Distinctio VII
Secunda vero pars principalis dividitur in partes tres. In quarum prima locutiones praemissas explanat. In secunda vero auctoritates prius positas explanat, ibi: Determinant autem auctoritates, quae primae etc. In tertia vero alias auctoritates. quae videntur adversari, reducit ad concordiam, ibi: Sed his videntur adversari etc. Et illa pars in multas posset dividi partes secundum multas auctoritates, sicut in liltera patet.
Similiter tertia pars principalis dividitur in partes tres. In quarum priina explicat locutiones praemissas secundum tertiam sententiam. In secunda vero elicitex praemissis, quandam aliam locutionem non esse recipiendam, ibi: Et licel dicatur homo
Deus etc. In tertia vero et ultima ostendit, se in
Nota igitur, quod in tota parte ista has duas locutiones explanat: homo factus est Deus; et: Christus praedestinatus est esse Filius Dei.
Prima enim opinio concedit, quod Deus factus gratiam. — Secunda vero opinio concedit, quod Deus factus est homo, et e converso; quia Deus coepit esse subsistens in duabus naturis, et ex hoc factum est, ut subsistens in duabus naturis sit Deus. — Secundum tertiam opinionem dicitur: Deus factus est homo, et e converso; quia Deus accepit hominem, et ex hoc factum est, quod habens hominem est Deus.
Similiter prima opinio concedit, quod Christus praedestinatus esl esse Filius Dei; quia ille homo est r x
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa duo secundum duo genera locutionum,
quae in littera exponuntur.
Primo quaeritur de locutionibus exprimentibus
ipsam unionem.
Secundo quaeritur de locutionibus exprimentibus unionis praedeslinationem.
Circa primum sic procedituret quaeritur de hac
locutione: Deus est homo. Et quod sit vera, videtur:
- Per illud quod dicitur in Symbolo: « Deus homo unus est Christus»: Christus igitur et est Deus et est homo et est unus; sed quaecumque dicuntur de uno et de eodem secundum numerum, minus cnngrue hominis. Mox pro aeternaliter cod. A ab aeterno.
Circa primum quaeruntur tria. Primo quaerilur de hac locutione: Deus est Secundo vero quaerilur de hac: Deus factus Tertio quaeritur de hac: homo factus est Deus.
- Item, Bernardus in quinto ad Eugenium:
6 Athanasiuno. — De minori cfr. Aristot., VII. Topic. c. I. 7 Sive de Consider. c. 9. n. 21, quod teslimonium in tex-
Item, sicut superius ostensum fuit, illa unio terminatur ad unitatera personalem sive hypostasis; sed quotiescumque aliqua duo uniuntur in supposito, de se invicem in concretione praedicantur: ergo sicut Deus nominat divinam naturam in concretione, et homo similiter; videtur, quod ibi sit mutua praedicatio, ut dicatur Deus homo, et homo Deus.
Item, medium, quod optime iungit extrema, ad utrumque extremorum comparatur secundum habitudinem subiiciendi et praedicandi: si ergo Christus perfectus mediator est inter Deum et hominem, ergo Deus et homo talem habent habitudinem respectu eiusdem. Sed quae talem habent habitudinem respectu eiusdem dicuntur necessario de se invicem: ergo homo praedicatur de Deo, et Deus de homine.
Sed contra: 1. Maior est unitas personarum in divina natura, quam sil naturarum in Christo in una persona, quia, sicut dicit Bernardus: «Illa unitas arcem tenet super omnes unitates»; sed ratione unitatis nalurae non contingit dicere, quod una persona sit altera: ergo ratione unitatis personae non contingit dicere, quod Deus sit homo, et quod homo sit Deus.
Uem, magis conveniunt ea quae sunt eiusdem generis et uniuntur in natura et persona, quam quae sunt diversorum generum et uniuntur in persona tantum; sed anima et corpus sunt in genere substantiae et uniuntur in uno homine, qui est eiusdem naturae et unius personae; divinitas autem et humanitas non sunt eiusdem generis nec uniuntur in unitatem 4 naturae, sed solum in unitatem personae: ergo cum haec sit falsa: anima est corpus, et e converso; ergo et haec: homo est Deus, et Deus esl homo.
item, cum dicitur: Deus est homo, aut homo praedicatur de Deo et de Petro univoce, aut aequivoce. Si univoce: ergo aliquid est univocnm Creatori et creaturae, quod est impossibile; si aequivoce: ergo non videtur Christus homo ad genus hominum pertinere, ex quo homo de ipso et aliis non dicitur uniformiter.
h. Item, cum dicitur: Deus est homo, aut homo praedicatur per se, aut per accidens. Si per se; et quod praedicatur per se dicitur de quolibet supposito: ergo quaelibet persona divina est homo. Si per accidens: ergo videtur, quod aliquid accidat Deo; quod omnino falsum est, sicut probatum est in primo libro.
o. Item, cum dicitur: Deus est homo, aut homo praedicatur de Deo absolute, aut relative. Si absolute: ergo dicitur de tribus, quia nomina absoluta dicuntur de tribus, sicut vult Augustinus, et haec dicunt substantiam. Si secundum relationem; sed omne relativum dicitur respectu alicuius: ergo homo dicitur respectu alicuius. Sed hoc est plane falsum: ergo non videtur, quod homo aliquo modo praedicetur de Deo.
Item, si homo praedicatur de Deo, aut est in plus, aut in minus, aut in aeque. Si in minus: ergo quilibet homo est Deus, et non convertitur; si in plus: ergo quilibet, qui Deus est, homo est; si in aeque: ergo redit idem inconveniens.
Ilem, hor nomen Deus aut supponit pro persona Filii, aut non. Si pro persona Filii supponit, eadem ratione et pro persona Patris: ergo si haec est vera pro persona Filii: Deus est homo, et haec pro persona Patris: Deus non est homo. Si vero non supponit pro persona Filii: ergo cum in illa persona facta sit unio, praedicta locutio erit simpliciler falsa.
Item, plus distat Deus et homo, quam homo et non-homo; sed Deus nunquam facit, quod homo
sit non-homo: ergo non videtur, quod possit facere nec per naturam nec per miraculum, quod haec sit vera: Deus est homo.
- Item, triplex est praedicandi modus: quod enim praedicatur de altero aut praedicatur per essentiam, aut per inhaerentiam, aut per causam. Cum ergo dicitur: Deus est homo, aut praedicatur per essenliam, et lunc Deus et homo erit eiusdem essentiae. quod est impossibile; aut per inhaerenliam, et tunc accidit Deo esse hominem; aul per camam, et tunc pari ratione poterit dici, quod Deus est lapis, quia ita est causa lapidis, sicut et hominis: nullo igitur modo videtur posse concedi, hominem de Deo posse praedicari.
c o n c l u s i o. Necesse est concedere, hominem esse Deum, et Deum hominem; haec tamen praedicatio esl per modum singularem.
Respondeo: Dicendum, quod secundum cathot. licam veritatem absque dubio necesse est concedere, hominem esse Deum, et Deum hominem, pro eo quod duae naturae ibi unitae sunt in unam personam. Quae autem in uno supposito uniuntur necessario de se invicem praedicantur, si accipianlur concrete, propter illam maximam, qua dicilur: «quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunl eadem»; per quam etiam fundari habel virlus syllogismi expositorii, quod probat Philosophus in libro Priorum 2, ea quae dicuntur de uno et eodeni, praedicari de se invicem. Si igitur unus est Christus, qui est Deus et homo, necessario oportet concedere, Deum esse hominem, et hominem esse Deum. Et hoc quidem attestantur Sanctorum auctoritates, et communiter fatentur doctores theologiae. — De modo tamen praedicandi diversi diversimode sentiunt.
Quidam enim dicere voluerunt, quod haec prae- — Et hic modus dicendi relabitur ad tertiam opinionem, quae dixit, hominem praedicari de Deo secundum habitum, quae etiam superius improbala est. Manifestum est etiam, quod illud non est sufficienter dictum, quia, si diceretur Deus esse homo, id esl habens hominem, eadem ratione dicere'ur caro, quia habet carnem, elpes, quia habet pedem.
1 Cfr. Alan. al> Insulis, Thoolog. Kegul. rogul. 12. et 18. scq<.
Et ideo alii dicere voluerunt, quod talis praedicatio est in recto, verumtamen nec est praedicatio formalis nec causalis nec accidentalis, sed per identitatem; et est sensus: Deus est homo, id esl, Deus est ille qui est homo; ille autem, qui esl homo, id est Filius Dei, de Deo praedicatur per praedicationem identitatis. — Sed nec adhuc illud plene solvit, quia quaelibet implicatio claudit in se praedicationem; et ideo, cum dicitur: Deus est ille qui est homo, adhuc conlingit quaerere de illa implicatione, quae est ex parle praedicati, ad quam praedicationem habeat reduci; et tunc vel oportet ire in infinitum implicando, vel oportebit 5 recurrere ad alium modum praedicandi.
Ut CUIl! dicitur: Deus est homo, hic est singularis modus praedicandi. Non enim est talis praedicatio per essentiam nec per causam nec per inhaerentiam, sicut ostendebat ratio ultima, sed est praedicatio per unionem; ideo enim homo praedicatur de Deo, quia unitur ei in unitatem personae. Et quoniam haec unio est singularis 6, non est mirum, si singularem modum exigit praedicandi. modos praedicandi consuetos, habet tamen in se veritatem, sicut ostendunt rationes ad hanc partem inductae. alia, quamvis illa unio sil excellentior: ergo sic et in proposito; dicendum, quod non sequitur. Unitas enim Trinitatis maior est quantum ad rationem similitudinis et conformitatis, non autem quanlum ad rationem mutuae praedicationis, pro eo quod illa quae conveniunt in una natura, non praedicantur de se ita mutuo, sicut illa quae concurrunt in unam personam, pro eo quod natura dicit quid commune, hypostasis dicit suppositum proprium j consequentia autem afurmativa tenet ab inferiori ad superius, non e converso. Unde cuicumque subiicitur iste homo, potest subiici homo; cuicumque subiicitur homo, potest subiici animal; sed e converso non sequitur: de quocumque praedicatur animal, praedicatur et honw; iinmo est ibi conser/uens. Ideo, quando una hypostasis subiicitur duobus, necesse est illa sibi invicem subiici, et sic per consequens praedicari. Quando autem una natura dici- 5 Codd. 0 II K X oportet.
tur de pluribus, non est necesse, illa de se invicem praedicari.
Ad illud quod obiicitur, quod anima et caro concurrunt in unam personam et naturam, non tamen praedicantur de se invicem mutua praedicatione; dicendum, quod non est simile duplici ex t. causa. Primum quidem, quia concurrunt in unitatem personae atque naturae tanquam partes constitutivae, quarum non est praedicari de lolo, nec per consequens de se invicem; non sic divina natura et humana, sicut in praecedentibus visum 2. est. — Alia est etiam ralio, quia anima et caro significant partes constitutivas in abslractione; Deus autem et homo non in abstractione, sed in concretione significant; et hac de causa possunt de se invicem dici, quamvis in abstractione de se invicem non praedicentur. Haec enim est falsa: Deitas est humanitas, sicut haec: caro esl anima. quamvis ista sit vera: caro est animala. — Intelligatur tamen sane quod dictum est, homo significari in concretione; concretio enim proprie dicta reperitur in terminis accidenlalibus.
Ad illud quod obiicitur, si homo praedicatur de Deo, aut praedicatur univoce de Deo, aut aequivoce; dicendum, quod proprie nec univoce nec aequivoce: non aequivoce, quia non est diversa hominis significatio, secundum quod dicitur de Deo et de Martino; univoce non, quia etsi homo retineat eandem significationem, cum dicitur de Deo et de Petro, alio tamen modo comparatur ad Petrum et Paulum, alio modo ad Deum. Ad Pelrum comparatur praedicatione formali et essentiali, ad Deum vero in unione personali; ideo ad neutrum praedictorum modorum possunt illae duae praedicationes plenarie reduci, licet aliquid possit ibi reperiri de uno praedictorum modorum, aliquid de alio 3.
Ad illud quod obiicitur, quod cum dicitur: Deus est homo, aut praedicatur per se, aut per acdens; dicendum, quod neutro modo, accipiendo proprie per se et per accidens: per se, inquam, non praedicatur, cum non sit essentialis habitudo unius ad alterum; per accidens non praedicatur, quia unum non est accidens alterius. Nec illud est inconveniens, quia talis modus praedicandi sub praedicta divisione non habet comprehendi 6. — Posset tamen dici, quod uniri humanae naturae ex parte Dei non dicit accidens, sed ex parte nalurae assumtae. Unde quodam modo talis praedicatio posset dici per se, quodam modo per accidens: per se, comparando divinam naturam ad personam, in qua est unio, de qua per se praedicatur; per accidens posset dici, humanam naturam comparando ad personam, cui habet uniri per gratiam 6.
Ad illud quod quaeritur, utru.m homo praeexplicita. Cum ergo dicitur: Deus est homo, homo praedicatur de Deo quodam modo absolute, quodam modo relative: absolute quantum ad privationem relationis extrinsecae; relative quantum ad positionem relationis intrinsecae. Est enim sensus: Deus est homo, id est, Deus est unitus humanae naturae unitate personae, ratione cuius homo de Deo, et Deus habet dici de homine.
Ad illud quod obiicitur, quod si praedicatur homo de Deo, aut praedicatur in plus, aut in minus, aut in aeque; dicendum, quod quoddam esl genus praedicationis, in quo praedicatum et subfectum se habent ut excedentia et excessa, ut cum dicitur: homo est albus; et sic est in proposito. Nam etsi homo dicatur de aliquo supposito Dei, non tamen dicitur de quolibet, nec e converso; sicut non omnis homo est albus, nec omne album est homo.
Ad illud quod obiicilur, quod sicut haec est vera pro persona Filii: Deus est homo, ita haecpro persona Patris esl vera: Deus non est homo; dicendum, quod non est simile; quia, sicut in primo libro 8 diclum fuit, iste terminus Deus partim habet naturam termini communis propter suppositorum pluralitatem, parlim naturam termini discreti propter formam incommunicabilem. Et ideo, quia naturam habet termini communis, locutionem potest reddere veram pro uno supposito; quia vero naturam 6 Cfr. supra d. 2. a. 3. q. 2. in corp. et in fine, et infra
habet termini discreli, ideo non refert, si praeponatur, vel postponatur ei negatio. Unde in negativa negatur pro omnibus suppositis, quamvis in affirmativa possil reddere locutionem veram pro uno solo. Et ideo haec est falsa: Deus non est homo; quia praedicatum removetur non tantum pro Patre, sed etiam pro Filio; et ex hoc necessario sequitur, quod affirmativa sibi opposita sit vera, haec scilicet: Deus est homo.
Unde si quaeratur: quanta est ista propositio: Deus est homo? respondendum est, quod partem
Secundo quaeritur, utrum haec sit admittenda: Deus factus esl homo. Et quod sic, videtur:
- Ioannis primo'1: Verbum caro factum est; sed caro, ut dicit Augustinus, non stat ibi pro parte, sed pro loto homine: ergo si haec est vera:
1 Propositiones ratione quantitatis i. e. exlensionis subhabet naturae indefinitae, partem nalurae singularis; et hoc est propter naturam termini subiecti. — quod in materia contingenti- praedicatum et subiectum se habent ut excedentia et excessa; et sic est in proposito; et praedicta propositio reduci habet ad materiam illam, sapit tamen aliquid de materia naturali propter hoc, quod illae naturae, quantum est de se, sunt ad invicem disparalae, per gratiam unionis sunt coniunctae, et quasi naturales factae 3. lutione ad 5. idem dicit, et rem et praedicationem in hac ma- Verbum Dei factum est caro, multo magis haec erit vera: Deus factus est Aomo.
item, in Symbolo: « Incarnatus... et homo factus est ».
Item, Augustinus: « Tanta fuit illa unio,
quod faceret hominem Deum, et Deum hominem »: ergo si unio illa fecit, Deum esse hominem, cum omnis activa inferat suam passivam, igitur Deus factus est homo.
Item, post incarnationem Deus est homo, et anle incarnationem non erat homo; sed quicumque modo est homo, et prius non erat homo, est faclus homo: ergo si Deus est huiusmodi Deus est factus homo.
Item, idem est humanari quod hominem fieri; sed haec simpliciter conceditur: Deus est humanatus 2: ergo simpliciter concedendum est: Deus factus est homo.
Sed contra: 1. Mutatum esse est superius ad 2. item, factum esse praesupponit fierii; et fieri ponit imperfectionem: ergo de quocumque est dicere factum esse, est dicere imperfectionem. Sed hoc dicere de Deo est falsum: ergo et ista est falsa: Deus factus est homo.
Item, quandocumque dicitur: hoc fil illud, terminus habet ralionem complementi respectu eius, circa quod fit; ut cum dicilur: homo fit albus, nolatur albedo esse complementum hominis: ergo cum dicitur: Deus fit homo, notatur fieri complementum Dei. Sed falsum est, quod homo aliquod complementum Deo tribuat: ergo praedicta loculio simpliciter erit falsa.
Item, adiectivum ponit rem suam circa suum substanlivum; sed hoc adiectivum factus, cum cadit circa subiectum et praedicatum, potius adiacet subiecto quam praedicato — quod patet, quia dicitur: Verbum est factum caro — ergo iste terminus factus ponit circa divinum suppositum rem suam: ergo praedicta locutio nominat aliquam factionem circa Deum. Sed hoc est falsum, cum nulla circa Deum possil esse factio vel innovatio: ergo falsa erit praedicta locutio.
Item, quandocumque praedicatur aliquid de aliquo cum determinatione non diminuente, potest praedicari simpliciter; sed iste terminus homo non diminuit de ratione eius quod est factus: ergo si haec est vera: Deus est faclus homo; haec erit 1 Pro huiusmodi edd. homo. vera: Deus est factus. Sed hoc est contra Symbolum 7, quod dicit, quod « nec factus nec creatus, sed genitus ». Haec locutio: Deus factus est homo, quocumque sensu accipiatur, vera est, licet semper habeat aliquid improprieiatis.
Respondeo: Dicendum, quod cum quaeritur de hac locutione: Deus factus est homo, iuxta illud quod consuetum est, praedicta locutio multipliciter est distinguenda, ex hoc quod illud participium potest ponere rem suam super totum, vel circa alterum extremorum absolute, vel circa unum extremum in comparatione ad allerum. — Si ponat rern suam, scilicet ipsam factionem, super totum, vera est locutio, et est sensus: Deus faclus est homo, id est, faclum est, ut Deus esset homo; et hoc quidem factum fuit in opere incarnationis. — Si autem ponat rem suam circa alterum extremorum absolute, utpote circa praedicatum, tunc est sensus: Deus factus est homo, id est, Deus est homo, qui quidem factus est sive productus; el hoc quidem verum est. — Si autem ponat rem suam circa unum extremum in comparatione ad alterum, sic estsensus: Deus factus est homo, id est, Deus fecit semetipsum hominem per humanitatis assumtionem. sicut homo facit semetipsum doctum per doctrinae acquisitionem.
Et primus quidem sensus est verus et consuetus secundum sensum communem, non tamen est secundum locutionis virtulem; quia hoc participium, quod est factus, cum sit masculini generis et adiectivum et adiective retentum, non potest ponere rem suatn circa copulatum, sed necessario ponil, quantum est de virtute sermonis, circa subiectum, vel circa praedicatum.
Secundus autem sensus verus quidem est et haberi potest per sermonis virtutem et proprietatem, est tamen praeter usum communem. Cum enim dicimus, quod Deus factus est homo, non volumus dicere, quod Deus sit homo, qui productus est, sed volumus exprimere ipsam incarnationem sive unionem divinae naturae ad humanam.
5 Aristol., XII. Metaph. text. 8. (XI. c. 2.): Omne mutatur
Tertius vero sensus habetur et secundum usum communem el secundum locutionis proprietatem, habet tamen in se aliquid proprietatis et aliquid improprietalis. Et hoc patet, quia, cum dicitur: iste factus est bonus, vel huiusmodi, hoc participium factus tria importat, videlicet anlecessionem ex parte subiecti, et inceptionem ex parte praedicati, et transmutationem ex parte utriusque, quantum est ex vi sermonis, pro eo quod factum esse implicat fieri. In proposito autem est reperire antecessionem ex parte subiecti, et inceptionem ex parte praedicati, sed non est reperire transmutationem in supposito Dei; et ideo faclus hic cadit a propria significatione quantum ad tertiam conditionem, nec importat transmutalionern, sed unionem; nec significatur, quod Filius Dei sil suppositum transmutationis, cum dicitur: Deus factus est homo, sed quod est suppositum naturae factae el sibi unitae.
Licet igitur praedictus sermo, quocumque modo accipiatur, aliquam habeat improprietalem; quia veritatem habet, nihilominus recipitur, quia in expressione fidei nostrae magis consideratur sermonis veritas quam sermonis congruitas. Ea enim, quae sunt fidei nostrae, ut dicit Auguslinus melius intelligimus quam proferimus; unde Gregorius dicit, quod « excelsa Dei balbutiendo resonamus ». — Concedendus est igitur sermo praedictus, et rationes, quae hoc ostendunt, quia veritatem astruunt.
- Ad illud quod obiicitur primo in contrarium, quod mutatum esse est superius ad factum esse; dicendum, quod verum est, secundum quod factum esse et fieri accipitur proprie; hoc autem est, cum dicit transmutationem circa ipsum suppositum. Non sic autem est in proposito, pro eo quod in incarnationis opere factum est, ut Deus sit homo, non.secundum aliquam transmutationem factam in Deo, sed secundum transmutationem factam in altero extremo
Tertio quaerilur, utrum haec sit concedenda: homo est factus Deus. Ft quod sic, videtur:
1, Primo auctonlate Augustini 9: « Talis fuit illa unio, ut faceret Deum hominem, et hominem Deum»: ergosi fecit hominem Deum, homo ergo factusestDeus.
1 Codd. A F II I L T U W aa hic incongrue inserunl enim.
Ad illud quod obiicitur. quod factum esse praesupponit fieri, et fieri dicit imperfectioneni; dicendum, quod fieri dicit imperfectionem circa illud quod dicit mutationem; in praesenti autem non dicit circa Deum mutationem nec imperfectionem, sed solum circa hominem; nec circa illum ponit imperfectionem praecedentem tempore, sed natura, quia ibi simul est fieri et factum esse
Ad illud quod obiicitur, quod terminus factionis est complementum; dicendum, quod illud verum est, quando illud quod notatur fieri circa principium, vel suppositum, facit aliquam innovationem 6 secundum aliquam proprietatem absolutam. Non sic autem est in proposito; quia, sicut iam dictum est, ex parte Dei non dicit nisi habitudinem unionis.
Ad illud quod obiicitur, quod factus, cum sit participium, ponit rem suam circa subiectum, ut cum dicilur: Verbum est factum caro; dicendum, quod etsi trahat nomen a supposito, tamen quia non respicit ipsum absolute, sed in relatione ad praedicatum, ideo non est necesse, quod ponat circa ipsum aliquid absolutum. Ideo ad veritatem sufficit, ut circa subiectum ponatur antecessio, et unio respectu praedicati. Et hoc quidem reperitur in proposito.
o. Ad illud quod obiicitur, quod ille terminus 8 homo non diminuit de ratione huius quod est factus; dicendum, quod verum est; non tamen licet inferre: est factus homo, ergo est factus; non propter diminutionem, sed propter denominationis mutationem. Non enim sequitur: iste est albus monachus, ergo est albus; non quia diminuat de ratione eius quod est albus, sed quia aliter deiwminat albus, cum dicitur cum adiuncto, aliter, cum dicitur absolute. Sic et in proposito intelligendum est, et hoc patet inspicienti
item, homo est Deus, et ante incarnationem non fuit Deus; et incarnatio est Dei operatio: ergo per incarnationem homo factus est Deus.
Item, sicut haec est vera: Deus est homo, ita eius conversa: homo est Deus: ergo pari ratione, sicut haec est vera: Deus factus est homo, haec erit vera: homo factus est Deus.
Item, nominem esse Deum est verum; aut est verum veritate aeterna, aut veritate temporali. Si veritate aelerna, ergo ab aeterno verum fuit dicere, hominem esse Deum; sed hoc est falsum: ergo etc. Si veritale temporali, ergo hominem esse Deum est temporale; et omne tale est factum: ergo factum esl, Deum hominem esse: ergo homo faclus est Deus.
Sed contra: 1. Subiectum fieri se habet per modum substantiflcantis et praecedentis ipsum terminum 2; sed homo respectu Dei neutro modo se habet: ergo haec est falsa simpliciter: homo esl factus Deus.
Item, cum dicitur: homo est factus Deus, aut homo tenetur ratione suppositi, vel ratione formae. Ratione formae non, quia non praedicatur Deus de homine ratione formae 3; si ergo est verum, intelligitur ratione suppositi vel hypostasis. Sed hypostasis illa est hypostasis Filii Dei, et illa est aeterna: ergo de illa est falsum simpliciter dicere, quod homo ratione illius sit factus homo-Deus.
Item, quia Deus factus est homo, Deus est homo novus, ergo a simili, si homo factus est Deus, homo est Deus novus sive recens; sed hoc est impossibile 4: ergo etc.
Item, communicatio est idiomatum 5, ergo si homo factus est Deus, Deus est factus Deus; sed haec est falsa: ergo et prima. Locutio: homo factus est Deus, falsa est, nisi in telligatur in hoc sensu: factum est, ut homo sil Deus.
Respondeo: Dicendum, quod praedicta locutio, qua dicitur: homo factus est Deus, distingui habet per hunc modum, quo distincta est praedicta: Deus est factus homo, ex eo quod res huius participii factus poni potest circa lotum, vel circa praedicatum, vel circa utrumque extremum. In primo sensu locutio est vera, et est sensus: homo factus conciusio i. est Deus, id est factum est, ut homo esset Deus; et hoc quidem verum est. — Si autem delerminet praedicatum, est sensus: homo est Deus, qui 7 fa- conciusio eius est; et hoc quidem falsum est. — Si autem cadat circa utrumque extrem.um et dicat ordinem subiecti ad praedicatum, tunc est sensus: homo factus est Deus, id est, qui prius erat homo factus est Deus posterius; et hoc quidem adhuc falsum conciusio 3, est, quia esse hominem nullo modo antecessit in illo supposito esse Deum, nec divinum esse aliquatenus inchoatur. cedi non polest nec debet: homo factus est Deus. Unde magis est impropria: homo factus est Deus, coroiiarium. quam haec: Deus factus esthomo, et rarius invenitur scripta. Si tamen alicubi legatur vel inveniatur, lunc secundum primum sensum est accipienda.
El per hoc patent obiecta ad utramque partem aq arBg. inducta. Unde rationes, quae ad primam partem inducuntur, procedunt secundum primam viam; aliter enim non concluderent, sicut patet. Rationes vero ad aliam partem inductae procedunt secundum alias duas vias, videlicet prout participium cadit inter extrema, vel prout determinat praedicatum, sicut patet aspicienti. citur, quod unio illa facit communicari idiomata; dicendum, quod ab hac generalitate excipiuntur tfotandum. illa nomina, quae important unionem. Unde non sequitur: divina natura assumsit humanam naturam, ergo homo assumsit humanam naturam; sic nec et in proposito sequitur. Cum enim dico, hominem esse factum Deum, dico, hominem esse Deo unitum? el tale idioma Deo non communicatur- per unionem pro eo quod ipsa unio inter unibilia importat diversitatem et distinctionem, et eam praesupponi oportet ad idiomatum communicationem; et ideo „ talia idiomata unionem importantia non sunt communicabilia. Et per hoc responderi potesl ad ultimum obiectum et consimilia.
Consequenter quantum ad secundum articulum quaerilur de locutionibus exprimentibns unionis praedestinationem. Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur., utrum haec sit concedenda: Filius Dei est praedestinatus.
Circa primum sic proceditur etquaeritur, utrum Filius Dei sit praedestinatus. Et quod sic, videtur.
Haec conceditur: Filius Dei est homo; sed omnis homo aut est praesritus, aut praedestinatus; sed Filius Dei non est homo praescitus: ergo praedestinatus.
Item, exceptis vocabulis importantibus unionem, necesse est, esse idiomatum communicalionem; sed vocabulum praedeslinationis unionem non importat, quantum est de se: ergo cum ille homo sit praedestinatus, et ille homo sit Filius Dei, necessario sequitur, quod Filius Dei sit praedestinatus.
item, magis repugnat temporale aeterno, quam aeternum aeterno; sed esse praedestinatum dicit quid aeternum sed esse conceptum et natum quid temporale; sed haec conceditur: Filius Dei est natus de Virgine: ergo et haec: Filius Dei est praedestinatus.
Ilem, nulli non convenil alicui nisi ex tempore, pro eo quod effectum dicit temporalem; sed simpliciter conceditur: Filius Dei est in carnem missus: ergo multo magis ista concedi debet: Filius Dei est praedestinatus.
o. Item, praedestinatio non est aliud quam praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro; sed Filio Dei Christo collata fuit gratia et gloria in tempore et praevisa sibi conferri ab aeterno; sed 1 Cfr. 1. Sent- lil. Magislri, d. XL.
Secundo quaeritur de hac: Filius Dei est praedestinatus esse homo.
Tertio vero quaeritur de hac: homo praedestinatus est esse Filius Dei. cuicumque convenit definitio, el definitum: ergo necesse esl Filium Dei concedere esse praedestinatum.
- Item, haec est vera: Filius Dei est praedestinatus, secunduin quod homo; sed ista determinatio homo non diminuit aliquid circa subiectum: ergo, ipsa subtracta, licet inferre, Filium Dei simpliciter esse praedestinatum. Cum ergo «ad verum non sequatur nisi verum6», videtur, quod locutio praedicta, scilicet Filius Dei est praedestinatus, tanquam vera sit concedenda.
Sed contra: 1. Origenes: « Praedestinatur qui nondum est; haec verba dicuntur propter illos qui in Unigenilum Dei impietatem loquuntur. Putant enim, eurn inter illos connumerandum esse, qui, antequam fierent, praedestinati sunt, ut essent»: ergo impium est dicere, Filium Dei esse praedestinatum.
± Item, super illud ad Romanos octavo: Quos praedestinavit, hos et vocavit; Glossa: « Praedeslinavil non existentes, vocavit ante aversos»: si ergo praedestinatio est non existentis, et Filius Dei semper exislit, nunquam videtur praedestimitus esse.
Item, praedestinatio de ratione nominis dicit antecessionem praedestinantis ad praedestinatum 9; sed Filium Dei nihil antecedit, cum sit aeternus: ergo nullo modo convenit ei inter praedestinatos connumerari.
Item, nullus semetipsum praedestinavit — sicut enim alius est qui creatur, alius est qui creat; sic et qui praedestinat, et qui praedestinatur — sed omnes, quotquot praedestinantur, a Filio Dei praedeslinanlur: ergo nullatenus est concedendum: Filius Dei est praedestinatus.
Locutio: Filius Dei est praedestinatus, non admillitur a theologis.
Respondeo: Dicendum, quod quamvis haec sit concedenda: Christus est praedestinatus, pro eo quod Chrislus nominat hypostasim in duabus naturis; et haec: Christus est praedestinatus, in quantum homo, ratione determinationis adiunctae; haec tamen communiter non recipitur: Filius Dei est praedestinatus. — Et ratio huius est propter repugnanliam intellectuum, quae quidem invenitur inter subiectum et praedicatum.
Reperitur autem ibi triplex repugnantia. Nam vocabulum praedestinationis circa praedeslinalum tria importat, videlicet habitudinem effectuum reet inchoationem quantum ad esse naturae, Et primum intellectum habet, quia descendit a verbo passivo; secundum vero intellectum habet, quia descendit ab actu dicente ordinationem ad flnem; tertium intellectum habet, quia componitur a praepositione dicenle antecessionem, sicut ab hac praepositione prae. — Econtra Filius Dei dicit illam personam ut causam, non ut effectum. Dicit etiam illam personam, prout competit illi filiatio per naluram, noD per gratiae donum. Dicit etiam illam personam ut aeternam, non ut habentem initium. Et sic expresse est repugnantia intellectuum inter subiectum el praedicatum. — Et potest isla repugnantia reduci ad triplex genus oppositionis, videlicet contradictionis, contrarielatis et relationis. Et propter hanc triplicem repugnantiam non admiltunt magistri praedictam locutionem. — Unde concedendae sunt rationes, quae sunt ad partem istam.
Ad illud ergo quod obiicitur primo in conimmo potius consonantia. Homo enim nominat naturam habilem ad unionem, non sic aulem hoc praedicatum praedestinatum Et ideo non sequilur ex hoc, quodsi Filius Dei est homo, quod propter 1 Codd. G lv Z bb praedestinat. hoc sit praescilus, vel praedestinatus, nisi addatur ei: secundum quod homo.
Ad illud quod obiicitur, quod communicatio idiomatum est in omnibus, exceptis nominibus unionem importantibus; dicendum, quod non solum sunt illa excipienda nomina, sed etiam vocabula illa, ex quibus consurgit intellectuum repugnantia; et tale est vocabulum praedestinationis et consimilia, sicut melius manifestabitur infra distinctione undecima B, ubi quaeritur, utrum haec sit concedenda: Filius Dei est creatura.
Ad illud vero quod obiicitur, quod magis repugnat temporale aeterno, quam aeternum aeterno; dicendum, quod verum est de eo quod est pure aeternum; de eo autem, quod est sic aelernum, quod de suo primario intellectu dicit et nominat aliquid temporale, non habet veritatem, maxime quando sic importat illud. temporale, quod directe habet oppositionem ad aeternum, sicut est hoc participium praedestinatus.
Ad illud vero quod obiicitur de missione, quod quamvis sit temporale, conceditur Filius Dei esse missus; dicendum, quod non est simile, quia, etsi mitti dicat quid temporale, tamen illud temporale non dicitur poni circa divinam personam, sed circa aliquid creatum; circa vero divinam personam ponil solam emanationem. Sed praedestinatio circa ipsum praedestinatum triplicem ponit intellectum, qui repugnat personae aeternae; et ideo, quamvis sane possil concedi: Filius Dei esl missus; non sane potest conredi: Filius Dei est praedestinatus.
b. Ad illud quod obiicitur, quod Filio Dei praeparata fuit gratia in praesenti et gloria in futuro; dicendum, quod etsi Christo praeparata fuit gratia 9 ratione humanae naturae, non tamen ratione divinae. Et ideo sicut prima locutio negatur, qua dicitur: Filius Dei est praedestinatus, nisi addatur determinatio, secundum quam et ratione cuius attendatur ipsa praedestinatio; sic neganda est alia locutio, in qua ponitur praedestinationis deflnitio, nisi addatur haec determinatio: secundum quod homo.
- Ad illud vero quod obiicitur, quod haec determinalio: secundum quod homo, non diminuit; dicendum, quod quamvis non diminuat de ratione praedeslinationis; fa.cit tamen, quod praedestinatio rem suam ponat circa hypostasim Christi ratione humanae naturae, non ratione divinae; et sic tollit repugnantiam intellectuum. Cum autem simpliciter infertur et dicitur: Filius Dei est praedestinatus; cum Filius Dei denominet personam Christi secun- 6 Arl. 2. q. I.
dum divinam naturam tantum, est ibi repugnantia intellecluum. Et ideo non tenet ille processus, non quia ibi esl paralogismus secundum quid et simdam restrictionibus communiler conceduntur, conlrarium tamen
Ulrum haec sit vera: Filius Secundo quaeritur de hac: Filius Dei est praedestinatus esse homo. Et quod sit vera, videtur:
Primo per Magistrum in liltera, qui dicit, secundum quamlibet trium opinionum esse concedendam.
Item, hoc ipsum videtur ratione. Tantum repugnat vel amplius Filio Dei fieri s, quanlum praedestinari; sed haec conceditur: Filius Dei est factus honio: ergo et haec: Filius Dei est praedestinatus esse homo.
Item, prophetia illa, qua dicilur Isaiae septimo: Ecce Virgo concipiet, dicitur esse prophetia praedestinationis: ergo quod Verbum caro fieret, sicut ex tempore fuit prophetarum et impletum, ita et ab aeterno praedcstinalnm: ergo sicut ex tempore factus est homo, ita et ab aeterno praedestinatus est esse homo.
llem, Filius Dei est homo aut per gratiam, aut per naluram; non per naturam: ergo per gratiam; sed omnis gratia, quaecumque datur alicui ex tempore, praeordinata fuit et praeparata ab aeterno; sed hoc non est aliud quam praedestinari: ergo videtur, quod haec: Filius Dei est praedestinatus esse homo, est concedenda. pliciler, sed quia ibi est paralogismus secundum accidens. Qaod enim convenit Christo ratione humanae naturae est extraneum ratione divinae. docente Durando. De aliis similibus locutionibus vide infra d. hic q. 4. — Dionys. Carlh., hic q. 3. praedestinatus est esse homo.
Sed contra: 1. Praedestinatio est respectu gratiae et gloriae, non respeclu naturae; sed esse hominem dicit praedicatum naturale, non donum gratuitum: ergo respectu illius nullus debet dici praedestinatus.
Item, necessario sequitur: iste praedestinatus est habere gratiam et gloriam, ergo est praedestinatus, ergo similiter sequitur: Filius Dei est praedestinatus esse homo, ergo est praedestinatus; sed haec est neganda: Filius Dei est praedestinatus, sicut ostensum est supra: ergo etc.
Item, praedestinatio dicit antecessionem non solum respectu termini, sed etiam respectu praedestinati; sed quamvis divina praevisio praecesserit humanam naturam, non tamen praecessit divinam personam: igitur sive dicatur absolute, sive respectu humanae nalurae, negandum est, Filium Dei praedestinalum esse: ergo falsa est praedicta locutio, scilicet: Filius Dei praedestinatus est esse homo.
Item, quicumque praedestinatnr, ad aliquod donum gratuitum praeparatur; sed Filius Dei cum factus est homo, nulla fuit facta gratia illi personae Filii Dei, sed solummodo generi humano: ergo videtur, quod nullo modo Filio Dei competat ista praedestinatio.
C 0 N C L U S I 0. Locutio: Filius Dei praedestinatus est esse homo, admitti potest, licet in uno sensu falsa sit.
Respondeo: Dicendum, quod cum hoc participium praedestinatus dicat antecessionem, tripliciter potest eam importare: vel respectu subiecti, vel respectu praedicati, vel respectu totius copulati. Si autem importet antecessionem respectu subiecti, tunc est sensus: Filius Dei est praedestinatus esse homo, id est, Filius Dei ante praevisus est esse homo, quam esset Filius Dei; et hoc modo falsa est praedicta loculio. — Si autem importet antecessionem respectu praedicati; tunc est sensus: Filius Dei praevisus est esse homo, id est, cognitus vel praevisus fuit esse homo, non antequam Filius Dei es- set, sed antequam esset homo. — Si autem importet antecessionem respectu totius dicli; tunc est sensus: Filius Dei est praedestinatus esse homo, id est, praedestinatum est, ut Filius Dei sit homo.
Sic igitur potest esse triplex sensus praedictae locutionis: et unus quidem falsus esl, duo autem sequentes sunl veri; et quantum ad istos duos sensus subsequentes recipitur praedicta loculio ab omnibus opinionibus, ut Magister dicit in liltera. Et ideo secundum hunc sensum concedendum est, ipsam esse veram.
Ad illud vero quod primo obiicitur in conop- trarium, quod praedestinatio est respectu gloriae et gratja6j non reSpeC_u naturae; dicendum, quod cum vocabulum praedestmationis per se profertur, claudit in se intellectum gratiae et gloriae, ut puta cum dicitur aliquis esse simpliciter praedestinatus. Cum autem additur ei determinatio exterior, solum retinet intellectum principalis significati, videlicel praeordinationis sive praevisionis. Unde cum dicitur: iste est praedestinatus habere gratiam et gloriam, praedestinatus tantum valet ibi quantum praevisus. Et est simile, cuin dicitur: cede; per se tantum valet quantum: locum da; sed cum dicitur: cede locum, cede habet solum intellectum alterius. Et ideo, cum dicitur: Filius Dei praedestinatus est esse homo, 1 In cod. bb verbum praevisus a secunda manu bene transpraedestinatus solum importat praevisionem vel ordinationem; et ideo importat solum generalem significationem. — Posset tamen dici, quod etsi esse minem de Filio Dei praedicet esse naturale, concernit tamen gratiam unionis; et ideo tale praedicatum non exit extra rationem praedestinationis.
Ad illud quod obiicitur, quodsi est praedestinatus esse homo, quod est praedestinatus; dicendum, quod non sequitur, quia, cum praedestinatus ponitur inter subiectum et praedicatum, potest dicere antecessionem tam respectu unius quam respectu alterius; sed cum per se praedicatur 3, dicit antecessionem respectu sicbiecti. Et ideo non sequitur: est praedestinatus esse homo, ergo est praedestinatus; sicut non sequitur: FiliusDei est praedestinatus, secundum quod homo, ergo est praedestinatus. Nec est simile de aliis, qui praedestinantur ad gratiam et gloriam, quia in eis praedestinatio non tantummodo dicit antecessionem respectu eius, ad quod praedestinantur, sed etiam respectu eorum, qui praedestinantur; non sic autem est in proposito.
Ad illud autem quod tertio obiicitur, quod praedestinatio dicit antecessionem respectu praedestinati; dicendum, quod verum est, quando simpliciler et per se de aliquo dicitur; sed quando in comparatione dicitur ad praedicatum aliquod, tunc potest dicere antecessionem respectu illius praedicati. Et hoc modo dicit in proposito; et ideo non cogit illa obiectio.
Ad illud quod ultimo obiicitur, quod quicumque praedestinatus est, ei fit aliqua gratia; dicendum, quod praedestinatio respectu eius importat gratiae collationem, respectu cuius importat anlecessionem. Cum autem dicitur: Filius Dei praedestinatus est esse homo, non conceditur, secundum quod praedestinatio importat antecessionem respectu subiecti, sed solum secundum quod importat respectu praedicati. Et ideo non nolatur, quod aliqua gratia fiat ipsi Filio Dei, sed filio hominis; et hoc quidem verum esl, et ideo illa obiectio et ceterae praecedentes non currunt nisi secundum illum sensum, secundum quem praedicta locutio non recipitur e.
Utrum haec sit concedenda: homo Tertio quaeritur de hac: homo praedestinatus est esse Filius Dei, utrum sit concedenda. Et quod sic, videtur.
Ad Romanos primo l: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute; sed hoc dicitur aut de fllio hominis, aut de Filio Dei; sed non de Filio Dei: ergo de fllio hominis.
Item, in Glossa: « Praedestinatus est Lesus, ut qui futurus erat in carne filius David, esset in virtute Filius Dei o; sed Lesus nominat illum hominem: ergo homo ille est praedestinatus esse Filius Dei.
Item, quanto maior est gratia, tanto maior secundum illam debet attendi praedestinatio; sed gratia unionis, per quam homo ille factus est Dei Filius, maxima fuit, quae simul in se continuit gratiam et gloriam: si ergo homo praevisus est Filius Dei esse per gratiam illam, videtur, quod praedestinatus est esse Filius Dei.
Item. praedestinatio non attribuitur Filio Dei propter antecessionem, quae quidem non convenit Filio Dei, secundum quod Deus; sed talis antecessio bene competit homini, secundum quod homo: ergo recte videtur, quod competat sibi praedestinatio. Ergo si non tantum datur illi homini gratia, per quam sit beatus, sed etiam, per quam sit Filius Dei; videtur, quod haec sit concedenda: homo est praedestinatus, ut sit Filius Dei.
Sed contba: 1. Si homo est praedestinatus esse Filius Dei, et Filius Dei est homo, ergo Filius Dei est praedestinatus esse Filius Dei; sed haec est falsa: ergo et illa, ex qua sequitur. Sequitur autem ex hac: homo est praedestinatus esse Filius Dei: ergo etc.
- Item, praedestinatio non est nisi personae: ergo si homo est praedestinatus esse Filius Dei, aliqua persona est praedestinala esse Filius Dei; aut igitur persona creata, aut persona increata; sed non persona creala, quia talem non est reperire in Christo: ergo persona increata. Sed personae mcreatae non convenit praedestinari 6: ergo videlur, quod non debeat recipi praedictus sermo, iste scilicet: homo est praedestinatus esse Filius Dei.
1 Vers i. — Paulo inferius post sed non de Filio Dei praedestinatus est esse Filius Dei.
Item, quicumque praedestinatur, antecedit illud, ad quod praedestinatur, tempore, aut nalura; sed homo nec tempore nec natura antecedit Filium Dei: ergo videtur, quod sermo praedictus non debeat concedi.
Item, cimi dicitur: homo est praedestinatus esse Filius Dei, aut hoc intelligitur, secundum quod homo, aut secundum quod Deus; non secundum quod Deus, hoc constat: ergo intelligitur, secundum quod homo. Sed quicumque est hunc praedestinatus, ab aeterno fuit praedestinatus: ergo secundum quod homo, fuit ab aeterno praedestinatus esse Filius Dei. Sed iste terminus homo supponit verbo de praeterito. ergo supponit pro praeterito: ergo si aliquis ab aeterno fuit praedestinatus esse Filius Dei, ab aelerno aliquis fuit homo; sed hoc est falsum: ergo et primum.
Ab omnibus recipitur locutio: homo praedestinatus est esse Filius Dei.
Respondeo: Dicendum, quod ista locutio dislingui habet per eum modum, per quem distincta fuit prius posita, ex eo videlicet, quod hoc participium praedeslinalus potest dicere antecessionem respectu subiecti, vel respectu praedicali, vel respectu totius copulali. Si dicat antecessionem respectu subiecti, vera est locutio, et est sensus: homo, antequam esset homo 9, praevisus est esse Filius Dei. — Si autem notet antecessionem respectu praedicali, falsa est locutio. Est enim sensus: homo praevisns est esse Filius Dei, antequam Filius Dei esset. — Si autem notet antecessionem respectu totius copulati, est vera. Est enim sensus: homo praedestinatus est esse Filius Dei, id est praedestinatum est, ut homo sil Filius Dei. Et iste sensus ab omnibus opinionibus recipitur; et ideo secundum communem locutionem concedi potest praedictus sermo. — Et concedendae sunt rationes, quae hoc ostendunt.
- Ad illud vero quod primo obiicitur in contrarium, quodsi homo est praedestinatus esse Filius petat plurimi codd. fquorum tamen aliqui a secunda antiqvii
Dei, quod tunc Filius Dei est praedestinatus esse Filius Dei; dicendum, quod non sequitur, quia, sicut praedictum est, quanlum ad vocabulum praedeslinandi non est communicatio idiomatum, immo est sophisma secundum accidens in praediclo processu. Non enim sequitur: divina praevisio praecedit Christum, secundum quod est filius Virginis, ergo secundum quod est Filius Dei.
Ad illud quod obiicitur, quod praedestinatio est respectu personae; dicendum, quod si est ratione personae s, non est ratione personalitatis, sed alicuius naturae. Et ideo non oportet ad hoc, quod sermo habeat veritatem, praedestinationem antecedere personam simpliciter, sed sufficit, si anlecedat eam ratione alicuius naturae. Et ideo, cum dicitur: homo est praedestinatus esse Filius Dei, non intelligitur, quod illa persona sit praedestinata nisi ratione humanae naturae. — Cum vero dicitur, quod persona aeterna non esl praedestinata; dicendum, quod verum est, secundum quod est aelerna; potest tamen ei convenire ratione naturae temporaliter assumtae s.
Ad illud quod obiicitur, quod praedestinatus anlecedit illud, ad quod praedestinalur; dicendum, quod verum est; et illud non habet instantiam, quando praedestinatio accipitur propne respectu gratiae et gloriae; in proposito autem nomen praedestinationis extenditur ad standum pro praevisione ratione determinationis adiunctae, secundum quod jn praecedenti problemate visum est. — Posset tamen dici, quod praedictum verbum intelligendum est, quando vocabulum praedeslinationis dicit an-
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram,et primo quaerilur de hoc quod dicitur: lnexplicabile esl mysterium huius unionis, quae non est ratio partium. Videtur enim in tali unione esse partem tecessionem non solum respeclu subiecti, sed etiam respectu praedicati; sic autem non est in proposito. Oportet etiam intelligere de re, ad quam quis praedestinatur non simpliciter, sed in comparatione a.d ipsum quod praedestinatur. Non enim oportet, quod ille qui praedestinatur, sit anle gratiam vel gloriam simpliciter, sed solum secundum quod est. in eo; et sic non habet instantiam in proposito. Nam si Filius Dei praecedat hominem, tamen non prius inest homini, quam homo sit; immo per naturam prius est humanitas, quam uniretur personae Verbi.
- Ad illud quod obiicilur, utrum homo sit praedestinatus esse Filius Dei, aut secundum quod est Deus, aut secundum quod est homo; dico, quod secundum quod homo; et sic fuit ab aeterno. Nec valet: ergo supponit pro praeterito. Hoc enim intelligilur de verbo praeteriti temporis, quod non habet vim ampliandi ad futurum. In his enim, quae habent vim ampliandi ad futura, pro eo quod claudunt in se actum de futuro, praedicta regula non habet locum 5. Et sic est in proposito, quia praedestinatio connotat praescientiam alicuius futuri; et ideo non oportet, istum terminum homo respectu talis praedicati supponere pro praeteritis. — Alia est etiam ratio, quare amplial ad omne tempus: quia praedestinatio non ponit rem suam in praedestinato, sed in praedestinante, sicut laus non in laudato, sed in laudante. Et ideo, sicut laus non tantum est de praesenti, sed etiam de praeterito et futuro; ita et praedestinatio praeterita potest esse de eo quod est futurum. Et ista clarescunt melius per ea quae in in primo libro dicta sunt. et partem; quia super Levitici quinto: Decimam partem etc. Glossa Hesychii: « Decima pars Ephi est humanilas Christi. Ephi autem mensura triuni modiorum significat Trinitatem ». Et sicut se habet signum ad signum, ila signatum ad signatum; sed signum est pars signi: ergo et signatum est pars secundum alios a. 433) sic scribit: Ephi autem mensura est
signali: ergo humanitas Christi est pars Chrisli. — Item, in Symbolo dicitur: « Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus »; sed anima et caro sunt partes hominis: ergo humanitas et divinitas sunt partes Chrisli; cuius contrarium traditur ibidem 2.
Respondeo: Direndum, quod pars multis modis dicitur. Uno modo dicitur pars communiter omne quod venit in compositionem alicuius, sive secundum realem compositionem, sive secundum rationem; et hoc modo illa quae cadunt in definitione, dicuntur esse parles rei notificatae. — Alio modo dicitur pars illud quod venit in constitutionem alicuius secundum rem et naturam, sive habeat quantitatem, sive non; et hoc modo anima pars est rei animatae. — Tertio modo dicitur pars magis proprie illud quod veoit in constitutionem alicuius secundum rem et naturam, et secundum quantitatem continuam, vel discrelam, sicut manus et pes est pars corporis, et binarins pars quaternarii. — Quarto moilo dicitur pars magis proprie quod venit in constitutionem alicuius realem, vel quantitativam secundum certam et cleterminatam mensuram, ita quod aliquoties sumta reddit totum; et ista pars dicitur aliquota, cui propriissime convenit intentio parlis.
Cum ergo quaeritur, utrum humana natura sit pars Christi; dicendum, quod si pars accipiatur conimuniler primo modo, potest concedi, quod sit pars. Si enim quis yelit notificare. quid sit Christus, dicet ipsum unam hypostasim in duabus naluris, divina scilicel et liuinana. Si autem pars proprie accipiatur, sic humana natura non dicitur pars Cliristi; et hoc modo inlelligilur verbum Magistri in littera. — Et per boc patet responsio ad obiecta; in talibus enim non est similitudo omnimoda 5.
Dub. II.
Itein quaerilur de hoc quod dicit Daniascenus: Non hominem deifwalum dicimus, sed Deum hominem faclum. Videtur enim falsum dicere. Sicut enim divina nalura humanae unita est, ita et humana divinae: ergo sicut dicimus Deum humanatum, ita et hominem deificalum. — item, in unione divinae naturae ad humanam divina natura non est imminula, sed humana est exaltata: ergo humana natura magis tracta est ad conformitatem divinae, quam divina ad conformitatem humanae: ergo polius debet dici in Christo humana natura deificata, quam divina humanata. Si tu dicas, quod denoininatio debet fieri a notiori; hoc non solvit, quia denominatio hon solum debel fieri a notiori, sed eliam a digniori. Si etiam dicas, quod esse humanatum praedicat habitum, sicut dicit tertia opinio 8; hoc non solvit: quia non tantum dicitur humanatus, sed dicitur factus homo: ergo si debemus dicere, quod homo est Deus, et Deus est homo; videtur, quod niilluin inconveniens sit dicere, hominem esse deificalum.
Hespondeo: Dicendum, quod hoc adiectivum humanalum non soluni praedicat habitum, sed etiam unionem. Unde nihil aliud est dicere, Deum esse humanalum quam carni unitum 9. Hoc autem quod est deificatum, elsi possit importare unionem, iniportat simul ordinem et antecessionem. Deificatum enim componitur a deitale et factum; unde deificatum, boc est factum esse Deum. Et quoniam humanitas divinitatem non antecedit, ideo Damascenus hanc non concedit, hominem esse deificatum 10.
Vel dicendum, quod Damascenus non negat simpliciter, sed quod non est ita propria: homo esl deificatus, sicut haec: Deus est factus homo. Nam ipse dicit, tertio libro: «Oportet scire, quod non secundum externiinationem naturae, vel confusionem caro deificata est. Tantum enim valet dicere, carnem esse deificatam, quantum deitati esse coniunctam». ideo non negat praedictam locutionem tanquam falsam simpliciter, sed non est ita propria, sicut eius conversa 12. — Posset etiam vis fieri in hoc, quod dico hominem, quia ex parte subiecti stat pro hypostasi, ex parle vero apposili pro 8 Vide hic lit. Magistri, c. 2. el supra d. VI. c. i.
forma; non sic auteni hypostasis huius hominis est deificala, cum semper fuerit Deus, sicut est humanala, cum non semper fuerit homo. — Et sic patet ulraque obiectio.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicitur, quod non dicitur homo dominicus, et videtur, quod sit concedenda, per illud quod habetur in libro Octoginta trium Quaestionum: «Monendum est, ut illa aeterna bona exspectentur, quae fuerunt in homine dominico», hoc enim intelligitur de Christo. Si tu dicas, hoc retractatum esse; obiicitur contra hoc: quia super primi libri Regum primo dicit Glossa Bedae: «Quis est iste homo nisi homo dominicus»: ergo si hoc potest dici de aliis hominibus, multo magis de Christo.
Respondeo: Dicendum, quod hoc nom en domi-
Cap. I.
Ati divina natura debeat dici nata de Virgine.
Post praedicta inquiri debet, utrum de natura divina concedendum sit, quod de Virgine sit nata, sicut dicitur in Virgine incarnata. Et videtur utique non debere dici nata de Virgine, cum non sit nata de Patre. i. Quae enim res non est. de Palre genita, non videtur de bere dici nata. De hoc Augustinus in libro de Fide ad ter secundum tempus et conceptus et natus ex Virgine». — Ista auctoritate videtur iusinuari, quod nanicus secundum communem usum dicitur dupliciter, scilicet possessorie et similitudinarie. Unde dicitur homo dominicus qui possidetur a Domino, vel qui est similis Domino. Et quia secundum utramque comparationem dislinctionem 4 dicit et disparationem eius de quo dicitur ad dominum, respectu cuius dicitur; cum Christus sit Dominus, non est, concedendum, Christum esse hominem dominicum; est enim ipse vere Dominus. — Et ideo hoc retractat Augustinus ostendens, quod potest masidetur et Domino assimilatur et a Domino causalur; et ideo sic retractal Auguslinus, quod hoc modo potest habere sanum intellectum.
Ad illud vero quod obiicitur de aliis hominibus, dicendum, quod non est simile; non enim est tanta disparatio illius hominis ad Deum, quanta est aliorum hominum 6. tura divina sit nata et concepta de Virgine. Sed si diligenter nolentur verba, potius de persona agi intelligitur, quae sine dubitatione el de Patre el de Matre nata esse dici debet.
Cap. II.
De gernina nativitate Christi, qui bis natus esl.
Chapter 7 of 40