Caput XXX. Synodus Nicæna II, seu generalis VII, more antecedentium synodorum, de Adriani I litteris quæstionem habet : locus egregius, quo eadem synodus docet vim illam ineluct…
Synodus Nicæna II, seu generalis VII, more antecedentium synodorum, de Adriani I litteris quæstionem habet : locus egregius, quo eadem synodus docet vim illam ineluctabilem, in Ecclesiæ catholicæ consensione esse positam.
Cum Adrianus I veram de colendis κατὰ σχέσιν, seu relativo cultu, Christi et Sanctorum imaginibus doctrinam, septimæ synodo per litteras, more priorum Pontificum, exposuisset ; Patres quoque, more majorum, eas litteras synodice examinarunt. Lectis enim epistolis duabus1 sancti Pontificis, altera ad Imperatorem, altera ad synodum ,2 quæsitum ita est per Legatos apostolicæ Sedis : « Dicat nobis sanctissimus patriarcha Tarasius Constantinopolitanæ urbis episcopus, si consentiat litteris sanctissimi Papæ, senioris Romæ ? » Rogatus in eam formam Tarasius, consentire se profitetur ; « Nam et ipsi nos, inquit, scrutando Scripturas et syllogisticè approbando rimati sumus : sic quod confessi sumus, confitemur et confitebimur ; consonamus et vim lectarum litterarum confirmamus.3 » Supplendam ex græco post illud : Scripturas rimati, hoc quoque ; Et patriis doctrinis docti, quod etiam vulgata et antiqua versio retinebat.
Patet ergo à Tarasio ita approbatas Adriani epistolas, quod rem ipse perpendens, eas Scripturis, traditioni, eique, quam ipse ab antiquo hauserat, fidei conformes esse senserit factaque inquisitione intellexerit : post quæ Tarasii verba, « sancta synodus dixit ; Tota sacratissima synodus ita credit, ita sapit, ita dogmatizat. » Quibus verbis tota synodus se Adriano auctori, ac [78] Tarasio ex intellecta ac perpensa ratione approbant], consentire declarat. Atque, ut res constaret clarius, à Legatis apostolicis synodus interrogata est, in hanc formam : « Dicat nobis sancta synodus, si admittat litteras sanctissimi Papæ senioris Romæ, an non4 ? » Quod de re explorata, deque irreformabili judicio quæri, neque recta ratio neque fides sinit. Ad eam rogationem sancta synodus dixit : « Sequimur et suscipimus, et admittimus. »
Unde, rebus summa attentione perpensis, fit definitio synodalis, non unius Romani Pontificis, sed totius Ecclesiæ catholicæ consensu et auctoritate nixa : cujus definitionis initium (alibi relatum,5 hic retexere non est necesse ; quo docet sancta synodus in eo vim esse) ecclesiastici judicii ; ut nihil innovetur ; ut quæ communi traditione perlata sint ad nos, communi consensione ac decreto firmentur : unde addunt : « Nihil adimimus, nihil addimus (communi et universali traditioni scilicet), sed omnia quæ catholicæ sunt Ecclesiæ immutilata servamus.6 » Quibus positis sic concludunt : « Quæ cum ita sint, regiæ viæ semitis inhærentes, sequentesque divinitus inspiratorum sanctorum Patrum nostrorum magisterium, et Ecclesiæ catholicæ traditionem, quippe quam esse noverimus Spiritus sancti, qui ipsam inhabitat, definimus in omni certitudine ac diligentia , » etc. Ut profectò appareat summam illam et ineluctabilem certitudinem in Ecclesiæ catholicæ consensione, imo in Spiritus sancti universam Ecclesiam docentis magisterio esse positam ; quod habebamus demonstrandum. Igitur sanctæ septimæ synodi, post Romani Pontificis lectam definitionem, inquisitio, confirmatio, judicium sic se habet. [79]
Footnotes
-
Epist. Adr. I ad Imp. et ad Taras., act. ii Conc. vii ; tom. VII Conc. , col. 99 et seq., 122 et seq. ↩
-
Sive potius ad Tarasium Constantinop. (Edit. Leroy.) ↩
-
Ibid. , col. 127. ↩
-
Epist. Adr. I ad Imp. et ad Taras., act. ii Conc. vii ; tom. VII Conc., col. 130. ↩
-
Vid. Diss. præv. n. lxii . ↩
-
Act. viii, col. 554. ↩
Chapter 255 of 396