Skip to the text

Dominica decima sexta post Pentecosten

niunduni angustiatum; regula ordinalissima ad dirigendum mundum devium; margarita pretiosissima ad confortandum mundum debilitatnm; sapientia

Sermo I

Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit, Lucae decimo quarto.

Quia Pharisaeorum iudicio et repntalione bos vel asinus mens in foveam extrahi poterat die Sabbati sine Legis transgressione; hinc est, quod Dominus noster in hodierno Evangelio, per simile efflcaciter arguens a minori, ostendit, se raulto fortius non solvere Sabbatum in languidi hominis curatione, cum salus hominis praeferenda sit sahiti bovis et asini. Unde ad confutationem maiignitatis et versutiae ludaeorum tria danlur nobis inlelligi de ipso verbo proposito. Primum est Iiumililas in langendo et apprehendendo infirmum; secundum est virtuositas in curando eius morbum; tertium est liberalitas in dimittendo eura abire liberum, nt sic per humilitatem confutet ludaeorura superbiam, per virtuositatem eorura desidiara, per liberalitatera eorum perfidiam, cura ipsi Don dignarentur eum tangere, nec poterant curare, nec vellenl liberare. Et quia per ista facta, quae gessit Chrislus exlerius in corpore, docemur, ea fieri interius spirilualiter in aninia; ideo per humileni apprehensionem significatur gratiae infusio; per efficacem curationem culpae expialio; per liberalem dimissionem poenae relaxatio. Unde in verbo proposito primo spiritualiter infirmum apprehendit per gratiae infusionem in incarnatione, quia'rtimquam Angelos apprehendit, sed filios Abrakae, secundum quod dicitur ad Hebraens secundo; secundo eius raorbum sanavit per culpae expiationem in passione; tertio dimisit aliire liberum per poenae relaxationem in Spiritus sancti missione, quia, id)i Spiritus Domini, ibi libertas. Non enim tanquara avarus voluit ab eo exigere pretiura redigendo in servitutem Legis veteris Testamenti propler collatum beneficium, sed tanquam liberalis et largus, nt se transferat ad libertatem Evangelii Dei, sic eura liberum abire permisit. Et propter boc, cuni ilhid esset opus raisericordiae et liberalitatis, per illud Sabbatura non solvebatnr, sed tantummodo per opus avaritiae et servitutis, quod in eo fieri prohibebatur, secundura quod dicilur Levitici vigesimo tertio: Omne opus.servile non facietis in eo.

I. Primo igitur in verbo proposito notatur Salvatoris humilitas in apprehendendo infirraum per Ex Vaticana et C D E F. aeterna ad pascendum niundum famelicum; vita indeficientissima ad suscitandum mundum mortuum propter primum peccatum etc. gratiae infmionem in incarnatione, cum dicil: Ipse vero apprehensum. Apprehendit autem infirmum spiritualiter infundendo suam gratiam tripliciter: primo, per amariludinem poenitentiae in delestatione coniraissi peccati; secundo, per rectitudinem iustitiae in adimpletione divini praecepti; tertio, per fortitudinem patientiae in toleratione mali inflicti.

Prinio apprehendit Dominus infirmum spiritualiter per amaritudinem poenilentiae in detestatione commissi peccati; unde leremiae trigesimo primo: Apprehendi manum eoruni, ut educerem eos de terra Aegypti. — Apprehendi manumeorum, id est opera, praeveniendo per internam inspirationem; ut educerem eos, adiuvando per boni operis prosecutionem; rfe lerra Aegypti, id est de statu peccati. Aegyptus enira tenebra interpretatur et significat peccatura, ratione cuius ita homo oblenebratur, ut non videat, quid agere debeat, cum non possit dirigi in bonum sine luce gratiae, sed delectatione peccati oblenebralus, ad orania peccata est pronus.

Secnndo apprehendil Dorainus infirraum per rectitudinem iustitiae in adimpletione divini praecepti; unde Isaiae quadragesimo secundo: Ego Dominus vocavi te in iuslitia et apprehendi manum tuam el servavi te. — Ego Dominus vocavi te in iustitia, praecepta ad observandum fideliter imponendo; et app?-ehendi manum luam, imposita ad complendura opera adinvando. Nara per manus opus intelligitur, sed per apprehensionem adiutoriura divinura, eo quod tanta est huniana fragilitas, quod, nisi a divina potentia adiuvelur, in nullo bono per se potest proficere, sed potius deficere. Et servavi te, ad perraanendum in eis persoverantiam dando.

Tertio apprehendil Dominus infirmura per forlitudinem patientiae in toleratione mali inflicti; de qno potest intelligi illud Psalmi: Apprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi. — Per arma designantur virtutes, quiljus vitia impugnantur; per scutum patientia intelligitur, per quam raala tolerantur iilala. Unde tirac Deus apprehendit arma et sculum, quando infimdit horaini virtutes, quibus irapugnat vitia et peccata, et patientiam, cum qua tolerat niala illata; sed exsurgit in adiutorium, quando cum lentalione, vitiorura, facit proventum, virtutum. Unde Gregorius: « Nisi misericors Deus cum viribus tentaraenta raodificet, nullus

est, qui malignorum spirituum insidias non corraens porlet ».

II. Secundo notatur Salvatoris virtuositas in curando per culpae expiationem in passione, cum subdit: sanavit euni. Quia quaelibet Christi actio nostra est instructio ideo per curationes infirmitatum corporum a Christo factas instruimur spiritualiter inleliigere curationes vitiorum spirituum. Unde si volumus scientialiter procedere, prirao videamus quae accidunt isti morbo liydropisi corporali, quia per hoc devenimus in cognitionem hydropisis spiritualis, id est peccati; et sic, cognito morbo utriusque hydropisis, meUus explicabimus curationes et remedia exhibita a Christo, medico corporum et animarum. Quamvis enim multa accidant morbo hydropisis, principaUter tamen tria sunt eius accidentia. Et primum est corporis tumor sive inflatio, per quod intelligitur superbia; secmdum, anhelitus foetor sive abominatio, per quod intelligitur luxuria; tertium est sitis ardor et anhelatio, per quod intelligitur avaritia. Unde tunc Dominus sanavit hydropicum non solum corporahter, sed etiam spiritualiter, quando sanavit primo tumorem inflationis superbiae per timorem humilitatis; secundo, foetorem ahominationis luxuriae per decorem castitatis; tertio, ardorem exitialis amritiae per amorem paupertatis; ut sic anima deordinata et aversa a Trinitate personarum, videlicet a Patris potentia per tumorem superbiae, a Filii sapientia per foetorem luxuriae et a Spiritus sancti clementia per ardorem avaritiae, ordinetur et convertatur ad Patrem per timorem humilitatis, ad Filium per decorem castitatis et ad Spiritum sanctum per amorem paupertatis; et sic, in quo fuerat peccati vel diaboli vestigium, reluceat in eo vestigium Trinitatis.

Primo sanat Dominus spiritualiter hydropicum Domine, non sum dignus, ul sub tectum meum intres; propter quod et me ipsum non sum dignum. arbitratus, ut ventrem ad te; sed dic verbo, et sanahitur puer meus; et sequitur: Invenerunt servum qui languerat sanum. — Primo ille centurio, considerando divinae Maiestatis altitudinem, dicit: Domine, non sum dignus, ut sub tectwTi meum intres. Secundo, recognoscendo propriae infirmitatis vilitatem, subdit: propter quod me ipsum non sum dignum arbitratus, ut ventrem ad te; non enim indignitatis vilitas eum latebat per superbiam, sed nota erat per humilitatem praecipuam. Tertio, profltendo divinae virtutis facilitatem, addit: sed die verbo, et sanabitur puer meus, quasi dicat: cum apud te non sit impossibile omne verbum, non differt dicere et facere, quia tu es illud Verbum, per quod facta sunt omnia, et ille sermo vivus et efficax, poteslate plenus, qui sanat omnia. Et quia iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu- salvabit; ideo subinfertur quarto caelestis gratiae appropinquatio, sive operatio divinae pietatis ad domum aegroti per morbi curationem, cum sequitur: hwenerunt servum qui languerat sanum. Prius pervenit virtutis operatio quam nuntiorum reversio; et hoc est, quia libenter Deus condescendit humilibus. Unde Augustinus: « Altus est Deus, humilias te, et venit ad te; exaltas te, et fugit a te ». Et quamvis aliter humiliarel se Zachaeus, i aliter centurio, quia Zachaeus suscipiendo, cenlurio suscipere non audendo, tamen utroque modo fit divina reverentia. Unde exemplo istorum bene facit qui pro reverentia corpus dominicura frequenter in Sacraraento suscipit, et qui reverentia cessat; utrique enim salus datur sicut centurionis servo et ipsi Zachaeo. Unde Ecclesia in susceptione corporis dominici reverentiam centurionis repraesentat in dicto, et devotionem Zachaei in facto, eo quod corpus dominicum debet suscipi centurionica reverentia et Zachaeica devotione.

Secundo sanat Dominus hydropicum spiritualiter a foetore abominationis luxuriae per decorem castitatis; et de hoc potest accipi illud Psalmi: Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea; afflictus sum et humiliatus sum nimis. — « Nomine lumborum, secundum Gregorium, luxuria designatur », quae generatur et oritur, cum lumbi implentur illusionibus, id est turpibus mulierum imaginationibus, immundis cogitalionibus et foetidis affectionibus. Unde quemadmodum, quando abundant multi corrupti et melancholici huraores in corpore, generant scabiem quandam et impetiginem et ahquando lepram, quae tollunt raunditiam corporis; sic, quando abundant immundae cogitationes, inordinatae affectiones, turpes raulierum iniaginationes et illusiones in corde, generant quosdam huraores corruptos et inordinata desideria in carne. Et quia haec corpus contaminant auferendo sanitatem et munditiara castitatis, ideo dicit:?20)i 65/ sanitas in carne mea. Quare? Quoniam lumbi mei impleti sunl illusionibus. Certe sumrao studio debet homo amovere a corde istas illusiones, quia ex his luxuria principaliter generatur in corde et ex corde redundat in carnem, secundum illud Matthaei quinto: Omnis, qui viderit midierem ad concupiscendum eam, ia.m. moechatus est eam in corde suo. Ita ex contrariis castitas generatur principaliter in corde et de corde redundat in corpus. Et propter hoc sequitur: Afflictus sum et humiliatus sum nimis.

rugiebam a gemitii cordis mei. Domine, anle te omne desiderium meum. Bene dicitur: Afflictussum, per carnis mortificationem, quia sine ea castitas fnnflari non potest, eo quod carnis mortiticatio delectalionem concupiscenliae, motus et desideria carnis restringit; et humiliatus sum nimis, per delicati corporis deiectionem; rugieham. a gemilu cordis mei, per compunctionem, quia potest dicere: Domine, ante te omne desiderium meum, per perfectam cordis ordinationem.

Tertio sanat Dominus spiritualiter hydropicum - ab ardore exitialis avaritiae per amorem paupertatis; unde in Psalmo: Commovisti terram et conturbasti eam;. sana contritiones eius, quia commota est. — Per lerram intelligitur anima terrenis lucris dedita, quae ad modum terreni pulveris per varias cogitationes dispergitur; et quia huiusmodi contritiones affligentium cogitationum non possunt sanari, nisi prius amoveantur et confringanttir Dei timore, conscindantnr et conturbentur peccati dolore et dilatentur Christi amore; ideo inquit Propheta: Commovisti terram, constringendo timore per considerationem divinorum iudiciorum; conturbaslieam, conscindendo dolore per deplorationem omnium peccatorum; sana contritimes eius, eam dilatando amore per promissionem aeternarum retributionum; quia commota est, per compassionem et eleemosynarum largilionem, ut qui aliena rapiebat propria largiatur. Unde Gregorius: « Terrena omnia servando amittimus, largiendo servamus; diu enim cum rebus nostris durare non possumus, quia aut nos illas moriendo deseremus, aut illae nos viventes quasi deserunt pereundo. Agendum ergo nobis est, ut res absolute perituras in non perituram mercedem transferamus ».

  1. Tertio subinfert: ac dimisit, ubi notatur I Salvatoris liberalitas in dimittendo eum abire per poenae relaxationem in Spiritus sancti missione; quae relaxatio poenae habet fieri per tria, scilicet per instantiam devotae supplicationis, per vehementiam divinae dilectionis et per indulgentiam alienae offensionis. Ratione primi ordinat ad se ipsum; ratione secundi, ad Deum; ratione tertii, ad proximum.

Primo autem fit ista dimissio et relaxatio propter instantiam devotae supplicationis; unde in Psalmo. Dixi: Confitebor, et tu remisistiimpietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opporluno, quasi dicat: cum peccator poenitet et conteritur et proponit dicendo in corde: Confitebor, propositum operi mancipando, et iu, scilicet Deus et non alius, remisisti impietatem peccati mei. Solus enim Deus potest dimittere et delere peccata, licet peccator mediante ministerio sacerdotis absolvatur. P?-o hac, scilicet misericordia, quae parcit faciliter, orabit ad te omnis sanclus, devota precum instantia eani implorando, in tempore opportuno, id est tempore et loco. Et de hoc similiter dicitur: Omne debilum dimisi libi, quoniam rogasti me.

Secundo fit ista dimissio propter vehementiam divinae dileclionis; unde Lucae septimo: Remiltuntur ei peccata multa, quoniam dilexit mullum. Ecce, quod Dominus probat istam mulierem purgalani a peccato per affectum dilectionis, eo quod «ardor divinae dileclionis consumserat in ea peccatorum rubiginem ». Nec est intelligenda ista sententia, nt ille qui plus peccaverat, plus approbaretur; sed ostenditur, quod, quantum est de ratione obligationis, cui plus dimitlitur plus obligatur, supposita tamen gratia et rectitudine voluntatis. Nam multi ad magnas gratias tenentur, qui nullas ant paucas reddunt.

Tertio fit ista dimissio propter indulgentiam. alienae offensionis; Matthaei sexto: Dimilte nofiw debila nostra, sicul et 7ios dimitlimus debiloribus nostris. — Debita dicuntur peccata, quia faciunt nos debilores eorum quae non possumus solvere. Unde ad eorum veniam impetrandam requiritur haec conditio: sicut et nos dimittimus debitoiibus nostris; iustum est. Qui fugit legem clementiae cadit in legem iustitiae; et propter hoc dicitur Matlhaei sexto: Si dimiserilis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Paler vester caeleslis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Paler vester dimittet vobis peccata vestru. Unde Gregorius: « Dominus peccata dimiltit per misericordiara, repetit per iustitiam ». Rogemus etc.

Sermo II

Amice, ascende superius, Lucae decimo quarto.

In hoc verbo, quod proponitur nobis in humilitalis praemium, tria nota, scilicet humilis animae ad Deum dulcis familiaritas, ibi: Amice; spiritualis profeclus dignitas, ibi: ascende; sempiternalis gradus sublimitas, ihi: superius. rum vigesimo secundo: Qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum, id est intellectus et affectus pnrgatorum, habebit amicum regem. — Per humilitatem obedienliae; loannis decimo quinto: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. — Per austeritalem poenitentiae; Psalmus: Mihi alienigenae amici facti sunt etc.

— Per longanimilatem patientiae; ludith octavo: Abraham, per muUas tribulationes probatus, Dei amicus elfectus esl.

II. Circa secuDtlum nota, quod debemus ascendere: ad conscientiam renovandam frequenter per sedulitatem confessionis; primi Machabaeorum quarlo: Ecce, contriti sunt inimici nostri; ascendamus nunc mundare sancta et renovare. — Ad sapienliam investigandam ferventer per pietatem meditationis; Isaiae secundo: Venite et ascendamus ad montem Domini el ad domum Dei lacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius. — Ad iustitiam proseijuendam diligenter per sanctitatem conversationis; Psalmus: Quis ascendet in montem Domini? Aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens manibus et mundo corde. — Ad vicloriam obtinendam potenter per virtutem dimicationis; Canticorum septimo:.Ascendam in palmam el apprehendam fructus eius.

III. Circa tertium nota, quod illud superius aedeos. — Speciosum in admiratione summae veritatis; Isaiae sexagesimo: Super te orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur. — Deliciosum in refectione aeternae bonitatis; Ecclesiastici vigesimo quarto: Spiritus meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. — Copiosum in adimpletione humanae voluntatis; tertii Regum undecimo: Regnabis super omnia, quae desiderat anima tua; ludicum primo: Dedit ei irriguum superius vt irriguum inferius.

Sermo 111'=.

.mice, ascende superius, et erit tibi gloria coram simul discumbenlibus, Lucae decimo quarto.

Tria notantur hic, scilicet Dei aeterni ad humanum genus clementia dulcissima, ibi:.Anice; exhor-

Chapter 56 of 64