Distinctio XIV
Quare Deus non dedit illi animae polenliam omnium, ut scientiam. Angeli et quae Dei sunt et quae futura sunl cognoscunt. tum est hominis persona. Una est eniin persona Dei el habuit, sed in quanlum est hominis, non seniper fuil. Illa ergo persona, quae semper fuerat Dei, futura eral hominis persona; et secundum hoc, quod futura erat hominis persona, acceptura erat ex tempore polentiam,
De plenitudine scientiae, quam
Supra egit Magister de plenitudine gratiae et scientiae communiter, in hac vero parle agit de plenitudine scienliae specialiter. Dividilur autem pars ista in partes duas. In quarum prima ostendit, in Christo fuisse omnem scientiam secundum humanam naturam. In secunda vero inquirit, utrum anima Christi habuit omnipotenliam, sicut omnium scientiam, ibi: Si vero quaeritur, quare Deus non ei dederit potentiam etc.
Pars prima habet tres. In quarum prima proponit quaestionem de omniscientia animae Christi. In secunda vero ponit determinationem secundum aliorum
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa tria.
Primo enim quaeritur de scientia, quam anima Christi habuit de Verbo.
Secundo vero de scientia, quam anima Chrisli habuit in Verbo.
Tertio de scientia, quam anima Christi habuit a Verbo.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum anima Christi cognoscat Verbum cognitione alia, quam illa quae est ipsum Verbum. Et quod cognoscatur Verbum ab illa anima sine alia sapienlia media, videtur:
- Quia Verbum increatum non tantum est sapienlia, sed eliam font sapientiae, sicut dicitur primo Ecclesiastici; sed sapienlia unita animae non 1 Codd. C.M U V sicut omniscientiam, cod. T omnem scienanima Christi, specialiter.
Similiter secunda pars principalis habet tres
Circa primum quaeruntur tria. Primum est, utrum anima Christi aliam cogni-
Secundum esl, utrum anima Christi in cogno- Tertium est, utrum anima Christi defigat aspe-
- Ilem, ad cognilionem naturae nihil plus re-
6 De iis quae ad cognilionem requiruntor, dequc ipsa
animae Christi omnino immediate: ergo videtur, quod sicut se ipso unitur, ita se ipso absque medio ab anima Christi cognoscatur.
Item, aeque intimum vel magis est Verbum unitum ipsianimae, sicut anima sibi, vel sicut aliquis habitus, qui sit in anima; sed anima Christi cognoscit se ipsam per sui essentiam, cognoscit etiam habitus, qui sunt in ipsa se ipsis, non per medium: ergo pari ratione et Verbum sibi unitum.
Item, natura humana in Christo unita est Verbo in unitatem personae et hypostasis: ergo cum talis unio faciat communicationem proprietatum!, eodem modo cognoscit Christus homo ipsum Verbum increatum, quo Verbum cognoscit se ipsum; sed Verbum cognoscit se ipsum non per aliquem habitum medium: ergo et Christus homo. Sed nihil scit Christus nisi quantum ad animam secundum humanam naturam: ergo anima Chrisli cognoscit ipsum Verbum per sapientiam, quae est Verbum.
Sed contra: 1. Sapientia sive cognitio est perfeintellectus et illud quo intellectus cognoscit formaliter 3; sed Verbum increatum non potest uniri animae, sicut perfectio perfectibili: ergo necesse est, quod praeter sapientiam, quae est ipsum Verbum, anima Christi habeat habitum creatum sive ad cognoscendum Verbum, sive aliud.
Item, Deus est intimus omni animae et praesentissimus, non tamen ab omnibus videtur, sed solum a Beatis; hoc autem non est propter diversitatem a parte cognili: ergo propter diversitatem a parte cognoscentium 4. Ergo si hoc est per aliquid eis datum, videtur ergo, quod ad hoc, quod anima cognoscat Deum, necesse sit, aliquod lumen creatum ei infundi, quod sit in una, et non in alia: ergo videtur, quod anima Christi Verbum sibi unitum cognoscat per alicuius creati luminis adminiculum.
Item, quamvis Verbum increatum sit unitum oculo Chrisli et omnibus partibus corporis, non tamen cognoscitur ab oculo, et hoc, quia non est in eo dispositio ad cognoscendum rem spiritualem 5: ergo pari ratione, quantumcumque Verbum increatum uniatur animae Christi, nisi anima sit disposita ad videndum Deum per lumen, quod ipsam faciat deiformem, nunquam ipsum intuebitur: ergo videtur, quod Verbum increatum cognoscat per habitum medium.
Ilem, quanto Deus clarius videtur, tanto necesse est oculum esse magis dispositum; sed anima Christi clarissime super omnes creaturas videt Verbum sibi unitum: ergo necesse est, intellectum eius esse maxime dispositum ad hoc. Sed non polest ad hoc disponi nisi per aliquem habitum medium: ergo etc. Cognilio, qua mediante Christi anima cognoscil Verbum sibi unitum, non est ipsum Verbum, sed effectus Verbi et qiiid creatum.
Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam esl notandum, quod cum quaerilur, ulruin cognitio, qua anima Christi cognoscit Verbum sibi unitum, sit ipsum Verbum, an aliquid creatum; si intelligatur de cognitione aclu, absque dubio certum est, quod est alia, quia haec coepit esse et est aclus animae et ab anima; Verbum autem est aeternum et non est ab anima, sed a Deo. — Si autem cognitio dicatur, quo mediante cognoscimus, sic fuit di- versitas opinanlium.
Quidam enim voluerunt dicere, quod non solum in Christo, verum etiam in omnibus aliis Beatis sapientia, qua cognoscunt Deum, est sapientia aeterna; et isti eliam ponunt, quod dilectio illa, qua Deum diligunt Sancti el Beati, sit ipse Spiritus sanctus. Pro inconvenienli enim habent, quod illa sapientia, vel dileclio sit accidens et no.n substanlia, eum sit nobilior anima. Item pro inconvenienti habent, quod illa sapientia et dilectio faciat animam cognoscere et amare, et ipsa non cognoscat et amet, cum nobilior sit res cognoscens non cognoscente. Pro inconvenienti etiam habent, quod beatitudo nostra, quae est bonum supremum, consistat in accidentibus. — Sed ad haec omnia supra responsum est libro primo, autem talis unio est per assimilationem; sed omnis assimilatio.
distinctione decima septima, et secundo, distinctione vigesima sexta. Haec etiam positio improbata est; unde et communis opinio tenet contrarium. Ponimus enim sapientiam creatam, quae est habitus, et dilectionem creatam, et gratiam creatam et etiam ceteras virtutes. Valde enim absurdum esset dicere, quod fides esset Deus et spes, et sic de aliis virtutibus, nisi hoc causaliter diceretur. Et ideo haec positio inter positiones extraneas numeranda est, pro eo quod nimium recedit a via communi.
Et ideo alii voluerunt dicere, quod quamvis alii ad scientiam comprehensionis, in qua communicat cum aliis hominibus; tamen quanlum ad scientiam unionis, cum habeat ipsum Verbum sibi intime unitum, cognoscit absque omni alio habitu medio. Cnm enim habeat sapientiam increatam sibi unitam, non per medium, sed per se ipsam, cognoscere potest se ipsa; el hoc est solius illius animae proprium, quae a Verbo est assumta. Sola enim hunc modum cognitionis habet, sicut in ea sola reperitur excellentia talis unionis. — Sed licet illud videatur magis probabile quam praedictum; tamen hoc a veritate deviat, si quis intueatur. Verbum enim non unitur animae Chrisli in illa beata unione, sicut cognoscibile cognoscenti, vel sicut habitus potentiae, vel perfectio perfectibili; sed est unio in unitate personae, quae potest esse absque cognitione; sicut patet in carne Christi, quae unita est Verbo, et tamen ipsum non cognoscit.
Alium igitur modum unionis necesse est esse nem cognoscentis ad cognitum, et ita per aliquam influentiam, quae ipsam animam cognoscentem faciat Deo similem ac deiformem, et ita per aliquem habitum ipsam animam informantem, qui quidem habitus non potest esse nisi aliquid creatum. Nam quid increatum non polest esse ut forma ipsius animae. — Et propterea dicere oportet tertio modo, quod anima Christi, sicut et animae aliorum Sanclorum, Verbum increatum cognoscit per sapientiam creatam, quae disponit ipsarum animarum potentias cognitivas et conformes reddit, ut illud lumen aeternum cognoscant.
Nec aliter potest intelligi. Quomodo enim potest aniraa lumen aeternum cognoscere et claritatem summam intueri, quin ipsa efficialur clara et luminosa? Anima aulem Christi, quia a Verbo est assumta, maiorem habet deiformitatem, ac per hoc perfectiorem et eminentiorem cognitionem, quam aliqua anima beala per gloriam. — Unde non est intelligendum, quod scientia unionis distinguatur a scientia comprehensionis, quasi non sit per aliquem habilum medium, sed quia excellentior et amplior deiformitas et claritas collata est animae Christi ex hoc, quod Verbo unita est, quam ex hoc,quod simpliciter est beata. — Concedendae sunt igitur rationes probantes, quod anima Chrisli cognoscat Verbum cognitione aliqua formaliter, quae, inquam, non est ipsum Verbum, sed effectus Verbi, quam, inquam, Verbum facit in anima Christi beatissima. cognoscitur se ipsa; dicendum, quod ipsum Verbum est sapientia, qua cetera cognoscuntur, tam ipsum Verbum quam ea quae sunt ab ipso. Sed attendendum est, quod ille ablativus potest construi formaliter, vel causaliler. Si formaliter; sic sapientia aeterna est sibi ipsi ratio cognoscendi. Si causaliter; sic omnia cognoscuntur ipsa, quia facit cetera cognosci; formaliter autem non potest intelligi, quia non potesl esse forma cognoscentis creati, nisi dicatur forma exemplaris. Et quoniam omnis actus cognoscendi perfectus est a sapientia non tantum effective, sed sicut a forma perficiente ipsam substanliam cognoscentem; hinc est, quod ad cognoscendum fontem sapientiae requiritur sapientia, quae de illo fonte derivatur. Nec est procedere in infinitum, quia ibi
est status, scilicet in sapientia vel scientia, quae est forma et habilus animae.
Ad illud quod obiicitur. quod ibi est cognoscens et cognoscibile et unio; dicendum, quod non quaecumque unio cognoscentis ad cognoscibile sufficit ad cognitionem, immo requirilur, quod uniantur per modum cognoscentis. Sicut enim in opponendo monstratum est, Deus est in omnibus essentialiter et inlimus omnibus, et tamen a paucis cognoscitur; et ideo, quamvis Verbum increatum sit animae unitum, non tamen cognoscitur per hoc, quod unitur in unitatem personae, sed per hoc, quod intellectus animae sibi unitae efficitur ei conformis per influentiam luminis. Necesse enim est, intellectum aliqno modo formari et informari ab ipso intelligibili, ad hoc quod ipsum cognoscat.
Ad illud quod obiicitur de anima et scientia, quod se ipsis cognoscuntur, et illa quae essentialiter
I. Agilur in hac dislinclione non de divina Verbi cognisub Martino I, can. 9-1 6, nec non hic initium responsionis et
Secundo quaeritur, utrtim anima Christi comprehendat ipsum Verbum sibi unitum. Etquodsic, videtur:
Priino per auctoritatem Aposloli ad Colossensunt in anima; dicendum, quod anima non dicitur cognosci se ipsa, quia ipsa sit scientia, qua cognoscit se; sed scientia se ipsa cognoscitur, quoniam ipsa est unila potenliae cognoscenti, in quantum est cognoscens. De sapientia autem increata secus est, tum quia ipsa est supra animam cognoscentem — et ideo oportet elevari per gratiam — lum etiam, quia talis unio non sufficit, nisi alius modus unionis concurrat.
Ad illud quod obiicitur de communicatione idiomatum, dicendum, quod verum est, quod ille homo cognoscit Verbum snpientia increata; sed quamvis idiomata communicentur illi homini, non tamen communicantnr animae Christi s. Nos autem non quaerimus nunc de cognitione, quae detur illi homini per idiomatum communicationem, sed quae competit secundum naturam animae a Verbo assumtae. infra d. 17. a. I. q. I. 2.). Hestal igitur quaeslio de habilu ses secundo 4: In quo plenitudo Divinitatis corporaliter inhabitat, loquitur de Christo; sed ita cognoscit anima Christi Verbum sibi unitum, sicut habitat in ea: cognoscit ergo omnem plenitudinem eius;
3 Cfr. supra d. 6. a. 1. q. I. ad 6. — Paulo superius post
el hoc non est aliud quam comprehendere: ergo etc.
Item, hoc ipsum dicit Damascenus: «In incarnatione Dei Verbi aimus omnem naluram Divinitatis in una suarum hypostaseon incarnatam esse », ergo totnm Dei Verbum unitum est humanae naturae in Christo; sed eo modo nalum est ab anima Christi cognosci, per quem modum potuit uniri: ergo si lotum potuit uniri, videtur, quod in totum habeat cognosci. Sed hoc est comprehendi: ergo etc.
Item, Isidorus de Trinitate: « Trinitas sibi soli nota est et homini assumto »; aut ergo loquitur de notitia qualiscumque visionis, aut perfectae comprehensionis. Si primo modo loquatur, falsum est, quia mullis Angelis et hominibus est nota: loquitur ergo de cognitione comprehensionis: ergo etc.
Item, simplex, cum atlingitur, totum atlingitur, pro eo quod non habet partem et partem: j;i ergo Verbum increatum est simplicissimum, videtur, quod lotum et totaliter ab anima Christi attingatur, si aliquo modo attingitur. Sed attingitur aliquo modo: ergo comprehenditur. Si tu dicas, quod non valet, quia infinitum est. et ideo incomprehensibile; contra: sicut vere est indnitum, ita vere est simplex illud Verbum aeternum: ergo sicut ponitur incomprehensibile ratione immensitatis, ita deberet comprehendi ratione simplicitatis.
Item, anima Christi cognoscit ipsum Verbum; aut ergo aliquid est de claritate et veritate et pulcritudine, quod non cognoscat, aut nihil. Si aliquid: ergo in Deo est aliquid a Christo cognitum, et aliquid incognitum: ergo aliquid et aliquid, el ita pars et pars; quod non est intelligibile. Si nihil est omnino, quod non cognoscat, quia totum esl idem ibi; videtur, quod totaliter intra suam cognitionem Deum clandat. Et hoc est Deum comprehendere: ergo etc.
item, si anima Christi non cognoscit ipsum Verbum in sua tota plenitudine, adhuc deficit a cognoscendo aliquid de Verbo cognoscibile: potens ergo est in cognitione illa proficere: ergo cum desideret Deum perfecte nosse, videtur, quod desiderium animae Christi non sit impletum, et quod ipsa non pervenerit ad beatitudinis statum perfectum.
Item, ille solus est beatus, qui comprehendit quod nos credimus et speramus; sed nos credimus ipsam Verbi immensitatem: si ergo Christus est et fuit beatus, videtur. quod ipsam immensitatem Verbi comprehendat.
Sed contra: 1. Damascenus s: «Hoc solum telligitur de Deo, quod incomprehensibilis est»; sed si anima Christi ipsum comprehenderet, intelligeret ipsum non incomprehensibilem, sed comprehensibilem: si ergo hoc a nemine polest intelligi, non potest Verbum increatum ab anima Christi comprehendi.
Item, Auguslinus de Videndo Deo: « Illud comprehenditur, cuius fines circumscribi possunt »; sed fines divinae immensitalis a nullo circumscribi possunt: ergo Deus a nulla anima potest comprehendi.
item, omne quod comprehenditur, est finitum comprehendenti, ergo quod comprehenditur a finito esl ei finitum, el nihil est finitum finito.nisi quod est flnitum simpliciter; sed Deus est infinitus simpliciter; anima Christi, cum sit creatura, est finita: ergo non potest comprehendere immensitatem Verbi sibi uniri.
Item, quod comprehendit allerum est maius illo, vel saltem ei aequatur, alioquin ipsum claudere intra se non posset; sed impossibile est, creaturam, nec per unionem nec per alium modum, aequari Creatori: ergo impossibile est, quod comprehendat Creatorem: ergo anima Christi Verbum sibi unitum non comprehendit. — His eisdem rationibus ostendi potest, quod nulla anima.
Item, Verbum increatum sic est unitum animae Christi, quod posset uniri alteri 10; sic habitat in ipsa, quod in multis aliis: ergo sic est in anima sibi unita, quod etiam est extra, cnm sit ubique: ergo semper excedit ipsam animam assumtam: ergo si tantum vel plus est extra quam intra, videtur, quod anima Christi non includat ipsum, ac per hoc non comprehendat.
Item, si anima Christi posset Verbum increatum comprehendere, posset per consequens aliquid maius cogitare — omni enim, cuius terminos cognoscimus, possumus intelligere aliquid addi — sed de Cen. ad lit. c. 21. n. 28, ostendit, quod quia anima sim-
«Deus est quo maius cogitari non potest », ut dicit Anselmus: ergo Verbum unitum animae Christi, si comprehenderetur ab ipsa, non esset Deus. Sed est Deus: ergo non comprehenditur. Deus ab anima Chrisli el a quocumque intellectu finito non comprehenditur tolaliler, licel cognoscatur totus.
Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est i. notandum, quod aliqui dicere voluerunt, quod Verbum increatum et ipse Deus non solum ab anima Christi, sed etiam ab aliis animabus beatis habet comprehendi 2, et aliquo modo est incomprehensibilis. Comprehendi enim habel quantum ad essentiam, ut dixerunt, quae est flnita, et ideo finita, quia in se ipsa sunplex el perfecta; dicitur autem et est incomprehensibile quantum ad potentiam, quae respicit infmita; nunquam enim potest in tot, quin in plura. Et per hoc dissolvere voluerunt auctoritates Sanctorum et Scripturae 3, quae videntur invicem repugnare. Aliquando enim dicitur, quod Deus est incomprehensibilis; aliquando dicitur, quod Beati habent cognilionem comprehensionis et sunt comprehmsores. — Sed iste modus dicendi in primo libro 4 improbatus fuit, quia impossibile est, quod polenlia excedat essentiam. Unde impossibile est, potentiam esse simpliciler infinitam, subslantia et essenlia existente finita. Et ibidem mullipliciler ostenditur, quod divinum esse non solum in relatione ad nos, sed etiam in se ipso habet immensitatem. Et ideo isle modus dicendi stare non potest; et qui hoc primo dixit postmodum retractavit.
Alii vero dicere voluerunt, quod anima Christi, 2. etsi sit finita, tamen ob gratiam unionis sublimatur ad aliquid infinitum; habet enim aliquid, quod est supra omnem creaturae gradum, et quo nihil potest cogitari excellentius; et ex illa parte potest comprehendere Verbum sibi unitum; et hoc est etiam ipsius solius proprium. Et pro tanto dicunt dixisse Isidorum, quod « Trinitas nota est sibi soli et homini assumto ». — Sed nec illud stare potest, quia, quamvis gratia unionis dicat aliquid inflnitum ratione alterius exlremi, tamen ratione animae unilae semper dicit quirl linitum et rem virtutis flnitae; quoniam anima Christi manet intra terminos creaturae. Et si est virtutis finilae, quomodo potest immensitatem comprehendere rei omnino infmitae et excedentis eam in infinitum?
Et propterea est tertius modus communior, probabilior et certior, quod nec anima Christi ncc aliqua creatura comprehendere potest immensitatem Verbi increati sive ipsius Dei, et tamen ipsum totum cognoscit. — Et possunt ista duo simul stare, immo necesse est ponere, quamvis difficile sit intellectui nostro capere. Si enim vere ponimus Deum simplicem, immo quia necessarium est sic credere et ponere; si cognoscitur, iam non secundum partem et partem, sed totus cognoscitur. Rursus, si Deum ponimus immensum, quia hoc credimus et fatemur; necesse est ponere, quod nunquam ab intellectu flnito comprehendatur totaliter; et sic Deus a quacumque creatura ipsum cognoscente lotus cognoscitur, sed tamen non totaliter.
Si autem quaeratur, quomodo illud posset intelligi: dicendum, quod difiicillimum est intelligere, quia plus reperitur in creaturis de dissimilitudine quam de similitudine. — Intelligamus tamen gratia exempli aliquem oculum, cuius aspectus non sit omnino clarus; el intelligamus aliquod parvum album, lamen intensum in luminositate et claritate coloris: oculus ille videbit illud album totum, tamen eminentiam illius albedinis non comprehendit; sic suo modo in proposito intelligendum est. Sed non modica est hic dissimilitudo, quia in illo albo qualilas differt a claritale, in Deo autem est omnino idem. — Et ideo aliud exemplum consuevit poni in qui 8 ratione suae simplicitatis totus attingitur ab Deo, qui estverilas; sed tamen utraque nobis est infinita, quia
una linea, non tamen comprehenditur, quia potest infinitas lineas terminare. Sed nec adhuc est illud simile, quia in puncto aliud est virtus, aliud essentia; non sic est in Deo. in quo est omnino idem.
Et ideo tertium exemplum ponendum est in substantia spirituali, quae est imago Dei: quia ipsa lola est in una parte corporis, et tamen in illa non definitur, quia ratione suae simplicitatis sic est tota in illa, quod tota est extra illamm partealtera; sic et Deus in una creatura lotus et tolus extra. Per hunc etiam modum oportet intelligere circa poquis enim videt, quod in Deo simplicitas non opponitur infinitali, videre potest, quomodo Deus potest cognosci lotus, et tamen non comprehendi.
Propter quod nota, quod infinitum accipitur se- cundum quantitatem, ut dicit Philosophus 3; Augustinus autem dicit, quod est « quantitas molis et quantitas virtutis». Et ita secundum utrumque podata; ideo infinitum secundum hanc quantitatem oppositionem habel ad simplex, et impossibile est, quod aliquid idem el secundum idem sit simplex et infinitum. Quoniam vero quantitas virtutis reperitur in simplicibus, immo quanto aliquid siniplicius, tanlo potentius; hinc est, quod infinitum secundum hanc non repugnat simplici, immo necessario sequitur, quodsi aliquid est simplicissimum, quod aliquid sit infinitissimum. Clare igitur potesl videri, quod in Deo secundum idem potest esse summa simplicitas et summa infinilas. Et ideo vera est positio praedicta, quod Deus totus videtur, sed tamen non comprehenditur ab aliqua creatura, nec unita nec separata. — El concedendae sunt rationes ad partem istam.
- Ad illud quod obiicitur, quod plenitudo verbo vult ostendere personalem unionem, quae est in Christo et in nullo alio, quia persona divina plena et perfecta non solum animae. sed etiam corpori Christi fuit unita 6. Et Damascenus hoc ipsum vult dicere: per hoc quod dicit omnem, intelligit divinam naturam ut perfectam. Ex hoc tamen non potest inferri cognitio comprehensionis, quia, sicut tactum est, in illa plenitudine est simplicitas, ratione cuius potest habilare et uniri rei finitae; est nihilominus et infinitas, ratione cuius necessario habet excedere, et impossibile est comprehendi. Et sic patet, quod illud procedit ex insufficienti; plus enim dicit comprehensio quam cognilio plenitudinis vel perfectionis. Supra enim cognitionem addit inclusionem sive conterminationem vel commensurationem quodam modo dicendi.
Ad illud quod obiicitur de Isidoro, quod.Trinitas nota est sibi soli el homini assumto; dicendum, quod non vult excludere omnem cognitionem, sed perfectam cognitionem Dei attribuere sibi ipsi et naturae assumtae. [psi namque Trinitati attribuit perfectam cognilionem simpliciter, sed homini assumto in genere crealurae. Illa enim anima creata inter ceteras creaturas cognoscit limpidissime et ita perfecte, sicut unquam potuit capere. Unde propter familiarissimam cognitionem, quani habet illa anima inter creaturas, dicit Isidorus, quod ei soli nota est Trinitas, magis aucloritate loquens quam per praecisionem.
Ad illud quod obiicitur, quod simplex totum altingitur; dicendum, quod verum est, totum, id est non 9 secundum partem et partem; in simplici enim non esl dicere tolum nisi per privationem compositionis partium. Sed ex hoc non sequitur, quod comprehendalur, quia, sicut dictum est, simul cum simplicitate stat infinitas, quae non patitur aliquid Dei oinnino videri perfecte a creatura. — Nec valet quod obiicit, quod ita deberet dici comprehensibile propler simplicitatem, sicut incomprehensibile propter immensitatem. Nam ad immensitatem de necessitale sequitur incomprehensibilitas de ipsa nominis ratione primaria, ad simplicitatem™ non. Tanta enim potesl esse simplicitas, quod, nedum quod ipsa faciat comprehendi, immo propter suam excellentiam reddat incomprehensibilem.
Ad illud quod obiicitur, quod aliquid latet 7 Supple: ab aliis cognoscenlibus.
de Deo etc.; dicendum, quod non est intelligendum in Deo, sicut intelligilur in aliqua re composita, cuius una pars non apparet, et alia manifestatur; quoniam in divina essentia non esl aliquid et aliquid, sed est aliquod unum, quod aeqniyalet infinitis. Unde quidquid illud sit. quod anima de Deo videt, sic illud videt, quod tamen tomprehendere non potest; unde idem ipsum lalet et patet: patet quidem ad intuendum, sed latet ad comprehendendum. Sicut si quaeratur: cum Deus est in lapide, estne aliquid Dei exlra lapidem, et aliquid intra? dicendum, quod non est secundum aliquid sui extra, et secundum aliquid sui inlra, sed totus intra et totus extra; sic et in proposilo intelligere oportet.
- Ad illud quod obiicilur, quod si non comprehendat, adhuc potest proficere in cognitione Dei; dicendum, quod illud non sequitur, pro eo quod status est in profectu cognilionis aliquando ex parte rei comprehensae, quae non potesl melius cognosci, aliquando ex parte comprehendentis, qui non est nalus melius cognoscere; et sic est status in Christo et in aliis Beatis. Sed aliler in Christo quam in aliis: quia Christus ita perfecte cognoscit, sicut unquam 3 capere potuit, sed alii Sancti ita perfecte, sicut dispositi fuerunt per merita gratiae; nec possunt ultra proficere, quia non sunt in statu merendi, nec ultra desiderare amplius habere, quam habeant, pro-
. I. De triplici sensu verbi comprehendere vide solut. ad 7,
Tertio quaeritur, ulrum anima Christi in cognoscendo Deum defigat aspectum in ipsum luinen aeternum, an in aliquid infra ipsum. Et quod non videat ipsum fontem luminis, videtur.
1 Cod. U addil illud. In fine solut. pro oportet codd. A pter illius summi Boni sufficientiam et affectionem ordinalatn secundum summae iustitiae regulam et libram; sed quiescunt quiete perfecta, quia tenent eum quem desiderabant 4.
Ad illud quod ultimo obiicitur de comprehensione: dicendum, quod comprehendere dicitur tripliciter: uno modo idem quod caritate adhaerere; et sic accipit Bernardus ad Engenium: « Si sanctus es, comprehendisli ». Alio modo idem est quod clare videre et perfecte amare, sicut ad Philippenses tertio: Si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum.. Tertio modo comprehendere est idem quod terminos rei claudere; sic Deus est incomprehensibilis. Cum ergo dicitur, quod Sancli sunt comprehensores in patria, et quod Christus fuit comprehensor; dicendum, quod medio modo accipitur, et sic habet veritatem; nam Christus videt Dei immensitatem nec tenet hoc fide, sed certissima cognitione, hoc ests, novit Deum immensum. — Et si tu quaeras, utrum positive, vel privative; dicendum, quod quodam modo positive, quodam modo privative: positive, quantum se extendit capacitas suae intelligentiae; privatioe deinceps. Admiratur enim illam summam profunditatem immensitatis divinae, sicut dicit Propheta: Mirabilis facla est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam. Et sic patet tolum.
Primae ad Timotheum sexto 8: Lucem habitat inaccessibilem, quam nullus hominum vidit, sed nec videre potest: ergo Christus, secundum quod homo, nunquam Deum in sua luce vidit nec videre potest.
Item, Ioannis primo J: Deum nemo vidit unqaam; super illum locum dicit Chrysostomus: « Solus Filius eum vidit el Spiritus sanclus; qui autem creabilis est naturae qualiter videre potest increabilem »? Si ergo anima Cliristi nec est Filius nec Spiritus sanctus, sed magis creatura; non videtur, quod illam lucem videat in se ipsa.
item, quantum distat finitum ab infinito, tantum distat creatura a Creatore; sed propter inflnitam distantiam nulla virtus flnita potest cognoscere Deum ut immensum 2: ergo pari ratione propter inflnitam distantiam nulla virtus creata poterit cognoscere et videre lumen increatum per se ipsum.
Item, sicut ad cognitionem comprehensionis requirilur rommeiisuratio quaedam, ita ad cognitionem a parte visionis requiritur assimilatio congrua; sed quae in nullo conveniunt non possunt assimilari: ergo Creator non potest a creatura in se ipso videri, cum nihil habeant commune.
Item, multo plus excedit claritas divinae lucis oculum animae Christi, quam sol excedat claritatem oculi materialis; sed oculus noster materialis non potest inlueri lumen corporale in fonte propler excellentiam: ergo nec intellectus Christi.
Item, fons aeterni luminis in se ipso est inlinitns et immensus; sed finitum non potest super inflnitum: ergo cum virtus animae Christi sit flnita, non poterit aclus eius se protendere usque ad ipsuni: ergo non poterit ipsum cognoscere in se ipso: ergo videtur, quod nec anima Christi nec alia anima cognoscat Deum in claritate sua.
Sedcontra: 1. Super illud secundae ad Corinthios tertio 4: Nos revelata facie; Glossa: « Christus est imago Patris eadem cuni illo, in quem tendimus, scilicet ut eum in essentia videamus »: si ergo Christi anima habet ad quod nitimur pervenire, ergo Deum videt in substantia et natura.
Item, plus est uniri alicui in unitatem personae quam in unionem facientem cognitionem; sed anima Christi Verbo aeterno immediale unita est in unitatem personae: ergo multo forlius ipsi veritati et luci Verbi unitur per cognitionein ipsius in se: ergo sine aliquo niedio Deum videt.
Item, in cognitione conclusionum non est quies, sed solum in cognitione principiorum — et ratio huius est, quia anima cognoscit conclusiones per medium, principia vero cognoscit sine medio — si ergo anima Christi cognoscit Deum mediante aliquo, ergo non quiescit in cognitione Dei; et si uon quiescit in Deo, cum Deus sit finis ultimus, non est beata. Si ergo beata est, necessario sequitur, quod cognoscat divinam lucem in se ipsa; pari ratione et omnis anima beata.
Item, intellectus comprehensoris lantum elevatur, quantum affectus, quamvis caecus sit in via propter caecitatem ignorantiae; sed Christus fuit perfectissimus comprehensor: cum ergo ipse diligeret summam Dei bonitatem in se ipsa, omni effectu circumscriplo, pari ratione lucem et verilatem in se ipsa videbat absque medio.
Item, aut immediate videt, aut per medium. Si immediale, habeo propositum; si per medium, aut per medium proportionabile, aut improporlionabile. Si per medium improportionabile, ergo potius impeditur, quam iuvetur; si per medium proporlionabile, contra: aut est crealum, aut increatum; increatum non, quia illud est unum solum; si creatum: ergo creatura potest esse proporlionabilis 7 Creatori; et si hoc, cum nihil aliud impediat, quin creatura possit videre Deum in sua subslantia, restat, quod anima Christi sic eum videre poterat et videbat.
Item, si per medium, aut illud est superius anima Christi beata, aut inferius. Si inferius; ergo immedialior est anima Christi Deo, quam sit illud quod tu dicis medium: ergo illo circumscripto, melius videbit Deum. Si superius: ergo aliquid est excellentius natura humanae mentis in Christo. Sed hoc est impossibile, quia omnia sunt subiecta pedibus eius. Restat igitur, quod anima eius immediate et in ipso fonte videbat et videt lumen aeternum. — His etiam rationibus idem ostendi potest de qualibet anima beata.
Anima Christi ct aliae animae beatae vident ipsum luminis fontem.
Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod aliqui voluerunt dicere, quod Deus a nulla creatura videbitur nec videtur in sua essen- 6 Cfr. Arislot., I. Poster. c. 2. — Augusl., I. Confess. c. I.
tia vel natura, sed videbitur in claritate sua, cum tantus sit fulgor ipsius immensitatis luminis, quod ad cont.uirum illius substantiae nullus oculus creaturae possit pertingere. — Hunc errorem evacuat Gregorius in Moralibus, tractans illud Iob vigesimo octavo: Abscondita est ab oculis oninium viventium, ubi ait sic: «Fuerunl qui dicerent, in illa regione beatitudinis in claritale sua Deum conspici et in natura non videri; sed non est aliud claritas, aliud natura, sed ipsa natura est claritas, et ipsa clarilas est natura». Et ideo iste error non multum rationabilis est, quia male intelligit lumen aeternum, in quo non differt essenlia luminis et ipse actus lucendi.
Et ideo fuerunt alii moderniores, qui dixerunt, 2. a nulla creatura posse aspici lumen aeternum in fonte suae claritatis, sed in quibusdam condescensionibus et theophaniis, et hoc propter improportionabilitatem oculi ad illam summam lucem, quae potius sua immensitate opprimerel, quam delectaret oculum creaturae, quae se habet ad ipsam, sicut oculus noctuae 2; et ideo oportuit, quod Deus se contemperaret ipsi animae, sicut sol contemperatur oculo mediante nube. — Sed hic modus dicendi non minus a veritate deviat quam praecedens. Unde etiam ipsum improbat magister Hugo, super Angelicam Hierarchiam 3: «Quid est, inquit, theophaniis Deum videri et extra illas non videri, nisi nunquam vere videri? Si enim sola imago semper videtur, veritas nunquam videtur. Tollant ergo phantasias suas, quibus lumen mentium nostrarum obtenebrare nituntur, neque nobis Deum nostrum simulacris exterminationum suarum intersepiant; quia nos, sicut nec satiare potest aliquid praeter ipsum, sic nec sistere potest aliquid usque ad ipsum».
Et ideo, his duobus modis tanquam erroneis abiectis, dicendum est tertio modo vere et catholice, quod anima Christi beatissima.et aliae beatae mae vident ipsum luminis fontem, in quo reQciuntur, quiescunt, delectantur et quodam modo a claritate illius luminis absorbenlnr, ut Deus ab eis undique conspiciatur et videatur etiam in ipsis; et hoc potissime verum est in anima Christi. — Et ideo concedendae sunt auctoritates et rationes ad hanc partem inductae.
Ad intelligentiam autem auctoritatum adductarum in contrarium et consimilium notandum est, quod quinque modis habent exponi auctoritates Sanctorum, quae videntur dicere, Deum in sua substantia non posse videri. Primo modo sic: non potest videri, scilicet viribus nostris, potest tamen munere Dei. Unde super illud primae ad Timotheum sexto: Lucem habitat inaccessibilem; Glossa: « Inaccessibilis est viribus nostris, accessibilis muneribus suis». — Secundo sic: non potest videri substantia, scilicet in via. Unde super illud primae ad Timotheum sexto: Quem nullus hominum videre potesl; Glossa: «Poterit aulem aliquando». Et sic illud Exodi trigesimo tertio: Non videbit me homo et vivet. — Tertio modo sic: non potest substantia videri, id est plene comvrehendi. Unde super illud lob undecimo: Forsitan vestigia Dei comprehendes? Glossa: « Eius essenlia a nullo plene videbitur », plene, scilicet circumscribendo. — Quarto modo sic: non test videri substantia, id est ralio substantiae. Unde ad Romanos primo: Quod notum est Dei; Glossa: « Ratio substantiae eius latet omnem creaturam»; et hoc modo potest dici «Trinilas sibi soli nota esse». — Quinto modo sic: nemo Dei substantiam novit, vel aliquid tale, «quia non facit nosse». Matthaei vigesimo quarto 9: De die autem illa et hora nemo novit, neque Angelus elc, sicut fovea caeca
dicitur, quia non manifestat quod habet in se. Et sic dicit Chrysostomus, quod Angeli non vident, quid sit Ueus.
- Et sic patent duae auctoritates, quia prima op- currit secundum primuni modum, et secunda secundum quartum modum, vel quintum.
- Ad illud quod obiicitur, quod tantum distat flnitum ab inflnito etc.; dicendum, quod distantia dicitur contra convenienliam; convenientia autionis sive adaequationis, et convenientia participationis alicuius communis, et convenientia ordinis. Dico igitur, quod si distantia dicatur per privationem convenientiae adaequationis et participationis, infinita est distantia creati ad increatum, sicut infiniti ad finitum. Si vero dicatur distantia per privationem convenientiae ordinis; dicendum, quod falsum est, quia creaturae immediate ordinantur ad Deum sicut ad principium et sicut ad finem, maxime creatura ralionalis. Ad simplicem autem contuitum suificit, quod sit convenientia ordinis, sed ad cognitionem comprehensionis requiritur convenientia secundum quandam aequalitatem sive adaequationem. Et ideo non sequitur, quodsi anima creata non possit comprehendere infinitatem, quod non possit inlueri luminis fontem. — Et per hoc patet sequens. Quod enim dicit, quod ad cognitionem requirilur assimilatio; dicendum, quod non oportet, quod sit assimilatio vn natura tertia, sed sufficit, quod unum sit similitudo alterius, sicut in primo libro fuit determinatum. distinctione prima, tertia et trigesima quinta.
Ad illud quod obiicitur, quod excedit oculentia conservans est in spiritualibus, sed corrumpens in obiectis corporalibus; et ratio huius in primo libro 3 est reddita et a parte obiecti et a parte modi comprehendendi: et ideo non est simile.
Ad illud quod obiicitur, quod flnitum non potest supra infinitum; dicendum, quod anima in cognoscendo Deum plus est in suscipiendo quam in agendo, immo omnis potentia animae respectu Dei se habet in ratione passivi — nedum potentia cognitiva active, quae de sua ratione dicit quodam modo passionem, sicut dicit Philosophus 4 et Priscianus. — Et ideo, cum intelligit Deum, non agit anima in Deum, sed Deus influit in animam, in qua influentia Deus condescendit per gratiam, et anima elevatur et efficitur deiformis. Et ipsa deiformitas est dispositio reddens oculum animae aptum ad videndum Deum, non quia facit proportionabilem quantitatem, quia semper illud lumen excedit in infinitum, sed quia facit proportionabilem qualitatem, quia datur ipsi animae aliquid, utpote similitudo, quod ipsam animam et intellectum animae, cum Deo facit similem, reddit intelligentem. — Et si tu obiicias, quod licet visio et cognitio incipiat a passione, completur tamen in actione, cum ad visionem duo concurrant: receptio et iudicium; in illum autem fontem luminis nulla potest creatura agere, quoniam ipsum a nullo potest pali; similiter de illo fonte luminis et veritate summa nullus potest iudicare, sicut dicit Augustinus de Vera Religione, et ipsa ratio dictat, cum iudicans aliquo modo praesideat iudicato; nullo modo videtur sustineri posse, quod anima Christi, vel alia anima beata intueatur ipsum superni luminis fontem: ad hoc respondendum est, quod etsi ad perfectionem cognitionis aliquo modo concurrat non solum passio, sed etiam actio; non tamen concurrit actio, quae quidem flt per aliquam influentiam vel impressionem ipsius cognoscentis in cognoscibile, sed solum per quandam protensionem. Sicut etiam patel in dilectione, cum amo aliquem, anima amando aliquo modo agit, nihil tamen influit in amatum, nec dilectum aliquid patitur vel recipit ab amante: sic intelligendum est in cognitione. — Similiter, cum dicimus, visionem sive cognitionem perfici in iudicio; dicendum, quod verum est; sed ad hoc, quod videamus Deum, non oportet, quod de ipso iudicemus in se, sed sufficit ad claram visionem ab ipso fonte luminis illuminari et illuminatum oculum in ipsum protendere intuendo, et iudicare de ipso inluitu, cum non possit attingere ad hoc, ut de ii iudicio et patilo inferius posl oculum subdunl etiam.
ipsa summa veritate iudicet, sed secundum ipsam iudicet anima de se ipsa et de sua cognitione. Nihil tamen impedit, aliquo modo accipiendo iudicium, secundum quod requiritur ad visionem, quin possit concedi, quod anima beata certissime iudicet, illud esse summum lumen, quod intuetur, sicut in primo libro i fuit habilum. Et huic non repugnat verbum Augustini. Quantumcumque enim sive intuitus sive iudicium videatur in se habere naturam actionis;
- Conclusio confirmata est pluribus decrelis Ecclesiae, prae- Bonav. cum communi sententia docent, ipsum Verbum, intel-
Consequenter quaeritur de cognitione, quam anima Christi habuit in Verbo. Et circa hoc quaeruntur tria.
Prirrio quaeritur, utrum eodem habitu cognoscat Verbum et alia in Verbo.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum anima Christi eadem cognilione, qua cognoscit Verbum, cognoscat alias res in Verbo. Et quod eadem, videtur.
1 Dist. 3. p. 1. q. 1. ad 4, ubi distinguitur inter iudicium, tamen respectu Dei vel divini luminis, a quo causatur, est passio et effectus. Unde quod anima videat Deum in se, hoc non est, quia anima possit supra Deum, sed magis quod Deus possit supra ipsam, adeo ut anima per divinam potentiam et influentiam elevetur supra ipsam 2. — Haec autem quae dicta sunt de anima Christi generaliter, valent ad quaestionem de visione Dei, similiter quae sequuntur. lectui essentialiter praesens et unitum, supplere vicem speciei Secundo quaeritur, utrum anima Christi cognoscat actu in Verbo quae cognoscit habilu.
Tertio quaeritur, utrum in Verbo noscat omnia, quaecumque novit Verbum.
- Augustinus super Genesim ad litteram 4 quod Angeli tripliciter cognoverunt res, videlicet in Verbo, in se ipsis, in proprio genere: ergo cognitio, quam Angelus habet in Verbo de re, distincta
est a cognitione, quam Angelus habet de re in se ipso; sed Angelus in se ipso cognoscit res per speciem aliquam sibi datam: ergo videtur, quod ea cognitione, quae esl in Verbo, cognoscat res non mediante aliqua similitudine ipsius rei, praeter illam quae est in Verbo: ergo eadem cognitione, qua cognoscit Verbum, cognoscil rem aliam in Verbo.
Item, Verbum est sufficiens ratio cognoscendi omnia alia a Verbo — tanquam exemplar est ratio cognoscendi exemplatum — sed cognoscere sufficientem rationem alterius, hoc non est aliud quani cognoscere ipsam rem; eadem enim est cognitio rationis cognoscendi et ipsius rei cognitae: ergo eadem cognitione, qua anima cognoscit Verbum, cognoscit res alias a Verbo.
Item, melius cognoscitur res in divino exemplari, quam cognoscatur in se, melius etiam cognoscitur per divinum exemplar, quam cognoscatur per propriam similitudineni -; sed eadem cognitione, qua quis cognoscit similitudinem rei, cognoscit ipsam rem: ergo etc.
Item, si similitudo rei in speculo nullo modo differret ab ipso speculo, eadem cognitione, qua cognosceretur ipsum speculum, cognosceretur ipsa simililudo rei et ipsa res: ergo cum in Verbo aeterno non differat similitudo rei ab ipso — nam ipsum est exemplar et ratio cognoscendi — videtur, quod eadem cognitione, qua quis novit Verbum, cognoscit et res in Verbo: igitur anima Christi per eundem habitum cognitionis cognoscit Verbum et alia in ipso.
Item, si anima Christi cognosceret rern in Verbo per aliura habitura et aliam similitudinem, quam cognoscat ipsum Verbum; aut illa similitudo esset una, aut mullae. Una non potest esse, quia unaquaeque res creata habet similitudinem sibi propriam in genere creaturae. Si multae: ergo cum non sit status in multis, sed in uno 3, cognitio aliarum rerum a Verbo in ipso Verbo non spectaret ad cognitionem gloriae, in qua esl status et quies: igitur si hoc est inconveniens, restat, quod eodem habitu cognitionis, quo cognoscitur ipsum Verbum, cognoscanlur et alia in Verbo, tam ab anima Christi quam ab alia anima beata.
Sed contra: 1. Sicut materia se habet ad formam, ita intellectus possibilis se habet ad res, quas cognoscit; sed impossibile est, quod summum ens det esse ipsi materiae nisi imprimendo aliquam formam creatam ipsi materiae, diversam a se: ergo impossibile est, quod summum lumen faciat, inlellectum possibilem aliquid actu intelligere, nisi imprimat ei speciem et similitudinem ipsius rei cognitae: ergo cognitio aliarum rerum a Verbo in ipso Verbo aliquid plus exigit quam cognitionem ipsius Verbi, et est per aliam rationem cognoscendi, quam sit cognitio ipsius Verbi.
Ilem, ad hoc, quod intellectus aliquid intelligat, necesse est, ipsura assimilari rei cognitae: ergo cum cognoscit alia a Verbo, necesse est, ipsum assimilari non solum ipsi Verbo, sed etiam aliis a Verbo; sed aliis a Verbo non potest assimilari nisi per susceptionem similitudinum aliarum: ergo ad hoc, quod intellectus aliquis creatus, sive Christi, sive alius, cognoscat alias res in Verbo, non sufficit cognoscere ipsum Verbum.
Item, si aspicerem ad aliquam rem, aggeneraretur in me similitudo illius rei: similiter, si aspicerem ad speculum, non solum aggeneraretur in me similitudo speculi, sed etiam simililudo rei 6: ergo si Verbum aeternum continet iu se ideas rerum omnium, ita generabuntur similitudines rerum in anima aspiciente ipsum, sicut si anima contuerelur ipsas res: ergo videtur, quod res in Verbo non tantum cognoscitur ab intelleclu creato per ipsum Verbum, sed etiam per similitudines irapressas: ergo per cognitionem aliam et aliam.
Item, contingit cognoscere ipsum Verbura nt lucem, et conlingit cognoscere ipsum ut exemplar — tunc autem cognoscitur Verbum ut lux, quando cognoscitur in se; lunc autem cognoscitur ut exemplar, quando in ipso cognoscuntur alia — sed impossibile est cognoscere ipsum Verbum — lucem, quin infundatur nobis lumen, quod facit nos conformes ipsi luci: ergo impossibile est ipsum cognoscere ut exemplar, quin infundalur nobis cognitio, quae facit nos conformes ipsis aeternis ideis et rationibus: ergo nec anima Christi alio modo quam isto cognovit. Si tu dicas, quod idem est et 6 quod assimilatur ipsi Verbo ut Iuci, et Verbo ul exemplari; conlra: possibile esl cognoscere ipsum Verbum, et tamen non cognosceretur res, cuius Verbum est exemplar: ergo videtur, quod alia sit ratio, per quam quis conformatur ipsi Verbo ut luci, et ipsi Verbo ut exemplari.
Item, inlelligamus, quod aliquis in Verbo
cognoscat rem aliquam videndo ipsum Verbum, et post desinat videre, sicut fuit in raptu Pauli; possibile est, talem, postquam desiit videre ipsam Verbi essentiam, habere memoriam eius quod vidit in Verbo; hoc autem non esset, nisi res in Verbo cognosceretur alia cognitione quam ipsum Verbum: ergo anima Christi et onmis alia anima, si cognoscit res in Verbo, hoc non est per eandem cognitionem, sed per cognitionem aliam et aliam.
- Anima Chrisli eodem habitu, quo cognoscit Verbum, cognoscit res in Verbo, existente sola differentia quoad respectum.
Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod habitus cognitionis numerari habet penes rationem cognoscendi. Quoniam ergoVerbum aeternum est sufflcientissima ratio cognoscendi omnia alia a se — quod palet, quia se ipso cognoscit omnia — ad hoc, quod aliquis cognoscat res in Veri. bo, non oportet in ipso esse geminam cognilionem ipsius Verbi et ipsius rei cognitae; geminam, dico, quantum ad habitum cognoscendi, propter hoc, quod habens deiformitatem gloriae, per quam cognoscit ipsum Verbum, habet unde assimiletur ipsi Verbo, quod esl perfecta ratio cognoscendi omnia alia, et ita, cognoscendo Verbum, habet habitum, quo possit cognoscere alia, ita quod habitus ille, prout dicitur esse Verbi et aliorum a Verbo, non differt nisi sola comparalione. — Per idem enim, quod ipsum Verbum aeternum est lux et veritas in se, est exemplar aliarum rerum; et ideo, qui habel unde conformetur ipsi summae veritali, habet unde conformetur rationi cognoscendi omnia. Quoniam ergo Verbum aeternum per idem esl ratio cognoscendi se 2. et alia; ideo dico, quod anima Christi eodem habilu, quo cognoscit ipsum Verbum, cognoscit res in Verbo, existente sola differentia quantum ad comparationem sive respectum. — Concedendae igitur sunt rationes. quae hoc ostendunt.
Ad illud quod primo obiicitur in contrarium, op quod necesse esl, intellectum possibilem formari ad sjmjjjju(jjnejn reJ jntellectae etc.; dicendum, quod non est simile, quia, quamvis Deus nullius possit esse forma perfectiva, potest tamen esse forma exemplaris et ratio cognoscendi; ideo, quamvis non perficiat materiam per se ipsum 4, dando ei esse et complementum, potest tamen per se ipsum intelleclum facere cognoscere aliud quodcumque creatum. Et si tu obiicias, quod necesse est adhuc, intelle- 1 Epist. II. Cor. 12, 2. seqq. — Circa flnem arg. pro si coctum possibilem aliquo modo formari, ad hoc quod aliquid intelligat in actu; dicendum, quod sic est in proposilo. Formatur enim ab aliquo, sed hoc non est aliud quam ipsa influentia luminis aeterni, per quam efQcitur deiformis et conformis ipsi Verbo, quod est ratio cognoscendi alia; el ideo per consequens efficitur in aclu respeclu aliorum cognoscibilium a Verbo, et per similitudinem Verbi, quod quidem Verbum est similitudo omnium, efficitur quodam modo similis omnibus. Ideo non oportet, ei dari novum habitum ad cognoscendum.
Et per hoc patet responsio ad sequens, quod obiicit, quod necesse esl, cognoscens assimilari cognoscibili; quoniam assimilatio, quae sufflcit ad cognitionem, non tantum est per speciem acceptam a re, vel etiam per speciem appropriatam ipsi rei, verum etiam per assimilalionem ad illud quod est ratio cognoscendi cetera.
Ad illud quod obiicitur, quod si aspicerem ad rem, aggenerarelur in me similitudo rei, et similiter, si ad speculum, aggeneraretur in me similitudo speculi et ipsius rei; dicendum, quod si in speculo non differret similitudo rei ab ipsa forma speculi, non oporteret, quod in me aggeneraretur alia similitudo cognoscendi respectu ipsius speculi et respectu ipsius rei- relucentis in speculo; et sic intelligendum est in proposito, quoniam idea in Deo nihil aliud est quam ipsa veritas aeterna, sicut ostensum fuil in primo libro.
Ad illud quod obiicitur, quod impossibile est, me lucem cognoscere aeternam, quin fiam ei conformis per influentiam luminis; dicendum, quod hoc verum est; sed quia Deus per idem ipsum, quod est lux in se, est exemplar aliarum rerum; ideo non oportet, quod per aliud et aliud fiam conformis ipsi, ut est lux, et ut est exemplar, sed per idem alio modo se habens. idem enim lumen gloriae habilitat ipsam animam ad cognoscendum ipsum Verbum aeternum, in quantum lumen comparatur ad ipsum Verbum sub ralione lucis; idem etiam habililat ipsam animam ad cognoscendum alia a Verbo in ipso Verbo, in quantum comparatur ad ipsum Verbum, ut est exemplar aliorum. — Et quia Verbum est exemplar voluntarie repraesentans, ideo lumen illud non comparatur nisi ad illa quae ipsum divinum exemplar repraesentat voluntarie; hinc est, quod per illud lumen, etsi cognoscat Verbum, non oportet, quod cognoscat omnia alia a Verbo, quorum ipsum Verbum est exemplar. — Et si tu obiicias, quod quanivis in Deo idem sit sapientia et bonitas, tamen aliud et aliud est in me, per quod ego conformor divinae sapientiae et bonitati: ergo pari ratione aliud
erit, per quod conformatur intellectus ipsi Verbo, secundum quod lux, et secundum quod exemplar; dicendum. quod non est simile, quoniam ratio veritatis et exemplaritatis in eodem est differens sola comparatione. Ipsum enim exemplar non est aliud quam uerilas aeterna, ut est ratio cognoscendi alia.
- Ad illud quod obiicitur ullimo de memoria, quae remanet; dicendum, quod si aliquis intellectus videt aliqua in Verbo cognilione gloriae et desinat videre Verbum, non memoratur de cognitione illarum rerum, nisi eatenus, quatenus memoratur de cognitione Verbi, nisi alias habuerit 2 cognitionem illarum rerum impressam, vel nisi Deus ei dispensative imprimeret; tunc hoc non esset opportunum. Sed, sicut diclum est, ad hoc, quod aliquis intellectus creatus cognoscat res in Verbo, sive Christi, sive alius, sufficit, quod habeat deiformitatem gloriae, per quam sit similis ipsi Verbo; necoportet, ei dari rerum simiUludines, aut habitus particulares, quia magis sibi sufficit ipsa summa veritas ad cognoscendum omnia, quam omnes rerum similitudines speciales. Unde limpidius cognoscit Angelus, et etiam anima Christi, res in Verbo, quam cognoscat in se, vel in proprio genere.
Utrum anima Christi actu cognoscat Secundo quaeritur, utrum aoima Christi cognoscat in Verbo actu omnia quae cognoscit in habitu. Et quod sic, videtur:
Quia, secundum quod vult Augustinus in libro decimo quinto de Trinilate, « in Beatis non erunt volubiles cogitationes»: si ergo anima Christi inter ceteras animas beatas beatissima est, non ergo habet cogitationes volubiles: ergo si aliquid semel in actu cogitat vel cognoscit, semper illud cogitat vel cognoscit: ergo quidquid cogitat in habitu, cognoscit in actu.
Item, gloria est habitus in actu — impossibile enim est, hominem esse beatum et aliquando cessare ab actu visionis divinae 5 — si ergo cognitio, qua cognoscit anima Christi res in Verbo, est cognitio gloriosa; videtur, quod cognitio illa semper habeat habitum coniunctum actui: ergo quidquid cognoscit in habitu, cognoscit in aclu.
Item, perfectior est habitus coniunctus actui quam separatus, pro eo quod actus est complementum habitus 3; sed anima Christi cognoscit res in Verbo cognitione perfectissima: ergo quidquid cognoscit ibi in habitu, cognoscit in actu.
Item, una et eadem cognitione, qua cognoscit anima Christi ipsum Verbum, cognoscit alia a Verbo 4; sed nihil de ipso Verbo cognoscit in habitu, quod non cognoscat in aclu: ergo nihil de aliis rebus cognoscil in habitu, quod non cogooscat in actu.
Sed contra: 1. Sicut vult Philosophus 6: «Sciplura, sed intelligimus unum solum »; hoc autem ob aliud non est, nisi quia scire norainat cognitionem in habitu, sed intelligere in actu: ergo ad plura se extendit habitus quam actus per naturam; et si hoc, non est necesse, quod in Christo habitus parificetur actui: igitur non est necesse, quod quidquid anima Christi habitu cognoscit in Verbo, quod cognoscat in actu.
Item, sicut perfecta est cognitio animae Chrisli, ita perfectum est eius gaudium; sed anima Christi non gaudet de omni eo in actu, de quo gaudet in habitu — gaudet enim super uno peccalore poe- 1 Cap. 16. n. 26: Fortassis etiam volubiles non erunt noin Verbo omnia quae kabitu cognoscit. nitentiam agente 6, licet non actualiter in eo laetaretur, quando peccabat — ergo pari ratione non est opportunum, "quod omne quod cognoscit in habitu, cognoscat in actu.
Item, actualis consideratio rerum cDgnilarum in Verbo in Christo subiacet voluntati: ergo potest modo considerare aliquid creatum, quod non sil de essentia gloriae, modo etiam non considerare: ergo si habet illius rei habitum, non necesse est, quod habitus semper sit coniunctus actui respectu cuiuscumque cognoscibilis.
Item, aut anima Christi actu considerat omne quod Verbum aeternum natum est ei repraesentare, aut non. Si actu considerat omne quod Verbum aeternum natum est ei repraesentare; cura illa sint infinita, videtur, quod anima Christi in considerando actu pertransit infraita, quod est impossibile virtuti iinitae 8. Si non actu considerat omne quod Verbum sibi unitum natum est ei repraesentare; ergo aliquam habet aptitudinem aoima Christi ad aliquid, respectu cuius dod semper est io actu; sed omnis eius aptitudo est completa per habitum gloriosum: igitur aliquid cognoscit in habitu, quod dod cogDOscit in actu.
Item, quando aliquid se extendit ad infinita, impossibile est, quod ipsum totaliter sit in actu, si differat in eo actus a potentia; sed habitus cognitionis io Christo se exteodit ad iofioita: ergo impossibile est, ut omne quod cognoscit io habitu, cognoscat in actu. Maior manifesta est, quia, cum coDtiDuum sit divisibile io iofioitum, impossibile est, ipsum totaliter divisum esseinactu. Minor probatur per hoc, quod Christus in Verbo aeterno scit, omnes species numeri paris divisibiles esse in duo aequalia, et hoc novit io habitu de qualibet eius specie: si ergo species numeri suot infinitae, ergo novit habitu infinita.
Item, nihil novit anima Christi io actu, super quod dod coovertat se actualiter; sed iotellectus eius et aspectus simplex est et fraitus; sed simplex et finitum ad quod se convertit totaliter se convertit: ergo si actu se convertit ad unum, impossibile est. quod simul et semel aclu se convertat ad illud quod sit ab illo disparatum: igitur anima Christi non omnia cognoscit in actu, quae cognoscit in habilu. Anima Ckristi quoad ea quae sunt essenlialia gloriae, omnia quae cognoscit in habitu, cognoscil in aclu, quod non est necesse quoad ea quae non sunt essentialia gloriae.
Respondeo: Ad praedictorum inlelligenliam est quod anima Chrisli beata habet cognitionem aliquorum, quae sunl essentiaha gloriae, et aliquorum, quae non sunt de essentia gloriae. — Si ergo loquamur de cognitione eorum quae sunt essentialia gloriae, dico, quod anima Christi omnia quae cognoscit in habitu, cognoscit in actu, quia gloria est habitus in actu. Unde sicut non potesl anima eius non esse gloriosa, sic impossibile est, actualem considerationem eorum quae sunt de essentia gloriae, in ipso interrumpi. — Si autem loquamur de cognitione eorum quae non sunt essentialia gloriae, sic non est necesse, quod omnia quae cognoscit in habitu, cognoscat in actu. — Et huius signum est, quod Deus Beatis existenlibus in gloria, hoc est sanctis Angelis, aliquid de novo revelat et ostendit quod prius non considerabatur. — Nec repugnat etiam perfectioni creaturae, quoniam creaturam per- est. capacilatem impleri; creatura autem plurium est capax secundum cognitionem habitualem quam secundum considerationem actualem, sicut in opponendo monstratum est. Et ideo non 3. solum in Angelis, verum eliam in anima Chrisli hoc verum est, quod plura cognoscit in habitu, quam consideret in actu; et ideo concedendum est, quod non omnia considerat in actu, quae habet in habitu, quantum ad ea quae non sunt de substantia gloriae. — Et concedendae sunt raliones, quae sunt ad partem islam.
Ad ultimam tamen rationem potest responderi, 8. ne det occasionem deviandi. Quod enim dicitur, quod intellectus simplex et finitus ad quod se convertit totaliter se convertit, non cogit, quia inlellectus animae beatae et maxime animae Christi dilatatur per gratiam; et quod plus est, in Verbo per unum et idem cognoscit distincte multa, et ideo intellectus glorificatus cognoscendo multa in Verbo non dividitur, sed unitur, quia non applicatur ad hoc, vel ad illud primo et immediate, sed mediante Verbo aeterno, quod, cum sit unum, ducit in multa cognoscenda. Aliae vero rationes, quae ad hanc partem inductae sunt, concedi possunt.
Ad illud vero quod obiicitur in contrarium, quod in Beatis non sunt cogitationes 6 volubiles nec ronsiderationes; dicendum, quod verbum illud intelligitur de his quae sunt de essentia gloriae, quia illa semper erunt in actuali cognitione atque consideratione; de his autem, quorum cognitio non est de essentia gloriae, non oportet habere veritatem. — Potest etiam aliter dici, quod volubilitas cogitationis duplex est: quaedam per inquisitionem et intimationem sive decursum 8, quo quis venit in cognitionem rei incognitae; et talis volubilitas non erit in Beatis. Est etiam alia volubililas per transitum considerationis unius rei in considerationem alterius; et talis volubilitas non auferetur a Beatis. Augustini igitur auctoritas intelligitur de prima volubilitate, non de secunda; et ideo tali auctoritate non potest concludi, quod anima beata quidquid cognoscit in habitu, cognoscat in actu.
Ad illud quod obiicitur, quod gloria est habitus in actu; dicendum, quod verum est; sed ex hoc non sequitur, quod omnis cognitio, quae est in gloria, sit in actu continuo, sed de illa solum, quae est de essenlia gloriae; et quoniam multa cognoscit anima Christi in Verbo, et aliae animae, quae non sunt de essenlia gloriae: hinc est, quod non oportel, ipsam omnia considerare in actu, quae novit in habilu.
Ad illud quod obiicitur, quod habitus in actu est perfectior quam habitus praeter actum; dicendum, quod verum est, quando est in actu nobilissimo, qui debetur ipsi habitui; actus aulem nobilissimus, qui debetur ipsi gloriae, est actualis consideratio summi veri, non autem actualis consideratio cuiuscumque veri creabilis vol creati 8. Ideo ad hoc, quod anima Christi habeat habitum cognitionis perfectum, non oportet, quod aclualiter consideret omne verum, sed sufficit, quod actu consideret verum summum.!' (jloriam. Paulo inferius pro cl ideo edd. et itlem el circa llnem
Ad illud quod obiicitur, quod eadem cognitione, qua cognoscit Verbum, cognoscit alia a Verbo etc.; dicendum, quod illud verum est de cognitione quantum ad habitum, sed non est opportunum de cognitione quanlum ad aclum. Actualis enim cognitio et consideratio Verbi aeterni est ipsi gloriae essentialis, non sic autem actualis cognitio aliorum
I. In hac quaestione S. Bonav. nihil intendit nisi fundamenelligatur, observamus, quod actus intellectus, qui in se dicil
Utrum anima Christi cognoscat Tertio quaeritur, utrum anima Christi cognoscat omnia in Verbo, quae cognoscit Verbum. Et quod sic, videtur.
Anima Christi beata habuit spiritum nonad, secundum quod dicitur Ioannis tertio; a Verbo; et ideo non oportet, quod sic alia consideret actualiter, secundum quod actualiter consideret ipsum Verbum, sed habitualiter. Habitus enim ille essentialiorem habet comparationem respectu Verbi, quod est cognitum principale, quam respectu aliorum cognitorum in Verbo, quae sunt cognila quasi ex consequenti et secundario. quaest. plerumque rem tangunt. in Verbo, quae coc/noscit Verbum. sed spiritus est ad cognoscendum et diligendum: ergo habuit spiritum ad cognoscendum sine mensura; et si hoc, ergo Deus illi animae nihil celat: cognoscit ergo omnia illa anima in Verbo, quae cognoscit ipse Deus. nonnullis codd. legitur sed solum habitualiter. Subinde pro es-
Item, illi animae cognoscenti res in Verbo ipsum Verbum est ratio cognoscendi: sed Verbum est ratio cognoscendi voluntarie se offerens pro hac re, vel pro illa, vel pro quacumque alia: si ergo Verbum aeternum animae unitae sibi offert se plena oblatione, cum ipsum sit ratio cognoscendi omnia; videtur, quod anima Christi omnia cognoscebat in Verbo sibi unito.
Item, Verbum aeternum perfectissime unitum erat ipsi animae Christi, secundum quod Verbum, ergo pari ratione perfectissime erat ei unitum, secundum quod exemplar; sed secundum quod exemplar, faciebat, animam Christi cognoscere alia a se: ergo si perfectissima unione uniebatur sibi, qua nulla potest esse perfectior; videtur, quod ei communicabat cognitionem omnium, quam habebat.
Item, anima Christi cognoscebat aliqua in Verbo et cognoscit: aut ergo potest cognoscere plura, aut non. Si polest cognoscere plura: ergo possibilitas eius non est omnino completa, quia potesl addiscere de die in diem. Si non potest cognoscere plura, quam cognoscat; sed omnis sciens res in numero determinato potest scire plura, quia scibilia se non coangustant in anima cognoscente 3, unde si scit aliqua, potest adhuc scire reliqua: si ergo anima Christi non potest plura scire, videtur, quod cognoscat infinila et omnia quae cognoscit ipsa summa Dei sapientia.
Item, anima Christi multo familiarior est ipsi Verbo aeterno et maiori amicitia iuncta, quam essent Apostoli ipsi Christo, immo adeo familiaris est ei, quod non potesl esse familiarior: ergo omnium rerum dat ei notitiam, quam ipsa potest accipere; sed anima nunquam scit tot, quin possit adhuc plura scire: ergo videtur, quod Verbum increatum animam sibi unitam faceret nosse infinita.
Item, aut anima Christi novit illa solum, quae sunt, fuerunt et erunt, aut plura his. Si solum illa novit: igitur si Deus aliquid faceret praeter ea quae facere disposuit, anima Christi illud ignoraret. Si novit plura his; sed qua ratione novit aliqua ex his quae Deus facturus non est, eadem ratione novit omnia: ergo videtur, quod omnia cognoscat, quae cognoscit aeteroa sapientia 5.
Item, multo potentior est anima Christi ad cognoscendum res per ipsum Verbum sibi unitum, quam sit aliqua anima ad cognoscendum res per habitum creatum; sed anima habens habitum crealum cognoscit omnia, ad quae se extendit ille habitus: ergo anima Christi, habens Verbum increatum sibi unitum, cognoscit omnia quae cognoscit ipsum Verbum.
Sed contra: 1. Augustinus, in dundecimo de Civitate Dei: « Quidquid scitur, scientis comprehensione unitur »; sed anima Chrisli, cum sit finita, non polest comprehendere infinita, ita quod illa infinita sint sibi finita, quia impossibile est, infinitum esse finitum finito; sed Verbum aeternum cognoscit infinita: ergo impossibile est, quod anima Chrisli omnia cognoscat in Verbo, quae cognoscit ipsum Verbum.
Item, cognitio debet adaequari rei cognitae, secundum quod cognita est, sive sit cognitio in habitu, sive sit cognitio in actu; similiter necesse est, quod adaequetur potentiae, et potentiam necesse est adaequari substantiae, ita quod earn non excedat improportionabiliter; infmitum autem improportionabiliter excedit finitum: si ergo substantia animae Christi finita est, necesse est, et potentiam cognoscendi in ipsa esse finitam et cognitionem similiter: ergo necesse est, cognoscibilia esse finita. Si ergo aeterna Dei sapientia cognoscit infinita, videtur etc.
Item, cognitio animae Christi, quam habet in Verbo, est creala — si enim substantia animae Christi estcreata, pari ratione et cognitio — sed omnia creata sunt in certo pondere, numero et mensura, et omnia talia sunt finita: ergo necesse est, cognitionein.quam habet anima Christi, esse finitam. Sed cognitio finita non est nisi finitorum: ergo anima Christi non cognoscil nisi finita; et Verbum cognoscit infinita: ergo etc.
Itein, nihil creatum excedit in infinitum aliud creatum eiusdem generis; sed anima Chrisli et eius scientia est creata et eiusdem generis cum qualibet cognoscat omnia quae sunt Deo possibilia, ergo inflnita. Cfr.
alia anima beata et eius scientia: ergo anima Christi non excedit in inflnitum scientiam cuiuslibet alterius animae creatae. Sed scientia Verbi in infinitum excedit scienliam cuiuslibet animae beatae: ergo videtur, quod anima Christi nunquam tot cognoscat, quot cognoscit ipsum Verbum.
o. Item, sicut cognitio Verbi est immensa intensive, ita est etiam extensive, quia, sicut habet limpiditatem infinitam, ita etiam cognoscit infinita; sed impossibile est, quod anima Christi comprehendat infinitatem ipsius Verbi intensive et quod ita limpide cognoscat, sicut ipsum Verbum: ergo impossibile est pari ratione, quod cognoscat omnia quae cognoscit ipsum Verbum, cum Verbum cognoscat infinita.
Item, sicut intellectus animae Christi ex unione sui ad lucem aeternam habet cognoscere multa, sic et ipsa substantia animae ex unione ipsius ad Verbum est nata esse in multis locis; sed impossibile est, quod anima Christi unquam sit, ubicumque est Verbum, quamvis ei uniatur: ergo impossibile est, quod intellectus eius cognoscat omnia quae cognoscit Verbum, quamvis ei uniatur.
Item, quanto substantia est simplicior, tanto plurium est cognoscitiva; sed substantia Verbi increata in infinitum excedit quantum ad simplicitatem animam Christi: ergo impossibile est, quod anima Christi unquam tanlum sublimetur, quod cognoscat tot, quot cognoscit ipsum Verbum.
Item, si anima Christi cognoscit omnia quae Verbum cognoscit, aut hoc est per ipsum Verbum immediate, aut per aliquid aliud creatum sibi superaddilum. Per ipsum Verbum immediate non potest, sicut in praecedentibus 6 fuit ostensum. quia necesse est, ipsum intellectum informari a ratione cognoscendi. Si per aliquid creatum sibi superadditum, aut hoc est lumen procedens a Verbo, aut species aliqua rei cognitae. Si est lumen procedens a Verbo; cum illud non excedat in infmitum lumen, quod confertur aliis animabus, si aliae animae non cognoscunt nisi finita, necesse est, quod anima Christi non cognoscat nisi finita: ergo non cognoscit omnia, quae Verbum cognoscit. Si per species sibi dalas, ergo tot species habebit, quot sunt cognoscibilia; et si hoc, cum cognoscibilia sint infinita, erunt in anima Christi infinitae species in actu: ergo si impossibile est, infinita actu esse in creatura, impos- 1 Cod. K subiicit alterius. sibile est, quod anima Christi cognoscat infinita, sive omnia quae Verbum cognoscit.
Item, ad cognitionem rei duo requiruntur, scilicet receptio et iudicium, ergo ad hoc, quod aliquis cognoscat aliqua, necesse est, quod habeatpo,Me iudicandi super illa; sed iudicium animae Chrisli est fmitum: ergo nec per se nec per coniunctionem suam cum Verbo iudicat de infinitis, quia nulla virtus flnita exit in operationem inflnitam, nec per se nec cum alia — non enim potest in aliqua infinita operatione ei continuari — ergo impossibile est, animam Christi iudicare de tot, de quot iudicat Verbum aeternum; et si hoc, non potest omnia cognoscere, quae Verbum cognoscit.
C0NCLUSI0. Anima Christi cognitione habituali, quae est sicut scientia, cognoscit omnia quae cognoscit Verbum, non autem cognitione actuali, quae est sicut consideratio.
Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod ad istam quaestionem propter sui difficultatem a diversis diversimode respondetur; et quidam respondent simpliciler concedendo, quidam autem distinguendo. — Primi variantur secundum triplicem modum dicendi.
Quidam enim dicunt, quod anima Christi gnoscit omnia quae Verbum cognoscit, pro eo quod Verbum aeternum non cognoscit nisi finita. Non enim est exemplar nisi eorum quae sunt, vel fuerunt, vel erunt; et haec omnia finita sunt. — Sed iste modus dicendi slare non potest, quia, sicut ipse Augustinus dicit, et in primo libro ostensum est, aeterna Dei sapientia cognoscit infinila, sicut planum est, quia cognoscit omnes numeri species, cognoscit etiam omnia quae potest facere.
Alius modus dicendi est, quod anima Christi cognoscit omnia quae cognoscit Verbum, et cognoscit infinita, quia uno et eodem cognoscit omnia, id est Verbo. Et hinc est, quod non solum anima Christi actu cognoscit inflnita, sed etiam quaelibet anima beata, quae intuetur ipsam lucem aeternam, secundum quod asserunt. — Sed illud nec ralioni consonat nec auctoritatibus Sanctorum 9, quia omniscientia non attribuitur alii animae quam animae Christi. Et praelerea, virtus finita non videtur posse continuari virtuti infinitae in comprehensione infmitorum, quae quidem est operatio infinita.
Tertius modus dicendi est, quod anima Christi 3. cognoscit infmita in Verbo, quia per Verbum cognoscit alia, non, inquam, participando sapientiam, sicut aliae animae, sed possidendo ipsam sapientiam. Et illud videtur sensisse magister Hugo de sancto Victore in libello de Sapientia Christi. Ait enim sic: « Plenam ac perfectam ac totam Dei sapientiam in anima Christi fuisse credimus; et ipsa sapientia eandem animam plene ac perfecte sapientem, non ex ipsa participando, sed totam possidendo, quam singulariter possedit et comprehendit ineffabiliter ». Et paulo post: « Hoc unum indubitanter afiirmo, quod aut alia sapienlia in Christo praeter divinam non fuit, aut si fuit, aequalis illi non fuit ». Et ita dicit, quod anima Christi omnia cognoscit 2, quia sapientia Christi non fuit alia quam illa sapientia, qua Deus est sapiens. In hoc tamen est differentia, quod Deus est illa sapientia. anima autem Christi non est illa sapientia, sed illi sapientiae personaliter unita. Item, Deus est sapiens illa sapientia per naluram, anima autem Christi per gratiam unionis. — Sed qualiter verbum illud Hugonis quaerenti satisfaciat, diCQcile est aperire. Quoniam, sicul in praecedentibus3fuit ostensum, ad hoc, quod anima Christi cognoscat Verbum, necesse est intervenire sapientiam creatam, quae quidem est disponens et habililans ipsam animam ad cognitionem Verbi, nec est ipsa summa sapientia, sed influentia ab ea procedens. — Et ideo tentandum est, si quo modo potest alius modus rationabiliter inveniri quam aliquis trium praedictorum.
Attendendum est igitur, quod alii tentaverunt -2. praedictam quaestionem terminare dislinguendo; et hi diversificantur secundum triplicem modum distinguendi.
Quidam enim dicere voluerunt, quod in Chrii. sto duplex est modus cognoscendi, quem habet in Verbo: unus per gratiam unionis, alter, qui est per gratiam compreliensionis. Et illo quidem modo, qui est per gratiam comprehensionis, non cognoscit omnia quae cognoscit Verbum, sed illa quae spectant ad gloriam suam. Alio vero modo, qui est per gratiam unionis, cognoscit omnia quae cognoscit ipsum Verbum, quoniam gratia unionis ratione extremi, cui unitur, est gratia sine mensura et gratia infinita; et ideo non est mirum, si cognoscit secundum illam infinita et omnia quae Verbum cognoscit. — Sed iste modus dicendi non videtur esse intelligibilis de facili. Primum quidem, quia, si anima Christi cognoscit, quidquid cognoscit, per habitum creatum; nec est habitus alius creatus in anima Christi, quo omnia cognosc.it per 5 ipsum Verbum vel in ipso Verbo nisi habitus gloriae comprehensoris, quia illo circumscripto, iam nihil cognosceret in Verbo — unio enim non facit, divinam naturam cognosci ab humana, in quantum unio, sed gloria comprehejnsoris; nam caro est unita Verbo, quamvis non cognoscat ipsum Verbum 8 — si ergo aliquo habitu cognoscit omnia quae cognoscit Verbum, necesse est, quod cognoscat per illam cognitionem, quae quidem est habitus comprehensionis. — Praeterea, quidquid sit gratia unionis, sive creatum, sive increatum, anima Christi semper est intra terminos creaturae: igitur eius virtus cognoscitiva semper finita est, igitur nunquam cognoscit infinila. Et sic redit quaestio prius proposita.
Alius vero modus dicendi est, quod in Deo nitur duplex modus cognoscendi, non propter diversitatem a parte virtutis cognoscentis, sed a parte connotati. Dicitur enim in eo esse scientia visionis et scientia intelligentiae: et scientia visionis est respectu omnium eorum quae facere disposuit, scientia intelligentiae respectu omnium eorum quae facere potest. Et utraque dicitur omniscienlia, quamvis scientia visionis sit finitorum, scientia intelligentiae infmitorum. Disposuit enim facere finita, sed potesl facere infinita R. Quando ergo quaeritur, utrum Christus sciat omnia quae novit Verbum; si intelligatur de scientia visionis, concedunt utique, quod anima Christi omnium illorum capax fuit, et eidem communicavit scientiam omnium illorum quae facere disposuit, propter magnam sui liberalitatem et ipsius animae capacitatem. Si autem intelligatur de scientia intelligentiae, sic dicunt, quod non omnia cognoscit, quae cognoscit ipsum Verbum, quia illa se extendit ad infinita, et anima Christi in cognoscendo non potest nisi super finita; Deus autem non communicavit illi animae, nisi quantum potuit capere. Et secundum istam viam dissolvi possunt rationes ad utramque partem. Et hic quidem modus f satis facilis est et rationabilis. — Verumtamen adhuc non quiescit mens dubitantis, quoniam, esto quod Deus modo aliquod novum faceret, quod tamen facere non disposuit, sicul novum mundum, iam lateret Christum. — Sequeretur etiam, quod Christus aliquid de novo posset addiscere, et ita non haberet plenitudinem scientiae. — El iterum, cum scibilia non se coangustenl in anima sciente, nunquam videtur, quod tot sciat anima, quin possit adhuc plura scire; quomodo ergo erit status ex parte capacitatis creaturae?
Et propterea est tertius modus distinguendi, scientia, et cognilione, quae est sicut considerare 3. Si igitur loquamur de cognitione quantum ad aclum considerationis, sic dicendum est, quod anima Christi nunquam tot cognoscit, quot cognoscit ipsum Verbum. Per nullam enim gloriam potest adeo sublevari creatura, ul simid et in actu iudicet de infmilis, cum hoc sit infmitae virtutis. Si vero loquamur de cognitione habituali, sic concedi potest, quod scit omnia quae cognoscit ipsum Verbum sibi unitum. — Et hoc patet sic: quia, cum anima Christi cognoscat ipsum Verbum habitu glorioso ita perfecte, quod non potest ipsum perfectius cognoscere; et ipsum Verbum aeternum promptam habeat voluntatem ad aperiendum 111 i animae omnia quae in ipso relucent, nec aliquid in ipso reluceat, quod non sit natum cognosci ab anima Christi: anima Christi habet aliquid, quo facilis est ad cognoscendum 5 omnia quae Verbum cognoscit. Et huius signum esl, quia ad hoc, quod cognoscat aliquid, quod Verbum cognoscit, quidquid illud sit, non oportet, quod detur ei novus habitus cognoscendi, sed omne quod vult, in eo polest legere.
Si ergo tu quaeras de illo habitu. utrum sil hoc impossibile ponere in creatura. Infinitas enim respectuum non ponit infinitatem actualem, sicut non ponit comparationem realem. — Si iterum quaeras, unde veniat illa infinitas respectuum circa habitum cognitipnis animae Christi; dico, quod venit ex voluntate speculi sibi unili, quod voluntatem promptam habet omnia propalandi, quae relucent in se; hoc autem non facit alicui alii animae. Et ideo de sola anima Christi concedi potest et debet, quod sit omnisciens quantum ad cognitionem habilualem. — Et concedendae sunt rationes, quae sunt ad istam partem. cendum, quod illud inlelligitur de notitia actuali, quae quidem consistit in actuali comprehensione; quod innuitur in ipsa auctoritate. De habituali autem non oportet, quod habeat veritatem; nec oportet adhuc, quod habeat veritatem de omni actuali, sed de ea quae est per comprehensionem. Quamvis enim Deus cognoscatur ab anima, non tamen oportet, quod sit finitus ipsi animae cognoscenti, immo simpliciter est infinitus 8.
Ad illud quod obiicitur, quod cognitio debet adaequari cognoscibili: patet responsio per illud quod dictum est, quod hoc verum esfrde cognitione comprehensionis et de ea cognitione, quae aclu iudicat de toto cognoscibili; tali autem modo cognoscendi non cognoscit anima Christi omnia quae Verbum cognoscil.
Ad illud quod obiicitur, quod cognitio, quam habet anima Christi, esl finita, ergo non potest esse infinitorum; dicendum, quod in cognitione animae habitum secundum ipsam substantiam habitus, et respectum illius habitus ad cognoscibile. Dico ergo, quod quamvis habitus ille sil finitus, tamen ratio cognoscendi infinila esl, et per illam habet ille habitus respectum ad infinita, non in actu, sed in aptitudine. Et hoc modo nihil prohibet, cognitionem finitam esse respectu infinitoruin. Ex hoc enim non ponitur aliqua infinitas esse in creatura in actu, sed ponitur actualis infinitas solum in ratione cognoscendi.
k. Ad illud quod obiicilur, quod creatum non excedit aliud creatum eiusdem generis in infinitum; dicendum, quod illud verum est de illo excessu, qui est in ipso creato secundum se et absolute; de illo vero excessu, qui est ratione crealricis essenliae, non habet -veritatem. Et isto modo dicitur
scientia Christi in infinitum excedere scientias aliarum animarum, non quia lumen Christi in infinitum sit maius in actu quam lumen aliarum animarum, sed quia ipsum Verbum aeternum in infinitum promptius se exhibel ad manifestandum ea quae in se habet, ipsi animae Chrisli quam alicui alii animae.
o. Ad illud quod obiicilur, quod anima Chrisli non potest cognoscere immensitatem limpiditatis cognitionis divinae, ergo nec immensitatem respectu cognoscibilium; dicendum, quod non est simile dui. plici ex causa: una quidem, quia anima Christi, quidquid cognoscit in habitu de ipso Verbo aeterno, cognoscit in actu, cum cognitio ipsius Verbi in se sit de essentia gloriae; non sic autem est de cognilione aliarum rerum, quae relucent in Verbo. — i. Praeterea, ipsum Verbum est infinitum, et quidquid de Verbo intelligilur, totum est infinitum: non sic autem est de cognoscibilibus infmitis, quia quodlibet ipsorum in se finitum est et cognosci potesl a substantia et virtute finita et mediante habitu finito. Unde quamvis anima Christi cognoscat omnia quae Verbum cognoscit; nunquain tamen aequalur ei in cognitione, quia nunquam illa omnia couiprehendit aclualiler, secundum quod ipsum Verbum aeternum pro uno aspectu de omnibus indicat et omnia intuetur.
Ad illud quod obiicitur, quod anima Christi, quamvis sit unita Verbo, non tamen est, ubicumque est Verbum, ergo nec cognilio ad omnia quae cognoscit Verbuiu; dicendum, quod non esl simile, quoniam esse hic vel ibi dicit actum existendi; et ideo, si anima Christi esset, ubicumque est Verbum, iam esset immensa, et existentia eius adaequarelur existenliae Verbi. Non sic autem est de cognitione, quoniam mulla cognoscit anima Christi in habitu, quae nunquam considerabit in aclu; ideo nec per hoc ponitur adaequatio, nec ponitur immensitas circa potentiam eius cognoscitivain.
Ad illud quod obiicitur, quod simplicitas animae nunquam elevatur ad simplicitatem Verbi; dicendum, quod illud verbum intelligitur non tantum de cognitione habituali, verum etiani de consideratione actuali; et quantum ad hoc verum est, quod nunquam anima ascendit ad tot consideranda, quot ipsum Verlmm considerat. Et si lu obiicias, quod nec habitu nec aclu videtur posse pertingere ad omnia quae Verbum cognoscit, cum in onmibus Creator excedat creaturam; dicendum, quod sicul dictum fuit, habitualis cognitio infinilorum non ponit infinitatem in habitu cognoscendi; et ideo nec ponit adaequationem ipsius cognitionis animae Christi respectu cognitionis ipsius Verbi.
Ad illud quod quaeritur, per quid anima Christi cognoscat 4 omnia quae cognoscit Verbum; dicendum, quod per lumen aliquod sibi datum; hoc autem non est, quia lumen illud sit inpnitum, sed quia est ad infinita scibilia comparatum propter promptitudinem exemplaris sibi uniri.
Ad illud vero quod ultimo obiicitur, quod in cognitione est receptio et iudicium; dicendum, quod illud intelligitur de actuali consideratione; de habiluali autem non est verum, quod quis iudicet in actu de omnibus quae novit in habitu, sed quod potest et habet facultatem iudicandi per aliquas raliones. quae sibi insitae sunt ad hoc, quod possit iudicare de illis cognitionibus 5.
Ut igilur summa praedictorum, quae prolixius dictasunt, brevius perstringatur, tenendum est, quod anima Christi habilualem cognitionem habet infinitorum et omnium eorum quae cognoscit ipsum Verbum sibi unituin, licet non habeat actualem; et illa quidem habitualis cognitio non ponit infinitatem actualem in ipso habitu vel in potenlia cognoscente, sed solum in ratione cognoscendi, vel in comparatione habitus cognoscendi ad ipsa cognoscibilia. — Hunc autem sextum modum dicendi auctoritates Sanctorum 6, quibus est in arduis quaestionibus praecipue innilendum, lum etiam pro reverentia Iesu Christi, cuius animae, quantumcumque sapientiae et gratiae possumus, debemus altribuere, et supra etiam quam intelligimus, ad ipsius reverentiam et honorem. esse necessarium, quod videns Verbum videat omnia, sallem
et rationabilis ».
Consequenter quaeritur de scientia, quam anima Christi habuit a Verbo, et circa hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum aliquam scientiam habuerit anima Christi a Verbo praeter illam quam habuit in Verbo.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christus habuerit aliam scientiam a Verbo praeter illam quam habuit in Verbo. Et quod non fuerit aliqua necessitas habendi aliam, videtur:
Secundo quaeritur, utrum secundum illam profecerit, aut ab initio habuerit eam perfectam.
Tertio quaeritur, utrum Deus debuerit communicare animae Christi omnipotentiam, sicut communicavit omniscienliam.
Primo per illud quod dicit Damascenus: « Quemadmodum caro hominis secundum propriam naluram non est vivificativa, Domini autem caro unita secundum hypostasim ipsi Deo Verbo vivificativa facta est propter eam quae est secundum hypostasim unionem; ita et humana natura quidem substantialiter non possidet futurorum cognitionem, Domini autem anima propter eam quae est ad Deum Verbum unionem ditata est futurorum cognitione»: ergo sicut caro Christi non potest vivificare nisi propter unionem sui ad Verbum, ila anima eius non cognoscet aliquid nisi in ipso Verbo.
Item, unius secundum unam naturara est una perfectio; sed intellectus animae Christi perfectus fuit scientia, cognoscendo omnia in ipso Verbo: ergo cum scientia sit perfectio ipsius intellectus, non habuit aliam scientiam praeter illam.
Item, superfluum esf facere per plura quod potest sufficienter fieri per pauciora; sed anima Christi sufllcientissime cognoscit omne cognoscibile cognitione, quae est in ipso Verbo: ergo videtur, quod superfluum sit ei attribuere aliam cognitionem.
Item, maioris luminis est absorbere minus: si ergo cognitio, quam aniraa Christi habet in ipso Verbo, fuit perfectae luminositatis, quia fuit in ipso fonte luminis; videtur, quod non 3 potuerit simul cum ea stare aliud genus cognitionis in anima Christi.
o. Uem, quando advenit quod perfectum est, evacualur quod ex parte est; sed cognitio ipsius animae Christi in Verbo est cognitio perfectissima, cognitio rerum in proprio genere est cognitio minus perfecta: ergo si Christus ab initio habuit cognitionem perfectissimam, quae est in Verbo; videlur, quod alia non habuit locum in ipso.
Sed contra: 1. Sicut dicit Augustinus super ad litteram, tractans illa tria verba, Genesis primo: Fiat, fecit, et factum est, Angelus tripliciter cognovit res: in Verbo, in se et in proprio genere; sed intelleclus animae Christi non fuit minus perfectus quam intelleclus angelicus: ergo non tantum habuit cognitionem rerum in Verbo, verum etiam in se ipso.
Item, Christus assumsit quod dignitatis erat de omni statu, scilicet de statu gloriae, de statu innocentiae et de statu naturae lapsae: ergo non tantum habuit cognitionera convenientem statui gloriae, verum etiam convenientem statui innocentiae: si ergo Adam habuit cognitionem omnium rerum creatarum divinitus sibi datam in se ipso, videtur, quod praeter cognitionem gloriosam Christus habuit illam scienliam.
Item, anima Christi in omni dono gratiarum debuit excedere omnes alias animas, et non tantum 1 Cfr. lom. II. pag. 225, nola 6. — De minori vide hic a. in dono gratiae gratum facientis, verum etiam in dono gratiae gratis datae: si ergo habere notitiam ipsarum rerum in se ipso, hoc est donum gratiae gratis datae; videtur, quod Christus habuil hanc cognilionem praeter eam cognitionem, quae est in Verbo.
Item, sicut ratio superior debet habere suam perfeclionem, ita etiam ratio inferior in Christo; sed ralio superior nata est nosse res in ipso Verbo aeterno, inferior vero nata est eas considerare in proprio genere s: ergo sicut habuit cognitionem superioris, ita etiam inferioris, et sic etc.
Item, Christus siraul erat perfectus viator et comprehensor; sed utrique statui necessaria est cognitio: ergo sicul habuit scientiam debitam statui comprehensoris, cognoscendo res in ipso Verbo,ita videtur, quod habuit scientiam convenientem statui viatoris, cognoscendo res in se ipsis. Anima Christi praeter cognitionem, quam habuit in Verbo, habuit etiam cognitionem rerum a Verbo, non tantum cognitionem simplicis intelligentiae, verum etiam experienliae.
Respondeo: Absque dubio concedendum est, quod praeter cognitionem, quam habuit anima Christi in ipso Verbo, quae est cognitio gloriosa, habuit cognitionem a Verbo, quae est cognitio gratiae gratis datae, qua etiam cognitione cognoscit Christus res in se ipsis per species ei inditas ab ipso conditionis primordio, sicut fuit in intellectu Adae, vel etiam in intellectu angelico 9.
Ratio autem huius est perfectio ipsius animae Chrisli, quae non tantum debuit esse perfecla secundum superiorem portionem, verum etiam secundum inferiorem et secundum partem sensibilem, non tantum quantum ad statum patriae, verum etiam quantum ad statum viae, qui duplex est, videlicet innocentiae et naturae lapsae. Et secundum hoc Christus habuit triplicem cognitionera isti triplici statui convenientem, videlicet cognitionem gloriae, cognitionem nalurae integrae et cognitionem poenalis experienliae, ut de quolibet statu aliquid in se haberet. — Rursus, quia perfecta fuit anima Chrisli quantum ad cognitionem non solum respectu cognoscibilium, sed etiam respectu modorum cognoscendi; ideo cum res tripliciter sint cognoscibiles, secundum quod tripliciler habent esse — habent enim esse in Verbo, habent esse in intellectu creato, habent nihilominus esse in proprio genere — ideo ad hoc, quod intellectus animae Christi plenam de rebus cognitionem haberet, res cognovit ista triplici cognitione.
Et sic patet, quodanima Christi non tantum habuit cognitionem rerum in Verbo, sed etiam re- 2. rum a Verbo, cognitionem, inquam, non tantum simplicis notitiae, verum etiam experientiae 2. — Patet etiam harum trium cognitionum sufficientia, necessitas et distinctio, quae potest sumi vel ex parte virium, scilicet superioris ralionis, inferioris et sensualitatis; vel ex parte staluum, videlicet gloriae, innocentiae et naturae lapsae; vel ex parte modorum cognoscendi, scilicet in Verbo, in se et in genere proprio. Et sic. patet, quod anima Christi praeter cognitionem, quam habuit in Verbo, habuit aliam cognitionem a Verbo 3. — Et concedendae sunt rationes ad hoc.
Ad illud quod primo obiicitur de auctoritate tum ad hoc, quod sicut caro Christi non esset vivificativa, nisi fuisset ipsi Verbo unita, sic anima Christi ignorans esset et imperfecta, nisi fuisset unita cum sapientia perfecta; sed propter illam unionem habet omnis cognitionis perfectionem.
Ad illud quod obiicitur secundo, quod unius rei una est perfeclio; dicendum, quod verum est secundum unum modum et statum et polentiam; sed quia in anima Christi est considerare diversilatem potentiarum et statuum et modorum cognoscendi, ideo nihil impedit, quin secundum diversitatem horum diversas habeat cognitiones'perficientes.
Ad illud quod obiicitur, quod superfluum est facere per plura quod potest etc.; dicendum, quod verum est, si fiat aeque bene et aeque sufficienter; sic autem non esset in proposito, quia non ita haberet anima Christi completionem scientiae secundum omnem modum et 4 omnem statum, sed solum alteram istarum cognitionum haberet.
Ad illud quod obiicitur, quod maioris luminis est absorbere minus; dicendum, quod illud alicubi habet veritatem, hoc est de lumtnibus, quae sunt eiusdem rationis. et eodem modo irradiant et secundum eandem partem; non sic autem est in proposito reperire, sicut in distinctione harum cognitionum ostensum est. Praeterea, quod dicitur, quod maius lumen absorbet minus, hoc non dicitur quantum ad existentiam, sed quantum ad apparentiam; et licet hoc sit verum in lumine corporali, non tamen est verum in lumine spirituali, propter maiorem impermixlionem, quae reperitur in luraine spirituali quam in corporali 5.
Ad illud quod obiicitur, quod cognitio ex parte non manet cum cognitione perfecta; dicendum, quod verum est, quando cognitio ex parte habet imperfectionem annexam, sicut est cognitio aenigmatica; et de hac verum est, quod non fuit in anima Christi. Si autem dicatur cognitio ex parte, quia minus perfecta est quam cognitio gloriae, non oportet, eam evacuari, in eo polissimum, in quo est simul status viae cum statu patriae.
II. Fuerunt qui generatim negaverint, in Christo fuisse scienctant ad universi constitutionem ». — De obieclo, actu et exten-
Utrum Christus profecerit Secundo quaeritur, utrum Christus profecerit secundum illud genus cognitionis. Et quod sic, videtur.
Ad Hebraeos quinto: Didicit ex his quae passus esl, obedientiam; sed discere est proficere in scientia: ergo etc.
Item, super illud Lucae secundo 2: Proficiebat Lesus aelale et sapientia; Glossa: « Sicut carnis est aetale proficere, sic animae gratia et sapientia »: ergo sicut Christus profecit secundum carnem crescendo in aetate, ita videtur, quod secundum animam profecerit crescendo in cognitione.
Item, « Christus assumsit quae plantavil in noslra natura3»; sed Christus planlavit in nostra natura, ut « ex multis sensibilibus fiat una memoria, ex mullis memoriis una experientia, ex multis experimentis unum universale, quod est principium artis et scientiae »: ergo si iste modus procedendi facit, animam proficere in cognitione; videtur, quod anima Christi in cognitione profecerit.
k. Item, aut intellectus agens in Christo potuit abstrahere formas universales a conditionibus materialibus, aut non. Si non poluil: ergo fuit impotens; si potuit, cum talis modus abslrahendi sit via in cognitionem. videtur, quod Christus in cognitione profecerit.
o. Item, qui aliquid apprehendit et retinet quod prius non apprehenderat, aliquid addiscit et in cognitione proficit; sed sensus communis in Christo S. tlonav. — Tom. III. hic q. 3. — Dionys. Carlh., de hac et seq. quaest. hic q. 3.
illud genus cognilionis. aliquid apprehendit et aliqua sensibilia retinebat quae prius non apprehenderat nec composuerat, et imaginativa potentia in Christo lotum illud retinebat 5: ergo videtur, quod anima Christi proficiebat et addiscebat.
Sed contra: 1. Gregorius super illud Lucae 6: Proficiebat Lesus etc.: « Proficiebat, non quod ipse sapientior fieret ex tempore, sed eandem qua plenus erat sapientiam ceteris ex tempore paulatim demonstrabat ».
Item, Damascenus: « Qui dicunt, eum proficere sapientia, non eam quae est secundum hypostasim unionem venerantur»: ergo si quis dicat, Christum profecisse in scientia, videtur facere iniuriam Sapientiae increatae sibi unitae.
Item, Christus habuit plenitudinem non solum gratiae gratum facientis, sed etiam gratiae gratis datae: si ergo cognitio, quam habuit a Verbo in se ipso, fuit cognitio gratiae gratis datae, ergo plena fuit in Christo a suae conditionis primordio: non ergo crescebat in eo.
Item, anima Christi habuit species rerum cognoscibiliuni; sed qua ratione habuit species unius cognoscibilis, eadem ratione et omnium; sed impossibile est, duas formas eiusdem speciei esse et in eodem et secundum idem 9: ergo impossibile fuit, quod anima Christi novas formas sive novas species reciperet: ergo non potuit in cognitione proficere.
;i. Item, materia non est possibilis ad formam praeced.
quam habet in actu, pro eo quod « omne recipiens debet esse denudatum a forma recepti »: ergo si anima Christi a principio habuit in se omnium rerum creatarum speciem et notitiam, videtur, quod amplius non potuerit cognitionem novam recipere, ergo nec in cognitione proficere. Anima Christi non secundum cognitionem simplicis notitiae, sed secundum cognitionem experientiae profecit.
Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est nolandum, quod praeter scientiam, quam anima Christi habuit in Verbo, duplicem habuit cognoscendi modum, sicut praedictum fuit 2: habuit enim cognitionem simplicis notitiae in intellectu, et cognitionem experienliae in sensu. Cognitio simplicis notitiae consistebat in habitibus et speciebus ipsi animae Christi inditis a primordio suae conditionis ex beneficio Conditoris; cognitio vero experientiae consistebat in usibus sensuum exteriorum. — Quoniam ergo habitus et species impressae fuerunt ipsi animae i. litiae. Quia vero sensus exterior ad aliquid convertebatur de novo, ad quod prius conversus non fuesensus proficiebat humanus»; et Apostolus dicit, quod didicit ex his quae passus est, obedientiam; et Glossa super illud Psalmi: Qui tribuit mihi intellectum: « Usque ad mortem erudivit me inferior pars mea, scilicet carnis assumtio, ut experirer tenebras mortalitatis ». — Et sic anima Christi quamvis non proficeret secundum cognitionem simplicis notitiae, proficiebat tamen secundum cognilionem experimentaiem. Ille autem profectus scientiae experimentalis in Christo in duobus differebat a profectu cognitionis nostrae, in uno videlicet, quod Christus non proficiebat veniendo in notitiam rei prius incognitae, sed quod prius cognoscebat uno modo, scilicet per simplicem notitiam, cognoscebat alio modo, scilicet per experientiam. In alio eliam differebat, quia profeclus noster est secundum existentiam, profectus vero Christi erat solum secundum apparentiam.
Et secundum hoc patet responsio ad quaestionem propositam; patet eliam responsio ad rationes 1 Averroes, 111. de Caelo et mundo, text. 67; II. de Aniad ulramque partem pro magna parte. Nam rationes, quae ostendunt, quod Christus non proficiebat in cognitione sive scientia, procedunt de profectu non solum secundum apparentiam, sed etiam secundum existentiam, non solum secundum cognitionem experientiae, verum etiam secundum cognilionem simplicis notitiae. Et ideo rationes illae sunt concedendae, quia verum concludunt.
- Ad illud vero quod primo obiicitur in contrarium de auctoritate Apostoli et de auctoritate Bedae in Glossa, dicendum, quod utraque auctoritas intelligitur de cognilione experientiae.
Ad illud quod obiicitur, quod hoc est naturale, videlicet quod ex multis sensibilibus fiat una acquisitionem scientiae; alius vero, qui est via in exercitium scientiae, ut quod prius sciebalur theoretice postmodum sciatur practice 5. Et primus modus experientiae reperitur in scientiae inventione, secundus vero consistit in usu scientiae iam adeptae; et in primo est motus ab incognito ad cognitum, in secundo vero esl via sive processus a cognito uno modo, ut cognoscatur alio modo. — Et primus modns respicit imperfeclionem naturae lapsae propter ignorantiam annexam, secundus vero respicil statum innocenliae, in quo habitus scientiae praecessisset usum, et cognilio simplicis notitiae praecessisset cognilionem experientiae; et iste modus fuit in Christo et non alius, quia, sicut infra 6 patebit de statu naturae lapsae, Christus non debuit assumere defectum ignorantiae. Philosophus autem in praedicto progressu cognitionis procedit secundum statum naturae lapsae, quod in Christo non oportet reperiri.
Ad illud quod obiicitur, quod intellectus agens in Christo potuit abstrahere; dicendum, quod abstractio speciei a conditionibus materialibus quaedam ordinatur ad generandum habilum, quaedam vero consistit in iudicio eius quod apprehensum est per sensum, iudicio, inquam, faclo ab intellectu. Elprima non fuil in Christo, cum intellectus eius haberet habitus et species rerum, illa autem abstraclio ordinaretur ad acquisitionem habitus et scientiae nondum adeptae, et ita haberet annexum defectum ignorantiae. Secunda vero in Christo fuit, sed ex hoc non sequitur, quod aliquid didicerit de novo, vel in scientia profecerit, sed solum quod aliquid consideravit inlellectu excilato a potentia inferiori. Strabum et Lyranum. — Post pauca pro proficeret edd. proo. Ad illud quod obiicitur, quod sensus eius polerat componere et tenere; dicenduni, quod illud non facit profectum in cognitione speculationis, sed in cognitione experimentaii, quoniam illa quae sensus componebat, aut dividebat, apud intelleclum erant magis cognita, non solum quantum ad essentias, sed etiam quantum ad comparationes, secundum quas compositiones et divisiones possunt forma-
S. Thomae negant); porro dicunt, etiam adversarios statuere,
Tertio quaeritur, utrum Deus communicaverit animae Christi omnipotentiam, sicut communicavit ei omniscientiam. Et quod sic, videtur.
Ad Philippenses secundo: Dedit illi nomen, qm(i es( super omne nomen: ergo si non dedit ei nomen sine re, dedit igitur illi virtutem super omnem virtutem et potentiam super omnem potentiam: ergo dedit ei omnipotentiam.
Item, cum tria sint in anima, potentia, scientia et voluntas, ut vult Richardus 3, voluntas praesupponit scientiam, et scientia praesupponit polentiam: ergo natura, quae est capax scientiae, est capax potenliae: ergo quae est capax omniscientiae est capax omnipotentiae; sed anima Christi fuit capax omniscientiae, sicut supra ostensum fuil: ergo fuit capax omnipotentiae.
Item, amplioris extensionis est scientia quam potenlia — omne enim quod Deus potest, scit, sed non convertitur — sed quod capax est rei maioris est capax rei minoris: ergo si anima Christi fuit capax omniscientiae, fuit etiani capax omnipotentiae: ergo debuit Deus ei communicare omnipotentiam. liter variari. Unde secus est de cognitione rerum in Christo et in quocumque Angelo. Angeli enim potuerunt proficere in cognitione rerum componendo et dividendo et conferendo, etiam cognilione simplicis notitiae, quamvis non reciperent novas species; Christus vero minime, propter cognitionis plenitudinem et perfectionem, quam decuit animam eius habere a principio suae conditionis. quod duae formae eiusdem rationis non possint simul esse in Dionys. Carth., hic q. 4.
Item, posse scire unum scibile est potentiae, ergo posse scire duo scibilia est maioris potentiae, et sic procedendo: ergo posse scire infinita scibilia est summae et infinitae potentiae; setl anima Christi potuit scire infinita scibilia: ergo Deus communicavit ei omnipotentiam.
Item, artifex materialis non solum communicat filio suo scientiam simplicis notitiae, sed eliam scientiam practicam: ergo multo fortius hoc Deus communicavit animae Christi; sed scientia practica habet operationem coniunctam, et operatio habet potentiam praeviam: ergo si Dens commnnicavit animae Christi scientiam practicam omnium rerum, communicavit ergo ei omnipotentiam.
Item, sicut intellectus animae Christi coniunctus est divinae sapientiae, ita etiam et virtus illius animae iuncta est divinae polentiae — dicimus enim Christum Dei virtutem et Dei sapienliam — ergo sicut intellectus animae Christi propter coniunctionem eius ad summam sapienliam est factus omnisciens, ita et virtus propter coniunclionem cum summa potenlia debuit fieri omnipotens.
Sed contra: 1. Omnis potentia creaturae sequiipsam substantiam creaturae; sed omnipotentia praecedit substantiam omnis creaturae, quia potest producere omne ens: ergo nulli creaturae communicari potuit omnipotentia.
Item, nihil habens omnipotentiam potest ab aliquo excedi vel superari, quia nihil est maius omnipotenle; sed necesse est, omnem creaturam a Deo excedi et superari: ergo impossibile est, alicui creaturae omnipotentiam communicari.
Item, « nullius substantiae flnitae polest esse virtus infinita», sicut dicit Philosophus 2, el ralio manifestat; sed omnipotentia est virlus infinita: ergo nulli substantiae finitae potest communicari omnipotentia. Sed omnis creatura est substantiae finitae, cum sit creata in numero, pondere et mensura: ergo etc.
Item, nulla virtus entis creati transcendit ens; sed omnipotentia transcendit ens, quia potest de non-ente facere ens: ergo impossibile est, alicui virtuti creatae dari omnipotentiam.
c o n c l u s i o. Nec animae Christi nec alicui crealurae polest omnipotentia communicari ul proprietas ei inhaerens.
Respondeo: Dicendum, quod nec animae Christi nec alicui crealurae potest omnipotenlia communicari, nisi eatenus, qua communicatur ei nomen et excellentia divinitatis, hoc est per communicationem idiomatum, quae ortum habet ex personali unione — sicut enim possumus dicere, quod homo est Deus, ita possumus dicere, quod homo est omnipotens — et sicut excellentia divinitatis nulli communicari potest sicut forma et proprietas eidem inhaerens substantialiter, vel accidentaliter; sic etiam nec omnipotentia.
Ratio autem, quare omnipotentia communicari non potest alicui creaturae, est, quia omnis creairi- tura eo ipso, quod ex nihilo est, deficit a summa stabilitate, unde non existit per se ipsam; deficit a summa simplicitate, unde non agit per se totam; deficit a summa immensitale, unde distare polest in ipsa virtus a substantia 4. Et quoniam a se non subsistit nec in se, nisi sustentetur a divina potenlia; ideo impossibile est, ipsam esse omnipotenlem; non enim potesl se ipsam sustinere. — Rursus, quoniam ex se tota non agit, non potest in totam rei 1 Cfr. supra d. Il.dub. 1. — De maiori vide tom. I. pag. substantiain; et ideo non potest esse omnipotens, cum non possit totum producere. — Postremo, quia virtus eius distat a substantia, tantum potest elongari, quod omnino deficiet, unde non potest in omnia. — Sicut igitur soli Deo convenit summa stabilitas, summa simplicitas, summa etiam immensitas; sic etiam omnipotentia, quae necessario requirit ista tria. Et ideo omnipotentia communicari non potest alicui creaturae, nec animae Christi nec alii. — Et rationes, quae hoc ostendunt, sunt concedendae. idiomatum, ut homo ille diceretur esse Deus el Dei Filius. De hac autem communicatione non intelligitur ad praesens; ideo auctoritas illa nihil facit ad propositum.
Ad illud vero quod obiicitur, quod polentia antecedit scientiam; dicendum, quod potentia dicitur dupliciter: respectu actus interioris et respectu actus exterioris. Dicimus enim, aliquem posse scire et velle; dicimus etiam, posse operari. Cum ergo dicimus, quod in creatura potentia antecedit scientiam, hoc verum est respeclu actus interioris, sed non exterioris, quia polentia operaliva consequitur scientiam. Cum autem dicitur omnipotentia esse in aliquo, hoc non intelligitur respectu actus interioris tantum, sed etiam respectu exterioris; ideo non sequitur, quodsi in aliquo sit omniscientia, quod in eo sit omnipotentia.
Ad illud quod obiicitur, quod amplioris exlensionis est scienlia quam potentia; dicendum, quod esse maioris extensionis est dupliciter: vel respectu obiecti, vel respeclu subiecti. Si loquamur de extensione respectu obiecti, maioris extensionis est omniscientia quam omnipotentia, quia respectu plurium est. Si autem loquamur de extensione respectu subiecti, maioris amplitudinis est omnipotentia quam omniscientia, quantum est de propria ratione utriusque. Nam omnipotentia ponit subiectum suum omnino immensum et infinitum, omniscientia vero non, sicut in praecedentibus 6 fuit ostensum. Et ideo non sequitur, quodsi alicui subiecto naturae creatae possit communicari omniscientia, quod propter hoc possit ei communicari omnipotentia. Communicatio enim omnipotentiae plus respicit amplitudinem subiecti quam obiecti.
Ad illud quod obiicitur, quod posse scire omne scibile est posse; dicendum, quod cum anima
cognoscat in Verbo, cognoscere ipsius animae plus est in recipiendo ab ipso Verbo quam in agendo in ipsum Verbum; et ideo posse scire aliquid scibile in ipso Verbo est potentiae utique activae et passivae, sed activae ex parte Verbi illuminantis, passivae vero ex parte animae suscipientis. Cum ergo infertur, quod posse scire infinita sit polentiae infmitae; dicendum, quod ex hoc non sequitur, quod in creatura sit infinitas polentiae activae, sed in ipsa est infinitas potentiae passivae; et hoc quidem non repugnat creaturae, licet ei repugnaret infinitas potentiae activae. Quoniam ergo posse facere infinita dicit infinitatem potentiae activae, posse vero scire omnia dicit infinitalem potentiae passivae; hinc est, quod quamvis alicui creaturae conveniat, ut possit omnia scire, non tamen convenit, ut possit omnia facere. Et si tu obiicias, quod scire non tantum est pali, verum eliam agere; dicendum, quod hoc esl verum de scientia actuali, quae quidem consistit in actu iudicandi, et illa quidem proprium est solius Dei nec potuit alicui creaturae communicari. Sed non esl verum de cognitione habituali, sicut in in praecedentibus ] fuit ostensum.
- Ad illud quod obiicitur, quod Deus communicare debuit Christo non tantum scienliam speculativam, verum etiam practicam; dicendum, quod moralis philosophia dicitur de opere, quae est de operibus procedentibus 2 a libera voluntate. Alio
DlB. I.
In parte isla sunt quaestiones circa litteram, et primo quaeritur de hoc quod dicit, quod in nullo. Creatori creatura aequalur. Videtur enim falsum in duratione ex partepost; sicut enim Deus durat in infinitum, ila et creatura; infinitum autem infinito non est maius e. — Ilem, infertur instantia in numero personarum, quoniam ternarius aequatur ternario, et in multis creaturis contingit ternarium invenire: videtur ergo, quod in aliquo contingat, creaturam Creatori aequari.
Bespondeo: Dicendum, quod pensatis conditionibus, in nullo potest creatura Creatori coaequari perfecte, nec est in aliquo ferre instantiam. — Et quod obiicitur de perpetuitale creaturae, non valet, quia perpetuitas creaturae pendet ex perpetuilate modo dicitur scientia praclica, quae est de opere et in opere; sicut faber, quando fabricat, dicitur habere cognitionem practicam fabricandi. Primo modo communicavit Deus scienliam practicam animae Christi, quia Christus cognitionem habuit omnium operum divinorum; secundo modo non communicavit ei, pro eo quod anima Chrisli in cunctis suis operibus non potuit ei cooperari. Ideo non est simile de artifice el eius filio, quia filius artificis potest aequari in scientia et virtute, non sic autem anima Christi Verbo; simile autem eril, si loquamur de Christo secundum divinam naturam. Pater enim omnia demonstrat Filio, et quaecumque Pater facit, haec omnia el Filius facit, sicut dicitur in Ioannis quinto 3.
G. Ad illud quod ultimo obiicitur, quod ita unitur virtus virtuti, sicut intelleclus sapientiae; dicendum, quod non est simile, sicut iam praedictum est, eo quod operatio intellectus est in suscipiendo, operatio vero potentiae activae magis consistit in agendo. Et huius signum est, quia 4 multo excellentioris virtutis est aliquid posse facere, quam posse nosse; multo enim difficilius est facere unam formicam, quam cognoscere caelum et terram. Cognoscens enim, eo ipso quod cognoscens, non influit in ipsum cognitum; potens vero, in eo ipso quod potens est, comparatur ad ipsum possibile sicut ad effectum. Et hinc est, quod virtus operativa in Christo non est facla omnipotens, sicut intellectus eius factus est omnisciens 5. Creatoris, el perpeluitas etiam creaturae non est tota simul, sicut perpetuitas Creatoris; et hoc dicit Anselmus, tractans illud verbum, quod habetur in Cantico Exodi: Dominus regnavit in aeternum et ultra. — Similiter quod obiicit de numero personarum, non valet, quia in divinis personis est vera distinclio cum perfectissima unitate; et huic nihil in creatura potest reperiri perfecte simile vel aequale, licet aliquid reperiatur ibi de similitudine 8.
Dub. II.
item quaeritur de hoc quod dicit: Nemo novit quae sunl Dei, nisi solus Spiritus Dei etc. Hoc enim videtur esse falsum, quia Filius scrutatur omnia quae sunt Patris: non ergo solus Spiritus. — Item, perscrutatio est actus pertinens ad cognitivam: ergo si
sapientia appropriatur Filio, potius deberet dici solus Filius perscrutator quam Spiritus sanctus.
Respondeo: Dicendum, quod verbum illud intelligitur causaliler. Dicitur enim solus Spiritus scrutari profunda Dei x, quia facit, nos ipsa scrutari; et quia Paler et Filius operantur in nobis per Spiritum sanctum, quem ad nos mittere dicuntur; hinc est, quod quamvis dicatur de solo Spiritu sancto, intelligitur tamen de Patre et Filio; et ideo cum dicitur solus Spiritus sanctus, non excluditur Filius.
Ad illud quod quaeritur: quare magis appropriatur Spiritui sancto? dicendum, quod hoc est propter dona gratiarum, quae Spiritui sancto attribuuntur, in quorum collatione Spiritus sanctus dicitur ad nos mitti 3.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Non ita clare ac perspicue omnia capit, ut Deus. Hoc enim videtur esse falsum, quia anima Christi est speculum clarissimum et mundissimum 4: ergo omne illud, quod in ea resultat, adeo clare videt, ut Deus. — Item, si non ita limpide videt, hoc non provenit nisi propter permixtionem obscuralionis; sed obscurationis causa est peccatum: ergo videtur, quod anima Christi habuerit obscurationem peccati; quodsi hoc est falsum, ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod respectu summae lucis omnis creatura tenebra est, sicut dicit Augustinus s, eo ipso quod ex nihilo est. Unde sicut non potest pervenire ad summam slabilitatem, ita non potest venire ad summam luminositatem.
Ad illud ergo quod obiicitur, quod est speculum clarissimum; dicendum, quod non dicitur speculum clarissimum simpliciter, sed respectu aliarum creaturarum, inter quas retinet principatum 6.
Ad illud quod obiicitur, quod causa minoris claritatis est obscuratio, quae quidem est per peccatum; dicendum, quod minor claritas dupliciter potest dici in creatura: vel respectu Dei, vel respectu illius claritatis, quam creatura nata est habere. Si respectu illius, quam nata est habere; sic talis obscuratio est ex peccato, et haec quidem non fuit in Christo. Si respeclu Dei; sic talis obscuratio venit ex defectu creaturae, eo quod creatura nunquam potest Creatori coaequari. — Praeterea, ratio illa non valet: non videt ita limpide, ergo habet aliquam obscuritatem 7; quia luminare unum dicitur esse minus altero propter minorem accessum ad summum sui generis, quia oppositum eius non est aliqua natura, sed privatio. Cum autem dicitur, quod maius et minus est per impermixtionem conlrarii, hoc intelligitur in oppositis, quorum utrumque per se est aliqua natura.
Dub. IV.
item quaeritur de hoc quod dicit: Non est datum ei posse facere omnia. Hoc enim videtur esse falsum. Quia dicitur Matthaei ullimo 9: Data esl mihi omnis potestas in caelo et in terra. — Item, Marci nono: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti: ergo si possibilia sunt credenti, multo magis possibilia sunt animae Christi comprehendenti.
Respondeo: Dicendum, quod esl potentia impetrandi, et est potentia praesidendi, et potentia faciendi. Cum ergo dicit Magister, quod « non est datum ei» etc; intelligitur de potentia faciendi. Cum autem dicitur Matthaei ultimo: Data esl mihi etc; intelligilur de potentia praesidendi; omnibus enim; quae sub Deo sunt, praeest etiam Christus secundum humanam naturam, quae est super Angelos exaltata. Cum autem dicitur Marci nono: Omniapossibilia sunt credenti; intelligitur de potenlia impetrandi; fldes enim firma impetrare potest omnia miracula, iuxta illud quod dicitur primae ad Corinthios decimo tertio: Si habuero fidem etc — Et per hoc patet, quod in praedictis nulla est contrarietas.
5 Libr. XII. Confess. c. 3. n. 3. seqq.; IV. de Genes. ad summa.
Cap. I.
De /tominis defeclibus, quos assumsit Chrislus.
Illud quoque praetennitlendum non esl, quod Dei pit autem Chrislus sicut veram naturam hominis, ita ita propter eum hominis defeclus suscepit. Suscepit strum tolleret. Suscepit enim nostram vetustatem, ut i. suam nobis infunderet novitatem. «Simplam accepit ille meret », id est poenae et culpae.
Tradit auctoritas 3, quod Dominus noster in se sunobis oportuit nec dedecuit, falsum esse probahitur. rantia quaedam, quae defeclus esl uec peccatuin esl, scilicet ignoranlia invincibilis 4. Nam vincibilis peccanum, quae ad niiseriam noslram pertinent. Unde Autionis homini potuisse inclere, ut essent ei naturalia, ita in libro Relraclalionum inquiens: « Ignorantia et nec sic culpandus Deus, scd laudandus esset».Sedsi haec homo in primordio naluraliter habuissel, nunquid
sed non ex eadem causa. Nos enim ex peccalo origiid est, necessitatem moriendi habet in se. Christus ausine peccato est conceptus et natus et in terris conversatus. Sed ex sola miserationis voluntate de noslro in mjjtu(inera alcme jmaginem passionis et doloris Chrivel passionem sensisse, auctoritatum testimoniis eos anima; dolere autem anima, eliam non dolente corpore, sed miserationis voluntale suscepit ». Ambrosius etiam in libro de Trinitale ait: « Scriptum est: Paler, si possibile est, transeat a me calix isle. Timet ergo Christus, et durn Petrus non limet, Christus timet. Pelrus humanae fragilitatis assumtionem lurbalur. Nam qui suscepit animam suscepit eliam aniniae passionem. Non set». Idem in eodem: « Suscepit trislitiam meam, mihi compatitur, mihi tristis est, mihi dolet. Ergo pro me et in m'e doluil, qrri pro se nihil habuit, quod doeret». «Doles igitur, Domine iesu, mea vulnera, non susceperit passibilem hominem, ita tamen eius habitadicit qui pe.cca.lum non fecit, nec inventus est dolus sto. Non enim fortior est miles quam imperator. Miles passionis pavore dixisse: Transeat a me calix isle».
Cap. II.
De propassione et passione limoris, vel trislitiae.
Chapter 14 of 40