Distinctio XII
in sexu muliebri.
In praecedentibus determinavit Magister de incarnatione Verbi in se. In hac vero parte determinat de ipsa incarnatione, prout ordinatur ad nostram redemptionem; et durat haec pars a principio huius distinctionis duodecimae usque ad vigesimam tertiam dislinctionem et continet undecim distinctiones, sicut et pars praecedens. Dividitur autem haec pars in duas. In quarum prima agit de his, secundum quae Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem. In secunda vero agit de ipsa redemptione, quae facta est per passionem, infra distinctione decima nona: Nunc quaeramus, qualiter per morlem ipsius etc. Et quoniam ordinatio incarnationis ad nostram redemptionem in quatuor consistit, scilicet in conformitate naturae, in plenitudine graliae in defectu passibilitalis et in usu virtulis: ideo pars isla habet quatuor partes. In quarum prima determinat Magister de genere nalurae assumlae, utrum fuerit de genere Adae. In secunda vero agit de plenitudine gratiae, infra distinctione decima lertia: Praelerea sciendum est, Christum secundum hominem etc. In terlia vero agil de defectu passibilitatis, infra distin-
Ad intelligentiam autem huius partis secundum tfia, quae Magisler determinat, incidit hic quaestio
circa tria.
Primo quaeritur de congruitate naturae assumlae quantum ad genus.
Secundo vero quaeritur quantum ad liberi arbitrii usum.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum decuerit Filium Dei assumere humanam naturam de massa perditionis sive de genere Adam. Et quod non, videtur.
- Alterius qualitatis et naturae debet esse mor- 1 llir et paulo Inferius post plenitudine grnliue cdd. ad-
Priraa pars continet praesentem dislinctionem
Prima pars habet duas. In prima movet quae-
Similiter secunda pars habet duas. In prima de-
Similiter tertia pars habet duas. In prima quae-
Tertio vero quaeritur de ipsa natura assumla Circa primum quaeruntur duo. Primo quaeritur, utrum debuerit assumere ho- Secundo vero, utrum congruum fuisset assu-
Item, nobili formae nobilis debet aptari materia: ergo si anima Christi fuit purissima et immunis ab omni peccato, videlur, quod caro Christi debuerit esse ab omni corruptione aliena: non ergo de massa corrupta, ac per hoc nec de genere Adam.
Item, improperium parentum redundal in prolem, secundum quod dicit Sapiens; sed Christus debuit esse omnino immunis ab omni peccati improperio: ergo non debuit esse de genere hominis primi.
Item, debitum parentum jmputatur proli; sed mediator debuit esse absque omni debito, ut eius solulio omnino acceptaretur a Deo, sicut dicit Anselmus: ergo non debuit exire de genere Adae.
Sed contra: 1. Ad Hebraeos secundo 4: Qui sanctificat et qui sanctificatur, ex uno omnes; sed Christus est qui sanctificat, qui vero sanctiflcantur sunt filii Adam: videtur igitur, quod sicut alii sunt de genere Adae, ita Christus fuerit et debuerit esse.
Item, pro culpa hominis non decet nisi hominem satisfacere, ergo pro culpa omnium filiorum Adae el ipsius Adae nullus debet satisfacere, nisi qui sit filius Adam; sed Christus satisfecit pro culpa nostra: ergo debuit esse de nostro genere et de nostra massa.
llem, si homo sletisset, nulli alii generi creaturae esset obnoxius, tanquam per ipsum haberet stare: ergo si homo per Chrislum revocatur in pristinam dignitatem, videtur, quod nulli alii generi creaturae debuit esse obnoxius, tanquam per illud resurgeret. Sed resurrexit per Christum: ergo videtur, quod Christus secundum carnem debuit esse de genere carnis vitiatae 6.
Ilem, tanto congruentior est mediator, quanto proximior est utriusque generi: si ergo congruentissimus mediator fuit Christus inter homines pectores et Deum: ergo debuit esse de genere hominum peccatorum.
1 Aristot., 11. de Generat. animal. c. 3. Vide tom. 11. pag. Magis congruum fuit, quod Filius Dei assumeret carnem de genere Adam quam aliunde, licet Deus aliter disponere poluisset.
Respondeo: Dicendum, quod absque dtrbio Dei Filius poluisset carnem assumere aliunde quam de massa corrupta, sive aliunde, quam ex his qui processerunt de genere Adam 8; magis tamen congruebat, quod de genere Adae carnem assumeret. Et licel multae sint congruentiae, quae nos latent, iuxta multiformitatem sapientiae Dei, tamen secundum verba et dicta Sanctorum quatuor possunt rationes congruentiae assignari. ctor et praevaricator. Nam si alterius generis esset, non attribueretur eidem generi satisfactio, cui et offensio; ac per hoc non recte servaretur iustitiae rectitudo, quae ab illo genere requirit emendam, in quo repetit praecedentem offensam.
Secunda est propter manifeslandam dulcedinem misericordiae, ut videlicet ipse Dominus, qui ab homine contemptus fuerat tanquam ab adversario et inimico, ipse idem generi humano uniretur in Christo in unitatem personae; in quo manifestatur mira Dei condescensio in hoc, quod ipse genus humanum sibi inimicum coniungere voluit in indissolubile vinculum, iuxta illud quod dicitur ad Romanos quinto 10: Commendat autem caritatem suam Deus etc., Tertia ratio est ad declarandam ordinationem sapienliae, quae quidem ordinatio nullo potest infringi vitio. Decreverat enim Deus el ordinaverat, ut genus humanum totum multiplicaretur et disseminaretur ex uno, propter repraesentationem illius
universalis principii, quod Deus est; nec hoc per peccatum infringi debuit: et ideo Christus, mediator Dei et hominum, homo verus, non aliunde, sed de massa totius generis humani debuit formari.
Quarta vero ratio est ad conservandam altitudinem humanae naturae, quam Deus in tanta dignitate condiderat, ut nulli alii generi creaturae, sed soli Deo esset obnoxia. Si ergo non modicum est obnoxia Redemptori, decens est, ut Redemptor aut solum esset Deus, aut si haberet in se genus naturae creatae, hoc esset de genere illius massae, quae ortum habet a lumbis Adae.
Propter has igitur quatuor rationes congruentiae, quae apparent manifesle et a verbis Sanctorum habent firmitatem, concedendum est, quod non solum fuit congruum, quod Christus assumeret carnem de nostro genere ad reparationem humanae naturae, verum eliam hoc magis fuit congruum, quam quod alio modo faceret, licet alio modo facere posset — Unde rationes hoc probantes sunl concedendae.
- Ad illud ergo quod primo obiicitur, quod alterius naturae debet esse morbus et medicina; dicendum, quod verum est pro eo tempore, in quo res potest dici medicina, alterius, inquam, generis, non quantum ad naturam, sed quantum ad vim curativam; et sic fuit in Christo, quia ipse non erat infectus corruptione concupiscentiae, sed habebat in se plenitudinem gratiae. Unde et Apostolus 3 dicit, quod primus homo fuit de terra terrenus, secundus de caelo caelestis, non propler diversitatem naturae vel materiae, sed propter differentiam quantum ad qualitatem virlutis et vitii, gratiae et culpae. — Quodsi velit instare, quod morbus et medicina sunt diversarum naturarum simpliciter; dicendum, quod hoc habet locuin in medicina, cuius operalio est per vim naturae, non per actum voluntatis deliberalivae.
± Ad illud quod obiicitur, quod nobilis materia debet respondere nobili formae; dicendum, quod verum est de materia disposita dispositione ultima, quae est necessitas; sed de materia remota non oportet, quoniam omnis nobilitas consurgit ex forma ipsi materiae superaddita. Et quoniam massa humani generis non est proxima materia respectu animae Christi; ideo non sequitur, quod corpus Christi non fuerit de illa massa; sed caro organizata et perfecta complexione aptata fuit illius materia; et de hac bene"licet inferre, quod valde nobilis fuil, cum ad nobilissimam animam aptata esset; unde optime fuit complexionata et ab omni corruptione et foeditate concupiscentiae aliena. Ex hoc tamen non licet inferre, quod non fuerit sumla de illa corruplionis massa; ita enim pura fuit illa caro per virtutem Spiritus agenlem, sicut si de caelesti substantia sumta fuisset s.
Ad illud quod obiicitur, quod improperium parentum redundat in filium; dicendum, quod verum est, cum filius est imitator scelerum patris; cum autem ei contrarius et oppositus est quantum ad mores, non debet in eum iuste redundare, nisi ipse filius mera sua benignitate improperium patris portare velit et sustinere. Et sic in proposito intelligendum est fuisse. Unde Christus non ex merito, vel necessitate sustinuit improperium Adae, sed ex mera sua benignitate, ut, dum ipse sustineret pro alio quod ex se non meruit, alius liberaretur ab improperio, quod ex sua culpa promeruit.
Ad illud quod obiicitur, quod debitum parentum imputatur proli; dicendum, quod hoc verum esl, cum proles succedit parentibus in hereditate; et quoniam Chrislus a parentibus concupiscentiam non hereditavit, per quam homo obligatur poenae; hinc est, quod nullius poenae fuit debitor, sed liberalis et voluntarius persolulor.
Secundo quaeritur, utrum congruum fuisset, ipsum Adam assumi. Et quod sic, videtur:
Quia Christus debuit esse de genere Adae, ut salisfaceret pro peccato totius generis,quod processit de lumbis Adae: ergo pari ratione debuit Dei Filius ipsum Adam assumere, ut pro peccato ipsius Adae congruenlissime satisfaceret.
Uem, nullum magis decet sustinere poenam pro culpa, quam eum qni culpam commisit: si ergo homo assumtus puniri debuit pro peccato Adae, sicut el factum est; videtur, quod nullum alium hominem adeo decuit assumere -, sicut primum hominem.
Item, efficacius curat morbum qui curat ipsum in sua origine, quam qui in ramo; sed morbus corruptionis humani generis ortum habuit in Adam, et curatus fuit in Christo: ergo perfectius curalus fuisset, si Filius Dei assumsisset primum hominem, quam assumendo aliquem de eius genere. Sed decet summum medicum facere omne quod attestatur perfectioni medicinae: ergo etc.
item, ad hoc, quod anima curetur per adventum Spiritus sancti, necesse est, quod Spiritus sanctus in eandem animam descendat, in qua prius fiabitavit culpa: ergo pari ratione, si per adventum Filii Dei debuit peccatum primi parentis curari, videtur, quod ipsum debuerit assumere magis quani alium. Quodsi dicas, qund non decuit propter culpam praeambulam; sed conlra: Spiritus sanctus sic purificat animam, quod nulla esl indecentia, ut habitet in anima, in qua prius fuit culpa; sic etiam sanctificavit carnem Verbi, ut in nullo derogaretur Christo, quod fuit de nostra massa: ergo videtur, quod sic anima Adae poluit purificari et caro, quod in ipsius assumtione in nullo derogaretur excellentiae ipsius Filii Dei.
Sed contra: 1. Non decuit Deum facere, ul de malitia sua reportaret commodum; sed 1 Cfr. quaest. praeced. si Adam propter reparationem faciendam de culpa commissa assumeretur a Verbo, reportaret ineffabile commodum: ergo hoc esset contra divinam iustitiam 5. Sed hoc non decet Deum: ergo elc.
Item, talis debuit satisfacere, qui nullius esset debitor poenae, sicut dicit Anselmus, quia satisfactio est, cum fit opus alias indebitum, sicut dicitur in Libro de Regulis fidei; sed Adam fuit poenae debitor propter culpam, quam commisit: ergo nullatenus decuit, ipsum ad satisfaciendum assumi.
item, quidquid sit de aliis, tamen esse vel dici peccatorem vere nullo modo decet Deum; sed illa unio facit idiomatum communicationem: ergo si Adam assumtus fuisset a Dei Filio, Filius Dei esset et diceretur vere peccator. Si ergo hoc nullo modo decet, videtur etc.
item, si Adam assumsisset, cum Deus decrevisset genus humanum ex Adam propagare, iuncta sibi Eva, ergo aut decretum suum s sive dispositio non mansisset, aul Christus ex commixlione cum femina generasset; sed utrumque est omnino indecens: ergo omnino indecens fuit, Dei Filium assumere hominem primum. Non decuit Dei Filium assumere ipsum Adam.
Respondeo: Dicendum, quod absque dubio non sic decuit Dei Filium assumere ipsum Adam, sicut aliquam aliam substantiam eiusdem generis, sicut patet ex ipso opere divino.
Et ralio huius est, quia non conveniebat omnium Creatori, nec conveniebat primo homini, nec expediebat humano generi. Creatori omnium non competebat, ut persona Dei hominem assumeret peccatorem, cum ipse in forma assumta deberet peccatores ceteros iudicare l, et tamen nullatenus de esset debitor poenae cod. S qui immunis esset debito poenae.
peccato argui posse, sive secundum naturam assumentem, sive secundum naturam assumtam, secundum quaruni utramque competebat ei potestas iudi- -2. ciaria. — Primo homini non conveniebat, ul ille qui tantum se deiecerat per culpam, tantum exaltaretur, ut Deus esset. Sufficiebat namque sibi et excedebat, ut saltem ei Deus reconciliaretur, nedum 3. qviod ille Deus efficeretur. — Generi etiam humano non expediebat, quia, cum ille homo esset poenae debitor, utpote ille qui reus erat omnium animarum nostrarum, non esset eius passio adeo Deo grata, sicut si omnino esset innocens, et vix etiam sufficeret ad satisfaciendum pro se, nedum quod aliis satisfactionem suam posset communicare. — Concedendae sunt igitur rationes probantes, quod non decuit Filium Dei assumere primum hominem.
Ad illud ergo quod primo obiicitur in conquis esse de genere hominum, qui comnmniraret cum hominibus in natura et non communicaret in culpa. Non sic autem est de Adam, quia, ex quo peccavit, necessarium fuit, ipsum peccasse; et si Filius Dei ipsum assumsisset, eum qui poenae debitor erat, assumeret; ideo non esl simile.
Ad illud quod obiicitur, quod nullum magis decet puniri, quam eum qui peccavit; dicendum, quod verum est de poena divinae ultionis; sed non est verum de poena divinae placationis. Magis enim Deus placari potuit per poenam innocentis quam per poenam rei et iniusti; et taliter punitus est Christus pro peccatis nostris. Nullius enim alterius poena poterat esse sufficiens meritum satisfactionis, quamvis esset aequum instrumenlum divinae ultionis.
De Cttndilione nalurae Consequenter quaeritur de conditione naturae assumtae quantum ad liberum arbitrium. Et circa hoc incidunt duo dubitabilia.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christus potuerit peccare. Et quod sic, videtur.
I. Ecclesiastici trigesimo primo 6 dicitur in laudem viri iusti: Qui potu.il transgredi, et non est
Ad illud quod obiicitur de curatione morbi in radice, dicendum, quod verum est, quod perfectior est curatio, ubi radix ita potest purificari, sicut ramus; sic autem non est in proposito. Nam etsi Adam adeo purificari posset, ut nullam culpam actu haberet, nunquam tamen sic purificari potuit, ut nullam culpam habuissel. Et hoc quidem decebat habere Dei et hominum mediatorem, ut sua oblatione sufficienter placaret severitatem divinae cato originali 3, et aliquae in quarto, in tractatu de Sacramento baptismi.
Ad illud quod obiicitur, quod non purificantur per Spiritum sanctum nisi animae, quibus unitur per amorem; dicendum, quod non est simile, quia aliter purificantur per Christum, aliler per Spiritum sanctum. Per Spiritum sanctum namque purificantur sicut per causam effectivam, sed per Christum tanquam per causam meritoriam. Et quia aliquis potest mereri alii diverso a se; hinc est, quod non oportet, mediatorem Dei et hominum sic cuilibet ita tamen, quod non unitur nobis unione personali, quae facit, idiomata communicari; unde non est peccator, quamvis illabatur peccatori. Sed Filius unitur unione personali, in qua est idiomatum communicatio; et ideo non sic decuit ipsum uniri animae peccatrici, sicut decet Spiritum sanctum mitti in eam animam, quae prius fuit peccatrix. Et sic patet totum 6. quoad liberum arbitrium.
Primo quaeritur, utrum ille homo peccare poluerit.
Secundo, utrum potentiam peccandi habuerit. transgressus; sed omnis laus competit Christo, quae competit alicui eius membro: ergo videlur, quod illud potuit dici in laudem Christi: ergo etc.
homines, si ei liberaliler deservirent», et vocat liberaliler deservire, si, cura possent eum offendere, nollent: ergo si Christum optimum fecit et optimum iudicavit, videtur, quod Christus peccare potuerit.
Item, Bernardus: « Tantum descendit, quantum descendere poluit»; sed inferioris gradus est qui potest peccare, quam qui non potest: ergo videtur, quod Christus in illo stalu fuerit. Si dicas, quod hoc intelligitur ex parle carnis; conlra: dispositio carnis correspondet dispositioni liberi arbitrii, sicut patet in Adam et in nobis: ergo sicut Christus assumsit carnis passibilitatem, ila videtur, quod liberi arbitrii vertibilitatem.
Item, Christus erat in slatu viatoris: ergo cum ad statum viatoris pertineat posse peccare, sicut ad statum comprehensoris peccare non posse; videtur, quod Christus peccare potuerit.
Item, nullus laudatur in his quae facit de necessitate 3; sed Christus erat laudabilis in operibus suis: ergo non faciebat ea necessario: ergo poterat a bonis et debitis operibus cessare; et hoc est omittere: ergo potuit peccare.
Item, Christus potuit dicere aliquam orationem negativam et veram; sed qui potest dicere locutionem negativam, potest dicere affirmativam sibi oppositam; sed illa est falsa: ergo Chrislus potuit dicere locutionem falsam. Sed hoc est mentiri in eo qui novit, locutionem esse falsam: ergo videtur, quod Christus mentiri potuerit: ergo potuit peccare, cum mentiri nullo modo possit bene fieri Sed contra: 1. Ad Hebraeos secundo 5: Ewm qui paulo minoratus est etc.; Glossa: «Naturahumanae mentis, quam Deus assumsit, et quae nullo peccato depravari potuit, solus Deus maior est»: ergo nullo modo anima Christi potuit infici aliqua macula peccati.
Item, Christus ab instanli conceptionis fuit comprehensor et beatus; sed de essentia beatitudinis est, quod sit bonum inammissibile: ergo Christus nunquam illam beatitudinera potuit perdere: ergo nec anima ipsius peccare. Et quoniam peccati non dubium est, ne hoc quidem dubilan-
Item, Christus ab instanti conceptionis tantam gratiam suscepit, quod maiorem illa habere non potuit, ergo ab instanti conceptionis habuit gratiam confirmationis; sed nullus potest peccare, qui illain gratiam habet: ergo etc.
Ilem, si Christus potuit peccare, ponatur — quia « possibili posito, nullum accidit impossibile8» — sed posito, quod Christus sive homo ille peccaverit, ponitur ex hoc, quod dignus fuit aeterna damnatione: ergo vel Deus damnaretur, vel homo a Verbo separaretur. Sed utrumque est omnino impossibile: ergo impossibile fuit, illum hominem peccare.
c o n c l v s i o.
Anima Christi nullatenus potuit peccare ob Triplicem rationem.
Respondeo: Dicendum, quod absque dubio anima Christi non potuit depravari 9 aliqua culpa. — Et ratio huius est triplex, scilicet plenitudo gratiae, consummatio gloriae et unio divinae naturae el p humanae. Plenitudo gratiae facil, quod ipse Christus secundum humanam naturam habuit gratiam confirmationis; sed illa gratia adeo liberum arbitrium firmat, ut nullo modo possit infirmari per culpam. — Hoc ipsum facit consummatio gloriae, quae quidem fuil in Christo a suae conceptionis primordio; statim enim fuit beatus et comprehensor. Et sicut beatus non potest damnari, sic etiam non potest praevaricari, ac per hoc in Christo nulla potuit esse secundum animam macula peccati. — Postremo, hoc eflicacissime facit unio divinae nalurae et humanae in unitatem personae, quae unio facit, ut idiomata communicentur, et ipsa non potest frangi. Si igitur Deus non potest esse peccator et non potest non esse homo; planum est, quod illa unio nullatenus sustinet, Christum secundum huraanam naturam peccare potuisse. — Unde raliones hoc ostendentes sunt concedendae. mendax, quod est esse peccatorem. Quare, quoniam hoc potuit,
Ad illud ergo quod primo obiicitur de laude viri iusti, dicendum, quod laus illa ratione unius partis dicit perfectionem, in hoc scilicel, quod non est transgressus; ex alia parte dicit quandam defectibilitatem. Cum ergo dicitur, quod omnis laus attribuenda est Christo; dicendum, quod etsi illud aliquo modo habeat veritatem de laude perfecta, sive ratione eius conditionis, penes quam attenditur perfeclio; non tamen oportet, quod ratione eius conditionis, secundum quam est imperfectio. — Posset etiam aliter dici, quia, sicut dicil Magister, ista laus est capitis in membris, ita quod perfectio competat ipsi capiti in se, sed quod esl ibi defectibilitatis competit ratione membrorum.
Ad illud quod obiicitur, quod meliores iudicavit Deus homines etc.; dicendum, quod hoc verum est de toto genere humano secundum aliquam melioralionem, quae attenditur in ordine universitatis. Sic enim decebat, hominem in universitate constitui, ut in prima sui constitutione haberet vertibilitatem arbitrii secundum legem communem. Sed Christus habuil aliquid supra hominem; ideo decuit, quod sibi fieret aliquod privilegium speciale, ut esset in eo liberalitas obsequii sine vertibilitate arbitrii, sicut et in divina voluntate videmus, quod liberaliler nobis bona impendit et facit, nullam tamen in eo est ponere vertibililatem. Et propter hoc verbum illud Augustini, secundum quod liberaliter vocat verlibilitatem ad contrarium, non se extendit ad melioritatem, quae attenditur secundum privilegium speciale, sed secundum legem communem. — Si quis autem velit dicere, quod ibi inlelligitur liberaliter, id est voluntarie, obviat ei littera sequens et ratio proponendi verbum, quia Augustinus hoc verbum dicit, ut reddat rationem, quare Deus talem fecit hominem, ut posset male facere.
Ad illud quod obiicilur de Bernardo, quod descendit, quantum descendere potuit; dicendum, quod intelligitur de potentia ordinata, quae supponit condecentiam 5. Decuit autem Deum condescendere ad miseriam, sed nullo modo decuit descen- 1 Vocom ratione, quae ab edd. abest, adiecimus fide codd. dere ad culpam. Nam etsi miseria Filio Dei non competat in se, tamen competit, ut est ordinala ad finem nostrae redemptionis. Culpa autem vel ordinatio ad culpam in actu, vel in habitu nullo istorum modorum competit sibi; el ideo decenter non potuit se humiliare adeo, ut ad statum peccati secundum actum, vel habitum se Deus inclinaret. — Nec valet quod obiicit de passibilitate, quod respondet vertibilitati animae; dicendum est enim, quod hoc verum est secundum iuslitiam communem, sed Christus passibilitates carnis assumsit dispensative, sicut inferius apparebit.
Ad illud quod obiicitur, quod Christus erat in stalu viatoris; dicendum, quod etsi erat in statu viatoris, non tamen omnino; habuit enim aliquid de statu comprehensoris. Unde Bnethius dicit, «quod Christus de omni statu aliquid assumsit: de stalu autem ante peccalum assumsit innocentiam, de slatu post peccatum assumsit poenam, de statu comprehensoris impossibilitatem peccandi ». Quia ergo Christus purus viator non erat; ideo non sequitur, quod peccare potuerit, sicut possunt et alii viatores.
Ad illud quod obiicilur, quod nullus laudatur in his quae necessario facit; dicendum, quod est necessitas, quae repugnat voluntati, sicut necessitas coactionis, quae venit ab extrinseco; et est necessitas, quae subest voluntati, et ista est necessitas, quae venit ex voluntatis immutabilitate. Cum ergo dicitur, quod laus non est in operibus necessitatis; dicendum, quod verum est de necessitate primo modo dicta, sed non secundo.
G. Ad illud quod obiicitur, quod potuit scienler dicere locutionem falsam; dicendum, quod dicere est dupliciter: uno modo idem est quod ore proferre; et hoc modo absque dubio potuit proferre locutionem falsam, quia talis prolatio est perfectionis. Alio modo dicere idem est quod asserere sive affirmare; et hoc modo non potuit, quia veritas ad falsitatem declinare non potuit; et hoc quidem non fuit impotentiae, immo magis potentiae 9.
assumla sine graliu (quod censet esse possibile), posset peccare
Utrum Christus potentiam Secundo quaeritur, utrum Christus potentiam peccandi habuit vel assumsit. Et quod sic videtur.
Damascenus: «Omnia quae in natura nostra plantavit Deus, assumsit Dei Verbum»; si ergo potentiam, qua peccamus et bene facimus, Deus ab initio in nobis plantavit; videtur, quod eam ex tempore Dei Verbum assumsit.
item, idem Damascenus: «Totum me assumsit, ut me totum redimeret»; ergo omnem nostram substantiam et omnis nostrae substantiae potentiam; sed potentia peccandi est potentia rationalis animae, quae non potest reperiri nisi in creatura valde nobili: ergo videtur, quod Christus eam habuerit.
Ilem, potentia peccandi est potentia rationalis, et illa est ad opposita, ergo eadem est potentia bene faciendi: si ergo non est aliud quam liberum arbitrium, et Christus liberum arbitrium assumsit; ergo et potentiam peccandi.
Item, solum illud curatum est in nobis, Richard. a Med., loc. cit. q. 2.
habuerit vel assumserit. quod punitum et afflictum fuit in Christo; sed in nobis curari maxime indigebat potentia peccandi, quoniam illa est, quae aegrotat per culpam: ergo videtur, quod in Christo passa fuerit et afflicta; et si hoc: ergo a Christo fuit habita et assumta. gratiam; sed «potentia peccandi, addita libertati, eam diminuit»; sicut dicit Anselmus in libro de Libero Arbitrio 5: ergo potentia peccandi non fuit in Christo.
Item, omni potentia aliquis est potens, ergo si in aliquo est potentia peccandi, illa potest peccare; sed Christus non potuit peccare, sicut prius 6 ostensum est: ergo nec peccandi potentiam habere.
Item, potentia peccandi est principium culpae; sed in quocumque contingit reperire principium, possibile est reperire illud quod ex illo principio causatur: ergo si Christus habuil potentiam peccandi, habere potuit peccatum: ergo potuit esse
daranatus et Dei inimicus. Quodsi hoc est impossibile, restat, quod et primum.
- Item, Christus secundum animam fuit Deo simillimus inter creaturas ceteras, quoniam maxime fuit eius anima deiformis; sed Deus non habet potentiam peccandi: ergo videtur, quod eam non habuerit nec assumserit Christus. Christus assumsit polenliam peccandi, id est potentiam, qua peccalur, non tamen potentiam peccandi ordinatam ad actum peccandi.
Respondeo: Dicendum, quod potentia peccandi tia peccandi nominat ipsum liberum arbitrium creatum, quod quidem polest in bonum, adiutum gratia; et quia per sui naturam est defectivum s, hinc est, quod illa potentia sive facultas dici potest potentia bene faciendi et polentia peccandi; nullus enim peccat nisi per illam. — Alio modo potentia peccandi dicitur potentia ordinala ad peccandum, ut potentia nominet aliquid medium inter substantiam et peccati actum, per quod substantia illa possit exire in peccati perpetrationem.
Si ergo primo modo dicatur polenlia peccandi, i. sic absque dubio fuit in Christo. Et sic procedunt integre nostram naluram et eius qnamlibel potentiam. Et ideo rationes illae concedi possunt, quia recla via procedunt et verum concludunt. — Si -2. vero polentia peccandi dicatur potentia ut ordinata ad peccatum perpetrandum, sic non est concedendum, quod Christus habuit potentiam peccandi, pro eo quod peccare non potuit; et talis ordinatio, immo deordinalio, diminuit de plenitudine libertatis.
Et per hoc patet responsio ad primum obiectum in conlrarium.
Ad illud quod obiicitur, quod omni potentia est aliquis potens; dicendum, quod verum est, si potentia dicat ordinalionem ad actum; sed si dicat solum naturalem aptitudinem, non habet veritatem, quia potest impediri per oppositum eius, sicut gressibilis habet naturalem aptitudinem ad gradiendum, et caecus ad videndum;non tamen gressibilis truncatus potesl gradi. Et sic damnati habent potentiam merendi, sed tamen mereri non possunt, quia praepeditur in eis ordinatio illius potenliae sive exitus in talem actum 6. Sic et in proposito intelligenduin est, quia animam Chrisli exire in actum peccati est impossibile, quaravis illam eandein potentiam habeat, quam habet peccator, et hoc propter perfectionem gratiae non sustinentis talem egressum sive defectum.
Ad illud quod obiicitur, quod potentia peccandi est principium culpae; dicendum, quod verum est; sed hoc est in quanlum deficiens, sive in quantum sibi relinquitur. In Christo aulem non potest sibi relinqui propter inseparabilem unionem cum divinitate: et ideo non potest culpam perpelrare, quoniam non est in Christo sub ea ratione, qua habel principiare. Et ideo non sequitur, quod culpa aliqua possit esse in Christo.
h. Ad illud quod obiicitur, quod Christus secundum animam fuit Deo simillimus: dicendum, quod etsi similior fuit anima Christi Deo 8 celeris creaturis, tamen improportionabiliter distat a Deo; quoniam Deus, cum sit summe potens in se, per se et ex se, non polest deficere nec habere polentiam deficiendi, nec quantum ad ordinalionem, nec quantum ad radicem. Sed anima Christi est crealura, sicut et aliae animae, et ex hoc ipso per naturam suam est vertibilis et defectibilis et potentiam habet deficiendi; sed quod non deficiat, hoc habet beneficio eius qui longe distat ab omni defectu. Et ideo non sequitur, quod anima Christi carueril omni potentia peccandi, sed quod caruit ordinatione ad talem actum sive defectum per illud donum, quod faciebat, Christum esse Deo simillimum 9.
6 Libr. II. Sent. d. 33. a. 2. q. 3. ad 3: Damnatio vero
Consequenter quaeritur de conditione naturae assumtae quantum ad sexum. Et circa hoc duo quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum Deum decuerit assu-
Circa primum sic procedituretquaeritur, utrum decuerit Deum assumere muliebrem sexum ad reparandum genus humanum. Et quod sic, videtur:
Quia ordo reparationis per oppositum debet respondere lapsui 2; sed nostra ruina fuit per mulierem: ergo relevatio. Sed relevalio facta est per naturam assumtam: ergo etc.
Item, ideo assumsit Deus naturam fragilem, ut, dum sua fragilitate vinceret fortem, mirabilis in hoc Dei polentia reluceret: si ergo fragilior est sexus muliebris, videtur, quod magis fuisset eius potentia manifestata, si in sexu muliebri diabolum superasset: ergo magis congruum fuit, mulierem quam virum assumi a Verbo Dei 3.
item, spirilus rationalis ita unibilis est indifferenter sexui muliebri, ut virili: ergo pari ratione et spiritus increatus: ergo indifferenter se habent sexus utrique ad unionem, quantum est ex parte naturae. Si ergo sexus muliebris magis depressus erat in miseriam quam virilis; cum Dei Filius incarnatus fuerit ad nostram miseriam relevandam, videtur, quod magis debuerit assumere sexum femineum quam virilem.
Item, proles assimilari debet suo principio; sed Christus natus fuit ex sola Virgine matre: ergo si ex femina traxit carnem, magis debuit assimilari matri quam alii: ergo si non degeneravit, potius debuit ex ea trahere sexum, quem habebat Virgo, quam alium.
Sed contra: 1. Philosophus in libro de Anima- 5 dicit, quod « femina est vir occasionatus », 1 Pro sexum muliebrem non pauci codd. mulierem, qui mere sexum muliebrem.
Secundo, utrum decuerit carnem assumere de sola muliere. hoc est imperfectus: ergo si homo assumtus debuit esse perfectissimus, non ergo debuit mulier esse, sed tantum masculus.
Item, quod maius est, Aposlolus primae ad Corinthios undecimo dicit, quod caput mulieris est vir, non e converso; sed homo assumtus est caput totius Ecclesiae: ergo non debuit esse sexus feminei, alioquin fleret perversio ordinis; quod quidem non debuit Deus in sua incarnatione facere, quin polius destructum ordinem debuit reparare.
Item, principium totius generationis est sexus virilis, nam ex uno viro omnes; sed homo assumtus debuit esse principium totius generationis spiritualis: non ergo sexus muliebris, sed virilis.
Item, si assumsisset sexum muliebrem, ergo cum fiat communicatio idiomatum, deberet dici dea et deberet dici filia: si ergo non decet esse nisi Deum et Filium in illa summa Trinitate, non deam aut filiam; nullo modo decuit Deum assumere feminam. Absque dubio non ita decuit Deum assumere sexum femineum, sicut virilem, in unitatem personae.
Respondeo: Dicendum, quod absque dubio non ita decuit Deum assumere sexum femineum, sicut virilem, in unitatem personae. — Et ratio huius est, quia muliebris sexus non est tantae dignilatis, sicut
virilis. Excellit enim sexus virilis muliebrem et quantum ad dignitatem in principiando, et quantum ad virtutem in agendo, et quantum ad auctoritatem in praesidendo. Quantum ad dignitatem in principiando, quia omnes tam viri quam mulieres ex uno viro fuerunt, in quo esl expressa repraesenlatio egressus rerum ab illo unico principio primo et summo l. — Quantum ad virtulem in agendo similiter praecellit, quoniam viri est agere, et mulieris est pati. Unde plus habet sexus virilis de virtute activa, propler quod et robustior est et re et nominatione. — Quantum ad auctoritatem in praesidendo etiam praeexcellit. Nam secundum rectum ordinem non mulier viro, sed vir praeficitur mulieri tanquam caput corpori, sicut dicit Apostolus 2. — Quoniam ergo in Verbo assumente naturam humanam est praecipua dignilas in principiando el virtus in agendo et dominium in praesidendo; hinc est, quod magis decuit, sexum virilem quam muliebrem assumi a Verbo increato, quia illi naturae assumlae debuerunt haec tria communicari excellenter. — Et ideo concedendae sunt rationes ad hanc partem.
Ad illud ergo quod primo obiicitur in conniam nostra reparalio in natura assumta habuit consummari, hinc est, quod secundum rectam correspondentiam magis decuit, virum quam mulierem assumi.
Ad illud quod obiicitur de fragilitate, dicendum, quod sic congruum fuit, Christum vincere per
I. Hanc quaeslionem Magister (hic c. 3.) incipit liis verbis: — Argumenta congruenliae pro hac et seq. quaestione sunt
Secundo quaeritur, utrum magis debuerit carnem assumere de viro simul et muliere quam de muliere tantum. Et quod sic, videtur.
I. Ad Hebraeos secundo: Debuit per omnia fragilitatem in paliendo, ut postmodum vinceret per virtutem in resurgendo; et ideo sexum talem debuit assumere, qui etiam 3 fragilis esset ad tempus propter passibililatis qualitatem, et nihilominus ad virtutem ordinabilis secundum qualitatem naturae; et talis fuit virilis sexus magis quam muliebris.
- Ad illud quod obiicitur de unione spiritus rationalis ad utrumque sexum, dicendum, quod non est simile: primum, quia spiritus unitur corpori, ita quod ex his fit unum, et non est communicatio idiomatum; non sic autem de Verbo aeterno, quod manet in sua proprietate, commnnicans homini assumto suas proprietates, ad quas communicandas magis sexus virilis quam muliebris competens erat. — Praeterea, non est simile, quia spiritus increatus est nobilissimus, et unio, qua unit sibi nostram naturam in persona, est nobilissima; et ideo nobiliorem sexum debet assumere. Non sic autem est de spiritu rationali.
h. Ad illud quod obiicitur, quod proles debet assimilari suo principio; dicendum, quod illud est verum, quando producit prolem omnino secundum propriam virtutem naturae suae; non sic autem est in proposito. Nam Virgo concepit mota et adiuta Spiritu sancto 5; et ideo inagis proles habuit sexum, quem Spirilus sanctus elegit, quam sexum, quem in matre invenit. Nec in tali generatione est degeneratio, sed magis nobilitalio; quia non esl contra naturam mulieris concipere sexum virilem, immo magis cupit naluraliter mulier habere filium masculum quam feminam. sicut alii generantur ex patre et matre, quod et similiter Chrislus.
- Item, Christus humanam assumsit naturam, ut nos curarel a morbo originalis peccati: si ergo originale peccatum traducitur per viam generationis de masculo et femina; videtur, quod sic debuit
nasci, ut sicut sua morte nos a morte damnationis liberavit, sic sua origine nostrae originis vitiositatem sanaret.
Item, Christus aequaliter venit ad sanandum utrumque sexum, ergo videtur, quod debuit ulrumque sexum assumere, vel ex utroque; sed non ulrumque, quia vel in una persona, quia tunc esset hermaphroditus, quod est abominabile; vel in duabus, et tunc esset superfluitas: ergo debuit humanam naturam ex utroque sexu suscipere.
Item, nobilius principium generationis est vir quam mulier: si ergo alii generantur ex viro et muliere, et Christus ex sola muliere; nobiliori modo sunt alii homines generali quam Christus. Si ergo non decet, ut aliqnis ipsum in nobilitate generationis excedat, videtur etc.
Sed contra: 1. Geniti secundum naturalem proex viro et muliere contrahunt morbum originalem; sed Christus ab illo morbo debuit esse omnino immunis: ergo non decuit ipsum assumere carnem ex utroque sexu.
Item, dignitas praecipue est in Virgine Maria, ut sit mater et virgo: si ergo Christus non debuit Matri dignitatem adimere, sed augere; videtur, quod non debuit ex ipsa nasci per commixtionem 3.
Item, Christus venit nos regenerare nova regeneratione et spirituali, ergo novo modo et spirituali nasci debuit; sed modus nascendi de viro et muliere est carnalis et consuetus: ergo etc.
Item, si Christus sic esset genitus, ergo haberet patrem in terris et patrem in caelis: si ergo non decet, unum filium habere duos patres, restat, quod non decuit Christum hoc modo assumere carnem 4. Non fuisset ita congruum, sicut nunc, Christum accipere carnem vel de viro et muliere, vel etiam de viro tantum,
Respondeo: Dicendum, quod Christus absque i. dubio potuit carnem assumere, si voluisset, de viro et muliere, vel etiam de viro tantum, sicut assumsit de muliere tantum. Sicut enim puriflcavit operatione Spiritus sancti uterum virginalem, sic et pu- 1 Cfr. August. XVI. de Civ. Dei, c. 8. n. 2, et XII. de Trin. rificare et sancfificare potuit, si voluisset, vim generativam in viro pariter et muliere, ut ex eis sanctus et immaculatus nasceretur absque aliqua foeditate. Poluit itaque sine incongruentia, si voluisset, carnem assumere secundum legem naturae institutae de viro et muliere.
Sed tamen non fuisset ita congruum, sicut nunc; et hoc multiplici ratione congruentiae, ob quam magis decebat, ut carnem sumeret de sola muliere.
Prima est ad servandam dignitatem Matris, quae ob conceptionem Filii Dei non amisit privilegium virginitatis. — Secunda est propter servandam honorificentiam Patris; Christus enim secundum generationem aeternam habebat patrem; et cum ille plene sibi sufliceret in caelis, non venit in terris patrem quaerere, sed solum matrem, ne duobus patribus filius existens neulrius esset filius plene, et sic iniuria primo patri quodam modo fieret. — Terlia est propter complendam perfectionem universilatis in modis educendi hominem in esse: quia, cum esset quadruplex modus educendi hominem in esse, scilicet de viro et muliere, nec de viro nec de muliere, de viro sine muliere, et de muliere sine viro; tres primi praecesserant; et ideo non restabat, nisi ut Deus quartum modum adderet; quod non fecisset, si alio modo conceptus esset 8. — Quarta ratio propter correspondenliam congruitatis lapsus et reparationis, ut, sicut lapsus est factus in utroque sexu, sed primo in muliere esl inchoatus et in viro consummatus; sic esset in reparatione, ut mulier credendo et concipiendo inciperef diabolum superare in abscondito, et post eius filius in manifesto eum vinceret in duello, scilicet in crucis patibulo. — Et concedendae sunt rationes, quae adducuntur ad partem istam.
Ad illud ergo quod primo obiicitur in contranum, quod decuit ipsum per omnia fratnbus assimilari; dicendum, quod verum est de his quae ad nostram salutem et eruditionem sunt ordinata; sed talis modus nascendi nec nostrae saluti nec nostrae eruditioni adeo competeret, sicut ille quem Christus elegit; et ideo quantum ad nascendi modum non debuit similari. — Praeterea, alia ratio est: quia nos per modum talem nascendi contrahimus morbum: et Christus ut bonus medicus immunis a morbo debuit esse: hinc est, quod in tali modo nascendi non debuit nobis assimilari nec nobiscum convenire.
Ad illud quod obiicitur, quod debuit sic nasci, ut nos curaret; dicendum, quod Deus sic venit curare el sic disposuit, ut curaret personam, non ut curaret ipsam naluram. Unde medicina Christi non habet in nobis efficaciam in actu generationis, sed in actu regeneralionis, quae, inquam, regeneralio non est ex carne et sanguine, sed ex aqua el Spiritu sancto. Et ideo non oportuit nec decuit eum sic nasci, sicul nos nascimur, cum illum modum nascendi non disposuerit immutare per suum adventum, ut lides haberet meritum; alioquin deprehenderetur fules per humanum experimentum, sicut alias et in quarto et in secundo 3 fuit ostensum.
Ad illud quod obiicitur, quod aequaliter venerat salvare utrumque sexum; dicendum,quod verum est; attamen virilem sexum tanquam digniorem quo-
DuB. CNICUM.
In parte ista pauca circa litteram quaerenda sunt, pro eo quod satis patent, his visis quae praedicta sunt. Dubitari tamen potest de illa distinctione, quam facit ibi Magisler: Hic dislinctione opus est, an de natura inlelligalur etc. Videtur enim, quod distinctio illa nulla sit, quia, ex quo natura illa fuit unita, non potuit non esse unita; sed natura illa unita peccare non potuit: ergo non videtur, quod aliquo modo peccare potuerit. — Jlem, anima illa beata est et non potest non esse beata: ergo si beata anima simpliciter et absolute non polest peccare, videtur similiter, quod nec anima Christi: ergo nulla videtur opus esse distinctione.
Respondeo: Dicendum, quod secundum intellectum quaestionis, quem attendit quaestionem propo- 1 Viile supra <1. 3. p. II. a. 3. q. 2. ad 2. —!n flne enundam modo magis debuit pensare, et sexum virilem assumsit, quia magis competens fuit. Sed quia mulier ab eius redemptionis sufficientia nequaquam erat excludenda; ideo assumsit carnem de muliere. — Ideo dicendum, quod illa divisio non est sufficiens, qua dicit: aut debuit assumere utrumque sexum, aut de utroque sexu. Est enim medium: aut unum de altero, sicut virilem de muliebri; et tunc tantum valet, quantum si de utroque, et amplius concordat rationi rectae.
- Ad illud quod obiicitur, quod pater est nobilius principium; dicendum, quod Christus Dominus non est absque patre, immo patrem habet Deum aeternum, cuius excellentia et dignitas inaestimabiliter excedit omnem palrem creatum; et ideo, quod alii habent patrem creatum, Christus vero minime, hoc non est propter maiorem dignitatem aliorum respectu Christi. Habet enim Christus aliquem loco patris creati, qui adeo est nobilis, ut ex ipso nominelur omnis patemilas in caelo et in terris. nens, nullam oportet facere distinctionem, propter hoc quod quaestio est de anima Christi unila, utrum habuerit vertibilitatem arbitrii; verumtamen Magister ex abnndanti distinguit ad removendum importunitatem sophislice opponentium; et rationabiliter satis. Cum quaeritur, utrum ille homo peccare potuerit; cum verbum possendi sit praeteriti temporis, indeterminate potest extendere se ad omne praeteritum: ergo ad tempus ante unionem, vel ad tempus post unionem. Si ad tempus ante unionem, cum ante unionem possibile fuerit, illuni hominem creari, et tamen Verbo non uniri; possibile fuit,quod haberet liberi arbitrii vertibilitatem, et ita quod peccare potuerit. Si autem pro tempore post unionem, peccare non potuit, quia non potuit non esse beatus, aut non esse Deus, quorum neutrum patitur, iu Cliristo aliquod esse peccatum B. Et sic patet totum. Itiiliard. a Med., hic circa lil.
Cap. Unicum.
De sapienlia et gratia Christi hominis, an in eis profwere potuerit.
Chapter 12 of 40