Skip to the text

Dominica undecima post Pentecosten

SeriMO III

Sermo fratris BonaYeiitur

Omnis, qiii se humiliat, exaltabitur.

Duo ponuDtur in hac sententia Salvatoris circa omnem devotum sibi famulum, scilicet meritum se ipsum transcendens, et privikgium in sempiterna gloria Dei ponens.

[. Circa primum nota, quod ad hoc, quod aliquis mereatur esse servus altissimi Dei, quinque requiruntur in eo, quae perfectam humilitatem inslituunt, scilicet arbor propriae viliftcalionis; Psalmus: Bonum milii, quia humiliasti me. — Assiduitas votivae (?) subiectionis; ad Philippenses secundo: Humiliavil semetipsum, faclus obediens usque ad mortem etc. — Recognitio suae conditionis; secundi Regum sexto: Vilior fiam plus, quam factus.<smn, et ero humilis in oculis meis. — Comparatio vitae melioris; ad Philippenses secundo: In humilitate

Sermo I

Solutum esl vinculum linguae eius, et loquebatur recte, Marci septimo.

Quoniam, secundum Sanctos quod semel flebat a Doraino nostro Iesu Christo tunc corporaliter, modo etiam flt ab ipso continue spiritualiter; ideo possumus dicere, quod in verbis istis spiritualiter intellectis pro quolibet peccatore tria notantur ad nostram instructionem. Primum est lubrica sceleris circumvoluiio; secundura est dolorosa cordis contrilio; tertium est perfecta oris confessio. Et haec tria habent se per ordinem. Nam non habet efficaciam oris confessio, nisi prirao praecedat perfecta cordis contritio; nec cordis contritio esse potest, nisi primo peccati perpetralio viam contritioni praestet. Et per hoc recto ordine proceditur in verbo proposilo, eo quod primo notatur lubrica sceleris circumvolutio, cum dicit: Vinculum linguae eius. Sicut enim lingua materialis nimia nervi cOntractione, sive alio impedimento ligatur, ne possit vocem formare;sic hngua intellectualis scrutinii peccati delectatione circumvolvitur et enervatur, ut non sufficiat sua peccata recogitare vel recognoscere. Secundo notatur dolorosa cordis contritio, cum subdit: solutum est. Optime dolor contritionis solvit peccati delectationem, eo quod contraria delectationis culpae contrariis doloris et amaritudinis poenitentiae curantur. Tertio notatur oris confessio, cum subinfert: et loqueba- > Ex A fol. 135 r. Liic. i, II. superiores sibi invicem arbitrantes. — Inspectio supernae speculalionis (?); Ecclesiastici septimo: Humilia valde spiritum iuum, quoniam vindicta carnis impii, ignis et vermis.

[[. Circa secundum nota, quod qui sic humiliatur exaltari omnino meretur: ad maius donum graliae; Ecclesiastici tertio: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, el coram Deo invenies gratiam. — Ad maius meritum iustitiae; Ecclesiastici undecirao: Esl homo marcidus etc, el Deus ei-exit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius. — Ad maius lumen sapientiae; Proverbiorum undecimo: Ubi esl humilitas, ibi et sapientia; Ecclesiastici undecimo: Sapientia humiliati exaltabit caput illius. — Ad maius culmen hierarchiae; lob quinto: Qui ponit humiles in sublime el moerentes erigit sospitate. — Ad maius praemium gloriae; lob vigesirao secundo: Qui humiliatus fuerit erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. lur recte, quod flt, quando homo non declinat cor suum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis i, sed confitetur humiliter et aperte omnia peccata sua.

I. Dicit ergo: Vinculum linguae eius, ubi notatur primo lubiica sceleris cireumvolutio. Sicut enim lingua materialis involvitur et ligatur, ut non possit exire in actum debitum, primo, morbi inflatione; secundo, huraoris infrigidatione; tertio, nervi enervatione; sic lingua spiritualis, id est pars superior aniraae, islo triplici modo ligatur et involvitur, ne possit debito modo moveri in Deum, proximum et in subiectum proprium. Nam primo ligatur inflatione mentalis superbiae, n possit moveri ad honorandum Deura; secundo ligatur infrigidalione cordialis invidiae, ne possit moveri ad diligendum proximum; tertio ligatur enervatione carnalis lasciviae, ne possit moveri ad ordinandum se ipsura.

Prirao igitur ligatur superbus vinculo mentalis superbiae, ne possit moveri ad honorandum Deum semper; unde Sapientiae decirao septimo: Persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae, vinculis tenebrarum el longae noctis compediti. — Iniqui, id est elati et superbi, effigiantes patrem suum diabolum, qui regnat super omnes filios su- perbiae; persuasum habent ab eo, posse dominari et praeesse omnibus, el nationi sanctae; iJinculis tenebrarum et longae noctis compedill, superbiae excaecatione compediti et circumvoluti, ne

Vers. 1; sequuntur lob 5, II. et c. 22, 29.

se ad humilitatem iuclinare, per quam celsitudo divinae Maiestatis honoratur — nam magna potentia Dei solius a solis humilibus honoralur — ut tales, qui gigantea magnitudine elati, nolunt humiliari et -aHis propter Deum subiecti esse; futurum enim est, ut tales diiuvio finalis iudicii suffocentur; parvulos Christus custodit arca humilitatis. Unde laies figurantur per Sedeciam, qui noluit lanquam elatus et arrogans submittere collum iugo divini praecepti, de quo dicitur, quod rex Bahylonis, id est diabolus, oculos Sedeciae eruit el vinxit eum compedibus, ut duceretur in Babylonem.

Secundo ligantur invidi vinculis cordialis invidiae, ul non possint moveri ad diligendum proximum; unde in Psalmo: Principes convenerunl in unum adversus Dominum et adversus Christum eius. Dirumpamus vincula eorum et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. — Principes sacc.idolum convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius, quando, coiligati vinculis cordialis invidiae, consilium inierunt adversus Chrislum, ut eum morti traderent; et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato, secundum quod dicitur Matthaei vigesimo septimo. Unde ne istis vinculis cordialis invidiae circumvolvamur odiendo proximos, qui sunt membra Christi; ideo addidit: Dirumpamus vincida eorum et proiiciamus a nobis infernale et diabolicum iugum ipsorum, sub quo se subiugaverunt, cum dixerint: Sanguis eius super nos et super filios nostros. — Carissimi, non odiamus proximum, Christi membrum; qui odit proximum homicida est, et sanguis proximi super eum est, clamans ad Deum pro sui vindicta.

Tertio ligantur lubrici vinculo corporalis lasciviae, ud possint nioveri ad ordinandum et dirigendum se ipsos; unde Ecclesiastae septimo: Jnveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum esl, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. — Bene dicit: Inveni amariorem morte mulierem; nam mors temporaliter occidit corpus, sed nequam mulier corpus et animam aeternaliter, quae laqueus est venatorum, id est daemonum. Isto enim muliebri laqueo daemones venati sunt genus humanum in primo parente; nam a midiere initium factum est peccati. Sagena infernalis est lubricum cor eius ad capiendum lubricos in aquis carnahtatis; et manus illius, id est opera, vincula sunt, ad trahendum ad lubricitatem peccati. Unde qui non vult illaqueari « a daemonibus laqueo carnalis lasciviae, sed vult se ipsum mundum conservare per puritatem pudicitiae, debet, quantum potest, declinare spectacula vanilatum, fugere consortia mulierum, quia, sicut rosa vel hlium, cum frequenter tangitur, incipit marcescere et amittere colorem et odorem; sic castus homo, quando se exponit huiusmodi spectaculis vanitatum et mulierum, ita aliquando tangitur et percutitur cor eius, ut statim incipiat marcescere per immundam cogitationem et amittere colorem et odorem interioris mundiliae per consensum ad illam cogitationem.

II. Secundo in verbo proposito notatur dolorosa i cordis contritio, cum subdit: solutum est. Solvitur enim per contritionem veram vinculum triplicis praedicti peccati, scilicet superbiae, invidiae et luxuriae, triplici dono, quod Deus infundil animae contritae, i scilicet dono humilitatis, caritatis et castilatis, ut tripliciter contraria culpae contrariis gfatiae curentur. Nam primo vinculum mentalis superbiae solvitur per timorem filialis reverentiae, honorantis Deum; secundo vinculum cordialis invidiae solvitur per amorem universalis benevolentiae, diiigentis proximum; tertio vinculum carnalis lasciviae solvitur per decorem caelestis pudicitiae, ordinanlis et decorantis subieclum proprium.

Primo vinculum mentalis superbiae solvitur per timorem filialis reverentiae, honorantis Deum; unde Isaiae quinquagesimo secundo: Solve vincula colli tui, captiva filia Sion. — Sion, quae interpretatur specula, est anima christiana, quae apta nata est in se ipsa videre Deum, eo quod est speculum et imago divinae essentiae. Solve, mansueludine exteriore et humilitate interiore; vincula colli tui, id est cervicosae arrogantiae et rebellantis superbiae, quibus adeo captivata et subiugata eras durissimo imperio diaboli, ut non posses mihtare sub principe Christo, eo quod nemo potest duobus dominis, scilicet Deo et diabolo, contraria iubentibus servire.

Secundo vinculum cordialis invidiae solvitur per amorem universalis benevolentiae, diligentis proximum; unde Isaiae quinquagesimo octavo: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. — Colligationes impietatis, id est motus irae et rancoris, quibus intellectus impeditur, ne possit cernere verum, et affectus provocatur ad nocendum proximo; soloe, per vinculum pacis et concordiae; similiter fasciculos, id est prava opera, alios deprimentes, solve per condignam satisfactionem. Nam primo debet homo reconciliari et remittere proximo ex corde, deinde, si eum laeserit, per opera satisfacere, quia reconciliatio cordis parum valet sine satisfactione operis, si possibilitas adest.

Tertio vinculum carnalis lasciviae solvitur per decorem caelestis munditiae, pulcrificantis corpus proprium. Et de hoc potest exponi illud Lucae decimo tertio: Hanc filiam Abrahae, quam alligavit satanas, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? quasi dicat: sic. Illa midier habens spiritum

immundum, quae erat inclinala ad terram nec omnino poterat sursimi respicei-e, significat quemlibet lubricum habentem iramundum spiritum luxuriae, ratione cuius tantam habet pronitatem ad malum, ut semper sit inclinata ad terram, sapiendo carnalia, et etiara tantam difJQcultatera ad bonura, ut non possit sursum respicere, appetendo spiritualia. Isto enim duplici vinculo, scilicet pronitatis ad raalum et difficultatis ad bonum, quae nobis insunt carnis corruptione et spiritus aggravatione, alligavit eam satanas, a quo solvitur per Christum in die plenitudinis gratiae tempore Evangelii, in quo plus commendatur castitas mentis quam carnis. Nam castitas non est in carne, sed in raente, et ex corde redundat in corpus; unde raelior est castitas mentis quam corporis. Nam si cor fuerit castura, et corpus; non aulem si corpus, et cor; quaravis ludaei tempore Legis crederent, illud esse dictum antiquis: Non moechaberis, tantum de_castitate carnis, sed Dorainus ad Legis impletionera addidit, non solum castitatem esse servandam in carne et corpore, sed etiam in cogitatione, affectione et visione, cum subiunxit Matthaei quinto: Ego autem dico vohis, quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.

11 1. Tertio in verbo proposito notatur perfecta oris confessio, cum subinfert: loquebatur recte. le loquitur recte per perfectam confessionem, qui loquitur primo humiliter cura opprobrio accusandi se ipsum; secundo, utililer cum proposito emendandi defectum; tertio, lacrymabiliter cura desiderio placandi Deum. Nihil valet confiteri et propalare peccatum sine proposito emendandi delictum, quia aliter non potest placare Deura.

Primo loquitur ille recle in confessione, qui loquitur humiliter cum opprobrio accusandi se ipsum. Et de hoc potest exponi illud lob decirao -: Taedet animam meam vitae meae, dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae, dicam Deo: Noli me condemnare. Verbum potest esse perfecte poenitentis, cui ita disphcet peccatum, quod perpetravit, ut potius praeeligat velle, se incurrisse mortem sui corporis quam peccasse mortaliter et araisisse Deura, qui est vita animae, et dicat: Taedet animam meam vitae meae, et quasi diraisso eloquio corporali prae nimio dolore contritionis, loquitur in amaritudine animae suae, reducendo ad memoriara omnes abominationes et scelera perpetrata, quibus ad iracundiam Deum provocavit, ut, sic-contritus, possit dicere Deo per veram confessionem: Noli me condemnare, quia peccata mea « pavesco et ante te erubesco ».

Secundo ille loquitur recte in confessione, qui loquitur utiliter cum proposito emendandi peccatum; unde in Psalrao: Locutus sum in lingua mea: Nolum fac mihi, Domine, finem meum ct numerum dierum meorum, quis est, ut sciam, quid desit milii. — Locutus sum in lingua mea, propalando peccata mea, in confessione, non signo, vel scripto, sed lingua mea et oreproprio; sed ut valeam meos defectus emendare, notum fac mihi, Domine, fineni meum et numerum dierum meorum; quasi diceret: quia brevis velut unibra; ut sciam, quid desit mihi, ad corrigendura et satisfaciendum de peccatis. Nihil enim tantura movet peccatorem ad emendandum suos defectus et corrigendum peccata sua quantum notitia et memoria mortis. « Nam facile emendat peccata sua qui cognoscit, se semper morilurura ».

Tertio ille loquitur recte in confessione, qui loquitur lacrymabiliter cura proposito placandi Deum. Et de hoc potest intelligi quod dicitur in hodierno Evangelio: Apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius, et exspuens tetigit linguam eius; et suspiciens in caelum, ingemuit et ait illi: Ephphetha, quod est adaperire. El statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recle. Glossa exponit sic: « Educit Dominus infirmum de turba, cum mentem languidam peccatis visitando illustrat et a consuetae conversationis moribus revocat et ad sequenda praecepta sua provocat; digitos suos in auriculas mittit, cum per dona Spiritus sancti aures cordis ad intelligenda et suscipienda verba salutis aperit; sputum, quod de Doraini capite descendit, divinam sapientiam significat, cuius illapsu humana ignorantia solvitur; suspiciens in caelum, ingemuit, ut per hoc doceat thesaurum nostri cordis in caelum erigere, quod per compunctionem et lacryraationem cordis a frivola carnis laetitia purgatur; quia tunc statim aperiuntur aures, ad audiendam vocem divinae coraminationis, cuius tiraore solvitur vinculum peccati per contritionem; et loquitur recte, sine duplicitate per perfectam confessionem, cuius loquela miro modo Deus misericors placatur». Et ista expositio quasi tota extrahitur de Glossis. Rogeraus etc.

Sermo II

Dominica undeoima post Pentecosten. Sermo fratris Bonaventurae in Capitulo Parisius, de mane.

Apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte, Marci septimo

Circa genus humanum, quod designalur per istum surdum el tantum, notantur duo sibi impensa per misericordiam Redemploris, scilicet legiUma dispositio ad habilum deiformilatis, et perfecta reslitutio ad usum veritatis. Primum, ibi: Apertae sunt aures eius, quae primo erant clausae ad omnem spiritualem auditum; secundum, ibi: el solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recle; nam primo erat ligata lingua quantum ad laudem Dei.

I. Quantum ad primum nota, quod per Christi 1. reparationem cmres mentium humanarura, quae prius erant surdae et obturalae per incircunicisam irreverentiara, per oblusam inlelligentiam, per variara concupiscentiam, per obstinatam inobedientiam, apertae «iMii quia lactac sunt: revereniiaks ad reverendum omnipotentialia nuniina; primi Regura tertio: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. — Intelligenliales ad speculandum sapientiaha lumina; Proverbiorum secundo: Audiat sapientiam auris tua; inclina cor tuum ad cognoscendum prudmtiam. — Affecluaies ad percipiendum supercaelestia charismata; Proverbiorum octavo: Beatus iiomo, qui audit

Chapter 51 of 64