Skip to the text

Caput XXXI. Galli synodum VII seu Nicænam II, Adriano præside habitam, pro œcumenicà non habent, eo quod ad illam nec ipsi, nec alii Occidentales vocati essent : egregius ea de …

Galli synodum VII seu Nicænam II, Adriano præside habitam, pro œcumenicà non habent, eo quod ad illam nec ipsi, nec alii Occidentales vocati essent : egregius ea de re Jacobi Sirmundi locus : romanorum Pontificum de Gallis sententia.

Cur autem patres nostri Ecclesiæ gallicanæ præsules ejus synodi decretis repugnarent, causa erat, non quod de synodi œcumenicæ auctoritate dubitarent, sed quod Nicænam secundam, ad quam vocati non essent, pro œcumenica non agnoscebant ; imo in Francofordiensi synodo, ex Galliæ ac Germaniæ Ecclesiis congregata, præsentibus etiam Romanæ Ecclesiæ legatis , respuebant1 : quod, quia maxime ad rem nostram spectat, diligentissime considerare nos oportet.

Sane quod ad rem ipsam spectat, hoc est imaginum cultum, non est animus majorum nostrorum sententiam tueri ; quippe quos intelligamus , cum ipsis Nicænis Patribus, facile convenire potuisse, si, quod postea factum est, sua ipsorum dogmata satis attendissent. De synodi autem Nicænæ auctoritate, quod hujus loci est, placet adscribere verba egregii viri Jacobi Sirmundi, ia admonitione ad canonem ii concilii Francofordiensis. « Quod, inquit, ad synodi nomen attinet, in promptu habent Galli quo invidiam depellant. Constat enim sic in hac quæstione versatos esse, tum Synodi Francofordiensis, tum Carolini voluminis auctores, ut sibi, non cum œcumenico concilio, sed cum peculiari Græcorum synodo, rem esse contenderent. Ita enim passim in libris illis profitentur, querunturque propterea, illam sibi aut universalis, aut septimæ synodi nomen arrogare, cum œcumenicam dici posse negarent, ad quam soli Græci convenissent, reliquarumque provinciarum Ecclesiæ convocatæ, aut sententiam per epistolas, more ecclesiastico, rogatæ non fuissent. Et quidem si rem suis momentis expendamus, satis omnino causæ videbatur, cur synodum, cui tot adhuc provinciarum, ac totius pene [80] Occidentis suffragia deessent, pro œcumenica nondum haberent. Nec Adrianus ipse aliter se sentire ostendebat, qui allatam è Graecia synodum (ut Hincmarus eodem loco docet2) in Galliam misit ; concilium que ejus causa convocari à Carolo jussit, et libris Carolinis, quibus oppugnata est, ita respondit, ut œcumenicæ synodi nomen illis auctoritatemque nusquam objiciat.3 » Hæc Sirmundus, vir maximus, pro Gallis nostris, de synodi Nicænæ secundæ auctoritate respondet.

Neque tantum concilii Francofordiensis tempore Nicænam secundam synodum respuebant, cum ejus Acta ignorarent fere, sed etiam toto Caroli Magni regno, ac diutissime postea.

Constabat interim Romanos Pontifices in eamdem cum Nicæna secunda synodo ivisse sententiam, atque ab Adriano editam ea de re, ac missam ad synodum epistolam decretalem, cui synodus consensisset.

Agitata postea res est, missis ultro citroque scriptis ; editique libri adversus Nicænam synodum, qui ex Caroli nomine, Carolini appellantur. His responsum est ab ipso Adriano pro Nicænis dogmatibus : neque eo secius nostri cum Carolo Magno in sententia perstitere.

Neque interea pro hæreticis aut schismaticis habebantur, qui de re maxima, nempe de interpretandis primæ tabulæ præceptis dissentirent, quia bono animo rem quærere, non pertinaci studio contendere videbantur. Et Carolus Magnus cum Adriano I, non tantum religionis obsequio, sed etiam singulari atque intimo amicitiæ vinculo conjunctissimus vixit ; et interim à Leone III sæpe ad auxilium invocatus , et imperiali corona fuit insignitus : adeo quæ ad fidem spectare viderentur, non in unius Romani Pontificis auctoritate, sed in Ecclesiæ universæ consensione posita esse constabat.

Quin etiam imbibita nostrorum animis sub Carolo Magno rege sententia, sub Ludovico Pio hæsit.

Nempe sub eo principe de imaginibus conventus habitus est Parisiis, cujus conventus historiam, ex gestis, vir diligentissimus [81] Sirmundus six exponit ; Venisse ad Ludovicum Pium, Michaelis ac Theophili Græcorum imperatorum legatos, atque inter cætera dissidium exposuisse, quod in Ecclesia orientali propter imagines versabatur ; quas alii adorandas, alii non adorandas esse contenderent : eosdem Imperatorum legatos significasse se hac de causa Romam etiam ad Pontificem ituros : Ludovicum pacis componendæ studio à Pontifice poposcisse, ut ejus rei gratia Parisiis episcopi convenirent.4

Ex hujus conventus sententia, Ludovicus Pius scripsit epistolam ad Eugenium II, et Commonitorium ad Hieremiam senonensem, ac Jonam aurelianensem, suos ad Eugenium II legatos,5 ex quibus hæc habemus.

Primo : ab episcopis Collectiones factas de libris sanctorum Patrum easque ad Ludovicum perlatas : sic enim scriptum est in ipso Commonitorii initio.6

Secundo : petitam fuisse licentiam ab Eugenio, hujus nominis II, ut episcopi eas collectiones facerent, quæ Papæ ad Græcorum consulta responsuro adjumento futuræ viderentur. Qua de re sic scribit Ludovicus ad Eugenium II : « A Vestra Sanctitate petivimus, ut sacerdotibus nostris liceret, de libris sanctorum Patrum sententias quærere, atque colligere quæ ad eamdem rem, pro qua iidem legati ( Græci scilicet) vos consulturi erant, veraciter definiendam convenire potuissent. »

Tertio : res igitur ita tractabatur, etiam Eugenii II consensu, ut quæ nondum ultimo atque irretractabili judicio definita est.

Quarto : hæc quidem ad Papam scripta sunt. At in Commonitorio episcopi jubebantur, ut rem quam minima pontificii animi offensione tractarent . Verba Commonitorii sic habent : « Ut summopere caveatis, ne nimis resistendo Domnum apostolicum in aliquam irrevocabilem pertinaciam incidere compellatis : sed obsequendo magis quam aperte resistendo, ad mensuram deducere valeatis.7 » Sic et Sedis apostolicæ dignitatem colebant, et cum Pontifice reverenter tractabant, et ab eo interim in quæstione fidei irrevocabilem pertinaciam metuebant. [82]

Atque hæc acta sunt anno 824, post triginta annos quam secunda nicæna synodus habita esset. Ac postea Franci diutissime suam sententiam tuebantur. Interim cum à tot romanorum Pontificum decretis recederent, haud minus se in Ecclesiæ romanæ communione ac fide permanere gloriabantur : adeo dubia, necdum recepta communi consensu dogmata, à certis exploratisque secernebant. Neque romanam Ecclesiam, suis licet Pontificibus cohærentem, errasse jactabant ; quod abesse putarent eam, quam ad extremum ab Eugenio metuebant irrevocabilem pertinaciam. Nec illis palam dissentientibus, concilii nicæni secundi, aut romanorum Pontificum, qui idem decrevissent, aut etiam concilium nicænum comprobassent, tanquam indeclinabilis objecta est auctoritas : quod satis constaret, nec vocatos eos, et pro lege esset illud, à nicæna quoque synodo positum fundamentum : « Communem fidem, communi consensu stabiliendam.8 » Quare concilii septimi apud Orientales, re penitus inquisita, inter se consentientes statim auctoritas valuit : apud nostros, rebus paulatim patefactis et consentientibus Ecclesiis, obtinuit : adeo et nostrorum animis inhaerebat, et ipsi romani Pontifices fatebantur, illud à majoribus acceptum, fidei definitiones Ecclesiæ catholicæ consensu valere,

Footnotes

  1. Conc. Francof., can. ii tom. VII, col. 1057. ↩

  2. Hincm. Epist. ad Hinc. Laud. , c. xx. ↩

  3. Sirmund., Adnot. da can. ii Conc. Francof. ; ibid. , col. 1055. ↩

  4. Sirm., Præf. ad Conc. Paris., an. 824, tom. vii Conc. col. 1548. ↩

  5. Ibid. et col. seq. ↩

  6. Common. Lud. Pii ; Ibid., col. 1549. ↩

  7. Common., loc. sup. cit. ↩

  8. Vid. c onc. vii, act. viii, defin. ↩

Chapter 256 of 396