Caput XLIII. Joannis XXII Extravagans Ad conditorem canonum : ea Decretalis Exiit dogma rejecit
Joannis XXII Extravagans Ad conditorem canonum : ea Decretalis Exiit dogma rejecit.
Neque ita multo post, Joannes XXII progressus ulterius, duas Decretales edidit, quibus concitati fratres adversus Joannem, ut apertum jam hæreticum, una cum Ludovico Bavaro imperatore dira moliti sunt, totaque Ecclesia famosas illas ac miras tragœdias excitarunt.
Anno igitur pontificatus septimo, Christi 4322, Extravagantem edidit : Ad conditorem canonum1 ; qua rerum Fratribus utendarum ad Ecclesiam Romanam translatum dominium, à se et Ecclesia Romana amovet, exceptis rebus sacris ; vetat moveri lites, aliaque quæ à Fratribus Ecclesiæ Romanæ procuratorio nomine agebantur.
Hac autem Decretali miris modis exagitat simplicem facti usum ab utendi jure distinctum ; docetque eum nec esse possibilem, nec verum, nec Fratribus utilem, ad perfectionem paupertatis obtinendam, aut mundi sollicitudines removendas : ad hæc non esse justum, nedum ad perfectionem ullam pertineat ; cum injustum sit aliqua re uti eum, « cui jus non competat utendi ; » reservationem quoque dominii ac proprietatis Romanæ Ecclesiæ attributam, pari modo nec esse possibilem, nec veram aut sinceram, nec justam, ac nedum Ecclesiæ Romanæ, utilis fuerit, « in illius notam atque injuriam redundare. » Igitur se, « qui veritatem colere teneretur, dignum et congruum arbitrari, ut professores dicti Ordinis, non verbis tantum, non simulatis actibus ; sed operibus claris veritate suffultis, perfectionis status, ac altioris paupertatis sibi prærogativam, præ aliis mendicantibus vindicarent. » Simul declaravit consulere velle se « honori sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, cujus obnubilari posset gloria, si tam perversæ [251] simulationi, quæ profecto et ipsis simulantibus officit, et aliis scandali materiam subministrat, dissimulando illi occurrere consentiret. »
Addebat nolle se « in posterum, sub prætextu seu pallio talia dominii temporalis, verbalis, nudi et ænigmatici, tanta bona, quanta dicti fratres faciunt infici. » Quibus sane verbis Nicolai III usum facti simplicem, ab eoque ortam perfectionis, altiorisque paupertatis ideam, non modo subruebat, sed etiam irridebat. Tamen prædecessorem, quibus verbis poterat, excusabat, qui « pia consideratione motus, supradicta ordinavit. » Curabat autem vel maxime, ut quod erat absurdissimum ab eo amoliretur, nempe vindicatam Ecclesiæ Romanæ rerum etiam consumptibilium proprietatem. Ejus igitur verba molliebat, sensum ad meliora vertebat. Id autem vel maxime inculcabat : « neminem Sapientem æstimare debere, » quod Nicolaus III absurda, injusta, nec possibilia intenderit ; non sane addebat omnino impossibile esse, ut talia definiret, quique id fieri posse sentirent, schismatis aut erroris reos ; qualia nunc venditant.
Footnotes
-
Extrav., loc. cit., c iii, Ad conditorem, etc. ↩
Chapter 330 of 396