Caput XXXVI. Decretum concilii Lugdunensis II de Papæ auctoritate producitur : ostenditur nihil favere adversariis
Decretum concilii Lugdunensis II de Papæ auctoritate producitur : ostenditur nihil favere adversariis.
Paulo diutius immorandum in eo loco quo Græci Romani Pontificis primatum confitentur : quo loco adversarii nostram sententiam confutari vehementissime asserunt. Quare locum integrum producimus.
De hoc ergo primatu hæc imperator, hæc episcopi Græci per speciales nuntios profitentur : « Ipsa quoque sancta romana Ecclesia summum et plenum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinet, quem se ab ipso Domino in beato Petro apostolorum Principe, sive vertice, cujus romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit, et sicut præ cæteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et de fide, si quæ subortæ fuerint quæstiones, suo debent judicio definiri.1 » Addunt de appellationibus in quibuscumque causis atque negotiis. Subdunt : « Ad hanc autem (Romanam scilicet Ecclesiam) sic potestatis plenitudo consistit, quod Ecclesias cæteras ad sollicitudinis partem admittit ; quarum multas et patriarchales præcipue diversis privilegiis honoravit, sua tamen observata prærogativa, tum in generalibus conciliis, tum in aliquibus aliis semper salva. » His prælati Græci, data speciali epistola, consentiunt.2
Hæc fuse retulimus, quibus adversarii maxime gloriantur : quam immerito, vidimus, cum de Florentino concilio ageremus,3 in quo eadem, quod ad rerum summam attinet, repetuntur.
Sane docebimus à nostris in summo Pontifice agnosci plenitudinem potestatis, neque id prohibere quominus ea potestas ab universali concilio dirigatur , et secundum canones exerceatur4 ; quod etiam ex concilio Florentino sæpe probavimus.5 [91]
Quam vero aptoque sensu Romanus Pontifex super universam Ecclesiam primatum ac principatum obtineat ex concilii Constantiensis certo atque à Martino V expresse approbato dogmate, et ex concilii Florentini doctrina, et ex adversariorum consensu ostendimus.6
Quod autem ad pontificiam infallibilitatem trahant illud : Subortæ quæstiones suo debent judicio definiri, nec id quidem advertunt, quod antecesserit, nempe id ; « Sicut præ cæteris tenetur fidei veritatem defendere, sicut et si quæ de fide subortæ fuerint quæstiones, suo debent judicio definiri. » Ergo ut non solus, sed præ cæteris tenetur defendere fidei veritates, sic profecto non solus, sed præ cæteris quæstiones definire debet : sic scilicet, ut præcipua illius auctoritas sit, ut habita synodo ipse præeat, communemque sententiam suo quoque nomine edat, pronuntiet, exequatur ; quod clerus gallicanus cum omnibus catholicis confitetur.
Sed forte vim facient in illo verbo, definire, quod est in concilio Lugdunensi positum : cum profecto definire nihil aliud sit quam definitivam, ut aiunt, ferre sententiam : quod non modo supremo atque ultimo judici, sed etiam aliis competit, superioris auctoritate salva. Certe definire ac determinare pro eodem habentur. Quis autem theologus non audiit determinationes sacræ Facultatis, aut quis eas propterea infallibiles cogitavit ? Definit, determinat, qui tota sua qualiscumque auctoritate judicat : quantam ea definitio ac determinatio valeat, non ex iis præcise verbis sed ex aliis rebus, quas sæpe memoravimus repetendum.
Quem ergo his concilii Lugdunensis verbis sensum affingunt, ut Pontifex solus, ut infallibili judicio definiat, primum id de suo addunt : tum ab ipso Gregorio, ab ipso Lugdunensi concilio, ipsaque Grecorum sententia refelluntur.
Et Gregorius quidem non id sibi tribuit, ut solus definiat fidei quæstiones, qui ad eas definiendas concilium generale congregavit, fidemque nonnisi sacro approbante concilio exposuit ; statimque professus est in ipsa convocatione concilii, quæ essent decernenda, etiam circa fidem et schisma Græcorum eiusmodi [92] fore, ut approbatione concilii roborentur. Cur vero tantus in ciendis toto orbe Patribus labor, si unius Pontificis auctoritate hæc robur obtineant ? Id ergo voluit à se quidem , præ cæteris, sed etiam approbante concilio quæstiones definiri.
Tum nec Græci tulissent, ut pro certo fidei articulo figeretur, Papam vel solum esse infallibilem, quod hactenus nullo in symbolo, nulla in definitione fidei scriptum haberetur*
Et quidem mens Græcorum fuit, ut ea omnia Papæ tribuerent, quæ ante schisma tribuissent. Diserte enim scriptum legimus in epistola episcoporum ad Gregorium X : « Nihil denegamus eorum quæ ante schisma præstabant Patres nostri.7 » Neque quidquam aliud Latini, aut ipse Pontifex postulabat ; neque profecto promoverent, sed disturbarent concordiam, si Græcis concordiæ maxime obluctantibus eum articulum proponerent, qui et ante schisma inauditus fuisset, et gravissimus omnium videretur.
Habemus apud Georgium Pachymerem graves, sub Michaele Palæologo, patriarchæ et antistitum Græcorum contentiones de pacis conditionibus : habemus sub Andronico graviores pacis jam factæ criminationes patriarchæ. Qui paci obsisterent, sub Michaele depositi ; depositus sub Andronico patriarcha Joannes Vecchus, qui pacem approbasset, sub Michaele non ferebant Papæ nomen inter sacra recitandum : gravissimi flagitii loco objectabant fuisse recitatum, quod hæresis auctor Papa videretur. Quanto gravius vociferarentur in pacis conciliatores et Michaelis asseclas, si, quod inauditum erat, Papam infallibilem prædicassent ? Non id autem quaeruntur, non id in Palæologo, non id in Andronico Pachymeres harum rerum scriptor diligentissimus attigit ; non id habent tam multa per eam ætatem pro pace et contra pacem divulgata scripta, ab eodem Pachymere aliisque recitata : non ergo id quisquam in animum induxerat. [93]
Footnotes
Chapter 261 of 396