra: Deus plantavit in primo homine immortalitatem: ergo assumsit immortalitatem; quod falsum est, quia mortalis fuit. — Item, in natura nostra plantavit utrumque sexum, scilicet femininum et masculinum: ergo utrumque assumsit; quod similiter falsum est.
Respondeo: Dicendum est, quod quaedam plantavit Deus in natura nostra, quae respiciunt ipsius constitutionem; quaedam, quae respiciunt statum et accidentalem dispositionem. Cum ergo dicitur, quod omnia assumsit quae plantavit, omnia dicit ibi quae sunt de ipsius constitutione. — Cum ergo ipse arguit contra hoc de immortalitate et sexus distinctione, non instat secundum veritatem, sed propter praedicati commutationem paralogizat vel sophistice instat 5; et per hoc patent illa duo obiecta.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit contra haereticos: Si visibilia munda visibilibus immundis inquinari non possunt, quanto magis immutabilis veritas. Videtur enim ratio illa non valere. Quamvis enim radii solis non inquinentur ex foeditate illuminabilis, anima tamen, quae spiritualior est, inficitur ex coniunctione carnis 6. — Praeterea, Filius Dei est passibilis propter assumtionem carnis passibilis, ergo simililer factus est carnalis; sed spiritus foedatur et inficitur, quando carnalis efficitur: ergo 1 Cod. bb ct Vat. subiiciunt hoc. liberalitate; hinc est, quod persona Spiritus sancti dicitur nobis magis appropinquare. Et ideo secundum quandam appropriaupnem, concedi potest, quod unio illa fiat mediante Spiritu sancto, cum sit gratuita, Spiritu sancto, inquam, efficiente secundum appropriationem, non interveniente tamen secundum personalem discretionem 3. videtur, quod haereticus verum dixit in hoc, quod dicebat, divinitatem ex sui societate cum carne maculari.
Respondeo: Dicendum, quod exemplum illud contra haereticos et ratio est bona et efficax. Radius enim a rebus foedis non inquinatur propter hoc. quia non communicat in materia transmutabili nec etiam ab eis dependet. Si ergo Veritas multo magis a rebus foedis distat et est independens, necessario sequitur, quod multo minus est contaminabilis. — Nec valet illud de anima, propter hoc quod anima,etsi sit spiritualis, habet tamen a corpore dependentiam et inclinationem.
Ad illud vero quod obiicitur, quod Filius Dei passibilis factus est; dicendum, quod illud verum est propter communicationem idiomatum 8, non quia patiatur secundum divinam naturam, sed secundum naturam assumtam. — Et similiter potest concedi, quod sit carnalis, secundum quod carnalis nominat naturam, sed non secundum quod nominat vitium, quia suscepit carnis passibilitatem, non vitiositatem 9. Cum ergo obiicit, quod spiritus inficitur, cum carnalis efficitur; dicendum, quod non valet, quia obiicit de carnali, prout sonat in vitium.
Dtjb. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod caro non fuit prius concepta et postmodum assumta. Videtur enim falsum, quia quod non est non potest assumi; sed caro, quae nondum concepta est, nondum est: ergo non est assumtibilis: ergo necesse est, quod caro prius concipiatur, quam assumatur. — Item, non est assumtio nisi 'carnis iam organizatae; sed ante organizationem praecedit formatio, formationem praecedit consolidatio, consolidationem conceptio: ergo a primo, ante assumtionem est conceptio.
Respondeo: Dicendum, quod est loqui de conceptione quantum ad ordinem lemporis et quantum ad ordinem naturae. Si loquamur quantum ad ordinem nalurae, sic prior est conceptio quam assumtio, sicut illae rationes ostendunt. Si autem quantum ad ordinem temporis, sic non decet nec oportet, ipsum esse; non, inquain, oportet 3, quia utrumque fuit per virtutem inflnitam, quae subito poluit facere; non decuit, quia mulier non carnis frusttim, sed virum debuit cirrumdare in angelica annuntiatione. IUud autem melius patebit in sequenti distinctione, ubi Magister inquirit istam quaestionem.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit circa finem: Angelo annunlianle et Spirilu adveniente, mox in ulero Verbum caro. Incarnatio enim excellentius opus est quam gratiae infusio; sed graliae infusio non flt per angelicam annuntiationem: ergo nec incarnatio. — Item, Deus vicinior erat beatae Virginis cordi per gratiam quam angelicae menti — unde Bernardus: « Virgo creditur exaltata super oinnes ordines Angelorum » — ergo potius debuit transire il_ luminatio per beatam Virginem ad Angelum quam e converso.
Est igitur quaestio: quare conceptionera Filii Dei praecessit angelica annuntiatio? — Quaeritur etiam, de quo ordine Angelus ille fuerit. Non enim videtur fuisse de superioribus Angelis, quia dicit Dionysius, quod «qui praeeminent usum exterioris offlcii nunquam habent». Nec de inferioribus, quo- 1 Cod. N omillil ante. niam illi mysterium incarnationis ignoraverunt et per Ecclesiam didicerunt. Unde quaerit Isaias sexagesimo tertio: Quis est iste, quivenit de Edom? sicut exponit Gregorius.
Rjespondeo: Dicendum, quod incarnationem debuit praecedere angelica annuntiatio, sicut hominis praevaricationem praecessit diabolica tentatio, ul sic ordo reparationis correspondeat ordini praevaricationis. Unde sicut diabolus tentavit mulierem, ut eam pertraherel ad dubitationem, et per dubitationem pertraheret ad consensum, et per consensum ad lapsum; sic Angelus nuntiavit Virgini, ut nuntiando excitaret ad fidem, et per fidem ad consensum, et per consensum ad concipiendnm Dei Filium per Spiritum sanclum 8. comprehensoris; et ideo voluntatem Domini clarius pro illo lempore agnoscebat, quia Deum videbat Angelus facie ad faciem, beata Virgo per speculum in aenigmate 9. — Rursus, Angelus erat Dei servus el minister: el beata Virgo electa est et praeelecta fuerat, ut esset Dei mater. Quia ergo congruum est nescientem erudire per nuutium intelligentem et cognoscentem voluntatem Dei; congruum est etiam, niinislruni fanmlari dominae suae: hinc est, quod decens et congruum fuit mysterium incarnationis per Angelum Virgini nuntiare L0.
Tertia etiam ratio corigruentiae potest assignari: quia incarnatio et humani generis redemptio non tantum faciebat ad reparationem lapsus humani, verum etiam ad reparationem ruinae angelicae; et ideo Angeli beati non debuerunt excludi. Unde sicut sexus muliebris non excluditur a cognitione mysterii incarnationis et eliam resurrectionis, sic etiam nec angelicus nuntius; immo utrumque Deus Angelo mediante nuntiat mulieri, incarnationem scilicet beatae Virgini, et resurrectionem Magdalenae.
Et sic patet, quod decens fuit, ante incarnationera praecedere angelicam nuntiationem propter triplicem ordinem, videlicet reparationis generis humani, ministerii angelici et lapsus angelici restaurandi.
Quod ergo dicitur de gralia, quod non fit per angesed incarnatio, quae est principium lotius glorificationis, non per hominem debuit nuntiari, sed potius per Angelum 2. — Ad illud quod obiicitur, quod proximior erat Virgo Maria Deo quam Angelus; dicendum, quod verum est quantum ad gratiam eleclionis, sed non quantum ad gratiam comprehensionis.
Cap. I.
De came assumta, qualis ante fuerit.
Chapter 2 of 40