Dominica secunda post Pentecosten
probationem errorum ipsoruoi; Marci ultimo: illi autem profecli praedicaverunt ubique, Domino cooperante el sermonem confirmante sequentibus signis. — Tertium est triumphalitas martyriorum. In hoc enim est triumphus Martyris fidei, quia, cum unus occidebatur, multi fldeles consurgebant ad fidem. Unde ubi fides Ecclesiae habuit impugnatores, ibi maxime crevit, ut Romae. Sed non sic est in haereticis, quia, ubi destruuntur, non animantur alii ad errorem. Ideo dicit Dominus loannis duodecimo: Nisi granum frumenli, cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manel; si autem mortuum fuerit, multum fruclum affert. Haeretici enim morientes non sunt granum, sed pellicula vacua, habens similitudinem grani solum, et ideo mortui non fructificaut. — Quartum est auctoritas conciliorum; nam trecenti duodeviginti patres fuerunt in concilio Nicaeno, quod tribus annis durans, multis miraculis coruscavil; qui erant viri doctissimi et sanctissimi; unde kziMwm (Smmo qximXa: Surrexerunt quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes, quia oporlet, circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi; conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc. Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit etc. Unde cum multa deliberatione et auctoritate facta
Ser.mo I.
Homo quidam fecit coenam magnam et vocavit multos, Lucae decimo quarto.
Sub velamine istorum verborum mystiflcatur et involvitur caelestis gloria,quam Dominus electis.suis in fine mundi exhibebit; unde coena refectio, quae est in fine diei, appellatur. Commendatur autera Dominus noster a tribus in verbo proposito, quae quamlibet coenam reddunt completam et perfectam, et primo ab excellentia singularis dignitatis; iQcmAo, ab afjluentia abundantis copiositatis; tertio, a benevokntia invitantis curialitatis sive caritatis. Primo ergo commendatur a singularitate excellentiae et dignitatis, cum dicit: Homoquidam; in singulari dicitur homo quidam Christus propter incomparabilem et excellentem dignitatem. Secundo commendatur a liberalitate aflluentiae et copiositalis, cum subdit: coenam magnam. Tertio commendatur a curialitate benevolentiae et caritatis, cum subinfert: etvocavit est divulgatio fidei christianae. — Quintum est prae- ( claritas documentorum; Sapientiae octavo: Praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, quia illustratio veritatis est in ipsa sacra Scriptura, quae, etsi non probet necessario, ut fldes merilum liabeat, tamen probabiliter multa traduntur a doctoribus sacrarum Scripturarum, et qui narraverunt ea quae viderugt; secundae Petri primo: Non enim doctas fabulas seculi, notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virlutem et praesentiam, sed speculatores facti illius magnitudinis; loannis tertio: Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur. — Sextum est stabilitas assertionum, quia « a princi- s pio mundi usque ad finem durat fides Ecclesiae, nec mutatur, quamvis tempora sint variata»,.secundum.ugustinum, « quia quod patres crediderunt futurum, nos credimus esse factum »; Proverbiorum duodecimo: Labium veritatis firmum erit inperpetuum; secundae ad Timotheum secundo: Firmum fundamentum Dei stat. — Septimum est uniformi- s tas confessionum, quia omnes Ecclesiae in omnibus partibus mundi concordant in una confessione veritatis fidei, iuxta illud primae ad Corinthios primo: Ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sitis autem perfecli in eodem sensu et in eadem sententia. Rogemus etc. mullos. Benignus et misericors Deus noluit esse solus in coena gloriae, immo ratione suae curialitatis multos invitavit.
I. Dicit enim: Homo quidam, ubi commendatur Christus ab excellentia singularis dignitatis, quae potest manifestari triplici ratione: primo, ratione suae puritatis et innocentiae in evitatione omnium peccatorum; secundo, ratione profunditalis sapientiae in revelatione divinorum occultorum; tertio, ratione virtuositatis potentiae in operatione multorum miraculorum. evitatione omnium peccatorum; unde Lucae vigesimo tertio: Nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis. Ad litteram nulla causa peccati inveniebatur in Christo, in quibus accusabant eum ludaei. Non enim, ut ipsi dicebant, in peccatis natus erat totus, quia non de virili semine, sed de Spiritu sancto conceptus fuit, et ideo
peccaluin originale iion contraxit nec etiam peccatum actuale; ct (uia e parte menlis omnimoda fuit puiatas et ex parte carnis nulla rebellio; semper illa sanctisstnia caro secpieiiatnr illum bealuin Spirituni iiec unquani ail Hrcaiiiiuiii iieilralieliat, et spiritus carnis necessilatitms, iie snccninlieri'1, condescendebal; el ex hoc mira liarmonia et concordia carnis ad spiritum resultabat. Et propter hoc verum ftiit illud Lucae vigesimo tertio: Vere hic homo iuslus erat.
Secundo excellenter et singulariter dicitur homo Christus propter perspicacilatem veracis intelligentiae In revelatione divinorum occuUorum; unde loannis septimo reddunt causam ministri pontificibus et Pharisaeis, quare non ceperunt lesum, quia nuiiquam sie locutus est homo, sicut hic homo loquitar. Non enim loquebatur sicut ceteri homines verlia curiosa, quae excaecaal rationalem, nec verba.««- perflua et onerosa, quae suffocant concupiscibilem, nec verba contentiosa, quae contiirbant irascibilem, nec verba perniciosa, quae pervertunt totum hominem, sed verba humilia ad destructionem superbiae, verba utiUa ad augmentum gloriae. Sic enim loquebatur, ut superbos erudiret profunditate, magnos pasceret veritate et parvulos nutriret aflabilitate. Foris admonet, intus docet, audientes in mehus commutat, et ideo non fuimus au.si eum comprehendere. — Nec mirum, si sic loquebatur, quia ipse erat secundum adventum in menlem lux iHuminativa omnium prophetahum visionum et secundum adventum in carnem Verbum approbativum omniuin prophetalium locutionura et etiam instructivum omnium apostolicaruni lectionum. Unde ipse est, qui revelat abscondita divinorum occultorum, quia lux divinae sapientiae cum ipso est, sine qua nullus potest sacramenta fidei penetrare. Et propter hoc Dulius potest devenire ad certam fidei revelationem nisi per adventum eius in mentem et in carnem.
Tertio Christus excellenter dicitur homo propler virtuosilatem mirabilis potenliae in operatione multorum miraculorum; unde loannis undecimo: Dicebant Pharisaei: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Nam mortuos suscitavit, leprosos mundavit, caecos illuminavit, claudos et contractosextendit, oppressos a daemoniis liberavit et omnem morbum curavit; et tamen propter illa bona opera vos, nequissimi ludaei, quae operatus est in vobis, quaeritis mai interficere. 0 insania et perversitas maxima! irascimini sananti et non irascimini vulneranti.
II. Secundo commendatur Dominus noster ab, affluentia redundantis copiositalis, cum subdit: fecit coenam magnam. Vere magna et immensa est coena ista. Nam si mica una istius coenae non praevalet eniintiari, multo minus abyssns et lota coena poterit ab aliquo explicari. Ut igitur aliquid de alflaentis redundantia copiositatis istius coenae balbutiens dicam, potest dici, quod Iria erunt in ista coena, quae diligentius considerata cuiuslibet animum in eius concupiscentiam provocant. Primum est iucundilas s exsultationis laetilicantis propter refulgentiam divinae claritatis; secundum est copiosilas refectionis satiantis propter redundantiam immensae bonitatis; tertium est sempiternalilas durationis continuantis propter carenliam onuiimodae defectibilitatis; ut sic anima secundmn omnem sui potentiam in coena ista trino interiori tripudio incundetur: primo, iucundetur de clarilate splcndoris quantum ad rationalem; secundo, satietur de copiosilate refectionis quantum ad concupiscibileni; lertio, assccuretnr de sempilernalitale durationis quantuiii ad irascibilem; et lioc secundum triplicem dotem gloriae, scilicet apertae visionis, quietae fruitionis et rtrmae tentionis.
Primo in ista coena erit iucunditas exsultatio- nis iaetifi,cantis propter refulgentiam claritatis di- vinae. Etde hoc dicitur Apocalypsis decimo nono sub nomine avium volantium per medium caeli Beatis: Venite et congregamini ad coenam magnam Dei. Nomine enim aviiim volantium per medium caeli designantur Reati existentes in caelo empyreo, qui volatu contemplalionis elevantur ad contuitum Divinitatis. — Istis ergo sic contemplantibus dicitur: Venite et congregamini, per affectuosam concordiam, ad coenam magnam Dei, non ma.terialem lactis et mel- lis, sicut exspectant Saraceni, quia nulla erit ibi congregatio nmiCM'nm, &ed sapientialem, in qua tot erunt fercula, quot onmium reruin rationes relucent in divina sapientia. Apponenlnr enim spiritibus glorificatis rationes sensibilinni ct iiiscnsibilium, rationalium et irrationalium, tainpiam in nieiisa delectabili, humanitatis Christi, Dei unius et trini pulcritudo tanquara in speculo pulcriformiter. Et propter hoc ista coena non est requirenda in exterioribus, sed in interioribus, quia spirilualis, nec in creatis rebus, sed in cansalibus rationibus, quia perpetua et incorruptibilis.
Secundo in ista coena erit eopiositas refectionis satiantis propter redundantiam immensae bonitatis; unde tertii Esdrae tertio: Rex Darius fecit coenam magnam omiiibus purpuratis, qui erant sub ipso. — Darius inlerpretatur fertilis et potest significare Hegciii regiiin, Christum, qui ratione suae Divinitatis et liiimaiiilatis cst cibus perfecte satians animam quanlum ad duplicem eius guslum, scilicet interiorem et exteriorem. Nam cibus humanitatis animam salial quantum ad gustum exteriorem, sed cibus Divinitatis quantum ad gustum interiorem. Hic autem cilDus, licet satiet, non tamen generat fastidium, immo continuat desiderium, quia ratione suae simplicitatis et
convenientiae, medullis animae inlime illapsus, perfecte delectat, cum « delectatio sit coniunctio couvenientis cum convenienti », et anima cum nullo habeat maiorem convenientiam quam cmu illo, ad cuius imaginem el.simililiuUnem lacla esl; ralioiie suae jer/«'/'/o;iw et suffieienliae undique saliat et replet, sed ratione suae infmitatis et ahundanliae capacitatep.i animae excedit el quietat. Nam in nullo bono flnito appelilus animae quietatur, eo quod aequalis ambitus est affectio et cognitio sive aestiraatio. Cum igitur aestimatio et cognitio apta nata sit extendi ad infinita, pariter et eius aBectio ad infinila se extendit: ergo, quolibet bono oblento, adliuc ultra posset insurgere appetitus, et sic, quantumcumque bonum creatum multiplicaretur, nunquam in illo quietaretur nec beatillcaietur. Unde.Vnselmus-: « In gaudium Domini introibit»; quod si totum caperet et non vincerelur et absorberetur, adhuc posset insurgere appetitus ad amplius appetendum el capiendum.
Tertio in ista coena erit sempiternalUa darationit continuautih propler carentiam omnimodae defectibilitdtis. lu ista eiiim coena nunquam deficienl fercula, nunquam amoebitur tabula, eo quod Beati semper erunt in continua laude et glonticatione. Nam (imdquui boni accipient, lu eum soluni resolvent, qui plene potest eos satiare et gloriflcare. Unde sicut impossibile est, aliquera ibi mori, sic unpossibile est, aliquem ibi famesctre Et propter boc dicitur Apocalypsis decmio nono: Beati, qut ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. Beatus enim est ille qui omnia optata sine timore amittendi perpetuo possidet. Nam cum beatitudo sit habitus in actu, impossibile est, animam beatam esse et actualem considerationem eoruni quae sunt de essentia gloriae, non habere, quia in beatitudine nulla est variabilitas, nulla lemporahs successio. Et propter hoc ista coena ratione suae sempiternalilatis non est requirenda in islis inferioribus, sed in superioribus, quia non mensurabitur terapore, quod est <t principium corruptionis », sed aeternitate, quae est quaedam mensura omnino perpetua et invariabilis.
Ili. Tertio et ultimo commendatur Christus a benevolentia invitanlis caritatis vel curialitatis, cum subinfert: et vocavit multos. Dorainus noster ratione suae curialitatis el benevolentiae noluit €sse soJus in coena, sed vocavit multos et de diversis nationibus. Nam prinio vocat inslanter sine desitione instruendo per documenta et exempla; secundo, gratis sine recompensatione alliciendo per beneflcia et promissa; terlio, generaliter sine acceptione comminando per aeterna supplicia.
Primo vocat Christus ad istam coenam instanter sine desitione instruendo per docuraenta et exempla; unde Proverbiorum primo: Vocavi, et renuistis; exlendi manum meam, el non fidt qui aspicerel; despexislis omne consilium meum. — Inquit Deus Iater: Vocavi vos ad istam coeiinin. (-011111)00 instruendo per servos meos, Sanctos ri l'i-(i]ilii'i;is. et renuistis venire; insuper extendi munum meam, id est, l"ihum njeum ad vos de alto inisi per carnis assumtionem, in quo tloctriria omnis veritatis et exempla oojDis honestatis et sanctitatis relucent, quibus ad istam coenam vocamini; et non fuit qui aspiceret, ad doctrinam per inclinalionem auditus et ad vitam per imitationem eflectus; immo omne consilium meum despexistis, inveniendo vobis occasiones. smprinms de vocatis (/«x?;;: Villam emi, et necesse habeo et videre illam. Alter dixit: luga boum emi quinque et eo probare ea. Tertius re.spondit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire; hoc est dictu: unus propter superlnam principandi, alius propter avaritiam accumulandi; nam per quinque iuga boum intelligitur superflua quinque sensuum occupatio circa terrena; tertius propter lascivium luxuriandi ad istam coenam venire contempsit. — Ecce, fatuitas maxima, quia quod peius est ehgitur, et quod raelius recusatur. Eligitur enim villa, reciisatur regnum; eligitur dominiura villanorum, recusatur regnum caelorum; eligitur uxor concubina, et recusatur copula divina; et ideo iusto iudicio Dei nemo virorum illorum, qui vocati sunt, coenam istam gustahit, eo quod ista coena li-ansfertur a superbis et potentibus in debiles ethumiles, a divitibus in pauperes, a luxuriosis in caecos et claudos, id est, in illos ciui oculos suos eruerunt et refrenaverunt, ne vanitatem mundi videndo concupiscerent, et pedem inordinatae aifectionis totaliter absciderunt. Et propter hoc dicitur in hodierno Evangelio: Pauperes ac debiles, caecos et claudos inlroduc /luc, loco scilicet illorum qui noluerunt venire.
Secundo vocat eos ad istam coenam gi-alis sine recompensatione ailiciendo per beneficia et promissa; unde secundae Petri primo »: Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam el pietatem donata sunt, per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute, per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit, scilicet gratiam in praesenti et gloriam in futuro, ut sic, qui nolunt venire ad istam coenam precibus facilius Irahantur munerjbus. Unde Gregorius super illud Job: Servwm meum vocavi, et non respondit niihi: « Vocat nos Deus, cum muneribus praevenit; respondemus vero vocationi eius, cum digne iuxta percepta munera deservimus. Hunc igitur servum vocavit Dominus, quia coilatis muneribus, quasi emissis ad eum
vocibus, ad se ducere studuit. Sed non respondit, quia digna opera donis eius reddere contempsit ».
Tertio vocavit Dominus ad istam coenam genege. raliter sine acceptione comminando per aeterna suppjjj,. Psalmo: Deus, deorum Dominus locutus est, et vocavit lerram a solis orlu usque ad occasum. — Deus deorum locutus est, comminando per aeterna supplicia, ut per hoc compelleret eos intrare ad coenam istam flagellis el comminationibus, qui nolunt induci precibus et promissionibus, alioquin divina misericordia transibit in iustitiam, et qui nolunt gaudere in divino palatio cum Angelis certe cruciabuntnr perpetuo in inferno et flammescent cura daemonibus. Istis ergo comminationibus Dominus vocavit terram, id est terrenos et peccatores, a solis ortu usque ad occasum, quia apud eum nulla est acceptio personarim, immo m omni gente et in omni populo et in orani conditione et in omni aetate beneplacitum est ei. Unde Gregorius super illud lob: Qui irrigat aquis universa, hoc est: « Dono sancti Spiritus ex orani genere hominum ad suam cognitionem vocat. Sancti enim Spiritus gratia, cum sibi divites subiicit, pauperes non repellit; cum fortes hurailiat, venire ad se debiles non recusat; cum nobiles colligit, siraul et ignobiles apprehendit; cum sapientes suscipit, imperitorum stultitiam non conteranit». Rogemus ergo etc.
Dominica secunda post Pentecosten. Sermo fratris Bonaventuraa in Capitulo Parisiensi.
Homo quidam fecit coenam magnam el vocavit multos, Lucae decirao quarto.
In his verbis notatur raaxima liberalitas bonitatis Dei erga humanum genus in duobus, scihcet in praeparando satietatem, ad quam ab aeterno nos praeordinavit; et hoc notatur, cum dicitur: Homo quidam fecit coenam magnam; in invitando seu convocando ad eam quam tam studiose praeparavit; quod notatur, cum dicitur: et vocavit multos.
I. Nota ergo, quod homo iste quidam est Deus aeternus, qui dicitur homo quidam, quia singuladivit, nec in cor hominis a.cendii. — Ratione victus uberrimi; quia proponitur ibi sapientia aeterna ad conteraplandum, bonitas ad degustandura, potentia ad admirandum. — Ratione conviclus conformissirai; est enim ibi rauititudo hierarchiarum et dispositio multiformis Sanctorum ad raodum slellarum in id ipsum tendentium. — Ratione modi vivendi satiantis et excessivi, quia quidquid ibi est, plenum est pinguedine saginante et recreante et quietante. coenam magnam cunctis vernaculis sui<t et magistratibus etc. — Miriftce ordinata; luditbsexto: Fecit ei coenam magnam, el vocatis omnibus presbyteris, simul, expleto ieiunio, refecerunt. — Suavifice cibativa; ludith duodecinio: Holofernes fecit coenam magnam servis suis et iucundus factus est etc. — Sempiterne mansiva; Apocalypsis decirao nono: Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. — Exce.mve satiativa; Apocalypsis decinio nono: Venite ad coenam magnam Dei omnipotentis etc. — Plenarie quietaiiva; Lucae decirao quarlo: Misit servum suum hora coenae dicere invitaiis, ut venirent, quia iam parata sunt omnia.
II. Circa secundura nota, quod vocavit ad hanc coenam multos de omni gente et natione. enira invitando ad eam: per specula creaturae ad Deum railtentia per suam speciositatem; Proverbiorum nono: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septeni el proposuit mensam suam. Misit ancillas suas, ui vocarent ad nrcem-et ad moenia civitalis. — Per documenta Scripturae ad Deum trahentia per suam veritatem; Matthaei vigesimo secundo: Misit servos suos vocare invitatos ad nuptias etc. — Per charismuta gratiae in Deum agentia per suam suavitatera; Proverbiorura primo: Vocavi, et renuistis; exlendi manum meam, et non fait qui aspiceret. — Per exempla iustitiae ad Deum commoventia per suam sanctitatera; Matthaei vigesimo secundo: Ait rex servis suis: Nupliae quidem paratae sunt, sed qui invilati erant non fuerunt digni. Ue ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias etc.
Homo quidam fecit coenam magnam et vocavit multos, Lucae decimo quarto.
Dicit Philosophus: Contraria iuxta se posita magis eiucescunt. Sancta ergo mater Ecclesia in superiori Dominica fecit mentionem de divite avaro, qui solus coraedit, ut maior appareat largitas Domini; in hac Dominica facit mentionem de divite et doffiino largo et de coena sua magna, ad quam multos vocavit. Ule solus comedit et neminem vocavit, iste misit servos suos et multos vocavit; ille Lazaruni pauperem a prandio suo expulit, iste multos intrare coegit. — Secundum hoc in hoc lotali Evangelio notantur quatuor: primo, huius coman praeparatio, cum dicit: Homo qxMam fecit coenam magnam; secundo nolatur convivarum uocatio: et vocavit multos; tertio, uocatorum excusatio: coeperunt omnes se excusare; quartum est aliorum introductio: voca pauperes etc. In primo ostenditur magnitudo caelestis gloriae; in secundo, dispensatio divinae misericordiae; in terlio, increpalio humanae malitiae; in quarlo, distinctio gratiae.
l. Circa primum nota, quod per istam coenam caelestis gloria intelligitur, quam Dominus exhit)ebit omnibus electis suis in fine mundi, sicut coena refectio est in line diei. Tunc enim purgabitur humana natura ab omni vitio et plenarie fruetur Christo; et erit ad proximum pax firma et dilectio. In cuius figura Dominus, migraturus ad gloriam Patris, fecit coenam discipulis, loannis decimo tertio, ubi et lauit pedes discipulorum et dedit eis corpus proprium et promulgavit dilectionis niandatum; de lotione et dilectione, loannis decimo tertio; de corporis exhibitione, Matthaei vigesimo sexto: Coenantibus eis, accepit Lesus panem etc. Et sicut post coenam pausatur in lecto, omissis omnibus curis exterioribus; sic erit tunc perfecta quies in Domino, omnibus curis mundi dimissis, quando dicet quilibet: In pace in id ipsum dormiam et requiescam.
Dicitur autem haec coena magna propter quatuor: pfimo, proptor magnam hospitis invitantis curialitatem; secundo dicitur magna propter invitatorum generalitatem.; tertio dicitur magna propter invitatorum salielatem; quarto dicitur magna propter coenae diuturnitatem. — Primo dicitur coena illa magna propter invitantis largitatem. Magna est benignitas alicuius domini, quando invitat alios per servos suos; maior, quando invitat per se ipsum et ministrat eis; maxima, quando alienos et extraneos. Primo invitavit genus humanum per servos suos Patriarchas, et noluerunt venire; unde in Evangelio hodierno: Misit seruum suum hora coenae dicere invitatis, ut uenirent. Sed maior fuit Dei curialitas, quando ipsemet in propria persona venit; Lucae vigesimo secundo: Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat; alibi, Lucae duodecimo: Faciet illos discumbere et transiens minislrabit illis. Sed maxima est curialitas alienigenas seu extraneos, immo inimicos suos, qui toties eum offendunt hodie per peccata sua, recipere in regni aeterni participationem. Ipse est qui neminem vult perire, sed omnes, quantum est de se, cupit salvare. Hoc figuratum est ludith sexto: Ozias suscepit Achior in domum suam et fecit ei coenam mugnam. — Ozias fortitudo interpretatur;- bic est Christus, qui esl virtus Dei, fortitudoet sapientia Dei Patris, qui suscepit Achior, qui tantum valet quantum iracundia frati'is; hoc est nos, qui sumus fralres sui, qui nos alienamus ab ipso per peccatum et ad iracundiam provocamus, et quod adhuc nos suscipei'e dignatur, vere maxima est curialitas eius.
Secundo dicitur haec coena magna propter invitatorum generalitatem, quia omnes, qui volunt, possunt ibi ingredi et coenare, dum tamen non ponant obstaculum, aut non quaerant diverticulum. Hoc est quod dicit loannes Apocalypsis tertio: Ego sto ad ostium, scilicet cordis, et pulso; si quis audierit uocem meam et aperuerit mihi ianuam, dicit Dominus, inlrabo ad illum et coenabo cum illo, et ipse mecum. Bene coenabit, quia deliciae eius sunt esse cum filiis hominum. Vae ergo animae infelici et miserae! quae tantum hospitem de hospitio cordis sui per peccatum expellit et diabolum introducit, ad cuius ingressum omne malum sibi succedit. Melius esset ei, si naltis non suis.set homo ille, si in hoc moritur.
Tertio dicitur magna coena ista propter inuitatorum satietatem ei fertililatem. Fertilitas apparet in dante, saturitas in edentibus. Hoc est quod dicitur in typo huius tertii Esdrae tertio: Rex Darius fecit coenam magnam omnibus vernaculis, qui sub illo erant, centum uiginti.septem provinciis; el cum manducassent et bibissent, satiati reuertebanlur. — Rex Darius, qui interpretatur fertilis, Christus est, qui facit coenam suam non principibus solum centum viginti provinciarum, sed omnibus amicis suis, qui sunt in hoc mundo, qui ei serviunt in carilate non ficla, et satiati erunt in glorificatione animae et corporis, quando sic erunt glorificati; Psalmus: Satiabor, cum apparuerit gloria tua.
Quarto dicitur magna propter diuturnilatem; de hoc Apocalypsis decimo nono: Beali, qui ad coe- 7iam nuptiarum Agni vocati sunt. — Per hoc, quod dicit nuptiarum, notatur indivisibilitas, quia non possunt separari a coena illa. Econti-a in coena huius mundi cito convivantes separantur; sed in coena
Dei oiiiDia bona ibi succeciunt, quae nec corde possunt cogitari nec oculo vitleri nec aure corporis percipi.
Contra istasquaUiorbonas conditiones coena huius mundi quatuor habet pessimas. — Nam prinio a parte hospitis invitantis et convivarum nulla est ibi curialitos, sed plenae sunt huiusmodi coeoae vilitak, inhonestale, iniijuitale. — Nam saepe ex impetuositate unus occidit alium. Luxuria ibi habet suum dominiuni, gula similiter ibi habet principatum. Hoc habetur in Marco S quod Herodes rex in natali suo fecit coenani magnam principibus suis el trihunis et primis Galilaeae; et dicitur ibi, quod in coena ilia loannes Baptista fuit interfectus, quia arguebat Herodem de peccato luxuriae. Similiter el gulositas habet ibi principatum, sicut legitur, quod hidith interfecit Holofernem inebriatum vino in cubiii suo. Ecce, quanla vilitas in coena huius mundi. Item, totum esl ibi inhonestas; ita primae ad Corinthios undecimo: Unusquisque suam coenam praesumil ad manducandum, et alius quidem esurit, alius avtem ebrius est. In coena huius mundi pauperes non habent suflicientiam necessitatis, et divites habent usque ad nauseam superfluitatem. Et sic in coenis huius mundi veritas el benignitas prosternitur, castitas obruitur, gulositas dominatur.
Secundo coena huius mundi curel (jeneralitale; non est ibi generalitas, sed particularitas, quia non invitantur homines indigentes ex ofQcio caritatis, sed vicini divites ex spe retributionis et emolumento carnalitatis, contra illud Domini, Lucae decimo quarto: Cum facis prandium aut coenum, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognalos neque vicinos diviles, ne forte le et ipsi reinvilent, et fiat tibi relributio; sed voca pa.uperes, qui non habent, unde tibi retribuant; retribuelur enim tibi in vita aeterna.
Tertio caret salietate, quia plena est huiusmodi coena inflatione et inanitate. Ventus enim implere non potest. Tales volunt prinios recubifus in coenis et primas cathedras in synugogis et saiutatimies in foro, in omnibus volunt dignitates obtinere, similes lucifero; ideo non satiantur, quia pascuntur vento. Tales sunt qui ex ambitione movent lites in Capitulis, iurgia in populis, dissensiones in amicis; contra quos primae ad Corinthios undecimo: Convenientibus i'obis in unam ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. Convenientibus ergo vobis in unum, iam non est dominicam coenam manducare.
Quarto coena huius niundi caret deleclationis diuturniia.te, sed non caret poenalitate. Vane enim delectantes in coena huius mundi dabuntur daemo- Cap. 6, 21. 18; sequunlur ludilh 13, 10. el 1.
Mallli. 23, 6. seq.; sequilur I. Cor. M,
Vers. 17. seq.; sequiUir Deut. 32, 24. nibus ad devorandum in die iudicii; unde pocalypsis decimo nono: Venite et congregamini, omnes aves caeli, ad coenam magnam Dei, ut munducetis carnes regum et carnes tribunorum etc.; et Deuteronomii trigesimo secundo: Deuorabuni eos aves, id est daemones, morsu amarissimo. Amarus morsus erit ex poena sensibili, amarior ex poeiia vermis, amarissimns ex poena damni. Duplex poena, scilicet animae el carnis. — Sic apparet primo huius coenae Dei praeparatio, cum dicit: Homo quidani fecit coenam magnam, in quo notatur inagnitudo caelestis gloriae.
U. Secundo notatur coiwivarum.vocalio: cavit inultos; m quo tangitur dispensatio divinae misericordiae. Vocavit mullos, quia multa genera hominum. Omnes, quantum est de se, vocat. Sed omnes homines aut sunt laici, aut clerici, aut Religiosi, aut doctores et praelati. Omnes istos vocat Dominus. Vocat iaicos ad luctum poenitentiae, clericos ad exercitium iustitiae, claustrales et Rehgiosos ad gustum divinae sapientiae, doclores et praelatos ad fructum sollicitudinis et diligentiae.
De prima vocatione, Isaiae vigesimo secundo: Vocabit Dominus in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingulum sacci. — Tangit quatuor necessaria ad veram poenitenliam contra istos! j n j /-> rusticos, qui semel in anno de Quadragesima in Quadragesimam veoiunt ad confessionem et nesciunt dicere peccata sua. Multi recedunt peiores de confessione quam intraverunt, quia se iuslilicant et excusant. Tangit primo interiorem cordis dolorem, cum dicit: fletum; tangit secundo lamenlabilem et amaram oris confessionem, cum dicit: planclum, quia debet plangere peccata sua ad modum infirmi plangentis infirmitatem suam; tangit terlio bonorum terrenorum largitionem, scilicet pauperibus: calvitium, ahdicalio temporalium, quae fluunt el refluunt ut capilli; tangit detestationem honorum: cingulum sacci.
De secunda vocatione clericorum, ad Galatas primo: Cuni autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae et oocavit per gratiam suam, ut revelarct Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus; continuo non acquievi carni et sanguini. Ibi reprehenduntur clerici mali, qui spirituali aedificio et Dei servitio deputati amore carnalium parentum redeunt ad delectationes carnis, de quibus illud vulgare dictum est: Clerc renoie qui font le... saint Nicholas; non scienles illud: Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me digyius; item: Qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non polest meus esse discipulus.
De tertia vocatione claustralium et Religiosorum dicit Apostolus ad Philippenses tertio: Quae quidem
retro sunl obliviscens, ad ea vero, quae sunt priora, exlendem me ipsuni, ad deslinalum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu. Verus enim claustralis et Religiosus, dum penitus obiiviscitur ista terrena, totus se extendit ad caelestia et ibi imniobiiiter habet fixum animura suum, ubi videt paratum sibi praemium; unde in quadara collecta: « Ibi nostra fixa sint corda, ubi vera parata sunt gaudia».
De quarta vocatione doctorum et praelatorum dicitur Matthaei quai'to, quando vocavit Dominus Petrura et Andream: Venite post me, el faciam vos jieri piscatores, hoc est praedicatores, hominum. Illi non exspectaverunt usque mane, sed continuo relectis retibus, secuti sunt Dominum. Sic Exodi tertio vocavit Dominus Moysen pascentera pecora et misit eum ad liberationem filiorum Israel. Omnes istos vocat Dominus pro congruitate offlciorum ad coenara suam; primae ad Thessalonicenses secundo: Deprecantes vos et consolanles, testificati sumus, ut ambularelis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnuni el gloriam; primae Petri quinto: Deus omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirniabil soUdabilque. — Omnis gratiae dicitur, quia gratia eius ad omnes extenditur in vocatione secundum quatuor difterentias praedictas; modicum passos, quantum ad peccatores; joerficiet, quoad activos; confirmabit, quoad contemplativos; solidabit, quoad praelatos, qui debent esse solidi et subiectos consolidare et unire Deo. Et sic patet secundum.
lll. Tertio sequitur vocatorum excusatio; in quo designatur increpatio humanae raalitiae; unde: Et coeperunt simul omnes excusat-e. Ponitur autem triplex excusatio: prima, quantura ad malos activos; secunda, quantum ad malos contemplativos; tertia, quoad malos praelalos. Quia duae erunt molenles in mola, duo in lecto uno, duo in agro, et unus assumetur, et unus relinquetur, Watthaei vigesimo quarto. — Peccatorura enim quidam sunt obstinati et se non excusant, quia vocantera audire contemnunt, irarao nulla beneficia vocationis eorura corda emolliunt; Proverbiorum prirao: Vocavi, et renuistis; extendi nianum meam, el non fuitqui aspicerel; despexistis omne consilium meum. — Vocavi, per praedicationem, et renuistis; extendi manum meam, per beneficiorum largitionem; despexistis omne consilium meum, frequenter vocando vos per internam inspirationem, et disciplinam recipere noluistis, remurmurantes, cum vocabam vos per llagellorum immissionem. Unde et isti non numerantur inter alios se excusantes. Peccatorum vero alii, qui non sunt obstinati, audiunt et ad tempus acceptant vocationem, sed non veniunt, quia mali activi impediuntur curiositate, mali contemplativi cupidilate, mali praelati voluptate.
De primis: ViUam emi,et necesse habeo exire et oidere illam, quia, cum deberent discutere conscientias proprias, egrediuntur, ut iudicent alienas; unde observant omiiia, quae flunt in villa, ac si villa esset sua; et hoe est: Villam emi, et necesse habeo exire et videre illam. Sed haec excusatio non est bona, cum devolvat aliam quaestionem, Lucae decirao sexto: Redde ralionem viUicationis tuae. Non enira debebas villicare, sed te, non villara, custodire et iudicare. — Exeraplura est de quadara Renuburge de Balsa, quae se iraplicabat in omnibus, el orania sua deperibant in dorao sua; Ecclesiastici undecirao: De ea re, quae te non molestat, ne certeris, etin iudicio peccantium ne consistas. Fili, ne in muUis sint actus tui.
Sirailiter mali contempkuivi impediuntur cupiditate. Qui enim deberent soli Deo vacare iam fere nihil videntur scire nisi huraana officia: vendere, eraere et terras arare. Et hoc est: luga boum emi quinque etc, ut in eis irapleatur secundum htteram quod tamen in Ecclesiaslico secunduin spiritura dicitur, Ecclesiastici trigesirao octavo: Qui lenet aratrum et qui gloriatur in iaculo stimulo boves agitat et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum. Cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum; Osee decimo: Arabit ludas, confringet sibi sulcos lacob. Haec nuUa est excusatio; propter quod conqueritur Dominus per Osee, duodecimo: Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal, bobus immolantes. Nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri; hoc est: si saeculares serviunt avaritiae, quae est idolorum servitus; tamen error est vanissimus, quod contemplativi et quidam Religiosi desudant in acquirenda terrena possessione, ut in officiis rusticanis ad augendam pecuniam videantur totum suum sanguinera exhaurire, qui maxime deberent revelata facie Dei gloriam videre. Unde Galgal interpretatur revelatio; et sequitur: aUaria etc, quia corda eorum sunt sine devotione, sicut acervus lapidum sine humore. 0 verecundia! qui deberent esse caelestes vocantur boni terrarii; Psalmus: Vocaverunl nomina sua in terris suis; qui deberent esse aves facti sunt boves; Isaiae quadragesimo sexto: Vocatis ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meae; qui deberent portare iugum Domini portant iugum boum; Threnorum
tertio: Bonum esl viro, cim portaivnt vigum Domini ab adolesemtia stia.
Similiter mali praelati impediiiritur vohiplate. Non eiiim requinint in ecclesiis tVuctum, sed datum. Unde allegant in proposito sollicitudinem et tacent turpitudinem, dicentes: Uxorem duxi. Non enim quaerunt in uxore prolem, sed solam explere libidinem, similes niiis ludae, qui duxernnt Thainar in uxorem, tienesis trigesimo octavo,qui abutebantnr uxorilms, ne hberi nascerentur. Unde excusalio isla nulla est, quia non duxerunt uxores; habenl onini eas nl concubinas, quia, sicut concubinarii concnbinas suas reiiciunt pro pulcrioribus, ita isti suas ecclesias pro pinguioribus, contra illud primae ad Corinlhios septimo: Alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem. — Secundo, quia, etsi uxoris ductio retrahat a bello, ut vacet generationi, ne moriatur sine fructu, non tamen retrahit a praemio; sed qui non laboravit, coenare non debuit. Propter quod in Evangelio praesenti, cum omnes ita se in vocatione haberent, recte dicitur: Dico vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati,siml, guslafnt coenam meam.
IV. Quarto sequitur aliorum introducHo; ex quo habetur distinctio graliae. Bene dicilur: debiles ac pauperes, caecos et claudos inlroduc huc. — Pauperes sunt qui peccata praeterita considerantes, se multa debere et parum in meritis habere conspiciunt; Threnorum tertio: Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius. Et tales introducuntur; Malthaei quinto: Beati, pauperes spiritu, quoniam ipsorum esl regnum caelorum. — adiulorio divino venire non sutBciunt; quos confortat Dominus, Isaiae trigesimo quinto: Confortate manus dissolutas et genua debilia rolwrate. Vident enim, quod in suis actionibus non sufliciunt et per se stare non possunt, hoc est manus dissolutas et genua debilia. Sed isti introducuntur ad coenam; Marci nono: Bonum est libi, debilem introire in etc. — Caeci sunt qui oculos corporis habent clausos contra terrenam concupiscentiam, sed oculos iri- mentis apertos ad spiritualem intelhgentiam. — Primi considerant peccata praeterita, secundi mala praesentia, isti vero gaudia futura. Isti significantur per caecum a naliviloJe, quem illumiriavit Dominus, loannis nono, quia, ut ibidem dicilur, mi iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non videntvideant, et qui vident caeci fiant, quia, quanto amplius clauduntur oculi ad exteriora, tanto magis aperiuntur ad spiritualia, et quanto minus, ininus, el e converso. Isti introducuntur ad coenam; Matthaei undecimo et Lucae septimo: Caeci vident. — Claudi sunt, in quibus enervatur carnis concupiscentia, sicut exsiccatus est wernits in femore lacob. Ipse vero claudicabat pede, Genesis trigesimo secundo. Isti introducuntur; Marci nono: Bonum est tibi, claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habenlem mitti in gehennam ignis inexslinguU)ilis. Duo pedes sunt affectus necessitatis et voluptatis; claudicat autem uno pede et intrat cum lacob qui, abiecta voluptate et superfluitale, sola contentus est necessitate. — Sic igitur introducuntur pauperes contra obslinatos peccatores, debiles contra malos activos, caeci contra malos contemplativos, claudi contra malos praelatos; de quibus simul Lucae decimo quarlo ante illud evangelicum: Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos el caecos. Quod ibi convivium dicitur hic coena vocatur. Ad quam nos pauperes suos introducat Pater pauperum, Christus Dominus, cui cum Patre et Spiritu sancto est omnis gloria in saecula saeculorum. Ainen.
Ser.mo IV.
Fili, reeordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vei-o cruciaris, Lucae decimo sexto.
(Prothema). In fine Epistolae ita dicitur, primae loannis quarto: Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum. Inler omnia mandala Dei istud est districtissimum, scilicet mandatum de amore Dei et proximi, quia hoc nobis praecipitur sub poena mortis; unde primae loannis tertio: Qui non diligit manet in morte, quasi iam raortuus est. Sed quia, ut ait Salvator, Verbura Dei audire et servare est ipsum vere diligere, sicut ipse ait loannis decimo quarto: Si quis diligit me, sermonem meum servabit: ideo primo rogemus Deum, ut det raihi sic dicere et vobis retinere etc.
Fili, recordare etc. In isto Evangelio ostenditur, quara raiser sit exitus divitum superborum et quam felix exitus pauperum beatorum. Unde Gregorius in Homilia hodierna: « Sacra Scriptura divinitus inspirata non solum bonorum facta ad imitanduin commemorat, sed etiara reproborum tormenta narrat, ut, quos ad bene vivendum non promovent exempla themate, sed tantum in feria V. hebdomadis II. Quadragesimae.
bonorum, sallem terreanl denuntiata supplicia reproborura »; quod utrumque in hoc Evangelio ostenditur, quando non solum requies Lazari commemoratur, sed etiam poena superbi divitis ad memoriam reducitur, ut in uno habeant pauperes, quid imitentur, in alio diviles, ut terreantur. Et sic in isto Evangelio ostenditur miser exilus divitis huius, qui temporalibus affluebat, et felix exitus Lazari, qui istis indigebat. Secundum hoc quatuor tanguntur in verbis istis: primo, a parle huius mah divitis aliorumque similium temporalis prosperilas, cum dicit: Fili, recordare etc; secundo, a parte Lazari et aliorum bonorum pauperum brevis adversitas: et Lazarus similiter mala; tertio, a parte Lazari suique similium felix iucimditas: Nunc vero hic consolatur; quarto, a parte divitis et aliorum maiorum aeterna calamiias: tu vero cruciaris.
I. Primo a parte divitis notatur terrena prosperitas, qua dives iste male usus est; et hoc tripliciter, quia divitHs abundabat, deliciis affluebat, honoribus superbiebat. Unde iste legitur fuisse dives, epulo, purpuralus, et sic reprehensibihs erat ex tribus: ex cupiditate et avaritia: Homo quidam erat dives; ex elatione et superbia: qui induehatur purpiira et bysso; ex comessatione et crapula: et epnlabalur quotidie splendide.
Primo reprehenditur iste dives, quia divitiis suis JMctfe usus fuH; qui enim terrena male acquirit, male retinet quae habet, qui vivit de usura et rapina, multa sibi veniunt infortunia: unum, quia impeditur a servitio Dei, facit se servum diaboli, aufert se ipsum sibi, impedit debitam communionem proximi, infligit sibi laborem continuum, incurrit aeternum supplicium. Omnia ista patent in isto divite et in alio, qui tot habebat bona et putabat diu vivere, et daemones rapuerunt animam eius nocte, Lucae duodecirao.
Secundo reprehensibilis erat iste dives, quia de- UcHs camis male fruebatur. Unde dicit: et epulabatur quotidie splendide. Multos hodie habet similes, qui nil cogitant nisi de ventris repletione; ad Philippenses tertio: Quorum Deus venter est, m praesenti, et gloria in confusione ipsorum, in inferno. Qui enim amant carnales delicias in futura vita amitlent spirituales et aeternas.
Tertio reprehensibihs erat in honoribus, quia induebatur purpura el bysso. Ecce, superbia, quae multos hodie habet servos, qui pauperes opprimunt et gloriam Dei furantes, sibi attribuunt. Isla bona mali in vita sua recipiunt nec eis uti sciunt.
Ideo ista tria: divitiae, deliciae, honores, sunt multis causa aeternae damnationis. Nam ex fruitione dcUciarum carnis viam sibi praeparant in infernum;
Respicilur Luc. 16, 19. lob vigesimo primo: Ducunt in bonis dies suos el in puncto ad inferna descendunt. — Item, ex abundantia divitiarum ducunt alios ad perditionem et interitum, quia thesaurizat dives in terra et ignorat, cui congregabit ea; immo, filii eorum in tabernis et in prostibulis celebrant memoriam pro patribus suis. Et statim, cum mortui sunt, dantur oblivioni, quia menioria eorum periit cum sonitu, carapanae pulsantis. — Ex superbia honorura Deum contemnnnt, teste lob, capite vigesimo primo: Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, el scientiam viarum tuarum. nolumus. Et ut ait Gregorius: « Mens hominis exterius male ordinata sic ad temporalia est sparsa, ut obliviscatur aeter'na, ut interius ad semetipsum non redeat nec de Deo, qui omnia dedit ei,cogitare valeat ». Contra ista tria dicitur Michaeae sexto: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: ulique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo; quasi dicat: docebo te uti istis bonis temporalibus, faciendo iustitiam- de te ipso per poenitentiara contra carnis delicias, face)-e misericordiam cum proximo contra mundi divitias, et humiliter ambulare cum Deo iuo contra honores et dignitates. Sic apparet primo de temporali prosperitate malorum in persona huius divitis.
II. Secundo notatur pauperum brevis adversilas in persona huius Lazari, cum dicit: et Lazarus similiter mala. Contra triplicem praedictam prosperitatem sustinent boni pauperes adversitatem. Nam contra bonum divitiarum sustinent mendicilatem paupertatis; contra dehcias carnis sustinent a?m'etatem infirmitatis; contra honores et dignitates sustinent malum abiectionis. Unde iste Lazarus dicitur fuisse mendicus; ecce, primum, paupertas contra divitias; ulceribus plenus, ecce, secundura, scilicet anxietas vel inflrmilas contra carnis delicias; mcejw ad ianuam divitis, contra honores et dignitates. Ista tria mala sustinent boni pauperes in praesenti, sed ad tempus, quia dicitur in Psalmo: Parcetpauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet. Videte, quoraodo contra tria raala prius dicta habe- bunt in futuro tria bona, non ad tempus, sed aeternaliter. Nam, quia fuerunt inflrmi, curabitur infirmitas illa in sinu Dei vel divinae bonitatis; quia fuerunt viles et abiecti, remunerabiiur ista vilitas et abiectio ex reverentia angelici obsequii; quia fuerunt pauperes et raendici, elevabitur eorum paupertas ex obtentu iudiciariae potestatis. Propter ista tria dicitur de isto Lazaro, quod visus est in sinu Abrahae. Ecce, sinus divinae bonitatis. scilicet aeterna
requies parala pauperibus bonis; portatus est ab Angelis, eeee, obsequium Angelorum erga pauperes; et petitns est dare gullam aquae diviti iiti epuloni, ecce, abumlanlia totius boni.
De primo, quomodo curaMtur eorum infirmi- (as, et quomodo eos Dominus eonsolabitur, dicit Isaias sexagesiffio sexto: Sicul mater consolatur filios suos, ita consolabor vos, dicil Dominus. Mater, videns flentem fiiiuni suum, consolatur eum et tergit lacrymas de oculis eius; ita Deus abstergel omnem lacrymam ab oculis Sanctorum suorum; et mors uUra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quoniam priora transierunt. Nota, tria nolunt homines niodo in praesenti: catorum separationem, rerum suarum amissionera, carnis inlirmitatem. Sed contra ista tria non eril luctus in oculis pro amicoruQi suorum separatione, non erit dolor in intimo cordis pro corporis intirraitate, non erit clamor in labiis pro rerum suarum amissione; causam reddit: quoniam priora transierunt.
De secundo, quomodo remunerabitur eorum uilitas ex obsequio angelico, dicit Isaias capite quinquagesimo quarto: Sternam per ordinem lapides tuos. — Lapides isti pretiosi sunt.ngeli, qui pauperibus praebent obsequium, sicut isti pauperi Lazaro, quando portaverunt animam eius in paradisum. Sed daemones praebuerunt obsequium diviti, quando portaverunt eius animam in infernum.
De tertio, quomodo elevabitur eorum paupertas ex obtentu iudiciariae potestatis, dicit Dominus in Luca, capite vigesimo secundo: Vos estis, qui permatisislis mecum in tenlationibus meis; et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum; ut, sicut fuistis socii tribulationum, sitis et consolationum. Bene elevabitur paupertas, quando iudicabuntur divites, qui prius eos oppresserunt; unde Sapientiae tertio: ludicabunt Sancti et dominabuntur populis etc.
Chapter 42 of 64