Skip to the text

Caput XXXVIII. Viennense concilium sub Clemente V : ejus ævi scriptor nobilis Guillelmus Mimatensis episcopus, Speculator dictus, à Papa jussus de habendo con-cilio scribere, qu…

Viennense concilium sub Clemente V : ejus ævi scriptor nobilis Guillelmus Mimatensis episcopus, Speculator dictus, à Papa jussus de habendo con-cilio scribere, quid senserit.

Anno 1311, à Clemente V Viennense generale concilium celebratum est ; anno vero 1307, in tanti operis apparatu Guillelmus Curandus1 episcopus mimatensis, juris pontificii interpres nobilis, ab eodem Pontifice jussus, tractatum edidit alio loco [97] memoratum,2 de celebrando concilio, cujus hæc summa est : « In concilio œcumenico, tractandum imprimis de reformanda et corrigenda Ecclesia tam in capite quam in membris : quod episcopi potestatem et honorem receperunt à Deo, à quo episcopi loco apostolorum constituti sunt in singulis civitatibus : quod regenda sit Ecclesia secundum generalem ordinationem universalis Ecclesiæ à Deo procedentem et ab ejus apostolis, sanctis Patribus, generalibus et specialibus conciliis et romanis Pontificibus approbatam : ut Ecclesia romana nulla jura generalia deinceps conderet, nisi vocato concilio generali, quod de decennio in decennium vocaretur, cum illud quod omnes tangat ab omnibus approbari debeat : itaque vocandum esse concilium, quandocumque aliquid ordinandum esset de tangentibus communem statum Ecclesiæ vel jus novum condendum ; sic fore ut Ecclesia romana floreat vigeatque : si omnia sibi vindicet, omnia perdituram.3 » quæ fusius alibi recensita, nunc in pauca concludimus, ut fixum maneat in iis quæ universam Ecclesiam spectant, quorum numero prima est fides, summam auctoritatem ipsa consensione constare, neque aliter per ea tempora fuisse creditum.

Ex his patet sensus Clementinæ unicæ in concilio Viennensi editæ, de Summa Trinitate ac fide catholica, quæ incipit : Fidei catholicæ : ubi Pontifex de Christi latere post mortem percusso quæstionem tractans, sic docet : « Nos igitur ad tam præclarum testimonium, ac sanctorum Patrum et Doctorum communem sententiam, apostolicæ considerationis (ad quam duntaxat hæc declarare pertinet) aciem convertentes, sacro approbante concilio, declaramus,4 » etc.

Hanc igitur auctoritatem nobis objiciunt, cum clarum sit, per illud duntaxat intelligi, hæc sine Sede apostolica tractari non posse : alioquin excluderetur etiam concilium, quo approbante ista definiuntur atque roborantur. Nec valerent ea quæ semper, atque illo præsertim tempore valebant, ut quæ universalem Ecclesiam tangerent ab universali Ecclesia communi consensu decernerentur ; quibus vel maxime contineri fidem consentiunt omnes. Nam [98] et in hujus concilii, ut etiam in Lugdunensis convocatione, scriptum erat circa ea quæ « tangerent statum fidei catholicæ, faciendam provisionem, quæ approbatione concilii roboretur.5 » Horum ergo declaratio etiam ad concilium pertinet, cujus est eam roborare et approbare ; adeoque in omnibus sacri concilii auctoritas, cum auctoritate pontificia conjungitur, atque in eadem convocatione, à Clemente V decernitur : « Omnia quæ correctionis et reformationis Urnam exposcunt, ad ipsius concilii notitiam deferenda, ut in examen deducta, concilii correctionem et directionem recipiant opportunam.6 » Et alio diplomate prorogat concilium, quia quæ in eo tractanda sint, non sunt præparata satis, quod in examen concilii valeant introduci.7 Certum igitur etiam ea, quæ ad fidem pertinent, eoque nomine Sedis apostolicæ considerationem poscerent, Romano Pontifice auctore vel concilii quoque non tantum in considerationem, verum etiam in examen deduci oportere.

Footnotes

  1. Labitur hic levi errore Bossuet Non enim Speculator, qui anno 1296 è vivis excesserat, hunc tractatum scripsit, sed fratri ejus filius alter Guillelmus Durandus, vir quoque plurimae doctrinæ, qui proxime post Speculatorem in Mimatensi cathedra sedit. (Edit. Leroy.) ↩

  2. Vid. Diss. præv., n. 50. ↩

  3. Durand., tract. de Celebr. conc., passim. ↩

  4. Lib. i Clem., tit. i, cap. unic. ↩

  5. Bull. Convoc. Conc. Vien. per Clem. V : Regnans in cœlis, tom, XI, col. 1543. ↩

  6. Ibid. , col. 1544. ↩

  7. Ibid., Ep. Arch. Nicos. Alma Mater, col. 1550. ↩

Chapter 263 of 396