Skip to the text

Distinctio VI

1 Cod. G expositionem.

In quarum prima circa unionis mysterium plures explicat opiniones. In secunda vero ostendit, qualiter secundum illas opiniones delerminari habeant ambiguae locutiones, infra, distinrtione septima: Secundum vero primam dicilur Deus factus etc.

Prima pars dividitur in duas partes. In quarum prima Magister proponit ambiguas locutiones. In secnnda vero circa modum divinae unionis explicat diversas opiniones, ibi: In huius autem quaeslionis reseratione etc. Prima pars remanet indivisa. Sed secunda subdividitur in tres secundum tres opiniones. ln prima ponit primam opinionem; in secunda

Notandum est autem hoc in principio, quod exi. plicatio primae opinionis in quatuor consistit articulis, secundum quod colligi potest ex verbis ipsius Magistri 3. Primo enim ponebant, quod in ipsa incarnalione constitutus fuit unus homo ex anima et carne, ita tamen quod nihil constituebatur tertium ex homine et Deo. — Secundo vero dicebant hominem illum assumtum a Verbo. — Tertio vero, quia Deus est homo et e converso, dicebant, assumentem praedicari de assumto. — Et ex hoc consequebatur quarta positio, quod Christus est duo. Cum enim alius sit assumens, et alius sit assumtus, et Christus sit Deus assumens, et homo assumlns; suppositis praemissis, necessario habent ponere, quod Christus sit duo. Et hoc est ultimum, in quo 4 consummatur et denominatur ista posilio.

Similiter explicatio secundae opinionis consistit -2. in quatunr articulis. Primo enim dicebat, quod in incarnatione non lantum est ex anima et corpore constituta una natura, sed etiam divinitas et humanitas ad unam concurrerunt 5 constituendam personam, ita quod persona Verbi ante incarnationem Verbi erat simplex, in incarnatione vero facta est composita. — Secundo vero simul cum hoc dicebat, quod si a in incarnatione Verbi aliquo modo persona facta est composita, non tamen facta est alia, sed eadem manens, quae prius erat. — Tertio vero sub-

A 1 1 intelligentiam autem eorum quae circa partem istam dicuntur, incidit hic quaeslio principaliter circa duo.

Quaeritur primo de varielate haruin opinionum, in qua videlicet sit maior probabilitas. secundam, ibi: Sunl autem et alii, qui islis in parte consenliunt. In tertia vero tertiam, ibi: Sunt autem el alii, qui in incarnatione Verbi etc. Prima dividitur in duas. In prima opinionem narrat; in secunda confirmat, ibi: Sed ne de suo sensu loqui putentur etc. Similiter secunda duas partes habet. In prima ponit illam opinionem; in secunda coiifirmat. ibi: De hoc Auguslinus in libro Prosperi. Sirailiter et tertia pars habet duas, quia in prima ponit intellectum tertiae positionis; in secunda confirmat Sanctorum lestimoniis, ibi: Sed ne de suo sensu influere videantur. iungebat, quod etsi persona Verbi in incarnatione Verbi possit dici composila, non tamen potest dici facta; nec est concedendum, quod sit facta persona, quamvis concedi possit, quod sit facta persona hominis. — Et ideo quarto loco dicebat, quod Christus erat unum, non plura, quia persona Verbi non assumserat hominis suppositum, sed naturam.

Tertia simililer positio in quatuor consistebat ticulis. Nam primo negabat quod dicit positio prima; aiebat enim, quod in incarnatione ex carne et anima non est constituta tertia natura. — Secundo vero negabat quod dicit opinio secunda, pro eo quod non concedebat, quod ex illis duabus naturis persona esset composita. — Tertio vero subiungebat, quod persona Verbi carnem veram et veram animam per moilum indumenti assumserat, ul liominum oculis visibilis appareret. — Quarto vero subiungebat, quod Chrislus non est aliquid, secundum quod homo; homo enim de Christo non praedicatur per modum substantiae, sed per modum habitus, per quem modum ille qui habet habitum, dicitur esse vestitus.

Omnia autem, quae dicta sunt, trahi possunt ex his quae ih littera dicuntur. Possent autem et his multa adiungi, quia uno posito, sequuntur multa 7. Verumtamen ista quae dicla sunt, principales positiones sunt praediclarum opinionum et ex verbis Magistri accipi possunt.

Secundo de qualitate et nobilitate illius unionis, ex qua consurgit harum opinionum diversitas.

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum Christus sit unum,an duo, sirnt dicebat prima opinio.

Secundo quaerilur, utrum persona Christi sit simplex, an composila, sicut dicit secunda opinio.

Tertio quaeritur, utrum Christus, secundum

De varietate harum -opinionum, in

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christus sit duo. Et quod sic, videtur.

  1. Augustinus ad Felicianum 2: « Aliucl est Filius 2., Item, Hilarius in libro nono de Trinitate 3: « Christus, homo Lesus, quamvis sit aliud de Patre, aliud de Matre, non tamen alius»; sed quod esl aliud et aliud est duo: ergo etc.

  2. Item, Christus, secundum quod Deus, est unum unitate increata; secundum quod homo, est unum unitate creata: si ergo unitas creata et increata est alia et alia, ergo Christus est duo.

  3. Item, differentia essentialis dat esse, ergo diversae differentiae essentiales dant diversa esse; sed in Christo est differentia essentialis naturae humanae, scilicet rationale, quae essentialiter diftert a natura divina: ergo necesse esl, Christum habere diversa esse. Sed quae habent diversa esse sunt duo: ergo videtur, quod Christus sit duo.

  • b. Item, una nalura in pluribus personis i'acit, illas personas esse unum, sicul Pater et Filius et Spiritus sanctus in Trinitate unum sunt: ergo pari ratione plures naturae in una persona facient, illam personam esse duo; sed Christus est una persona in duabus naluris: ergo Chrislus est duo.
  1. Item, propler unionem est communicatio idiomatum 5; sed non est communicatio eiusdem ad se: ergo necesse est, inter ea quibus idiomata commu- 1 Codd. F G I L N T U aa dixit, quod cod. Q paulo inferius quod homo, sit aliqua substantia, an solum dicatur homo de Christo secundum habitum, sicut dicebat tertia opinio. qua videlicet sit maior probabililas. nicantur, esse differentiam. Sed non est communicatio idiomatum quanlum ad naturas, sed quantum ad supposita naturarum, quae dicuntur de Christo, et quorum unum dicitur de allero: si ergo illud, de quo praedicantur duo diversa, est duo; videtur, quod Christus sit duo, cum in eo sit idiomatum communicatio.

  2. Item, Christus, secundum quod Deus, est aliquid, quod est Pater, secundum quod homo, est aliquid, quod non est Pater: ergo est aliquid et aliquid 6: ergo videtur, quod necesse sit ponere, Christum esse duo.

Sed contra: 1. Damascenus in libro tertio « Divina natura humanam sibi univit in unam suarum hypostasum »: ergo si hypostasis nominat ipsum suppositum, unum est suppositum in Chrislo; sed illud, in quo est unum suppositum, unum est, non duo: ergo etc.

  1. Item, Hilarius de Trinitate nono 8: « Cum non sit aliud Filius Dei, aliud filius hominis, requiro, quis sit clarificatus »: ergo Christus non est aliud et aliud;nec alius et alius, et hoc constat: ergo non est duo, sed unum.

  2. item, « omne quod est, ut dicit Boethius, ideo est, quia unum est »; sed Christus est: ergo necesse est, Christum esse unum et unum simpliciter et in actu, igitur est indivisum; et quod est indivisum non est duo: ergo Christus non est duo.

  3. Item, sicut divisio dicit ordinem ad multitudinem, sic unio dicit ordineni ad unitalem: si ergo in ihcarnalione non fuit divisio, sed magis unio; videtur, quod esse niulla sive duo, nullatenus conveniat Christo.

b. Item, si Christus est duo, quaero: quid duo? aut duae naturae, aut duae personae; neutrum horum est dare: naturae duae non, quia natura humana non praedicatur de Christo; duae personae non, quia, sicul supra! ostensum fuit et inferius ostendetur. in Christo non esl nisi una persona: ergo etc,

  1. Item, si aliqua duo differunt essentialiter in suppositis, impossibile esl, unum praedicari de altero; sed Deus et homo essentialiter differunt: ergo si in Chrislo habent differentiam suppositorum, ergo non praedicantur de se mutuo: ergo nec Deus est homo, nec homo Deus, quod est communiter contra omnes Sanctos.

  2. Ilem, o individuum constat ex proprietatibus, quarum collectionem impossibile est in altero reperiri »: sed quidquid dicitur de Filio Dei, dicitur de filio hominis, et e converso: ergo Filius Dei et filius hominis in Christo non differunt numero, sicut individua duo: ergo Christus non potest dici duo individua sive supposita, nec potest dici duae naturae: ergo nullatenus videtur, quod debeat dici duo.

Christus non debet dici duo, sed unum.

Respondeo: Dicendum, quod cum quaerilur, utrum Christus sil duo, hoc tripliciter potest intelligi: uno modo, ut dicatur Christus esse duae nai turae; et hoc modo nullus posuit nec intellexit, Christum esse duo, pro eo quod humana natura non praedicatur de Christo 5. — Alio modo polest intelligi, quod Christus sit duo, videlicet duae perso- %. nae; et hoc modo fuit haereticum et contra Symbolum. Dicit enim Athanasius: « Non duo tamen, sed unus est Christus». — Tertio modo potest intelligi, quod Christus sit duo medio modo, non quia Christus sit duae naturae, vel duae personae, sed 1 Boeth., III. Comment. in Porphyr. c. de Specie: Dividere quia sit duo supposita, vel duae res nalurae, quae lenent quasi inedium inter dualilalem naturae et dualilalem personae. Et iste modus dicendi perlinuit ad primam opinionem, nec est haereticus, sed multam habuit probabilitatem. Cum enim diversis naluris diversae respondeant res naturae, et diversis substantiis diversa respondeant supposila; ideo dicere voluerunt, Christum, qui est Deus ratione divinae naturae, et hoino ratione humanae, esse duas res nalvrae, quarum tamen una praedicatur de altera propter unitatem personae.

Sed licet haec positio habeat aliquid probabilitatis, aliquid tainen dicit adeo improbabile, quod paucos aut nullos habet defensores. Planum enim est, quod illa, quorum unum de altero praedicatur, invicem non numerantur, quamvis formaliter distingtiantur; utpote si dicatur: Petrus est musicus, musicus et Pelrus non sunt duo, quamvis inter Petrum et musicam suam sit distinctio. Si ergo haec opinio dicil, quod Deus est homo, et homo est Deus; non polest snstineri, quod sint duo in Christo, secundum quod dicuntur concretive ad suppositum. Et ideo concedendum est, istam opinionem esse falsam, et hnitts opinionis auctores deceptos fuisse. quoil suppositum dicitur quod svbiicitur generi, et suppositum, quod dicitur illud, in quo substantificatur tolum esse rei; cum tamen magna sit differenlia. Si enim dicatur suppositum quod subiicitur generi; corpus et color diversa habent supposita, quia diversas habent differentias 10. Si autem dicatur suppositum, secundum quod in eo substanr tificatur lotum esse rei; sic corpus et color unum possunt habere suppositum, quia una est substantia et unum individuum, in quo salvatur natura corporalitatis et natura coloris. Res autem non numeratur secundum supposita in subiiciendo et praedicando, sed secundum numerum supposilorum in essendo el subslantificaiido. — Quoniam igitur natura humana in Christo substantificatur in divina persona, hinc est, quod unum est ibi suppositum, secundum quod attendilur numeratio rei quantum ad

«.. esse in actu. Et ideo Christus non debet dici duo, sed unum. — Et concedendae sunt rationes, quae hoc ostendunt.

    1. Ad illas ergo duas auctoritates ad contrarium, quae obiiciuntur, quod Christus est aliud et aliud; dicendum, quod illae praedicationes sunt impropriae et debent sic exponi: Chrislus est aliud et aliud, id est allerius et alterius naturae. Et ex hoc non sequitur, quod Christus sit duo, sed solum, quod in Christo sint plura. Locutio enim impropria non est extendenda.
  1. Ad illud quod obiicitur, quod Christus est unum, secundum quod est Deus, unitate increata, et unum, secundum quod homo, unilate creata; dicendum, quod magis proprie dicitur unus, quam dicatur esse unum. ti Christo enim est una sola persona, quamvis non sit una sola natura. Nihilominus tamen potest dici unum, secundum quod Deus, et unum, secundum quod homo. Illud tamen unum et illud, secundum quod dicuntur de Christo, non ponunt in numerum, quia Christus non dicitur unum, secundum quod homo abstractive, sed concretive. Quamvis autem unitas creata et increata possint dici duo; quia tamen in Christo, secundum quod dicitur, concrelive dicitur, unitas creala ad suppositum increatum comparatur et de eodem praedicatur; ideo non ponil in numerum, ut Christus possit dici duo, sicut nec Petrus et hoc album, eodem demonstrato 4.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod diversae differentiae essentiales dant diversa esse; dicendum, quod illud verum est, quando suppositum illud, ad quod comparantur illae differentiae, non praecedit naturaliter quantum ad esse actuale aliquam illarum differentiarnm: sicul Petrus non est ante istam differentiam rationale, et Brunellus ante istam differentiam, quae est irrationale. Non sic autem est in proposito. Nam Filius Dei, qui est hypostasis, est suppositum humanae naturae per unionem et naturaliter praecedit quantum ad esse actuale essentialem differentiam hominis. Et ideo illa differentia non fai ei esse simpliciter, sed tale esse; advenit enim 1 Sicut non sequiliir, ut Alex. Hal. oit S. p. III. q. 6. m. hypostasi iam completae in esse, et ideo non potest in eam plurificari.

  3. Ad illud quod obiicitur, quod una natura in pluribus personis facit esse unum etc.; dicendum, quod non est simile, quia natura divina sic est in pluribus personis, quod de qualibet praedicatur, non solum in concrelione, sed et in abstractione; et ideo, cum ipsa sit una, necesse estrillas tres hypostases esse unum quid. Duae autem naturae ita concurrunt in unam personam Christi, ut tamen humana natura praedicari non valeat in abstractione, sed magis in concretione ad idem suppositum; et quia hoc modo non numerantur, sed uniuntur, ideo non potest una persona dici plura, sicut plures personae in divinis dicuntur una natura.

  4. Ad illud quod obiicitur, quod propter unionem est communicatio idiomatum; dicendum, quod verum est. — Si autem quaeratur, quid ibi communicet ldiomata; respondendum est, quod non natura naturae, secundum quod considerantur in abstractione, sed hypostasis divinae naturae communicat sibi idiomata, secundum quod est hypostasis in humana nalura; non quia ipsa in se sit diversa, sed quia diversis naturis est supposita. — Vel certe ipsae naturae, secundum quod dicuntur in concretione, possunt sibi ipsis idiomata communicare, ut dicatur: Deus est homo, et homo est Deus; et quando intelliguntur sic accipi, dicilur ut res naturae, quae quasi medium tenet inler naturam abstractive consideratam et ipsam hypostasim. Et hoc modo est ibi recte communicatio idiomatum, quia est ibi diversitas inter res naturae, habito respectu ad ipsas naturas; et est ibi unitas, habito respectu ad ipsam personam s.

Et si tu obiicias, quod Christus tunc non debet dici nec unum, nec duo, sed medium tenere inter dualitalem el unitatem; dicendum, quod quamvis res naturae habeant rationem medii, plus tamen quantum ad unitatem se tenent cum ipsa hypostasi. — Et ratio huius est duplex, prima videlicet, quia res naturae prae.dicatur de ipsa hypostasi, sed non praedicatur de ipsa natura abstractive

considerata, nec e converso. Alia ralio est, quia denominatio fit a termvno, unio autem ordinatur tanquam ad terminum; et quia in Christo naturae in una hypostasi uniuntur, ideo res nalurae in Christo non ponunt in numerum, ut propler ipsas Christus diratur esse duo.

  1. Ad illud quod obiicitur, quod Christus est aliquid, quod est Pater; dicendum, quod cum dicitur Christus esse aliquid, secundum quod homo, aliquid non dicit ipsam naturam abslraetam, sed

naturae suppositum. Unde cum dicitur Christus esse homo, relatio implicatur inlrinsecus. Sicut igitur non valet: Christus est essentia, quae est Pater, et est persona, quae non est Pater, ergo est duo; quia essentia non ponit in numerum cum persona, nec dictum subslantialiter cum eo quod dicitur secundum relationem: sic non habet vigorem aliquem illatio rationis praedictae. Unde peccatum illius illalionis reduci potest ad locum sophisticum, qui est figura dictionis 3.

secunda solut. ad 6. concedit, quod terminus res naturae ali-

Utrum persona Christi siiuna Secundo quaeritur, utrum persona Christi sit una unitate simplici, aut composita, sicut dicebat secunda opinio. Et quod habeat in se unitatem compositam, videtur:

  1. Primo per illud quod dicitur in Symbolo: « Nam sicul anima ralionalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus »; sed homo est compositus ex anima et carne: ergo Chrisli persona est composita ex divinitate et humanitate.

  2. Item, Damascenus in tertio libro 2: « In Domino Iesu Christo duas naturas cognoscimus, unam hypostasim ex utrisque compositam »: si ergo secundum ipsum idem est hypostasis et persona, ergo etc.

  3. Item, intellectus personae praesupponit intellectum naturae; sed si esl compositio in eo quod praesupponitur, necessario est compositio in eo quod supponit: cum ergo natura humana in Christo sit composita, necessario sequi videtur, quod et persona composita dici debeat.

  4. Item, si Christus esset solum ex anima rationali et carne, haberet hypostasim compositam: ergo cum habeat in se animam et carnem et divinitatem, per locum a minori, multo magis videtur habere compositam hypostasim.

  5. Item, Christus est homo aut simplex, aut compositus; constat, quod non simplex, quia hoc est contra naturam humanitatis: est ergo homo compositus. Sed homo non praedicatur de Ghristo nisi ratione suppositi et hypostasis: ergo videtur, quod persona in Christo debeat dici composita.

1 Alhanasii. Carlh., hic q. 6. — Biel, hic q. 2. unitate simplici, an composita.

Sed contra: 1. Omne compositum temporali est temporale: si ergo persona Christi est composita, et non nisi compositione temporali; ergo persona Christi est temporalis: non ergo aeterna. Sed hoc est falsum: ergo etc.

  1. Item, ubicumque est compositio de novo, ibi est mutatio: si ergo in incarnatione persona Christi fuit composila, necessario sequitur, quod fuerit mutata. Sed personam Verbi mutari est impossibile: ergo etc.

  2. Item, ubicumque est compositio, ibi est imperfeclio in utroque extremorum, quoniam «ex duobus entibus in actu non fit unum », et componibilia possibilia sunt respectu compositi; sed nec in natura Verbi nec in persona potest esse aliqua imperfectio: ergo nec compositio.

  3. Item, ubi est compositio, compositum non praedicatur de aliquo extremorum, sicut patet, quia homo nec est anima nec est caro: ergo si persona Christi composita est ex divinitate et humanitate, ergo Christus nec est Deus nec est homo, nec Creator nec creatura. Quodsi hoc est falsum, restat, quod persona Christi non est composita.

b. Item, ubi est compositio, unum extremorum non praedicatur de altero — unde cum homo componatur ex anima et carne, nec anima est caro, nec e converso — ergo si persona Christi esset composita, nec homo esset Deus, nec Deus homo; quodsi hoc est falsum, restat etc. arg. vide verba Auguslini, hic lit. Magistri, c. 3. allata, et

C 0 N C L U S 1 0.

Persona Christi non e.it composita, proprie loquendo, sed tantum in sensu largiore.

Respondeo: Dicendum, quod compositio dupli-. citer potest dici. Uno modo proprie dicitur compositio unio aliquorum duorum habentium mutuam inclinationem ad constitutionem tertii. Et hoc modo,. sicut rationes ostendunt, persona Christi non potest dici composita. Multa enim sequerentur inconvenientia, videlicet quod persona illa esset mutata, et quod esset imperfecta, et quod esset temporaliter in esse producta, et quod etiam non communicarentur idiomata. Et ideo hoc modo dicere, personam Christi esse compositam, non tantum essel falsum, verum etiam esset haereticum.

Alio modo dicitur compositio large simul-cumalio-positio; et sic personalis unio potest dici com- positio 2. Et per hunc modum dicebat secunda opi- Dio, personam Chrisli esse compositam, non quia ipsa sit ex pluribus naturis constituta, sed quia persona illa ante incarnationem suppositum erat in una natura simplici; post incarnationem persona suppositum fuit divinae naturae et humanae, et hoc absque ulla mutatione facta in ipsa, sed solum ex parte humanae naturae, sicut ostensum fuit in prima distinctione huius libri 3. Et ideo opinio ista, quae dicebat, personam Christi fuisse compositam, vera fuit el sanum habuit intellectum. — Quia tamen verbum calumniabile est, pro eo quod compositionis vocabulum consuevit accipi primo modo; ideo do-. ctores praesentis temporis sensum huius opinionis retinent, declinantes compositionis vocabulum. ln persona enim Christi non est compositio proprie dicta. — Unde concedendae sunt rationes, quae inductae sunt ad istam partem.

  1. Ad illud vero quod obiicitur in contrarium de auctoritate Symboli, dicendum, quod non est omnimoda similitudo inter animam et carnem, et divinitatem et humanitatem. Non enim est similitudo quantum ad extremorum compositionem, sed quantum ad hoc, quod 4 anima et caro concurrunt ad

5 Vat. adiicit esset. Subinde pro el snb cod. II sive Slit.

S. Ilrm/w. — Tom. III. unitatem personae; sic eliam divinitas et humanitas in Christo in unitatem personae concurrunt, quamvis hoc fiat alio et alio modo.

  1. Ad illud quod obiicilur de auctoritate Damasceni, dicendum, quod Damascenus non accipit ibi proprie compositionem, sed large. Unde et verbum siuim oportet exponere, quia fortasse non ita improprie sonat in lingua Graeca, sicut in Latina. Unde dicitur hypostasis composita ex duabus naturis, non quia ex illis duabus sit constiluta, sed quia in sacramento incarnationis factum est, ut hypostasis, quae erat sub una tantum natura, in duabus et sub duabus fieret; unde magis proprie dicitur hypostasis esse in duabus naturis quam ex duabus naturis.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod intellectus personae praesupponit 6 intellectum naturae; dicendum, quod verum est de natura, quae dat primum esse personae, et talis est divina natura respectu personae Christi. Et propterea, quamvis natura humana sit composita, non sequitur, quod propter hoc persona Christi compositionem habeat.

  3. Ad illud quod obiicitur, quod si Christus esset solum ex anima et carne, haberet hypostasim compositam; dicendum. quod verum est, quia tunc haberet primum esse hypostasis eius ex humana natura, quae quidem composita est. Nunc autem non est simile, quia persona Christi suum esse primum habet ex divina natura, quae quidem est omnino simplicissima. Et ideo humana natura superadveniens, sicut non dal personae esse personale, sic non facit, eam esse composilam.

  4. Ad illud quod obiicitur, quod Christus est homo compositus; dicendum, quod verum est; sed quod subiungit, quod homo praedicatur ratione hypostasis; dicendum, quod si ita intelligatur, quod homo in praedicato ratione hypostasis praedicetnr, veritatem non habet; quia secundum regulam Philosophi, quamvis terminus subiiciatur ralione supposili, praedicatur ratione formae; et ideo hoc adiectivum compositus circa islum terminum homo non nominat compositionem quantum ad suppositum, sed quantum ad formam. Et propterea non potest ex hoc inferri, quod persona Christi sit composita. post praedicatur edd. subdunt tamen.

Potrum Graecorum ct Conciliorum, praesertim can. 8. et 4. Con-

Utrum Chrislus, secundum quod homo

Tertio quaerilur, utrum Christus, secundum quod homo, sit substanlia, an homo praedicetur per modum habitus et accidentis, sicut dicebat opinio tertia. Et quod Christus dicatur homo per modum habitus, ostenditur.

  1. Ad Philippenses secundo: Habitu inventus ut homo; super quod verbum dicit Hilarius de Trinitate: « Non fuit ille habilus tantum hominis, sed ul hominis »: ergo videtur tam ex hoc verbo, quod dicit habitu, quam ex hoc, quod dicit ut homo — quod importat similitudinem — - quod Christus alio modo dicatur homo quam alii homines: et ita videtur, quod dicatur per modum habilus, non per modum substantiae.

  2. Item, Augustinus in libroOctoginta trium Quaestionum dicit, el habetur in littera, quod «quartum genus habilus competit huic comparationi »; el illud quartum genus spectat ad hoc quod dicitur praedicari per modum habitus, ut esse vestitum et calceatum, quod est in quadam adiacentia: ergo etc.

  3. Item, hoc ipsum videtur ratione. Quod advenit alicui iam in esse completo est illi accidens et praedicatur per modum accidenlis 3; sed humana natura advenit personae Christi iam in esse completo: ergo videtur, quod ei adveniat ut accidens et praedicetur per modum accidentis, non ergo per modum substanliae.

  4. Item, quod praedicatur denominative est accidens el praedicatur per modum accidenlis 4; hic q. 3. — Dionys. Carth., hic q. 8. — Biel, hic q. I., sit subslantia, an homo jtraedicetur sed humana natura praedicatur de Christo denominative — unde Filius Dei dicitur humanatus, quod quidem non potest dici de alio homine — ergo videtur, quod non dicatur de ipso per modum substantiae, sed per modum accidentis.

  5. Item, impossibile est, diversa genera praedicari de eodem essentialiter 6: ergo multo minus erit possibile, divinam naturam et humanam convenire eidem essentialiter: ergo si Christus, essentialiter loquendo, est Deus; videtur, quod homo dicatur solummodo per modum accidentis sive per modum habitus.

  6. Item, quae habent diversas definitiones non possunt praedicari de uno et eodem essentialiter 6; sed Deus et homo diversas habent definitiones: ergo cum Deus dicatur de Christo essentialiter, homo non dicelur de eo substantialiler, sed solum accidentaliter.

Sed contra: 1. In decretali Alexandri Papae: « Cum Christus perfeclus sit Deus et perfectus sit homo, qua temeritate audent aliqui dicere, quod Christus non- est aliquid, secundum quod homo »: ergo secundum sententiam Alexandri Papae homo praedicatur de Christo per modum substanliae.

  1. item, « substantia nulli est accidens», ut vult Philosophus; sed humana natura in Christo est substantia: ergo nulli accidit: ergo non accidit personae Verbi.

  2. Ilem, si humana natura accidit Christo, aut

accidit Christo Deo, aut Christo homini; Christo homini noo, quia nulli homini est accidentale esse honiinem; Christo, secundum quod Deus, similiter accidere non potest, quia nullum accidens potest Christo inesse ratione divinae naturae: ergo nullo modo videtur, quod possit praedicari per modum accidentis.

  1. Uem, nihil est univocum substantiae et accidentis: ergo si de Christo dicitur secunduin accidens, et de aliis hominibus secundum subslantiam, ergo non dicitur univoce, sed aequivoce. Sed si hoc verum est, non videlur, quod sit de nostro genere, nec mors eius nostrae redemptioni proflcere.

  2. item, substantia nobilior est accidente s: ergo si homo de aliis dicitur per modum substantiae, et de Christo per modum habitus, ergo esse hominem minus nobiliter convenit Christo quam aliis. Quodsi hoc est impium dicere, restat igitur idem quod prius, quod homo non dicatur de Christo per modum habitus, sed per modum substantiae.

  3. Item. quod praedicatur per modum habitus et accidentis, non praedicatur per modum substantiae — unde quamvis homo dicatur veslitus, nunquam tamen dicitur vestimentum — ergo si Filius Dei diceretur humanatus per modum habitus, nunquam diceretur homo; quodsi hoc falsum est, restat idem quod prius. Christus, secundum quod homo, est substantia el aliquid, el homo de eo praedicatur substantialiler, non per modum accidentis el habitus nisi per quandam conformitatem.

Respondeo: Dicendum, quod cum dicitur, quod homo dicitur de Christo per modum habitus et accidentis, dupliciter potest intelligi: aut ita, quod praedicatio illa sit pure accidentalis, ita quod non substantialis; ant ita, quod aliquo modo habeat rationem praedicationis accidentalis, et tamen secundum veritatem sit substantialis.

Si hoc ullimo modo intelligatur, sic veritatem i. habet, pro eo quod humana natura in Christo quodam modo proprietatem accidentis habet, in hoc videlicet, quod substantificatur n supposito alterius naturae, ita quod non dat illi supposito primum esse, sed advenit iam completo 5. Unde sicut albedo non subslantificatur in aliquo, quod sit in genere qualitalis, sed magis in subslantia, nec illi dat esse, sed iam completo advenit; sic per quandam conformitatem est reperire circa Christi humanitatem, quae substanlificatur in divina persona, habente perfectum esse ex alia natura quam ex ipsa humanitate, videlicet ex divina. El propterea nostri doctores dixerunt, quod humana natura in Christo vergit in accidens, secundum quandam conformitatem. Et hoc si intelligatur sane, est dictum subtiliter et catholice. — Maxime autem inter omnem modum accidenlis modum habitus habet, pro eo quod habitus nominat adiacentiam unius substantiae respectu alterius, quae quidem potest esse, utriusque servata proprietate. Et ideo Aposlolus, prudentissimus lidei praedicator, et Augustinus, sublilissimus fidei defensor, insinuant, aliquo modo Christum dici hominem secundum habitum, non excludentes per hoc. quin homo dicatur de Christo secundum subslantiam.

Alio modo est intelligere, quod Christus dicatur homo secundum accidens, ita quod modus ille praedicandi omnino sit accidentalis, et non secundum subslantiani s. Et hic modus dicendi, licet aliquando visus fuerit habere opinionis probabilitatem, manifeste apparet in se habere erroris temeritatem. Unde et illa tertia opinio, quae posuit hoc, ab Alexandro reprobata est; nec immerito, quia veritati illius unionis repugnat. Hoc enim dicit fides recta, quod divina natura et humana unitae sunt in unam personam: ergo Deus dicitur de Christo tanquam de proprio supposito, et homo similiter. Sed homo cum praedicatur de aliquo sicut de proprio supposito, substantialiler praedicatur et significat ipsum, de quo dicilur, esse aliquam substantiam; et ideo ex ipso fidei fundamento necessario sequitur, quod sit aliquid, secundum quod homo. — Unde raliones concedendae sunt, quae ad hoc indncuntur.

    1. Ad illud quod obiicitur ad oppositum de auctorilate Apostoli et Augustini, iam patet responsio ex his quae iam dicta sunt. Nam etsi homo habeat aliquo modo modum habitus, non tamen habet omnino. Licet enim humanitas adveniat iam completo, nihilominus substanliflcatur in illo tanquam in proprio suo supposito, quia Dei Filius, qui est suppositum divinae naturae per naluram, fecit se suppositum humanae naturae per gratiam.
  1. Ad illud quod obiicitur: accidens est quod advenit iam completo etc; dicendum, quod si assimiletur in hoc, quod advenit iam completo, non tamen omnino; quia accidens omnino adiacet extrinsecus et dicit modum essendi, sed humana natura sic advenit illi personae, quod non adiacet extrinsecus, nec dicit modum essendi lantum, sed ipsius hypostasis subslanliam et naturam.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod praedicatur denominative; dicendum, quod praedicatio denoininativo, potest esse quatuor modis: per modum inhaerentiae, ut cum dicitur: iste est albus: per modum transmutationis, ut cum dicitur: Petrus est dealbatus; per modum possessionis, ut cum dicitur: asinus Socraticus; et per modum unionis, ut cum dicilur: ferrum ignitum, id est igni unitum. Cum ergo dicitur, quod praedicatio denominativa est accidentis; dicendum, quod verum esl, quando est per modum inhacrentis, non aulem est verum, si semper intelligalur de praedicatione denominativa secundum alios modos. — Cum autem dicitur: Christus est humanatus; non est ibi praedicatio per modum inhaerentis, sed per modum unionis et relationis. Et ideo non sequitur, quod humana natura sit accidens; nec sequitur ex hoc, quod persona divina sit mutata, quia, quamvis mutatio absoluta in accidenle ponat mutationem in subiecto, introductio tamen ipsius relationis in esse potest esse ex mutatione facta in altero exlremo.

  3. Ad illud quod obiicitur, quod impossibile est, diversorum 5 genera praedicari de eodem substantialiter; dicendum, quod verum est de illis generibus, quae habent oppositionem el distinctionem, sicut sunt genera creatarum rerum. Non sic aulem esl de divina natura et humana, quia, cum humana

sit omnino possibilis et in omnimoda obedientia, nihil impedit, quod humana natura et divina simul concurrunt in unam personam, ita quod de eadem persona praedicetur Deus essentialiter et per naturam, et de illa eadem praedicetur homo essentialiter propter unionem gratuitam, per quam Ueus, sicut potuit et voluit, se fecit suppositum naturae humanae; quod quidem sic fuit sibi facile, sicul facile est homini sibi indumentum sumere, immo multo facilius, si consideretur eius summa potentia et creaturae obedientia.

  1. Ad illud quod obiicitur, quod Deus et horao diversas habent definitiones; dicendum, quod non sunt diversae, ita quod non possunt concurrere in suppositum unum, si Deus facere velit illud, pro eo quod multo magis pendet et indiget humana natura respectu divinae personae, quam aliquod accidens respectu substantiae. Non est ergo Deo impossibile, immo valde credibile et possibile, immo verum, quod Dei Filius fecit se in natura humana in incarnatione personam et hypostasim et suppositum.

Et qui hoc intelligit, manifeste videt, quae istarum Inum opimonum magis accedit ad exphcandum incarnationis sacramentum. Nam te r tia opimo, quae negat, Christum aliquid esse, secundum quod homo, negat etiam 9, personam Filii hypostasim esse humanae naturae, simpliciter recedit a veritate. Prima vero opinio, quae dicit, in Christo duo esse supposita, a veritate deviat. Media vero opinio, quae dicit, unam personam, sive hypostasim duabus naturis esse suppositam, veritatem dicit. Unde omnes doctores communiter tenent hodie opinionem mediam, ut loco eius quod dicebat illa opinio, unam personam ex duabus naturis esse compositam, nunc dicatur una persona duabus naturis esse supposita, non mutando sensum, sed verba, quae multum sunt in tali materia observanda. Ex his igitur, quae dicta sunt, colligi potest, quae sit praedictarum opinionum diversitas, et in qua earum sit maior probabilitas veritalis 10.

Consequenter quaeritur de qualitate et nobilitate illius unionis, ex qua consurgit diversitas istarum trium opinionum, circa quam quaeruntur tria.

Primo quaerilur de illa beatissima unione quan-

Utrum unio duarum naturarum Circa primum sic proceditur et quaeritur de illa unione quantum ad terminum; et quaeritur, utrum terminata sit ad unitatem personae, an non. Et quod sic, videtur.

  1. loannis octavo: Ego principium, qui et lovobis; sed ego est pronomen demonstrativum, ergo cerlam demonstrat personam; et qui est nomen relalivum, ergo et eandem refert personam: ergo una erat persona, quae erat principium, et quae loquebatur. Sed principium erat secundum divinam, et loquebatur secundum humanam naturam: ergo unio illa ad unitatem personalem videlur esse terminata.

  2. item, solus Filius Dei est unitus humanae nalurae; sed Filius Dei non distinguitur a Patre nisi in persona: ergo necesse est, illam unionem habere pro termino unilatem personalem!.

  3. Item, unio est via ad aliquam unitatem, ergo si non sil illa unio frustra, ad aliquam unitatem pervenit; sed non perduxit ad unitatem naturae, quia nec divina natura potest fieri humana, nec e converso, nec ex his potesl fieri tertia: ergo necesse est, quod unio illa terminetur ad unitatem personae 3.

  4. itein, quando aliqua duo uniuntur, quorum unum praedominatur alteri, praedoniinans trahit ad tum ad terminum.

Secundo vero quaeritur de ipsa quantum ad modum.

Tertio vero quaeritur de eadem quantum ad gradum. sit lerminata ad unitatem personae. se illud cui praedominatur; sed Dei Filius unitus esl humanae naturae, cui per omnia praedominatur: ergo traxit eam ad propriam unitatem. Sed non traxit eam ad unitalem naturalem, sicut prius 4 ostensum esl: ergo traxit ad unitatem personalem.

Sed contra: 1. Eternum non potest esse terminus rei temporalis; sed unitas personalis Filii Dei est aeterna, unio vero fuit temporalis: ergo illa unio non poterit terminari ad unitalem personalem.

± Item, nihil unum et idem est medium et ext.remum et terminus in eadem actione 5; sed personae unilas in illa unione habet rationem extremi: ergo non videtur, quod habeat rationem termini.

  1. item, aequalis simplicitatis et dignitatis est persona divina, sicut et natura; sed propter dignitatem et simplicitatem illius naturae unionem illam impossibile est terminari ad unitatem naturae: ergo impossibile est terminari ad unilatem personae.

  2. Item, sicul divinae naturae respondet persona increata, sic humanae naturae respondet persona creata: ergo cum terminus unionis aequaliter se habeat ad extrema, et unio illa non possit terminari ad unitatem personae creatae, pari ratione videtur, quod non valeat terminari ad unitatem personae increatae: ergo simpliciter est verum, quod unio illa non terminatur ad unitatem personae. Arislot., I. de Caelo el mundo, lext. 7. seqq. (c. 2.), ubi doce-

C 0 N C L U S 1 0. Duarum naturarum in Christo unio terminatur acl unitatem personae divinae.

Respondeo: Dicendum, quod quaedam est unio, 4 in qua est unius unibilis in naturam alterius conversio; et hocest, quia unius est ad alterum repugnantia et praedominantia, sicut si gutta aquae uniatur amphorae vini. — Quaedam vero est unio, in qua est ulriusque unibilis alteratio et tertiae na- turae productio; et hoc, quia est ibi repugnantia et non excellens praedominatio, sicut uniuntur elementa ad constituendum corpora mixta. — Quaedam vero est unio, in qua non est unitorum transmutatio, sed tertiae naturae constitittio; ethocest, quia unibilia non habent repugnantiam, habent tamen mutuam dependentiam, sicut uniuntur corpus et anima ad constitutionem hominis. — Quaedam vero est unio, in qua nec est transmutatio 2 nec tertiae naturae constitutio, sed unum unibitium fundatur tantum in altero. Et hoc est, quia nec est ibi repugnantia nec essentialis dependentia, est tamen excellens praedominatio; sicut quando arbor una inseritur stipiti alterius arboris, lunc utraque arbor servat naturam propriam, et tamen una arbor subslanti/icalur in stipite alterius arboris, ita quod unus esl stipes utriusque.

Hoc tamenJquarlo unionis genere habet uniri nai. tura divina humanae. Quia enim nulla est repugnantia inter naturam divinam et humanam, ideo nulla est ibi transmutatio, nec conversio. Quia vero non est mutua dependentia, non est tertiae naturae constitutio. Sed quia est ibi alterius, scilicet divinae naturae, praedominatio, necesse est, quod divina natura humanam naturam trahat ad unitatem; sed ad unitatem nalurae non potest trahere sine transmutatione et conversione: necesse est ergo, quod eam trahat ad unitatem personae, et una et eadem hypostasis sit divinae naturae et humanae, ut quasi humana natura fundetur et substantificetur in divino stipite. — Et ideo multum assimilatur ista unio ei unioni, quae est per insertionem. Propter quod etiam fortassis dicit beatus Lacobus primo: In mansuetudine suscipite insitum Verbum. — Concedendum est igitur, quod illa unio terminatur ad unitatem personae.

  1. Ad illud quod obiicitur, quod unitas illius: personae est aeterna; dicendum, quod persona nominat ipsum suppositum in comparatione ad naturam, cui subiicitur; sic et dignitas personae attendenda est respectu naturae 6. Potest igitur persona illa comparari ad naluram divinam, et sic eius dignitas est aeterna. Potest etiam comparari ad naturam divinam pariter et humanam; et sic connotat aliquid temporale, et ratione illius connotati dicilur esse terminus unionis. Illa enim unio non fecit, ut illa persona esset vel una esset, sed fecit, quod persona, quae erat una in natura simplici, esset una in nalura duplici.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod unitas 8 personalis est extremum, ergo non est terminus; dicendum, quod secundum unam comparationem, quam habet, videlicet ad divinam naturam, est extremum; secundum autem comparationem, quam habet ad hu- manam naturam, est unionis terminus, quia per illam unionem factum est, ut persona Verbi esset homo. Secundum autem comparationem, quam habet ad utramque naturam, tenet rationem medii. Nihil autem impedit, unum et idem diverso respectu habere comparationem medii et extremi et termini; et per hunc quidem modum in proposito intelligendum est.

  3. Ad illud quod obiicitur, quod propter sumniam simplicitatem divinae naturae non potest uniri humanae naturae in unitatem naturae; dicendum, quod non est simile: quia plures naluras in unam est. quia, sicut plures personae possunt esse in una natura, ita quod non impediunt naturae simplicitatem; sic plures naturae in una persona. Alia vero ratio est, quia persona divina potest fieri suppositum humanae naturae sola relatione humanae naturae ad 4 Pro tamen edcl. tanfum, codd. K P Q Z bb autem, qui

ipsam, quae quidem relatio nihil ponit novum circa personam Verbi, sed solum in natura assumta; et ideo unio naturarum unitali personae non repugnat. Non sic autem est. quando unio terminatur ad unitatem naturae, ubi non solum notatur esse respectus, sed etiam notatur convenientia fieri in forma; et hoc non potest fieri sine compositione sive transmutatione aliqua.

  1. Ad illud quod obiicitur, quod unio illa non potest terminari ad unitatem personae creatae; dicendum, quod non est simile, quia divina natura non potest substantificari in persona creata. Quod enim substantificatur in aliquo minus habet de stabilitate, quam illud in quo substantificatur; et ideo,

bor aliqua, quae nec sit prium nec pomiim; sed unum fit de

Ulrum modus unionis duarum

Secundo quaeritur de illa uninne quantum ad modum; et est quaestio, utrum modus illius unionis sit singularis, an reperiatur aliquis unionis modus ei consimilis. Et quod sil singularis, videtur:

  1. Auctoritate ipsius Algazelis in sua Metaphysica 3, ubi punit modos unius. Ibi enim dividit unum simpliciter et unum secundum quid. Unum simquia veriori modo est ens et per se stans natura divina quam humana, ideo humana natura potest inniti divinae personae, quamvis divina natura non possil inniti naturae creatae. Et ideo polest fieri unio in unilatem personae increatae, quamvis non possit fieri unio in unitatem personae creatae. — Est et alia ratio: quia persona semper habet denominari a digniori proprietate!; et ideo divina natura et humana in unam concurrunt hypostasim. Et cum semper necesse sit, divinam naturam excellere dignitate, non potest fieri unio in unitatem personae creatae, licet possit fieri unio in unitatem personae increatae. Et ideo patel, quod non est simile quod assumit pro simili, sed valde dissimile. III. Sent. d. S. q. 2. — Biel, III. Sent. d. S. q. unica.

sit singularis, an reperiatur pliciter dividit in tres differentias: primo in unum, in quo non est multitudo nec actu nec potentia, ut punctus et unitas; secundo in unum, in qno non est nmllitudo actu, quamvis sit polentia, sicut est linea; lertio in unum, in quo est multitudo actu et potentia, ut lectus et membrum, in quibus sunl actu multa. Unum autem secundum quid in quinque difsecunda parte, quae inscribitur liber pliilosopliiue, a cap. 1-7.

ferentias habet dividi, videlicet: in unum genere, ut est homo et bos; in unum specie, ut Socrates et Plato; in unum accidente, ut est nix et cerussa; in unum proportione, ut sunt auriga et nauta; in unum subiecto, sicut dulce et album in aliqua substantia una. Sed nullo istorum modorum. ut patet discurrenti per singula, est illa unio, quae est in Christo: ergo videtur, quod modus illius unionis excedat omnes unionis modos.

  1. Item, hoc ipsum videtur auctoritate Aristocto. Unum autem per se dicitur decem modis, scilicet continuatione, quorum terminus unus; unum specie vel forma, ut Socrates et Plato in homine; unum genere, ut homo et bos in animali; unum definitione, ut illa quae habent eandem definitionem, vel quorum unum est definilio alterius; unum indivisibilitate, ut punctus; unum numero, ut singulare; unum simplicitate vel essentia, ut universale; unum totalilale vel perfeclione, ut circulus; unum proportione, ut auriga et nauta; unum materia, ut omnia corporalia. Sed nullo istorum modorum est unio in persona in Chrislo: ergo videtur, quod sit unio modo singulari et proprio.

  2. Item, hoc ipsum videtur auctoritate Bernardi ut videlicet multi lapides faciunt unum acervum; est unitas conslitutiva, ut cum multae partes unumquodque totum constituunt; est unitas coniugati.ua, qua flt, ut duo iam non duo, sed una caro sint; est unitas naliva, qua anima et carne unus homo nascitur; est unitas poteslativa, qua homo virlutis modis. Primo dicilur unum verissime id unum singulare, in non instabilis, non dissimilis, sed unus sibimet nititur inveniri; est unitas consentanea, cum per caritatem multorum hominum est cor unum et anima una 5; est unitas votiva, cum anima omnibus votis Deo adhaerens unus spiritus est; est unitas dignativa, qua limtis noster a Dei Verbo in unam assumtus est personam ». Est et postrema unitas Trinitatis, de qua ipse Bernardus subdit 6: « Verum et quid sunt ad illud unum »? ergo si unitas ista, qua Dei Verbum unitum est carni speciali differentia, dicitur unitas dignativa; videtur ergo, quod unio praedicta singularem modum habeat.

  3. Item, hoc ipsum videtur auctoritate prophetici verbi; dicitur enim Leremiae trigesimo primo 7: Novum faciet Dominus super lerram, hoc, inquam, dicitur de illa unione creata; sed non esset novum, si simile haberet: videtur ergo, quod inter omnes uniones sit unio una singularis. autem dico in Christo et in Ecclesia; Glossa: « Quia Christus, qui Deus erat apud Patrem, per quem et facti sumus, factus est per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus essemus»: ergo videlur, quod unitas illa, quae est Verbi ad carnem, sit consimilis illi, quae est viri ad uxorem: non igitur est unitas singularis.

  4. Item, illa unitas, qua Verbum est unitum carni, est unitas personalis, sicut supra 9 ostensum est; sed unitas illa, qua anima unitur carni, quae est unitas nativa, est unitas personalis: ergo videtur, quod illa unitas communis sit cum aliis creaturis.

  5. Item, unitas illa, qua Deus unitur carni, est ex summa potestate Dei — unde in quadam Sequendis, quam lectionem contextus exigit et cod. bb etiam habet,

tia: « Potestate, non natura, fit Creator crealura »: — ergo videtur, quod illa sit unitas polestativa; sed ille modus competit et reperitur in creatura: ergo etc.

h. item, aut illa unio, qua divinitas unitur humanitati, est naturalis, aut gratuita; si naturalis: ergo continetur sub unitatibus illis, quae a Philosopho assignantur; si gratuita: ergo cum unitas gratuita sit unitas votiva, sicut dicit Bernardus, videtur, quod iste modus unitatis divinae non faciat specialem unitatis differentiam. Unio duarum naturarum inpersonae unilate quoad omnes conditiones simul collectas superexcedil omnem naluram et gratiam communem et philosophicam rationem.

Pespondeo: Dicendum, quod sicut nulla creatura perfecte Deo assimilatur, sed quodam modo est similis, quodam modo dissimilis; et ubi una creatura habet similitudinem, frequenter alia habet dissimilitudinem: per hunc modum intelligendum est circa hanc sacratissimam unionem. Si enim loquar. mur de ipsa quantum ad speciales eius conditiones singillatim acceptas, sic potest habere conveniencum modis unitatum in creaturis repertis; si autem loquamur quantum ad collectionem suarum proprietatum, sic dicit modum unitatis singularis.

El hoc patet sic. In hac enim unione est 4 conad distantiam unibilium, qua unitur Creator creaturae, convenit cum unitate 6 votiva. Quantum ad unionis principium convenit cum unitate potestativa; quia talis unitas est ex divina virtute et mera gratia. Quantum autem ad unionis terminum convenit cum unitate nativa, quae quidem terminatur ad unitatem personae. Quantum autem ad unionis vinculum convenit cum unitate coniugativa, in qua est vinculum perpetuum et individua copula. Quantum autem ad omnes conditiones simul collectas nullum modum habet unitatis sibi consimilem, quia super- 2. excedit omnem naturam et omnem aliam gratiam communem, videlicet quod divina natura et humana uniantur in unam personam indissolubiliter per Dei potentiam.

Et ideo concedendum est, quod talis unio su- 1 ln fcsl. Nativ. Doinini. Cfr. Franc. los. Mone, llymni latini medii aevi, lom. 2. n. 3R9: perexcellit omnem considerationem philosophicam; nec mirum, quia ad ipsam vix pertingit ratio per fidem elevata. Et ideo Bernardus secundum istam unionem assignavit specialem unitatis differentiam, vocans eam unitatem dignativam. — Concedendae sunt igitur rationes, quae sunt ad istam partem.

  1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, quod similis est unioni coniugalivae; iam patet r responsio: quia, etsi sit similitudo quantum ad vinculum, non tamen est similitudo quantum ad terminum, vel distantiam unibilium.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod similis est unitati nativae, pro eo quod est unio in persona; dicendum, quod etsi sit similitudo quantum ad terminum, non tamen quantum ad vinculum, vel dislantiam unibilium.

  3. Ad illud quod obiicitur, quod est similis unitati poteslativae; dicendum, quod etsi sit similitudo quantum ad principium, quia utraque est ex virtute divina, dissimililudo tamen est quantum ad vinculum et quantum ad terminum.

  4. Ad illud quod obiicitur, quod est similis unitati votivae, cum sit per gratiam; dicendum, quod est alia gratiae differentia, qua anima unitur Deo per carilatem perfectam, et qua natura humana unitur Verbo in unitatem personae; nec tantum quantum ad hoc est differentia, sed etiam quanlum ad vinculum et quantum ad terminum; et ideo ista unio facit singularem modum. alibi 8 habet suum locum, et singula suis locis tractanda sunt. Illorum tamen novem modorum unitatum, quos Bernardus assignat, polest sic sumi sufficientia. Est enim unitas naturalis et gratuita, et est per aggregationem rerum differentium distinctarum, sicut unitas collectiva. Quaedam 9 est per colligationem rerum formaliter ditferentium, sive partium heterogenearum; et sic est unitas constitutiva. Quaedam per coniunctionem differentium sexu, operatione convenientium; et sic esl unitas coniugativa. Quaedam per unionem differentium naturarum in unionem concurrentium; et sic est unitas nativa. — Unitas autem gratuita similiter quatuor habet differentias: aut enim est unitas eiusdem animae ad se secundum statuum diversitatem, et sic est

unilas potestativa; aut multorum hominum ad invicem secundum caritatem, et sic est unitas consentanea; aut animae ad Deum per voluntatis conformitatem, et sic est unitas votiva; aut humanae naturae ad divinam secundum personae unitatem,

I. Conclusio non est dubia. Observatione digna sunt quae d. 5. q. 1. a. 1. dub. Iat. 2.). Nam secundum ipsum ex simplicitate

Utrum illa unitas quantum ad Tertio quaeritur de illa unione quantum ad gradum, et est quaestio, utrum illa unitas excellat omnes unitates creatas. Et quod sic, videtur:

  1. Auctoritate Bernardi, ad Eugenium in quinto: « inter omnia, quae vere dicuntur unum, arcem tenet unitas Trinitalis. Secundo illa praecellit, qua tres substantiae in Christo sunt una persona»: ergo unitas, qua Christus est unus, omnes unitates creatas excellit.

  2. Item, tanto magis aliqua uniuntur, quanto inseparabilius sunt unita; sed naturae illae in Christo uniuntur tanta inseparabilitate, qua maior esse non potest z: ergo videtur, quod unitas illa, ad quam terminatur unio illa, maxima sit inter omnes unitates creatas.

  3. Item, tanto magis aliqua uniuntur, quanto magis communicant sibi suas proprietates et idiomata; sed in Christo est perfecta idiomatum communicatio: ergo videtur, quod ad summam unionem terminetur illa unio.

  4. Item, unio illa terminatur ad unitatem in persona, persona autem illa est persona Verbi 4; sed persona Verbi in simplicitate et nobilitate in infini- 1 Sive de Consider. c. 8. n. 19. In testimonio allato post gratuitam, est una sola, videlicet unitas Trinilatis, quam quidem unam esse decet solam, ut in ea sit status omnium unitatum. Senl. d. 5. q. 3. — Dionys. Carth., hic q. 7.

excellat omnes unitates creatas. tum excellit omnem unilatem creatam: ergo videtur similiter, quod illa unitas, ad quam terminatur unio dignativa.

Ouae maxime distant minime Sed contra: 1 sunt unibilia, et quae minime sunt unibilia minime faciunt unum; sed talia sunt divinitas et humanitas: ergo videtur, quod unio, quae est in Christo, terminetur ad gradum unitatis inflmum.

  1. Item, quanto aliquid ex paucioribus constat, tanlo magis est unum; sed in Christo reperitur maior naturarum pluralitas, quam sit sub caelo: ergo videtur, quod unitas illa infimum teneat unitatis locum.

  2. Item, magis est unum quod est unum in natura et persona, quam quod est in persona tantum 5; sed quilibet homo unitatem habet in persona et natura, Christus autem unitatem habet in persona tantum, non in natura: ergo maior unitatis perfeclio reperitur in quolibet homine quam in Christo.

  3. Item, magis est unum quod non est multiplicabile nec multiplicatum, quam quod esl multiplicabile et multiplicatum; sed unitas et punctus habent unitatem, quae nec est multiplicabilis nec n. 21; Serm. 2. in Nativ. Domini, n. 4. seq., et supra pag. 138,

multiplicata; in Christo autem reperitur actu naturarum multitudo et differentia: ergo videtur, quod in Christo sit unitas minima. Unitas, quae est in Christo, omnem unitalem creatam, simpliciter loquendo, superexcedit.

Respondeo: Dicendum, quod est loqui de unitale, qua aliqua dicuntur unum per convenientiam in natura, et est loqui de unitate, qua ahqua dicuntur unum per convenientiam in persona. Si autem 2 loquamur de unitate, qua aliqua dicuntur i. unum per convenientiam in natura, sic est dicere, quod in Christo talis unilas quodam modo est nulla, quodam modo est magna, quodam modo est parva, quodam modo est summa. — Si enim comparemus divinam naturam ad humanam, sic nulla est in Christo unitas nalurae, pro eo quod istae duae naturae non possunt simul in unam naturam eoncurrere. — Si autem loquamur de natura Christi ex parte corporis, sic parva esl unitas propter partium multiplicitatem. — Si autem loquamur de unitate quantum ad animam, sic est in eo unitas magna propter animae simplicitatem. — Si autem loquamur de eo quantum ad divinam naluram, sic summa est in eo unitas propter illius naturae simplicitatem superexcellentissimam.

Quantum igitur ad unitatem naturae, secundum diversas considerationes est in Christo unitas summa, unitas nulla, unitas parva, unitas magna. sic enim decet reperiri in eo, qui est super oinnia exaltatus et infra omnes humiliatus.

Si vero 3 fiat sermo de unitate, qua aliqua di- 2. cuntur unum per convenienliam in persona, sic, simpliciter loquendo, unitas illa, quae est in Christo, unitas est super omnes unitates suprema; et hoc quadruplici ex causa: -videlicet propter illius personae simplicilatem, propter unibilium dignitatem, propter unilorum inseparabilitatem et propter unionis singularitatem. — Propter personae simplicitatem, quia unio est in persona Verbi, quae quidem est simplicissima. — Propter unibilium dignitatem, quia tam natura assumens quam assumta inter ce-.tera, quae sunt, habet excellentiam. — Propter inseparabUilatem, quia tanto vinculo fortificata, est 1 Cfr. supra q. 2. fundom. t. — Mox cdd. omiltunt actu. illarum naturarum unio, ut nunquam fiat nec possit fieri separatio. Natura enim illa inter ceteras naturas adhaesit aeterno Verbo, quo portatur et sustentatur omne quod est sub Deo. — Propter singularitalem, quia nunquam ulla unio fuit huic unioni similis. Haec enim fuit excellentissimae dignalionis; et ideo nomen dignilatis et dignationis sibi appropriat, ut dicatur unilas dignativa. Et quoniam, cum de unitate Christi loquimur, ad quam unio terminatur, est sermo de unitate personae, non de unitate naturae; ideo simpliciter concedendum est, unitatem, quae est in Christo, omnem unitatem creatam superexcedere. — Unde eliam concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae. Deus ab omni creatura maximam habet differentiam in natura, quantum tamen ad influentiam et creaturae sustentalionem maximam habet approximationem; et ideo maxima potest esse unitas inter Creatorem et creaturam, quamvis naturalis unitas nulla intercidat 5.

  1. Ad illud quod obiicitur, quod magis est unum illud quod ex paucioribus constituitur; dicendum, quod verum est de illa unione, cuius unitas resultat ex partium constitutione. Unitas autem, quae est in Christo, ex partium constitutione non resultat; et ideo, quamvis in eo sit nalurarum pluralitas, non sequitur, quod sit in eo unitas diminuta.

  2. Ad illud quod obiicitur, quod magis est unum, quod est unum in persona et natura; dicendum, quod verum est, quando unilas personae sequitur unitatem naturae; tunc enim compositio in natura facit compositionem in persona; non sic autem est in proposito, quia unitas personae in Christo antecedit unitatem naturae assumtae, ita quod nullam inducit compositionem natura assumla, sicut ostensum fuit supra.

  3. Ad illud quod obiicitur, quod magis esl unum quod non est multiplicatum etc: dicendum, quod verum est de illa unitate et multiplicatione, quae habent aliquam oppositionem — minuitur eniin oppositum, cum suo opposito permiscetur — non sic autem est in proposito, quia ut saepe dictum est, multiplicitas in natura non repugnat unitati in persona. — Et sic patet responsio ad omnia quaesita 9.

Dud. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram, et primo quaeritur de hoc quod dicit, Sacrificium Ecclesiae duo.bus constare, visibili elementorum specie et invisibili Domini Iesu Christi carne et sanguine. In hoc enim verbo primo videtur esse insufficientia, quia ad constitutionem Sacramenti altaris non solum concurrunt duo, immo tria, videlicet, elementum exterius, corpus Christi verum et corpus Christi mysticum. — Item, videtur in verbo suo x esse repugnanlia, cum dicit invisibili carne et sanguine; caro enim et sanguis vere sunt corpora: ergo et vere visibilia. Si ergo caro Christi vera fuit, restat igitur, quod fuit visibilis. — Item, tertio videtur, quod illa similitudo sit inepta, quoniam Sacramentum et res Sacramenti in unitatem personae non concurrunt, secundum quod Deus et homo: ergo non videtur ibi fieri recta assimilatio.

Respondeo: Dicendum, quod in Sacramento altaris duplex est res, videlicet signata et contenta, et signata tantum. Et Augustinus in parte ista non loquitur de re signala tantum, cuiusmodi esl corpus Christi mysticum, sed de re signata el contenla, cuiusmodi esl corpus Christi verum. Haec enim sola est, quae facit ad propositum, videlicet ad intelligendum unionis et incarnationis mysterium, et hoc propler similitudinem utrobique repertam.

Reperitur autem ibi similitudo triplex, videlicet sive utilitatem. Sicut enim in Sacramento altaris est species visibilis et caro Christi invisibilis, prout est sub illo Sacramento; sic in Christo est humana natura vera sensibilis, et divina, quae solum est intelligibilis. — Similitudo etiam est quantum ad distinctionem, quoniam exterior species visibilis et res interior non concurrunt ad constituendum unum per naturam, sed concurrunt ad unum Sacramenlum, quod est unum per ordinem et respectum signi ad signatum. Sic et in Christo divina natura et humana non conslituunt aliquid tertium, sed uniuntur in unam hypostasim, quae ulriusque naturae est suppositum, et in qua utraque natura suo modo substantificatur. Et quantum ad hoc non est omnimoda similitudo, sed partim similitudo, et partim dissimililudo. — Tertio similitudo est, quia, sicut res Sacramenti unitur exteriori signo, ut mediante illo cognoscatur et ad utilitatem veram convertatur; sic divina natura unitur humanae, ut in ea cognosceretur; et inde est etiam, quod talis unitas similis est illi unioni, qua copulatur verbum ipsi voci, iit ab aliis possit cognosci.

Et per hoc patet responsio ad obiecta. Non enim valet quod obiicit de insufficientia, quoniam ad propositum sufficiunt illa duo membra. — Nec valet quod obiicit de repugnantia, quia non dicit haec duo, videlicet carnem etsanguinem, invisibilia simpliciter 4, sed prout sunt sub Sacramento contenta. — Nec illud quod obiicit de illarum unionum disconvenienlia, quia non vult dicere, quod illa sint omnino similia, sed quod similitudinem habent quantum ad tria praedicta 6.

Dob. II.

Item circa tertiam opinionem, quae ibi ponitur: quae valde sunt improbabilia.

Primum vero, cum dicit: Ex carne et anima aliquam substanliam compositam diffilentur. Et illud convincitur esse improbabile, quoniam ex forma et materia resultat unum compositum. Si ergo anima habet naturalem inclinationem ad corpus sicut ad propriam materiam, quam perficit; necessarium erat, ex anima el carne in Christo aliquod tertium constitui. Illud autem aut est substantia, aut accidens; accidens non; constat, quia subslantia non est pars accidentis: necesse est igitur, quod fiat inde substantia.

Aliud improbabile est in hoc quod dicit: Illis duobus velut indumento Verbum Dei vestiretur, ut mortalium oculis congruenler wppareret. Si enim hoc verum esset, cum anima non appareat oculis, non assumsisset animam. Et iterum, si Christus apparebat esse homo, et non erat verus homo, alius apparebat, quam esset: ergo aliqua falsitas et aliqua deceptio fuit in Christo, quod omnino absurdissimum est. Veritas enim nec falli potest nec fallere 8.

Item, tertium improbabile est in hoc quod dicit, illa duo in singularitalem personae Verbum Dei assumsisse, quia illis duobus accidentibus non est personarum numerus auclus, Si enim hoc verum esset, cum columba, in qua Spiritus sanctus apparuit, non auxerit numerum personarum in divinis; assumta est in unitatem personae, quod nefarium est dicere. Et iterum, cum aliqua anima imitur Deo per voluntatis conformitatem, et nullo modo ex hoc crescat in Trinitate numerus personarum; quaelibet anima sancta assumeretur a Verbo in unitatem personae: ergo quilibet Sanctus esset Deus, quod quidem dicere est omnino perversum.

Et propterea iste modus dicendi, sicut ex littera 2 colligitur, repudiatus est tanquam erroneus; nec credendum est, Magistrum fuisse de opinione ista, nec dicere hoc asserendo vel approbando, sed aliorum opinionem recitando. Hanc autem opinionem, sicut et alias, nec omnino reprobat nec omnino approbat. Nondum enim claruerat eius falsitas, maxime cum videatur super verba Sanctorum esse fundata 3.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Multis modis habitum dicimus etc. Primo enim distinguit habitum in tria membra; secundo vero distinguit alia distinctione per quatuor membra: igitur vel una est superflua, vel altera diminula. — Item, videntur aliqua membra secundae divisionis esse impossibilia. Dicit enim, quod quaedam aecedunt, quae mutant, sed non mulantur, sicul sapientia. Hoc videtur esse impossibile, quia, si ex aliquo accidente adveniente mutatur subiectum, videtur, quod ipsum multo magis debeat dici mutatum, quia de ente in polentia fit ens in aclu. — Item, aliud membrum similiter, quod dicit, quod quaedam accedunt, quae nec mutant nec mutantur, videtur impossibile. Nihil enim novum acquiri potest sine aliqua mutatione acquirentis, vel acquisiti: ergo impossibile est, quod aliqua differentia habitus introducatur in esse, qua non fiat mutatio in habito, vel habente.

Respondeo: Dicendum, quod Augustinus 6 dia,d esse. Et istae sunl tres. Omne enim quod habetur, aut habetur interius, aut exterius, aut partim inlerius, partim exlerius. Si omnino interius; sic dicimus habitum animae, ut scientiam et disciplinam. Si omnino exlerius; sic dicimus habitum eorum quae exterius corpori accommodantur, sicut esse vestitum et calceatum. Si quodam modo interius, el quodam modo exterius; sic dicimus alium alio validiorem vel fortiorem. Et hoc quasi tenet medium inter differentias duas prius positas. Et ad istas tres differentias reduci possunt seplem illi modi habendi, quos assignat Philosophus in Poslpraedicamentis.

Sed quia iste modus distinguendi parum valet ad propositum, ideo sumit Augustinus alium modum distinguendi per quatuor membra, qui respicit ipsum habitum quantum ad /ieri. Et haec divisio est quadrimembris secundum quatuor combinationes B sufficientes et immediatas. Omne enim quod accedit alicui, aut mulal tanlum et non mutatur, sicut sapientia; aut mutat et mutatur, ut cibus; aut nec mutat nec mutatur, ut anulus; aul mutatur, sed non mutat, ut vestimentum. — Et illud quartum membrum valet ad propositum, et per hoc patet responsio ad primum obiectum. Istae enim quatuor differenliae reducunlur ad illas tres; ideo nec istae sunt superfluae, nec illae diminutae.

Ad illud quod obiicitur, quod sapientia mutat, sed non mutatur; dicendum, quod ad hoc, quod quis fiat sapiens, concurrit sapientia creata et increata, sicul ad hoc, quod fiat gratus, concurrit caritas creata et increata. Cum autem Augustinus dicit, quod « sapientia non mutatur»; non intelligit de sapientia creala, quae est accidens animae,sed de sapientia increata. — Et hoc frequenter advertendum est in verbis Augustini, cum loquitur de sapientia et gratia, quia modo loquitur de increata, modo de creata. — Potest etiam hoc verbum intelligi de sapientia creala. Sed tunc non loquitur Augustinus de quocumque genere mutationis, sed de illa mutatione, quae est de una dispositione ad alteram, utpote de mutatione, quae est secundum formam; et tunc non habet instantiam in sapientia, quia sapienlia accidens non alteratur, quamvis sapiens secundum illam alteretur.

Et per hoc patet lertium obiectum: non enim excludit omnem motum Augustinus, sed illum motum alterationis, qui est secundum qualitatem abso-

Gap. I.

Deinde quae singulis sentenliis adversari videntar, ponit.

Secundum primam vero dicitur: Deus factus homo, « Faclus est sine dubio icl quod prius non erat; sed Deus, quia subsistens in duabus naluris coepit esse faceret Deum, et Deum hominem». Variatur autem inest aulem, ul ait Ioannes Damascenus, idem dicere naturam, vel personam.

1 Cfr. de hoc dub. Pelr. a Tar., Richard. a Med., hic circa lit.; gid. R., hic dub. lil. S.

1 ln Epist. ad Rom. 1, 3. n. 5. (Patrolog. Graec. t. 14. turam. Haec autem non est in coniunctione anuli ad digitum, sed solum quae est mutatio secundum locum vel situm.

Cap. II.

Ex quo sensu dicitur Christus praedestinatus.

Isti dicunt, Chrislum praedestinalum esse, scilicet veniunt sententiae et huic videnlur contradicere, ut,

id est consubslantialis, esse polest, ex alteris perliciens alterum, ut corpus ex quatuor elemenlis compositum horum alicui homousion dicitur. Si igitur secundum

Secundum istos dicilur Christus, secundum quod destinatum a De ab aeterno, et in tempore collatum tiam accepit. Quod videtur Augustinus notasse in libro hominem deificatum dicimus, sed Deum hominem factum ».

Supra narravit Magister multorum opiniones. In hac parte applicat ad principale propositum, videlicet ad explicandas ambiguas locutiones. Dividitur autem pars ista in partes tres secundum illas tres opiniones. In quarum prima explicat locutiones ambiguas secundum opinionem primam. In secunda vero secundum opinionem secundam, ibi: In secunda vero sententia huius traditionis. In tertia vero secundum tertiam, ibi: In hac igitur sententia sic dicitur: Deus factus homo etc.

Prima pars dividitur in duas. In quarum prima iuxta primam sententiam ambiguas locutiones expo- 1 Id est de Praedest. Sanctor. c. 15. n. 31.

Cap. III.

Quod non debet dici homo dominicus.

Et licet dicatur homo Deus, non tamen congrue vere possunt, vigilantiore atque intelligentiore, si politionem substantiae facit6» nit. In secunda vero ea quae praedictae opinioni videntur conlraria, dissolvit, ibi: Huic autem sentenliae opponitur.

Chapter 6 of 40