Caput XXXIV
Alia concilia generalia memorantur : in iis perstitit antiqua traditio, ut summæ quæstiones ad concilia generalia referrentur, nec Pontifex decerneret, nisi sacro approbante concilio : referuntur quatuor prima lateranensia œcumenica concilia sub Calixto II, sub Innocentio II, Alexandro III, Innocentio III ; et Lugdunense primum sub Innocentio IV.
Post primas octo synodos generales summa diligentia pervolutas, in promptu est judicare de aliis ex earum sententia, quas et Actis luculentioribus notas esse et apostolorum ævo propiores, facem cæteris prætulisse constat. Et tamen ex ipsis posterioris ævi secutis conciliis demonstramus perstitisse in Ecclesia catholica antiquam traditionem, ut summæ quæstiones summisque animorum dissensionibus agitatæ, ad concilia generalia referrentur.
Id singulare habent pleraeque ex his posterioribus synodis, ut eas romanus Pontifex præsens habuerit ejusque nomine dicta sententia sit, non aliter tamen, quam sacro approbante concilio. Qua formula declaratur definitiones editas et canones conditos nonnisi consentiente et approbante concilio, pro pleno Ecclesiæ catholicæ judicio valituras .
Jam ergo illas synodos ordine recensemus enarramusque gesta, quantum quæstioni nostræ erit necessarium ; quod erit facillimum, cum pauca habeamus.
Quæstio de investituris ingens toto orbe incendium concitaverat, multisque ad fidem pertinere videbatur ; quod aliquatenus verum est . De pace sæpe actum inter Calixtum II et Henricum V Imperatorem, eamque summus Pontifex in concilio rhemensi, plus trecentis episcopis congregatis, eorum judicio atque sententia confirmare voluerat, ut ipse in eadem synodo profitetur. Verba notanda sunt, ex eorum sententia atque judicio prorsus1 ; ex [87] antiquæ disciplinæ ratione. Sed quod Rhemis inchoatum, in lateranensi primo generali concilio consummavit anno 1122.
Sub Innocentio II, non solum infando Petri Leonis schismate Ecclesia laborabat, sed etiam auctore Petro de Brueis hæreses ubique pullulabant eæ quæ postea per Albigenses in majus incendium eruperunt. Arnaldus Brixiensis in ipsa Urbe, non solum seditiones agitabat, sed etiam hæreses seminabat. Igitur ad schismatis reliquias extinguendas totque hæresum nascentium dira initia comprimenda, atque instaurandam tot turbis collapsam disciplinam, summus Pontifex concilium generale lateranense secundum habuit, anno 1139.2
Alexander III, cum hæreses et schismata succrescere cerneret, ipse Octaviani apostatici Pontificis schismate diu agitatus, eam quæ schismatibus occurreret, Romani Pontificis eligendi formam, concilii generalis approbatione sancivit : damnavit hæreses quæ ab Albigensi tractu inauditis fraudibus diffundere se cœperant ; ac labentem magis magisque disciplinam munire voluit* Harum rerum gratia, concilium generale Lateranense tertium convocavit, anno 1179.3
In convocationis litteris hæc habentur : in Ecclesia pullulare germina vitiorum, zizania crescere, quæ germen bonum suffocare nituntur, horum evellendorum curam episcopis quidem omnibus ; multo tamen fortius imminere romanæ urbis Antistiti, qui à Domino Jesu Christo, ut caput esset Ecclesiæ in beato Petro accepit, et de pascendis dominicis ovibus et fratribus confirmandis expressum et speciale noscitur habuisse mandatum.4 » Unde ipse de diversis partibus personas ecclesiasticas evocavit, « quarum præsentia et consilio, quæ fuerint salubria statuantur, et quod bonum, secundum consuetudinem antiquorum Patrum, provideatur et firmetur à multis : quod si particulariter fieret, non facile posset plenum robur habere. » Sic ad officium confirmandi fratres id pertinere intelligit, ut concilio generali habito decreta firmentur à multis ac facile plenum robur habeant, cum statim elucescat illa consensio, in qua firmitudinem Christus collocavit. [88]
In concilio generali lateranensi quarto, sub Innocentio III, primum explicatur catholica fides, de unitate sanctissimæ Trinitatis, adversus Joachimum Abbatem : Almarici etiam doctrina condemnatur, non tam hæretica quam insana : Eucharistiae mysterium ac mira illa ab omni ævo credita panis vinique conversio, significantissimo transubstantiationis vocabulo explicatur : conduntur canones quibus ecclesiastica disciplina reformetur5 : christiani denique omnes ad sacrum bellum et ad Hierosolymam recuperandam incenduntur : quas duas postremas concilii convocandi causas Innocentius commemorat,6 nullique canones labentibus sæculis magis invaluere, quam ii, quos tanta synodus constituit, anno 1215.
Innocentius IV, ad Fridericum imperatorem deponendum, concilium generale Lugdunense primum convocavit, quo in negotio quam nullam personam episcopi egerint, suo loco retulimus. Cætera vero, quæ vere et liquido ecclesiastica essent, synodo approbante facta, anno 1245.7
Footnotes
-
Conc. Rhem. sub Calixto II , tom. x Conc., col. 875 ; et Conc. Later. i ; ibid., col. 891 et seq. ↩
-
Conc. Lat. ii, sub Innoc. II ; ibid., col. 999 et seq . ↩
-
Conc. Later. iii, sub Alex. III ; ibid., col. 1503 et seq. ↩
-
Ibid. , col. 1506. ↩
-
Conc. Latet., iv, sub Innoc. III , can. i ; tom. xi, col. 142. Vid. etiam can. ii et iv. ↩
-
Serm. i Innoc. III ; ibid., col. 131 et seq. ↩
-
Conc. Lug. i sub Innocentio IV ; ibid., 633, col. et seq. ↩
Chapter 259 of 396