Distinctio XI
Prima autem et ultima parte remanente indirae sunt loan. 8, 25. et 58. — Infra pro resultantes, quod havisa, media pars dividilur in tres. In quarum prima proponit quaestionem et determinat. In secunda vero per auctoritates Sanctorum confirmat, ibi: Qui Christum vel Dei Filium non esse factuni elc. Tertio vero
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hie quaestio circa duo.
Primo quanlum ad Christi praedestinationem.
Secundo vero quaerilur de bis quae videntur circa Christum ponere inceptionem.
Circa primum quaeruntur tria per comparationem ad praedestinationem nostram.
Ulrum praedestinatio Christi sit Circa primum sic proceditur et quaeritur, utruin praedestinatio Christi sit nostrae praedestinationi conformis, ita quod nostra et sua praedestinatio dicatur secundum rationem univocam. Et quod sic, videlur:
Primo per definitionem praedestinationis: « Praedestinatio est praeparatio gratiae et gloriae 3 »; sed hoc convenit Christo et nobis: ergo etc.
Iteni, quod convenit Christo secundum humanam naturam convenit uniformiter nobis, cum sit eiusdem naturae el speciei nobiscum 4; sed praedestinatio convenit Christo secundum naturam humanam: ergo nobis et sibi competit secundum rationem univocam.
Item, conformamur Christo in merito; et si conformamur in merito, necesse est conformari in praemio: ergo pari ratione et in divino proposito. Sed hoc est praedestinatio 5: ergo etc.
Item, Augustinus de Vocatione Sanctorum: « Quicumque homo gratia fit Christianus, sicut ille homo ab initio factus est Christus »: ergo si eo modo Deus alios homines Christianos fecit, per quem modum et illum liominem Cbristuin fecit, et omnino dissolvit argumentationem sophislicam, quae quidem videtur esse conlraria veritali, et hoc ibi: Elsi ergo Christus secundum hominem dicitur c?-ealura etc.
Primum est, utrum praedestinatio Christi sit nostrae praedestinalioni conformis.
Secundum est, utrum sit nostrae praedestinationis forma exemplaris.
Tertium est, utrum respectu nostrae praedestinalionis sit in ea 2 ratio causalitalis.
praedestinationi conformis. eodem modo praedestinavil, quo modo fecit; ergo per eundem niodum praedestinavit nos et Christum.
Sed contra: 1. Auguslinus de Praedestinatione Sanctorum 7: « Praedestinatio est propositum miserendi »; sed respectu eius non est miserendi propositum, in quo nullum contingit reperire peccatum: si ergo talis est Christus, videtur, quod non secundum eandem rationem dicatur praedestinatio de nobis et de Christo.
Item, praedestinatio sic notificalur communiter 8: « Praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro »; sed in Christo siinul fuerunt gratia et gloria: ergo praedestinatio non convenit nobis et Christo secundum unam rationem.
Item, praedestinatio est in nobis non tantum ratione naturae, verum etiam ralione personae; sed in Chrislo est praedestinatio ratione naturae assumtae, non ralione personae, cum illa sit aeterna: ergo etc.
Item, ille homo Christus praedestinatus fuit esse Deus sive Dei filius, secunduin quod dicitur ad Romanos prinio: Qui praedestinatus est filius
Dei in virtute etc. — unde et datus est ei spiritus non ad mensuram — nos autem praedestinati sumus ad gratiam creatam et finilam: ergo si creatum et finitum non univocatur in aliquo cum increato et infinito, necessario sequitur, quod praedestinatio secundum aliam et aliam rationem dicatur de nobis et de Christo. Praedestinatio Christi quodam modo est conformis nostrae praedeslinationi, quodam modo difformis, et non dicilur cum hac univoce, nisi qualenus est ei conformis.
Respondeo: Dicendum, quod praedestinatio Chrii. sti quodam modo habet conformitatem ad nostram praedestinationem, quodam modo difformitatem; quod patet, si attendantur ea quae circa praedestinationem sunt. Consideratur enim praedestinatio in consideretur praedestinatio secundum comparationem 2. ad praedestina.nlem, unius rationis et conformis modi est praedestinatio Christi nostrae praedestinationi; eodem enira modo, quo Deus praedestinavit Christum, praedestinavit et nos. — Si loquamur in com- 3. paratione ad statum a quo, simpliciter est differentia. Nam nos per gratiam praedestinationis eripuit de statu peccati et de massa perdilionis, sicut dicit Glossa super illud ad Roraanos oclavo -: Quos praedestinavit hos et vocavit, el ipse textus indicat; hunc autem slatum non est reperire in Christo aliquo modo. Et sic quantum ad primum est simpliciter convenientia, quantum ad ultimum., scilicet quantum ad statum 3, differentia.
Quantum vero ad duo intermedia partim est convenientia, partim differentia. In nobis enim est praedestinatio respectu naturae, et etiam respectu personae, et magis proprie respectu personae quam naturae. In Christo autem est praedestinatio ratione naturae assumtae, quae sequitur divinam dispositionem, non ralione personae; et ita quodam modo est convenientia, et quodam modo differentia respectu praedestinati. — Respectu etiam termini consimiliter est 4. Nam nos sumus praedeslinati ad gratiam et gloriam, similiter et Christus; sed nos sumus praedestinali ad participandam gratiam et gloriam successive, Christus autem simul. Item, nos sumus praedestinati ad gratiam personae singularis, Christus autem ad gratiam unionis et singidaris personae 5,- et ita lantum habet quantum nos et abundat a nobis; ac per hoc quodam modo convenit, quodam modo difformis; et si nolificetur secundum illud, in quo conformatur, est univocatio; secundum autem quod disconvenit, non.
Et per hoc patent rationes ad utramque partem. Nam primae, quae ostendunt, quod sit nostrae praedestinationi conformis, procedunt a parte praedestinantis, vel praedestinati quantum ad naturam, vel ex parte termini quantum ad gratiam et gloriam; et sic verum concludunt. Rationes vero ad oppositum procedunt de ipsa praedestinatione a parte status initialis, vel a parte praedestinati ratione personae, vel a parle termini ratione unionis divinae; et suis viis concedendae sunt singulae.
convenit, sicut nec causa flnalis principalis. Tamen Deus
Secundo quaeritur, utrura praedestinatio Chrisli respectu nostrae praedestinationis sit forma exemplaris. Et quod sic, videtur.
- Ad Romanos octavo: Quos praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui; sed illud cui debet res conformari et configurari, est exemplar eius: ergo si praedestinati sumus, ut conformemur Christo; videlur, quod eius praedestinatio sit nostrae praedeslinationis exemplaris ratio.
2- Ilem, Augustinus, de Praedestinalione Sanctorum 2: « Praeclarissimum lumen nostrae praedestinationis est Lesus Christus »; sed lumen habet rationem distinguendi et notificandi: si ergo hoc competit formae exemplari, videtur, quod praedestinatio Chrisli sit nostrae praedestinationis exemplar et ratio agnoscendi.
Ilem, vita Christi et modus vivendi fuit norma et exemplar sancte vivendi ipsis membris Chrisli 3; sed sicut se habet conversatio ad conversationem, ita se habet praedestinatio ad praedestinationem: ergo si vita sua fuit regula et exemplar nostrae, pari ratione praedestinatio sua praedestinationis nostrae.
Item, Christi generatio fuit ratio exemplaris omnis emanationis, quia « in Verbo, quod Deus genuit, omnia disposuit »: ergo pari ralione eius praedestinatio fuit ratio exemplaris omnis praedestinationis.
Sed contra: I. Super illud Iob trigesimo oclavo 5: Nunquid nosti ordinem caeli elc.; Glossa: « Noscere ordinem caeli est supernarum dispositionum occultas dispositiones videre »: ergo in praedestinationibus et dispositionibus est ordo et distinctio: ergo unusquisque praedestinatus habet suam propriam praedestinalionem, distinctam a praedestinatione Christi: el si alia ratione praedestinatus est 1 Vcrs. 29. — In minori respici videlur illud Exod. 2S, III. Sent. d. 10. q. 3.
Christus, et alia alii, ergo non est exemplar praedestinationis aliorum.
Item, ipsa praedestinatio nihil aliud est quam praevisio sive dispositio pertinens ad exemplar 6; si ergo exemplaris non est exemplar, ergo praedestinationis nihil est exemplar: ergo praedeslinationis nostrae non est exemplar praedestinatio Christi.
Item, quae sunt simul, unum non est ratio exemplandi reliquum; sed oinnes praedestinationes simul et ab aeterno fuerunt in mente divina: ergo praedestinatio Christi nullatenus potuit esse exemplaris forma.
Item, si praedestinatio Christi est exemplar nostrae praedestinationis, aut ergo ratione principalis significati, aut ratione connotati. Si ratione principalis significati, cum illud sit Deus sive divina essentia, divina essentia erit exemplata, et idem erit exemplar sui ipsius. Si ratione connotati; contra: exemplar praecedit exemplalum, non sequitur;sed multi habuerunt gratiam finalem, quae est effectus praedestinalionis, antequam Christus susciperet gratiam: ergo non videtur, quod praedestinatio Christi cuiuslibet alterius praedestinalionis fuerit exemplaris forma.
c o n c l u s i o. Praedestinatio Chrisli quoad connotatum el exemplar exlerius polesl dici exemplar nostrae praedestinationis, non respectu summi arti/icis, sed respeclu nostri.
Respondeo: Dicendum, quod est loqui de praedeslinatione Christi et noslra dupliciter: aut quantum ad principale signifwalum, aut quanlum ad ubi sic: Ordinem caeli nosse esl supernarum dispositionum occonnotatum. Si loquamur quantum ad principale i. significatum, quod quidem est divina essentia; sic nulla praedestinatio exemplar habet ab alia, cum omnes unum sint, scilicet divina essentia. — Si autem loquamur quantum ad connolatum, quod quidem est gratia et gloria; tunc distinguendum est, quod duplex est exeniplar: quoddam inlerius in mente artificis, sicut ratio, secundum quam artifex producit sua opera; quoddam exterius, ad quod aspiciens ille qui ignorat artem, aliquo modo regulatur; sicul isti artifices meehanici aliquas formas exterius habent, secundum quas dirigunt opera sua, sicut patet in his qui faciunt calceamenta.
Si ergo primo modo loquamur de praedestina- 2. tione Christi ratione connotati, adhuc praedestinatio Christi non est nostrae praedestinationis exemplar. Deus enim non praedestinavit nos, aspiciens ad aliquod aliudase, sed unumquodque praevidit in se et disposuit secundum rationem propriam. — Si 3. vero loquamur de exemplari secundo modo, sic praedestinatio Christi est exemplar nostrae praedestinationis, exemplar, inquam, direclivum non respectu summi artificis, sed respectu noslri, tam in credentlis quam in exspectandis quam etiam in operandis. Tunc enim esl in nobis recte gratia Dei, quando Christo efficimur conformes; et talia etiam per gratiam futura sunt corpora nostra, quale Christus sua resurrectione monslravit, secundum quod Sancti dicunt; et nos ipsi, si volumus ad ultimum praedestinationis terminum pervenire, necesse habemus in auctorem fidei et consummatorem aspicere 5, qui exemplum dedit, ut quemadmodum ipse fecit, et nos faciamus. Quemadmodum enim Petrus dicit primae secundo, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum. Et pro tanto dicit Augustinus, quod ipse est « praeclarissimum lumen noslrae praedestinationis », quasi Deus ad unumquemque noslrum dicat: Aspiee et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est 3, hoc est in Christo, cuius omnia illa veteris Testamenti apparamenta fuerunt signa. — Et in hoc sensu concedi potest, quod praedestinatio Christi exemplaris forma sit nostrae praedeslinationis.
Ad illud ergo quod obiicilur in contrarium, > Cff. IV. Sent. d. 43. a. I. q. 6. et d. 49. p. II. a. 2. quod sunt distinctae et ordinatae; dicendum, quod ex illo verbo habetur, quod inter praedestinationes a parte connotalorum est distinctio, sic tamen quod non deest ordo. Et ideo, quamvis nostrae praedestinationis effectus ab effectu praedestinationis Christi sit distinctus; potest tamen habere ordinem ad ipsum, secundum quem est directio et regulatio, et per hoc quaedam ratio exemplandi.
Ad illud quod obiicitur, quod praedestinatio ipsa est exemplar; dicendum, quod verum est de No ratione principalis significati; et quantum ad hoc bene concedendum est, quod una praedestinatio non est exemplar allerius, sed ratione connotali est exemplatum; et nihil prohibet, aliquod esse quodam niodo exemplatum et quodam modo exemplar. Sicul liber primo factus ab artifice est exemplar respectu librorum deinceps fiendorum, sed -exemplatus fuit ab arte existente in mente; sic et in effectu praedestinationis intelligendum est.
Ad illud quod obiicitur, quod praedestinationes sunt simul; iam palet responsio. Hoc enim verum est quantum ad principale significatum, sed quantum ad connolatum veritatem non habel; et ideo nihil impedit, quin ex illa parte contingat reperire exemplaritatem.
k. Ad illud quod obiicitur, quod exemplar praecedit exemplatum; dicendum, quod etsi Christus, proprie loquendo, sua vita non dederit formam et exemplum, nisi his qui secuti suntG, tamen sub quibusdam velaminibus figurarum dedit praecedentibus quod nobis dat aperte; et cum exercebantur spiritualiter et fideliter a viris sanctis et spiritualibus, per hoc Christo conformabantur in vita, quem etsi nondum viderent in carne, videbant tamen fide, iuxta illud Ioannis octavo: Abraham exsullavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est; et ita, quamvis non praecesserit re, praecessit tamen praefiguratione el credulitale. Et illudTsufficit ad rationem exemplaris qualemcumque. — Praeterea, etsi quantum ad gratiam non praecesserit, tamen quantum ad gloriam praecessit; et ratione istius rationem exemplarilatis habet Christi praedestinatio respectu omnium. Ipse enim est primogenitus in mullis fratribus, primatum lenens in omnibus s.
s Exod. 25, 40.
Utrum in praedestinatione Christi Tertio quaeritur, utrum in praedestinalione Christi respectu nostrae sit vera ratio causalilatis. Et quod sic, videtur.
Ad Ephesios primo: Praedeslinavil nos in filiorum per Jesum Chrislum; sed non nisi per Christum praedestinatum: ergo etc.
Item, Gregorius 2 dicit, quod praedestinatio iuvafur orationibus Sanctorum: ergo si improportionabililer plus efficaciae habent circa nos merita Christi quam aliquorum Sanctorum, restat, quod non solum per Christi praedestinationem nostra praedestinatio iuvatur, verum etiam causatur; nam ipsum iuvare quodam modo causare est.
Ilem, sicut se habet Christi resurrectio ad nostram resurrectionem, sic se habet praedestinatio ad praedestinationem; sed resurrectio Christi est causa nostrae, sicut dicitur in Glossa, primae ad Corinthios decimo quinto: ergo et praedestinatio Christi causa est praedestinationis nostrae.
Item, per eum sumus praedestinati, per quem sumus salvari; sed salvali sumus per Chrislum, ad Titum tertio: Secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem ejfudit in nos per Lesum Christum; et ad Ephesios quarto dicitur, quod ascend.it, ut adimplerel omnia: restat igitur, quod per Christum sumus praedestinati. Sed Christus non esset, nisi eius praedestinatio praecessisset: ergo praedestinatio Chrisli est causa nostrae.
Sed contba: I. Nullum aeternum habet causam; praedestinatio cuiuslibet hominis est aeterna 5: ergo a nullo est causata: ergo praedestinatio Christi non potest esse causa nostrae praedeslinationis. Si tu dicas, quod hoc est ratione connotati temporalis; sed contra: nihil posterius est causa prioris; sed efiectus praedestinationis Christi est posterior effectu praedestinalionis Patrum: ergo etc.
- item, Christo non convenit praedestinari nisi secundum humanam naturam; sed secundum Imnoslrae sil vera causalitatis ratio. manam naturam non habet super nos causalitatem: ergo praedestinatio Christi non potest esse causa nostrae praedestinationis.
-3. Item, si praedestinatio Christi est causa noslrae, aut ratione principalis significati, aut ratione connotati; ratione principalis significati non, hoc constat: ergo ratione connolati. Sed contra: gratia el gloria a solo Deo est tanquam a causa: non ergo a praedestinatione Christi.
- Item, contingens non est causa necessarii 8; sed ante adventum Christi necessarium fuil, aliquos praedestinalos fuisse, illos videlicet, qui mortui fuerunt cum gralia; Christum aulem possibile fuit non incarnari vel nasci, et ita nec esse praedestinatum: ergo praedestinatio eius non potuit esse causa aliarum.
c o n c i. u s i o. Praedestinati.o Chrisli ralione connotati dici potest causa noslrae praedeslinationis disposiliva per merilum, et excilaliva per exemplum, sed non proprie effectiva.
Respondeo: Dicendum, quod si loquamur de praedestinalione Christi et nostra ratione principalis significati, neutra neutrius est causa, cum utraque sit aeterna, omnesque sint unum in substantia. — Si autem loquamur ratione connolati., lunc distinguendum 10, quod est causa in genere efficientis, quae proprie dicitur causa, de qua nunc loquimur; haec est in triplici differentia, scilicet effectiva, dispositiva et excitativa. Omne enim, quod efficit vel disponit, vel excitat disponentem, vel efficientem, aliquo modo potest dici efficere et causare.
Si ergo loquamur de causa effectiva proprie, sic praedestinatio Christi ralione connotati non potest esse causa nostrae, quoniam effectus praedestinationis a solo Deo est tanquam a principio eflectivo; gratiam enim el gloriam dabit Dominus. Si vero loquamur secundum alios duos modos, scilicet
de causa dispositiva per rationem meriti et excitativa secundum efficaciam exempli; praedestinatio Christi quantum ad connotatum est causa nostrae. Chrislus enim per suam gratiam meruit nobis gratiam et gloriam. Christus etiam per suae gratiae et gloriae eminentiam manifestam excitavit nos ad currendum ad patriam supernam, ad quam praeordinati sumus secundum electionem aeternam. — Et hac via procedunt rationes, quae ostendunt, praedestinationem Christi nostrae praedestinationis esse causam; et ideo concedendae sunt.
Ad illud quod primo obiicitur in conlrarium, quod praedestinatio nostra est aeterna etc.; dicendum, quod verum est ratione principalis significati, non tamen ratione connotati. Et si obiiciat, quod effectus praedestinationis aliquorum praecedat praedestinationem Christi; respondendum est sicut in praecedenti problemate, quod etsi praecedat quanlum ad effeclum gratiae, non tamen quantum ad effectum gloriae. Rursus, quamvis praecedat re, non tamen merito et credulitale. Meritum enim Christi non tantum ad praesentes, vel futuros, sed etiam ratione fidei se extendit ad praeteritos; quod melius infra 2 manifeslabitur suo loco.
- Ad illud quod obiicitur, quod Christus secundum humanam naturam non est causa graliae, vel gloriae; dicendum. quod etsi non esl causa effectiva, est tainen dispositiva et excilativa; et hoc modo dictum est, praedestinationem Christi nostrae praedestinationis esse causam 3. — Et per hoc patet sequens, quod obiicitur, quod gratia et gloria a Deo est tanquam a causa. Verum est, si dicatur de effectiva; aliis autem modis non habet veritatem.
Ad illud quod obiicitur, quod contingens non
Consequenter quaeritur de his vocabulis, quae videntur importare inceptionem. Et circa hoc tria sunt dubitabilia perquirenda.
Primo quaeritur, utrum simpliciter concedendum sil, quod Christus sit creatura.
Circa primum sic procedituretquaeritur, utrum haec sit concedenda: Chrislus est creatura. Et quod sic, ostenditur multiplici auctoritate.
1 Ad 4. est causa necessarii; dicendum, quod verum est, si intelligatur de causa efpciente et conservante, non tamen oportet esse verum de causa excitante. — Potest tamen et aliter dici, quod est necessarium dupliciter: uno modo quod est necessarium per et simpliciter; alio modo quod est necessarium propter hoc, quod transit in praeteritum, sicut me scripsisse hodie; et illud de sui natura est contingens, et propter hoc nihil impedit, ipsum habere causam contingentem. — Potest etiam distingui in 5 contingente, quod quoddam est contingens, quod pendet a vertibilitate voluntatis hamanae et causae creatae; quoddam propter libertatem el indifferentiam divinae voluntatis, quae potest facere et non facere. Et quamvis primum contingens non possit esse causa necessarii, nihil tamen impedit de secundo.
Medius autem modus dicendi videtur rationabilior. Et si tu obiicias, quod illud non solvit, quia, posito quod Christus non esset incarnatus, adhuc alius modus erat Deo possibilis, per quem genus humanum esset liberatum 6: ergo remota praedeslinatione Chrisli, adhuc salva esset praedestinatio nostra: ergo non est causa; dicendum, quod boc non cogit, quod non sit causa, sed quod non sit causa tola et per omnem modum causandi, est tamen per aliquem modum; sicut Deus facit per aliquem hominem aliquod bonum, et si ille homo non esset, nihilominus faceret; et tamen non sequitur propter hoc, quod ille non sit causa. Non enim valet hic modus arguendi in voluntariis. — Et haec sufficiant de praedestinatione Chrisli a parte rei. Supra enim distinctione septima 8 quaesitum fuil de ipsa a parle sermonis 9.
Secundo, utrum concedendum sit, quod ille homo coeperit esse.
Tertio quaeritur, utrum homo coeperit esse Deus.
- Augustinus ad Dardanum: « Quod ad Verbum attinet, Creator est Christus; quod ad hominem attinet, creatus est Christus». — Item, Leo 5 Vat. de. Mox pro verlibilitate cod. aa virtute.
Papa: « Nova el inaudita conventio: Deus, qui est et qui erat, fit creatura ». — Damascenus! etiam expresse: « Non scandalizatur ad nomen crealurae qui se servum, aut vermem, aut granum nalum de terra nominavit ». Idem etiam ipse: « Quid mirabilius, quam Creatorem creari et plasmatorem plasmari »? — Richardus de sanclo Victore in quadam Sequentia: « Potestate, non natura, fit Creator creatura ». — Ex his omnibus auctoritatibus tanquam una efficaci ratione concluditur, quod Christus sit creatura.
Item, auctoritate efficaciori, ad Galatas quarto: Misit Deus Filium suum faclum ex muliere, et similiter ad Romanos; sed omne factum est creatura, Filius autem Dei est factus: ergo etc.
item, ratione videtur. ln Christo est veritas nalurae creatae et naturae increatae, et Christus nominat hypostasim utriusque naturae; sed haec est vera ratione divinae naturae: Christus est Creator, et: ille homo est Creator: ergo pari ralione et haec: Chrislus est creatura.
Item, de quocumque praedicatur inferius, et superius, necessaria consequentia 5; sed creatura est superius respectu hominis et animalis; sed haec est vera simpliciter: Christus est homo, et haec: Christus est animal: ergo et haec necessario est vera: Christus est creatura.
Item, si Christus est homo, aut creatus, aut increalus; non increatus, hoc coiistal, quia « oppositio est in adiecto »: ergo est homo creatus. Sed homo creatus est creatura: ergo etc.
Item, sicul caro Christi fuit concepla, sic anima Christi fuil creata: ergo sicut ratione carnis haec fuit vera: Christus est proles Virginis et conceptus de Virgine; ita haec erit vera: Christus est creatura Dei, vel creatus a Deo. Si dicas, quod non est simile propter repugnantiam intellectuum, quae est in hac: Christus est crealura; contra: maior S. llonav. — Tom. III. est repugnantia, cum oppositum praedicatur de opposito, quam quando creatura de Christo; sed haec est vera: Christus est impassibilis, est immortalis, est mortuus: ergo etc.
Sed contra: Ad Romanos octavo 8: subiecta est omnis creatura; sed Christus, cum sit Deus, non est vanitati subiectus: ergo etc.
Item, intellectus huius nominis creatura est esse de nihilo 9; sed hoc repugnat Christo, cum Christus fuerit ab aeterno: ergo non est concedendum, Christum esse creatum.
Item, omne creatum incipit esse; sed Christus fuit ab aelerno, quoniam ipse eduxit filios Israel de vEgypto l: ergo etc.
Item, si Christus est creatura, aut hoc est ratione naturae, aut ratione personae; ratione naturae non, quia natura non praedicatur de Christo; ratione personae non, quia persona Christi non est creata, sed Patri coaeterna: ergo nullo modo verum est, quod Christus sit creatura. Non recipitur proposilio: Christus sive Filius Dei est creatura, nisi determinelur.
Respondeo: Dicendum, quod praedictus sermo a doctoribus theologiae communiter non recipitur: Christus sive Filius Dei est creatura. Adhaerent enim verbis Magistri in littera 12. — Ratio autem, quare non recipitur, est, quia talis sermo est propinquus errori. Errori autem appropinquat, et quia male aliquando inlellectus est ab haereticis Arianis, et etiam quia de se male est inlelligibilis. Arius namque dixit, Filium Dei esse creaturam; et quoniam Christus nominat personam Filii Dei, qui dicit, Christum esse crealuram, non determinans, secundum quam naturam intelligat, videtur ipse dicere quod
Arius impie sensit. — Est etiam male intelligibilis de se propter repugnantiam intellectuum. Creatura enim, quantum est de ralione sui nominis, dicit respectum ad Creatorem; dicit aliquid, quod habet esse post non-esse; dicit etiam, quod habet esse aliunde per volunlalem procedens: ergo in tali locutione intellectus praedicati repugnare videtur intellectui ipsius subiecti secundum triplicem dissonantiam. Et propterea praedictus sermo est male inlelligibilis et fuit male intellectus, et per hoc est errori propinquus. — Et quoniam « sermo theologicus debet esse catholicus et usitatus, ab intellectu non dissonus, et rei, de qua loquimur, consonus 2 »; propterea praedictus sermo non recipitur, nisi determinetur. — Unde raliones concedendae sunt, quae ostendunt, praedictum sermonem non esse admittendum.
Ad illud ergo quod primo obiicitur in contrarium de Sanctorum auctoritatibus, dicendum, quod Sancti aliquando multum expresse loquuntur, amplius quam admittat communis usus, ob aliquid exprimendum; el tales sermones non oportet exlendi, sed magis sunt exponendi. Et sic est in praediclo sermone, cum dicunt, Christum esse creaturam; hoc autem dicunt secundum humanam naturam, et vere loquuntur; non tamen oportet, sermonem istum trahi ad communem usum.
Ad illud quod obiicitur de verbo Aposloli, quo dicitur: Factum de muliere; dicendum, quod jpsa determinalio de muliere-, et alia. delerminatio, quae dicit ad Romanos 4: Qui faclus esl ei ex semine David secundum carnem, trahunt hoc vocabulum factus ad standum sive ponendum rem suam circa naluram assumlam. El ideo non sequitur propter hoc, quod tales loculiones sint sine delerminatione concedendae.
Ad illud quod obiicitur, quod haec conceditur sine determinatione: Christus est Creator; dicendum, quod non est simile; quoniam Chrislus nominat personam Verbi, quae est increata et increalae naturae per essentiam et naluram propriam. Ideo non ita convenienter allribuitur ei vocabulum creaturae, sicut Creatoris, quia non est talis intellectuum dissonantia. Praeterea, ille sermo non ita approximat veneno erroris, sicut sermo propositus; et ita patet, quod non est respuendus.
Ad illud quod obiicilur, quod de quocumque praedicatur inferius, et superius; dicendum, quod verum est, quantum est de virtute illationis. Unde si haec est vera: Petrus est homo, absque dubio verum esl: Petrus est animal; sic etiam concedi potest, quodsi vere est homo, quod vere est crealura. Non tamen oporlet, quod si aliqua locutione utendum est cum inferiori, quod utendum sit ea cum superiori, propter diversos modos signiflcandi, in quorum uno inlellectus invenit consonantiam, in alio repugnantiam. Et quoniam praedictam locutionem magis respuunt doctores propter hoc, quod potest esse via in falsitatem vel errorem propter malum modum intelligendi, quam quod ipsa de se sit falsa vel erronea; ideo patet ratio.
Et per hoc patel responsio ad sequentem obiectionem. Quamvis enim ista admiltatur et concedatur: Christus est homo creatus; non tamen simpliciter concedendum, quod sit creatus, ne intelligatur, ei lale praedicatum simpliciter attribui et totaliter, hoc esl ratione utriusque naturae.
Ad illud quod obiicitur, quod est conceptus ratione carnis, et ita similiter creatus ratione animae; dicendum, quod non est simile, quia, etsi conceplio dicat exitum rei in esse, non tamen ita repugnat personae Christi intellectus illius vocabuli, sicut intellectus verbi creandi. — Et ratio huius est, quia conceptio aliquid peaesupponit; et naturam delerminatam concernit; nec dicitur respectu Dei, sed respeclu mulieris sive malris; dicit etiam exitum naturalem; sed non sic creatio vel creatura. Nam creatio dicit actum, qui potest in totam rei substantiam, unde quod creatur simpliciter incipit esse; nullam eliam determinatam naturam concernit; dicilur etiam respectu ipsius creantis, et exitum vo- Iunlarium importat: hinc est, quod multo magis repugnat personae Christi vocabulum creandi quam concipiendi. — Quodsi obiicias, quod non magis repugnat, quam si dicatur: immortalis est mortalis; dicendum, quod etsi non magis repugnet quanlum ad exlerius ralionem; tamen magis repugnat repusnantia ducente iu errorem. Cum enim dicitur:.immortalis est mortalis, quia mortalis praesupponit creaturam viventem et ratione illius praedicatur: ideo non ita repugnat. Et praeterea, iste sermo prolatus ostendit, se non debere intelligi nisi per unionem. Sed cum dicitur: Christus est creatura, nec praesupponit, nec sermo videtur intelligi per unionem; immo videtur praedicatum dicere totum esse
I. Quamvis aliquid creatum sil in Chrislo, videlicel Iiuterminatione prolata, ipse et S. Thom. in Sum. theolog. prae-
Utrum haec sit concedenda: iste Secundo quaeritur, utrum haec sit concedenda: iste homo incepit esse, Christo demonstrato. Et quod sic, videtur.
Augustinus super Ioannem 4: « Antequam anle mundi constitutionem, ergo incepit esse.
Item, nasci et generari esl mutari secundum substantiam el produci de non-esse in esses; sed idem esl omnino produci in esse et incipere esse: cum ergo haec sit vera: iste homo nascitur, et haec: iste homo in esse producitur; haec erit vera: iste homo incipit esse.
Item, ante mundi constitutionem haec est vera: nullus homo est, et haec est falsa: aliquis homo est: ergo et haec falsa: iste homo est, demonstrato Christo; et haec modo est vera 6: ergo subiecti, et propter naturam talis actus, qui consuevit esse in tolum. Et sic patet, quod non est siinile, et quod valde rationabiliter Magister dicit, praedictum sernionem non esse trahendum ad usuin, quamvis non possit convinci faciliter, ipsum esse simpliciler et absolute falsum. DitTiciliores enini el effieaciores sunt rationes ad oppositum. I. — Biel, hic q. unica. incepit esse, Christo demonstrato. praedicatum modo convenit subiecto; et prius non conveniebat: ergo incipit convenire: ergo haec est vera: isle homo incipit esse.
Item, bene sequitur: iste homo est, ergo iste est homo, pro eo quod ex propositione, in qua clauditur implicatio, licel ipsam implicationem inferre — sequitur enim: homo albus currit,ergo homo est albus — ergo sequitur: iste homo est vel fuit ab aeterno, ergo iste fuit ab aeterno homo. Sed haec est falsa: iste, demonstrato Christo, ab aeterno fuit homo: ergo el haec: isle homo est vel fuit ab aeterno; et modo est vera: restat igitur, quod incipiat esse vera: ergo haec est vera: iste homo incipit esse. quam caelum fieret: ergo si idem demonstratur per boc pronomen ego et per hoc pronomen iste, videe Cod. K sic: Item, anle mundi... nullus Iwmo est; ergo
tur, quod haec sit vera: iste homo fuit ante mundi constitutionem: ergo haec est falsa: iste homo incepit esse.
Item, Magister concedit hanc: « Iste puer creavit stellas »; sed cui vere attribuitur creare caelum, vere attribuitur semper esse: ergo iste puer semper fuit: ergo haec est falsa: iste puer incepit esse. Consimiliter haec negatur a Magistro: « Isle homo sive Christus est creatura»; sed hoc non est ob aliud, nisi quia per nomen creaturae importatur exitus de non-esse in esse: ergo pari ratione, vel raulto forliori haec est falsa: iste homo incepit esse.
Item, proprium est pronominis pro proprio nomine poni et certam designare personam!: ergo cum dicitur: iste homo, hoc pronomen iste deraonstrat personam. Sed persona Christi semper fuit et nunquam incepit esse: ergo haec est falsa: iste homo incepit esse. Si tu dicas, quod persona ibi large accipitur; adhuc obiicitur, quia quidquid demonstrat, sive suppositum, sive personam proprie; videtur, quod adhuc falsa est locutio: quia expositio huius verbi incipit est haec: hoc incipit esse, ergo hoc raodo est, sed prius non fuit a. Si ergo haec est vera: iste horao incipit esse, haec est vera: iste homo modo est et prius non fuit. Sed quocumque modo accipiatur, falsa est haec loculio: iste homo prius non fuit. Si enim pro persona, eius opposita est vera: iste homo prius fuit. Similiter si pro supposito, vera esl: iste homo prius fuit, propter communicalionem idiomatum. Sed non licet negare de aliquo quod vere affirinatur sive per proprietatem naturae, sive per unionem. Haec enim simpliciter esl falsa: homo non est Dens, quia eius opposita est vera per unionem. Cum ergo omni modo ista sit vera: iste homo semper fuit, haec omni modo est falsa: iste homo incepit esse.
Item, sicut supra habilum fuit, isle terminus homo, dictus de Christo, quodam modo habet naturam termini accidentalis, quia in termino accidentali suppositum praeexistere polest formae; sic et in proposito est reperire. Sed regula dalur, quod terminus accidentalis, supponens verbo de praeterito, potest supponere pro praesentibus, vel pro praeteritis, ila quod indifferenter potest reddere locutionem veram pro his, vel illis. Nec propter hoc distinguitur locutio multiplex, quia non comparatur ad illa tanquam ad significata, sed tanquam ad supposita; sed talis locutio dicitur habere plures causas veritatis. Cum ergo dicitur: iste homo fuit, sensus est: iste qui est homo, fuit, vel: iste qui fuit homo, fuit. Sed haec simpliciter est vera: iste qui est homo, ab aeterno fuit, ergo et haec: iste homo ab aeterno fuit, ergo haec est falsa simpliciter: iste homo incipit esse, et nullatenus distinguenda. Locutio: isle homo, Christo demonstrato, incepit esse, polest cum distinctione admitti, scilicet quatenus iste demonslrat singulare hominis, non personam Verbi.
Respondeo: Ad intelligentiam huius locutionis consideranda est responsio Magistri 8. Magister enim dislinguit, sed determinat, quod incepit esse quantum ad naturam, licet non quantum ad personam; incepit esse secundum naturam humanam, sed non incepit esse in quantum Verbum. — Sed certe iste modus dicendi non sufucit opponenti lmportuno.
6 Verbi gr. illud: scutum fuit album, veriflcari potest tam
Quaereret enim rationem multiplicitatis, et quem sensum faciat dicta locutio, quantum est de vi verborum; et hoc non potest haberi ex verbis Magistri Videtur aulem praedicta locutio posse distingui i. ex eo, quod verbum incipiendi potest notare inceptionem respeclu veritalis lotius dicti, vel potest importare inceptionem rei praedicatae respeclu subiecti. Si primo modo, tunc est sensus: iste homo incepit esse, hoc est, locutio ista, scilicet iste homo est, incepit esse vera; et hoc absque dubio verum est. Si autem dicat, inceptionem esse respectu eius quod demonstratur per hoc pronomen iste, cum illud habeat esse aeternum vel per propriam naturam, vel idiomatum communicationem; videtur tunc locutio falsa. — Sed hic modus dicendi calumniabilis est, tum quia non videtur, quod verbum incipiendi habeat ferri super totum, cum nihil sit, quod reddat sibi suppositum; tum etiam, quia non est quaestio, utrum oratio illa incipiat esse vera; sed est quaestio, utrum res importata per hoc quod dicitur: isle homo incepit esse. Et sic iste modus dicendi non videtur in se valere nec etiam quaestionem terminare.
Et propterea alius potest esse modus distini guendi, et hoc semper supposito, quod incipit dicat inceptionem ra atlributae sive aclus in praedicato respectu subiecti. Sed hoc potest esse dupliciler: vel quia potest notare inceplionem respectu rei importatae per pronomen secundum se, vel sub ralione implicationis. Implicatur enim forma humanitatis, cum dicilur: iste homo, id est, iste qui est homo. Et si dicat inceptionem respectu subiecti sive personae importatae per pronomen; falsus esl sermo, quia persona illa non habet esse post non-esse. Si vero respectu implicationis, vera est locutio; est enim sensus, quod isle inceperit esse, non quia isle, sed quia homo sive secundum naturam humanam. Et potest poni exemplum. Si scutum prius fuerit et postmodum dealbetur, haec est duplex: scutum album incipit esse, iuxta praedictum modum distinguendi. — Sed adhuc iste modus dicendi non minus "est calumniabilis quam praecedens, pro eo quod haec locutio: scutnm album incipit esse, habet exponi per has duas: scutum album esl, et haec non est duplex; et aliam, quae est: scutuin album prius non fuit; et haec est falsa, quia eius opposita est vera: scutum album fuit. Album euitri, cuhl sil terminus accidentalis, potest supponere pro praesentibus, vel praeteritis per indijferentiam, non per mulliplicilatem. Praeterea, si dicatur: homo albus incipit currere, incipit non ponit, quantum est de vi vocabnli, inceptionem circa albedinem, sed ci rca cursum. Et ideo adhuc iste modus dicendi esl calumniabilis non modicum.
Est etiam 2 tertius modus dicendi, quod hoc pronomen iste potest demonstrare personam Verbi, vel singulare hominis. El si demonstret singidare hominis, sic oportet concedere hanc: iste homo incipit esse; et hanc: iste homo est abaeterno: sicut conceditur, quod iste homo est mortuus et immortalis; sed unum dicitur per communicationem idiomatum, alterum vero per proprietatem nalurae. Si enim, cum Christus nascitur, aliquis homo mutatur de non-esse in esse; necesse est, quod aliquis homo incipiat esse; sed non est verum pro alio homine quam pro isto homine. Iste ergo incipit esse per proprietatem nalurae; sed tamen ab aeterno dicitur esse, quia est Deus, qui est ab aeterno. Si ergo iste homo demonstret singulare hominis, absque dubio vera est praedicta locutio. — Si autem demonstret personam Verbi, falsa esl, falsa, inquam, quantum ad proprietatem naturae, quia persona Verbi de sui natura est aeterna. Quantum etiam ad communicationem idiomatum non admittitur, quia tale idioma non communicatur, propter hoc quod claudit repugnantiam intellecluum 4. — Et hic modus dicendi rationabilis est et minus calumniabilis quam praedicti et plus facit ad propositum et magis consonat verbis Magislri, qui dat sensum praedictae distinctionis, quamvis verba non ponat, ne desereret modum theologicum. Moderniores vero oportet amplius explicare propter importunitatem quaerenlium. Determinat enim Magister, quod iste homo incepit esse, secundum quod homo, non autem secundum quod Verbum. Quid autem est aliud dicere, nisi quod per illud pronomen potest demonstrari singulare hominis, vel persona Filii Dei? — Secundum hanc igitur distinctionem non omnino concedenda est praedicta loculio nec omnino neganda; concedi enim potest secundum unum sensum et negari secundum alium. — Et ideo rationes, quae probant, praedictam locutionem in aliquo sensu esse veram, et aliae, quae probant, in aliquo sensu esse falsam, pertransiri possunt, quia per istam distinctionem solvuntur. Secundum enim diversa membra utraeque verum concludunt,
Ad illud vero quod obiicitur, quod ante mundi 3. constitutionem haec est vera: nullus homo est; dicendum, quod verum est; sed tamen non oportet, quod isla nunc sit vera: nullus homo fuit. Et ratio huius est propter variationem supposilionis termini; nam, sicut tactum est, iste terminus komo in Christo habet modum supponendi termini accidentalis. Sed illud argumentum non valet: haec fuit falsa: album disputat, ergo haec est falsa: album disputavit 2; variatur enim modus supponendi ipsius termini. In prima enim habebat unicam suppositionem, in secunda duplicem. Unde quamvis ista sit falsa: iste homo est ante mundi constitutionem, nunc tamen est vera: iste homo fuit; quia sensus potest esse talis: iste qui nunc est homo, ante mundi constitutionem fuit; ideo non valet ratio illa.
Ad illud quod obiicitur, quod implicalio sequilur ad propositionem, in qua implicatur; dicendum, quod verum est secundum eam differentiam temporis, secundum quam implicatur. Unde bene sequitur: si homo albus currit, homo est albus. Sed cum haec implicatio est respectu verbi de praeterito, tunc habet duplicem suppositionem, quia supponit pro praesentibus et pro praeteritis. Et ideo non sequitur: iste homo ab aelerno fuit, ergo ab aeterno fuit homo; sicut non sequitur: hoc albumfuit, ergo hoc fuit album; quia regula est, quod terminus apponens verbo restringitur secundum consignificatum verbi, cuiuslibet temporis verbo apponat; non autem sic est de termino ex parte subiecti. Et propterea ratio illa peccat ex mutatione suppositionis.
Ad duas autem rationes ad oppositum non oportet respondere, quia procedunt secundum allerum sensum, scilicet prout iste demonstrat personam. Praelerea, non concludunt, quod praedicta locutio sit falsa; quia possunt hae simul stare, quod semper fuerit et quod inceperit esse secundum diversas naturas.
Sed ad illud quod obiicit tertio, quod pronomen demonstrat personam; dicendum, quod per- 1 Pro nunc plurimi codd. non; sed leeiionem nunc non sona accipitur large pro omni quod reddit determinatum suppositum verbo — potest enim dici: haec albedo — et sic polest bene demonstrare singulare suppositum hominis, id est atomum naturae humanae, quod assumtum est a Verbo, vel ipsam hypostasim, facta demonstratione non ad sensum, sed ad intellectum. — Et si obiiciat, quod ih utroque sensu est falsa, quia haec in utroque sensu est vera: iste homo semper fuit; dicendum, quod in talibus plus tollit negatio, quam ponat affirmatio opposita. Haec enim simul stant, scilicet Christum esse mortalem et immortalem; sed istae duae locutiones non simul stant: Christus est mortalis, Christus non est mortalis; quia negatio magis negat et removet significationem eius quod est mortale '-, quam immortale sibi oppositum. Per hunc etiam modum intelligendum, quod amplius negatur in hac: isle homo non fuit, quam in hac: iste homo incipit esse, quae est affirmativa, licet claudat negationem. Hae enim simul possunt esse verae: iste homo est "aeternus, et: iste homo incipit esse; sed islae duae nunquam: iste homo est aeternus, iste homo non est aeternus, ea ratione, qua diclum est. El ideo non potest concludi, quod locutio praedicta sit falsa simpliciler.
Ad illud quod obiicitur, quod homo in Christo habet modum supponendi termini accidentalis; dicendum, quod hoc potesl concedi in comparatione ad personam Christi, quae est suppositum humanitatis, in infinitum praecedens formam humanitatis; sed in comparatione ad singulare hominis verilatem non habet 6. Unde quando iste homo demonstrat singulare hominis, necessario ad idem tempus refertur suppositum importatum per pronomen et forma importata per nomen. Et ideo haec est falsa: iste homo fuit ab aeterno, nisi intelligatur per idiomalum communicalionem. Nam per proprietatem naturae verum est dicere, quod iste homo exivit de non-esse in esse per generationem. — Et sic palet responsio ad tolum.
Verbi, vel singulare hominis. — Intelligatur nihilominus, quomodo differenlem supponendi modum habet terminus accidentalis et substantialis respectu verbi de praelerito, quamvis ex parte praedi-
I. Haec et sequens (3.) quaeslio esl de usu et signilica-
Tertio quaerilur de hac: homo incipit esse Deus, sit concedenda. El quod sic, videtur.
Isla est vera: Deus coepit esse homo: ergo a simplici conversa 3: honio coepit esse Deus.
Item, haec est vera: Deus incipit esse homo, propter unionein; sed unio est reciproca et mutua, quia, sicut homo unitur Deo, et Deus homini: ergo si unio reciprocatur, et inceptio, quae super unionem fundatur: ergo sicut haec est vera: Deus coepit esse homo, ila et haec: homo coepit esse Deus.
Item, simus in instanti, in qno Filius Dei incarnatus est, haec est vera: homo est Deus, et ante hoc: homo non fuit Deus: ergo homo coepit 1 Cod. G quando, cod. K quomodo vel quando. cati non sit differentia. — Intelligatur etiam, quod possibile est, duo opposita affirmari de eodem in Christo, ita quod unum dicilur per unionem, alterum per proprietatem nalurae, sive de Deo, sive de homine; neutrum tamen istorum vere potest negari. Plus enim tollit negatio, quam ponat affirmatio, sicut dicilur alibi - et facililer posset ostendi. lias Lombardi in media hac distinclione explicil. A Fulgenlio esse Deus. Praemissae sunt verae: ergo conclusio, quoniam praemissae exponunt conclusionem 6.
Item, antequam homo esset, nec homo erat homo nec aliud; sed homo coepit esse homo, et honio non potuit ante esse Deus, quain esset homo: ergo si homo coepit esse homo, homo coepit esse Deus.
Sed contra: 1. Haec est vera: iste homo fuit ab aeterno Dens 8; et ad islum hominem sequitur homo: ergo homo fuit Deus ab aelerno: ergo haec est falsa: homo coepit esse Deus.
- Item, si homo coepit esse Deus, aut ergo isle, aut ille, et sic de aliis; sed non est dare nisi
de isto, et isle homo semper fuit Deus: ergo non coepit esse Deus: ergo haec est falsa: homo coepit esse Deus.
item, communicatio est in idiomatibus: ergo si homo incepit esse Deus, videtur, quod haec sil concedenda: Dei Filius incepit esse Deus. Sed haec est falsa simpliciter: ergo et prima.
Item, esto quod Filius Dei deponeret hominem, quem assumsit, per impossibile; tunc quaero de hac: iste homo desinit esse Deus; haec est falsa, ergo pari ratione et haec est falsa: homo coepit esse Deus, cum assumsit. Probatio minoris: nunc est unio: ergo communicatio est in idiomatibus: ergo si Filius Dei semper erit Filius Dei, et homo semper erit Deus; sequitur necessario, quod haecsitvera: iste homo erit semper Deus, et haec similiter: Filius Dei semper erit homo: ergo et haec est falsa: homo desinit esse Deus, et haec: Deus desinit esse homo; pari ratione L et hae sunt falsae: iste homo incepit esse Deus, et Deus incepit esse homo. Loculio: homo incepit esse Deus, bene intellecta, recipi potest tanquam simpliciter vera.
Respondeo: Dicendum, quod absque dubio haec conceditur: Deus coepit esse homo; sed de hac: homo coepit esse Deus, dubium est, utrum simpliciter sit concedenda.
Quidam namque voluerunt eam clistinguere ex i. eo, quod hoc verbum incipit potest attribui huic termino homo ratione suppositi, vel ratione formae. Si attribuatur ratione formae, lunc iste terminus homo habet suppositionem simplicem 2, et tunc est sensus, quod Deus incipit praedicari de homine, quia modo praedicatur et prius non praedicabatur; et sic locutio habet verilatem. Si vero respiciat ipsum ratione suppositi, sic dixerunt, quod haec est falsa locutio, quia supposito semper convenit esse Deum. — Huius autem simile assignant, sicut si dicatur: album incipit esse scutum, eo quod scutum primum fuit, et post dealbetur. Si enim inceptio attribuatur huic termino album ratione formae, vera est locutio; si ratione supposili, falsa est, quia quod est album prius fuit scutum. — Si autem quaeratur ratio huius multiplicitatis, dicunt, eam ex hoc provenire, quia verbum incipiendi claudit in se negationem, et illa potest intelligi praecedere terminum, et sic faciet ipsum habere simplicem suppositionem;
1 Cod. F anle pari ratione inlerserit ergo. vel sequi, et sic respicit ipsum gratia supposili. Unde quamvis respectu aliquorum actuum vet verborum terminus subiectus determinare habeat supposilionem simplicem, aut personalem; tamen respectu huius verbi incipit utroque modo potest supponere; et hoc non ponit mulliplicitatem in termino supponenle, sed in tota locutione ex varia negationis comparatione. minus habere simplicem suppositionem, sub quo non licet descendere, sicut cum dicitur: solus homo currit; vel simplicem supposilionem habere, quando praedicatum, vel aliquid in praedicato respicit ipsum gratia formae. Licet autem non sit praedicta distinctio reprobanda, attamen non dissolvit plene ambiguilatem locutionis propositae, quoniam, si respicit ipsum ratione suppositi, adhuc habet locutio veritatem. Si enim haec est vera: iste homo incipit esse, in aliquo sensu, ut prius probatum est, absque dubio verum est, quod incipit esse Deus.
Et propter hoc intelligendum, quod adhucpraedicta locutio habet veritatem, secundum quod verbum incipiendi respicit tantum sabiectum gratia suppositi. Unde attendendum est, quod iste terminus homo respeclu Christi partim habet naturam termini accidentalis, parlim naturam termini substantialis: naluram, inquam, termini accidentalis respectu personae, quae praeexistit; naturam termini substantialis respectu singularis hominis, quod simul cum ipso incipit; per quod iste terminus homo habet supponere pro singulari hominis per se, pro persona Verbi non nisi gratia unionis 9. Et quoniam pro supposito singularis hominis, quod quidem est Lesus, habet locutio veritatem, quamvis non habeat pro supposito, quod est persona Christi; hinc est, quod praedicta locutio recipi potest tanquam simpliciter vera. — Et concedendae sunt raliones ad hoc.
Ad illud quod obiicitur, quod haec est vera: iste homo ab aeterno fuit Deus; dicendum, quod si iste demonstret personam, vera est; et in illo sensu falsa est: iste homo incepit esse Deus; si vero suppositum hominis respiciat, adhuc potest esse vera per unionem sive idiomalum communicationem. Sed tamen ex hoc non sequitur, quod ista sit falsa: iste homo incepit esse Deus, per proprietatem suae naturae. Conlingit enim, sicut prius diclum fuil, hunc hominem dicere mortalem et immortalem sine contradictione.
Et per hoc p;iter sequens obiectum, quod si homo incipit esse Deus, aut iste, aut ille. Dici potest, quod iste; sed iste ibi non demonstrat personam, sed singidare hominis, sicut prius dictum fuit. Unde non est simile, si dicatur: album incipit esse scutum, quia album non habet nisi naturam termini accidentalis nec habet suppositum, pro quo possit reddere locutionem veram nisi ipsum scutum; non sic autem est in homine respectu Christi.
Ad illud quod obiicitur de communicatione idiomatum, dicendum, quod in idiomalum commude nicalione haec regula est attendenda, quia onmia communicantur, his dumtaxat exceptis, qtiae exprimunt ipsam unionem, vel quae claudunt intellectuum repugnantiam, ratione cuius errori appropinquant 2. — Ratio autem huius est, quia communicatio idiomatum fundatur super ipsam unionem et ordinatur ad fidei catholicam expressionem. Et ideo nnn communicantur illa quae important unionem; unde quamvis haec sit vera: Filius Dei est incarnatus, haec est falsa: homo est incarnatus. Similiter inlelligendum est de his quae repugnantiam inlellectuum important, sicut sunt esse creaturam et esse prae-
Dhb. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram,et primo quaeritur de illo verbo Augustini: Liquido apparet, non esse factum, per quem facta sunt omnia. Videtur enim ista auctoritas esse falsa in se et ad propositum non valere: quoniam dicimus, quod ex ipso el per ipsum sunt omnia 6: ergo si omnia sunt per ipsum, ipse nihil est; conslat, qttod hoc non sequitur: ergo pari ratione non sequitur: omnia facta sunt per ipsum, ergo ipse non est factus. — Item, videtur, quod non valeat ad propositum: quia Augustinus loquilur de Pilio Dei secunduin divinam naluram; cum autem quaerilur, ulrum Christus sit creatura, hoc est sernndum rialuram assumtam: videturergo, quod auctoritas illa et aliae sequentes sinl adductae valde improprie.
Respondro: Dicendum, quod auctoritas et vera est in se et ad propositum valel. In se quidem vera est, quia causa praedicati clauditur in subie- S. lionav. — Tom. III. destinalum et similia. Et quoniam, cnm dicitur: homo incepit esse Deus, importatur unio; ideo talis idiomalis non est communicatio.
- Ad illud quod quaeritur, si per impossibile homo dimitleretur a Deo, ulrum haec esset vera: homo desinit esse Deus; dicendum, quod sic; nec valet: homo semper erit Deus, ergo non desinit esse Deus. Sicut enim prius tactum fuit, istae duae simtil sunt verae: homo desinit esse Deus, et homo semper erit Deus, quia per idiomatum communicationem haec est vera: homo semper erit Deus; et tamdiu erit vera, quamdiu durabit unio. Si vero cras solvatur unio, tunc nec per idiomatum comnmnicationem nec alio modo est verum dicere, quod homo sit Deus. Et si lu obiicias, quod desinere implicat non esse; et istae non possunt concedi simul de Christo erit et non erit; dicendum, quod sicut dictum fuit, plus negat negatio explicita quam implicita; propler hoc ista conceditur tanquam vera: iste homo esl immorlalis, demonstrato Christo in slatu pnssihilitatis, quamvis non concedalur: iste homo non est mortalis. — Et sic patent ea quae in hac parte quaeruntur, et qttaliter idiomata eommunicantur 5. cto. Si enim ipse est principium omnium creatorum, iinpossibile est, ipsum esse aliquid creaiorum, tum ratione potentiae creandi, quae non potest competere creaturae; tum ralione generalitatis principiandi, quae non potest competere ret creatae. Nec valet ista instantia: Ex ipso sunt omnia etc, omnia scilicet facta; quia omnia pro universitate rerum distribuit, et Deus non est de universo, sed siipra universum. Et ideo non sequitur, quod sil nihil.
Ad iljud quod obiicitur, qtiod non valel adpropositum esl personae Filii Dei, quia Filio Dei repugnat, repugnat etiam Christo. Et ideo aucloritas inducla et aliae sequentes ad propositum quidem faciunt, sed hoc est per accidens. — Alio etiain modo faciunt ad propositttm, qtiia auctoritates inductae sunt in littera, quae sunt contra errorera Arianum; et quoniam praedictus sermo, simpliciter et sine determinatione prolatus, sermoni Arii est propiu- K distinctione.
quus; ideo quasi ex consequenti auctoritates inductae obviant praedicto sermoni. Et propterea valent tam in se quam ad propositum J.
Dub. II.
item quaeritur de hoc quod dicit: Etsi Christus secundum hominem est creatura, non tamen simpliciler est praedicandus etc. Contra: quod vere de altero praedicatur cum determinatione non diminuente vere praedicatur de ipso simpliciter 2; sed homo non diminuit de ralione Christi: ergo si aliquid dicitur de Christo secundum hominem, videtur, quod simpliciter dicatur de ipso. — Item, quando aliquid natum est inesse solum secundum corpus, vere dicitur de toto simplicit.er, si quantum ad corpus dicatur: ergo pnri ratione, si aliquid natum est inesse Christo secundum humanam naturam; videtur, quod necesaria sit consequentia, quod ei simpliciter et absolute convenit.
Rkspondeo: Dicendum, quod cum aliquid dicitur de aliquo simpliciter et cum delerminatione 4, hoc potest esse dupliciter: aut ita, quod simpliciter dictum non ponat latius rem suam, quam cum ponitur cum determinatione, et tunc licet inferre; aut ita, quod latius ponat rem suam, quantum est de sensu, quem verba praetendunt, et tunc consequentia potest negari: sicut non sequitur, si inferatur: iste est albus secundum pedem, ergo isle est albus; per hunc modum non sequitur: quia esse creatura 5 secundum hominem attribuitur Christo ralione naturae assumlae, prolatum autem simpliciter videtur ei omnino convenire; consuetum enim est, nomine creaturae ea intelligi, quae omnino inducta sunt de non-esse in esse. Et sic patet responsio ad utramque rationem. — Vel dicatur, sicut supra dictum fuit distinctione septima de praedestinatione Christi, quod non sequitur: est praedestinatus secundum hominem, ergo est praedestinatus simpliciter; non quia liomo diminuit, sed quia variatur attributio praedicati, ut cum prius attribuitur humanae naturae, postmodum attribuitur divinae personae. Et ideo talis modus procedendi inducit accidens in aliquibus praedicatis, quae per suam extraneitatem nec communicantur nec inferri possunt.
. Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Nitens probare, Christum esse aliquid non divinum. Videtur enim, quod Magisler habeat illud pro inconvenienti; sed hoc nullum videtur inconveniens, quia cum Christus sit dominus, haec non recipitur: Christus est homo dominicus: ergo pari ratione, cum Christus sit Deus, haec non videtur admittenda: Christus est aliquid divinum: ergo eius opposita est vera, scilicet Christus est aliquid non divinum. — Item, videtur, quod argumentatio illa sit necessaria: si Christus est aliqua substantia non divina, quod Christus sit aliquid non divinum; ad esse enim substantiam necessario sequitur esse aliquid 8. Sicut ergo sequilur: est homo albus, ergo animal album; ita necessario sequi videtur: est substanlia non divina, ergo aliquid non divinum.
Respondeo: Dicendum, quod haec est vera: Christus est aliquid divinum; et haec est falsa: Christus est aliquid non divinum. Nec est simile de hoc nomine divinus et de hoc nomine dominicus. Nam etsi utrumque sit possessorium, tamen dominicus importat circa illud, de quo dicitur, possessionem per modum passionis — dicitur enim dominicus a domino habitus vel possessus 9 — sed divinum non solum per modum passionis, sed etiam per modum actionis; quia divinum dicitur quod habet divinitatem, per quem modum consuevit dici persona divina. Et propter hoc conceditur ista tanquam vera: Christus est aliquid divinum, quia est persona divina. Et ideo Magister 10 hanc negat: Christus est aliquid non divinum; et dicit, quod haec consequenlia non tenet: Christus, secundum quod creatura, est aliquid non divinum, ergo Christus est aliquid non divinum; quia in prima removet negatio divinitatem a nalura creata, sed in conclusione removet a persona aeterna.
Si autem quaeratur, utrum haec sit concedenda:
Christus est horao divinus; dicendum, quod non. Nam cum sic dicitur, divinus non potest dicere divinitatem per modum informantis, nec possessionem per modum actionis, sed solum per modum passionis, per quem modum dicit Dionysius: divinissimus Paulus, vel divinissimus Ioannes. Unde impropriae sunt tales locutiones de Christo. Et propterea Magister concedit earum oppositas, cum dicit: « Christus secundum hominem est aliqua substantia non divina», id est non informata divinitate, quia est substantia creata. Ideo sane concedit praemissas et negat conclusionem dicens, peccatum esse in tali illatione 3.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod ex tropicis loculionibus non est recta argumentalionis processio. Primo enim videtur, quod verbum illud nihil faciat ad propositum, quia nulla praedictarum locutionum est t.ropica; nulla enim ibi est transumtio, immo secundum proprietatem sermonis dicuntur. — Item, videtur esse falsum,.quod ex tropicis locutionibus non est recta argumentationis processio, quia aut sunt verae, aut falsae; si verae, ex veris contingit inferre verum: ergo recta potest ex talibus locutionibus argumentatio fleri; si falsae; sed ex falsis potest recte inferri falsum, potest etiam et verum: videtur igitur, quod nihil sit dictum hoc quod Magister dicil. — Ilic etiam modus solvendi videtur inauditus, quia non est per interemptionem nec per divisionem; nullus enim locus sophisticus est, nec in dictione nec extra, cuius dissolutio currat secundum hanc viam 5.
Respondeo: Dicendum, quod tropicus sermo dupliciter potest dici: uno namque modo tropicus dicilur sermo, in quo est aliquod vilium aliquo tropo 1 De Div. Nom. c. 7. % I, c. 8. % 6; Episl. S. ad Doexcusatum. Est enim tropus figura, et figura est vitium ratione excusatum 6. Alio modo dicitur sermo tropicus quilibet sermo, qui habet aliquam improprietatem, sed tamen excusatur per aliquam determinationem. Cum ergo dicit Magisler, quod iste sermo: Christus est creatura secundum hominem, est tropicus; hoc dicit, quia aliquam habet improprietatem consurgentem ex repugnantia intellectuum, quae removetur per determinationem adiunclam. El pro tanto vocat Magister praedictas locutiones tropicas. — Posset etiam dici, quod vocat eas tropicas accipiendo tropum pro figura. Possunt enim dici tales locutiones synecdochicae quia quod est partis attribuitur toti, et accipitur largo modo pars et totum, ut dicatur humana natura quodam modo esse pars respectu Christi, licet non proprie. Et sic potest dici, quod tales locutiones tropicae sunt et quod figurativae sunt per synecdochen, secundum quod synecdoche est figura locutionis. Sicut enim dicunt periti in grammatica, synecdoche aliquando est figura locutionis, aliquando figura constructionis.
Verum igitur dicit Magister in dicendo, praedictas locutiones esse tropkas; verum etiam dicit, quod ex tropicis non est recta argumentationis processio. Et ratio huius est, quoniam aliquando negatur aliqua locutio propler improprietatem; et cum aliquis sermo excusatur sub una forma,si fiat processio ad sermonem sub alia forma, in qua non invenit excusationem, proceditur a locutione, quae excusatur, ad eam quae non habet excusationem; et sic talis processus impeditur, sicut si procederelur a vero ad falsum. Unde illud argumenlum non valet: iste est albus secundum pedem, ergo est coloratus secundum pedem. Quamvis enim ad esse album sequatur esse coloratum, tamen processus praedictus non valet, quia color non est natus inesse corpori secundum partem, sicut albedo. El hoc ornandae orationis gralia. Figura, sicut nomine ipso patel, est Saepe quod est partis toti dalur et regit illam,
Est ibi synecdoche, quando faciem nigra dentes.
est quod vult dicere Magisler in proposito; et hoc est quod alias consuevit dici, quod locutiones irapropriae non sunt extendendae nec ad consequen-
Cap. I.
An Deus alium sumere pofuerit, vel aliunde quam de genere Adae. aliunde hominem quam de genere illius Adam Deus vel sic, vel alio quo vellet modo creare unum aliuin, de quo vineerelur viclor prioris. Sed melius iudicavit, et de ipso quod victum fuerat genere assumere hominem, per quem hominis vinceret inimicum; el tainen alium et aliunde hominem Deuni assumere potuisse.
Cap. II. Si homo ille polueril peccare, vel non esse Deus.
Ideo non immerito quaeritur, utrum homo ille potuerit peccare, vel non esse Deus. Si enim potuit pecesse Deus: ergo si potuit peccare, potuit non esse de persona, an de nalara agatur. Si enim de persona tiam trahendae, sed magis sunt sustinendae et exponendae et arctandae, ne de minori improprielate veniatur ad maiorem. Deus non esse potuit. Si vero de nalura, discutiendum est, utrum agat de ea ut Verbo unita, an de ea tanquam non unita Verbo, et tamen enti, id est, an de ea, sepienliae: Qui potuit transgredi, el non est transgressus; facere malum, et non fecil. Sed hoc accipiendum de membris: de capile: non esl transgressus el non fecil malum; de membris: potuit transgredi et facere malum.
Cap. III.
&' Deus poluerit assumere hominem
Chapter 11 of 40