Caput XLV. Bellarmini ac Rainaldi effugia
Bellarmini ac Rainaldi effugia.
Nunc inutile est copiosius narrare, quæ recentiores, Bellarminus primum, ac recentissime Rainaldus dixerint.1 Summa est [254] hæc : Nicolai decretalem male intellectam, neque vero suo sensu à Joanne damnatum ; tum in quibus varient illi Pontifices, non ad fidem et mores pertinere, sed esse de re metaphysica, interim pro certo habitum à Romanis Pontificibus, definita circa fidei quæstiones, rata esse et irretractabilia : quæ omnia putamus satis clare refutata ex ejus ævi scriptoribus, et ipsis Decretalium verbis.
Et quidem de usu facti simplice, definitionem Joannis Decretali Ad conditorem, editam, Rainaldus tuetur, Bellarminus impugnat,2 et Joannem in controversia ad fidem non spectante errasse decernit ; cum Joannes Decretali Quia quorumdam , eum qui Decretalis Ad conditorem definita convellat, « tanquam contumacem, et rebellem Romanæ Ecclesiæ ab omnibus haberi » jubeat.
Quid quod idem Joannes non alia causa, illum, absque jure, usum facti simplicem in Christo admitti, blasphemum, hæreticum, impium judicant, quam quod usus ille sit non justus, in quo eum Bellarminus errasse asserit, ac duas Joannis de fide decretales subruit.
Neque vero concesserim in re metaphysica et vana versatum esse Joannem. Omnino enim è re Ecclesiæ erat, ut evanesceret è Fratrum animis, illa quam Nicolaus foverat, falsæ atque inanis perfectionis idea ; cum illam etiam Christo adscribere, auctore Nicolao, minime vererentur, eâque dementati, sibi tantopere placuerint : neque modo ad horrenda facinora, verum etiam ad hæreses et schismata proruperint.
Quod autem Constitutionem Exiit, ut decretum de fide haberi nolunt, quia id Papa non expresserit, neque sua pronuntiata, de necessitate credenda proposuerit ; tametsi contra ea determinare ac prædicare, sub excommunicationis pœna vetuerit, nos quanti hæc valeant lectori dijudicandum relinquimus. Interim intelligimus, procul ab officio confirmandæ fidei abfuisse Nicolaum, qui, definitione edita, ad id induxerit animos, quod Joannes XXII injustum aut hæreticum declararit.
Sed jam de Joannis Decretalibus duabus, Cum inter nonnullos , [255] et Quia quorumdam , nec habent quod hiscant, cum eas decretales, adhibitis licet omnibus, quibus decretum fidei nunc constare volunt ; tamen à Glossâ Corpori Juris inserta, pro retractabilibus habitas, et ab ipso Bellarmino subrutas videant ; ut profecto pateat, subtiles illos infallibilitatis pontificiæ defensores, dum ab inania ac minuta nos redigunt, tandem aliquando in has coarctari angustias, ex quibus nullis se scholasticis argutiis extricare possint.
Footnotes
Chapter 332 of 396