Skip to the text

Caput XL. Post lutheranam pestem, concilii generalis habendi necessitas ab omnibus adeoque à Romanis Pontificibus agnoscitur : ea re concilium Tridentinum convocatur

Post lutheranam pestem, concilii generalis habendi necessitas ab omnibus adeoque à Romanis Pontificibus agnoscitur : ea re concilium Tridentinum convocatur.

Cæterum, postquam Lateranensis synodus reformationem tam diu expediam vix attigit, exorta est illa per lutheranam pestem misera necessitas, quæ ab invitis quoque synodum extorqueret.

Inclamabant omnes ubique nationes, ad tot errores exscindendos atque ad reformandos, errorum omnium fontem, mores pessimos, concilii opem esse necessariam.

Quid Gallia, quid Germania egerint, quamque professæ sint uno concilii generalis remedio tot Ecclesiæ vulnera curari posse, neminem latet. Sed quoniam eamdem in rem concors cum cæteris Hungarici regni sententia haud æque omnibus nota est, placet referre Acta Posonii 1548, art. xiii : « Supplicant ordines et status regiæ Majestati, Domino eorum clementissimo, ut tam sua quam sacræ Majestatis cæsareæ auctoritate agat, apud sanctissimum Dominum nostrum, quo Sanctitas sua generale concilium, pro complanandis omnibus differentiis variisque opinionibus de religione, sine diuturniori mora celebrare dignetur. Quòd si Sanctitas sua id differet, Majestas caesarea dignetur modum adhibere, ne celebratio concilii diutius protrahatur.1 » Perstant in eadem sententia anno 1550, quo hæc ordinant : « Si quid deliberatione egere, aut in disputationem vocari posse ipsis, vel eorum alicui forte videretur, relinquant id totum generali concilio dirimendum.2 »

Viderint jam Hungari, viderit orbis universus, postremus Strigoniensis archiepiscopus quantum ab antecessorum suorum sententia deflexerit, qui nova hæc cuderit : « Ad solam Sedem [102] apostolicam, divino immutabili privilegio, spectat de controversiis fidei judicare.3 »

Neque tantum omnes Ecclesiæ, concilii generalis adversus errores invalescentes remedium tanquam necessarium votis omnibus flagitabant ; sed ipsi etiam Romani Pontifices fatebantur : unde Clemens VII ad Franciscum I hæc scribit : « Superiore biennio, sicut tua Majestas recordari potest, cum Serenissimum Caesarem, quanquam pro sua inclyta pietate omnia conatum, in conventu Augustano nihil remedii ad hæresim lutheranam in Germaniâ tollendam, præ illorum obstinatione, afferre potuisse audiremus, solumque concilii generalis remedium à nostris prædecessoribus, in casu simili usitatum, et ab ipsis lutheranis postulatum superesse videretur : habita super hoc cum venerabilibus fratribus nostris, sacræ romanæ Ecclesiæ cardinalibus, matura deliberatione, ad ipsius concilii generalis indictionem in Italia et loco ad hoc commodiore celebrandi devenire intendentes, id tuæ Majestati, sicut Cæsari, et cæteris Principibus significandum esse duximus, eamque nostris litteris fuimus hortati, ut tam sancto et necessario operi favere velles.4 » Adeo post Lutherum quoque à Leone X antecessore damnatum, synodus necessaria videbatur, ut majore luce ac certiore auctoritate firmaretur fides. Consonat Paulus III, in ipsa convocatione Tridentini Concilii, anno 1544, pontificatus xi, ubi hæ tres concilii habendi causæ memorantur : nempe « ad tollenda in religione dissidia, ad reformandos mores, ad suscipiendam contra infideles expeditionem. Quorum, inquit, trium capitum causa, concilium maxime esse necessarium semper duximus.5 » His deventum est ad sanctam Tridentinam Synodum, qua sine non putamus unquam futurum fuisse, ut doctrinæ catholicæ tot ac tanti articuli copiosa expositione explicari, intricatissimæ quæstiones tantisque hæreticorum fraudibus involutæ, dissolvi et expediri ; vera certaque Patrum fides atque traditio tot inter scholasticorum inter se dissidentium sententias [103] internosci ; totque anathematismis fœdorum errorum vulnera ad vivum persecari ; occultumque virus tanta rerum luce, tanto delectu verborum, tanta auctoritate tamque temperato firmoque decreto, retegi ac propulsari posset. Haec perpendant, qui concilia nec necessaria asserunt, omnemque Ecclesiæ vim in decretis pontificiis collocant.

Footnotes

  1. Decr. Ferd. reg., mox imper. ; edit. Poson., an. 1548, art. xiii. ↩

  2. Ibid., an. 1550, art. xvi. ↩

  3. Cens. arch. Strig. Vid. Vindic. major. schol. Paris. ↩

  4. Mém. pour le conc. de Trente , 1533, p. 3. ↩

  5. Indict. Conc. Trident. per Paul. III , tom. XIV, col. 725 et seq. Vid. etiam Onuph., Vita Pauli III ; et Hist. conc. Trident. Fra-Paol. et Pallav., an. 1544. ↩

Chapter 265 of 396