Skip to the text

Caput XXXV. Concilium generale Lugdunense II, sub Gregorio X, de reconciliandis Græcis : hujus Acta præcipua referuntur

Concilium generale Lugdunense II, sub Gregorio X, de reconciliandis Græcis : hujus Acta præcipua referuntur.

Anno 1274, Gregorius X, cum Græcos in Ecclesiæ romanæ unitatem reducturus esset, concilium generale Lugdunense secundum convocavit. Huc accedebat Terræ sanctæ vastitas, ac morum subversio in clero et in populo tanta, ut non cerni, sed palpari videretur. His convocationis causis expositis, hæc addit : « Et quia salubre in his adhiberi remedium interest generaliter omnium, nos cum fratribus nostri tractatu præhabito, prout tantæ necessitatis instantia exigebat, generale concilium, sicut [89] imitatione digna sanctorum Patrum consuetudo laudabilis, longæque observationis exemplum nos instruit, opportuno tempore decrevimus congregandum, ut in eo tam circa præmissa quam circa cætera, quæ salutem respiciunt animarum, illa, Deo auspice, communi consilio inveniatur provisio et ejusdem concilii approbatione roboretur1 : » et hoc ex antiqua disciplina, ut quod interest omnium , id est, causæ generales, omnium consilio procuretur, auctoritate et approbatione roboretur ; tantaque interdum necessitas, ut non alio remedio succurratur.

Jam quod erat maximum, qui in reconciliandis Græcis actum sit, compendio memoramus . Ac primum allatæ sunt litteræ Michaelis Palæologi imperatoris, totius Ecclesiæ orientalis scriptæ nomine : his repetitur Symbolum, cum additione Filioque2 ; cætera Latinos inter et Græcos controversa eo modo finiuntur, quod docet et prædicat sacrosancta Romana Ecclesia.3

Rogat deinde Imperator, ut orientalis Ecclesia dicat Symbolum eo more quo ante schisma dicebat, non addita scilicet particula Filioque ; permaneatque in ritibus, quibus ante schisma uteretur, qui non sunt contra fidem.

Hac fide Græci recipiuntur : fit canon, quo, « sacro approbante concilio, reprobantur, qui Spiritum sanctum à Patre Filioque, tanquam ex uno principio æternaliter procedere negaverint.4 »

Hæc igitur erant, quæ concilii generalis auctoritatem requirebant ; fides nondum hactenus ab Ecclesia declarata de Spiritu sancto, qui à Patre Filioque procederet , tanquam ab uno principio ; utque nihilominus Græci Symbolum recitarent quo more solebant, atque in suis ritibus permanerent : quæ Græci sine concilii generalis assensu et auctoritate satis firma esse futura non crederent. [90]

Footnotes

  1. Ep. Greg. X, ante Conc. Lug. ii, tom. XI Conc., col. 940. ↩

  2. Ep. Mich. Imp., ibid., col. 961 et seq. ↩

  3. Ibid., col. 967. ↩

  4. Ibid., const. i, col. 975. ↩

Chapter 260 of 396