Psalmus V. Historicus et moralis
PSALMUS V. HISTORICUS ET MORALIS.
Inimicorum calumniis ac Saulis odiis vexatus ; statim atque expergiscitur ad Deum se erigit. Oratio ex persona Ecclesiæ, cum mane adit domum Domini. Syrus, propter vers. 4.
VERSIO VULGATA.
In finem pro ea, quæ hæreditatem consequitur, Psalmus David.
Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum.
Intende voci orationis meæ, rex meus, et Deus meus.
Quoniam ad te orabo : Domine, mane exaudies vocem meam.
Mane astabo tibi et videbo : quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
Neque habitabit juxta te malignus : neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
Odisti omnes, qui operantur iniquitatem : perdes omnes, qui loquuntur mendacium.
Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
- Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ.
Introibo in domum tuam : adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. VERSIO S. HIERONYMI.
Victori pro (a) hereditatibus, Psalmus (b) David.
Verba mea audi (c) , Domine, intellige murmur meum.
Adverte ad vocem clamoris mei, rex meus et Deus meus, quia te deprecor.
Domine, mane audies vocem meam, mane præparabor ad te, et contemplabor.
Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es (d) , nec habitabit juxta te malignus.
Non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum, odisti omnes operantes iniquitatem.
Perdes loquentes mendacium, virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum (e) in timore tuo. 1. In finem pro ed, quæ hæreditatem ; Ecclesia scilicet ; at Hebr. : Præcentori super Nehillot, instrumenta musica sic dicta, quod perforata essent.
Astabo tibi, Hier. ; præparabo ad te, quod est studiose et attente precantis. Non Deus volens iniquitatem : prima præparatio precaturi, a peccatis abhorrere ; atque inde ordiri diem, ut facit Ecclesia prima hora sic orans : ut in hac die ad nullum declinemus peccatum.
Neque permanebunt, Hier. ; non stabunt, non consistent, te judicem non sustinebunt.
Perdes omnes ; deest omnes hebr.
Templum sanctum tuum. Templum et domus Domini ante Salomonem, dice -
(a) Var. : Super. — (b) Canticum. — (c) Auribus percipe. — (d) Deest es. — (e) In templo sancto tuo.
Domine, deduc me in justitia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
Quoniam non est in ore eorum veritas : cor eorum vanum est.
Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant : judica illos, Deus.
Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos : quoniam irritaverunt te, Domine.
- Et lætentur omnes, qui sperant in te, in æternum exultabunt, et habitabis in eis.
Et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum, 13. quoniam tu benedices justo.
Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos. Domine, deduc me in justitia tua propter insidiatores meos, dirige ante faciem meam viam tuam.
Non est enim in ore eorum rectum, interiora eorum insidiæ : sepulcrum patens guttur eorum, linguam suam lætificant (a) .
Condemna eos, Deus, decidant a consiliis suis, juxta multitudinem scelerum eorum expelle eos : quoniam provocaverunt te.
Et lætentur omnes, qui sperant in te ; in perpetuum laudabunt : (b) proteges eos, et lætabuntur in te qui diligunt nomen tuum.
Quoniam (c) tu benedices justo, Domine, ut scuto placabilitatis coronabis eum. batur locus ubi erat arca, I Reg. 1, 9 ; iii, 3 : Prima igitur cura evigilantis adire templum.
Dirige in conspectu tuo viam meam, Hier. ; ante faciem meam viam tuam ; sit mihi via tua ante oculos recta et patens : fac voluntatis tuæ rectitudinem intelligam. Tempore Theodoreti non deerant exemplaria græca in quibus ut in Hebræo haberetur.
In ore eorum veritas : Hier. in ore eorum rectum. Cor eorum vanum est : leve, infidum, mendax ; Hier. interiora eorum insidiæ.
Linguis suis dolose agebant : Hier. linguam suam lævificant ; expoliunt ut adlambant lenius, summa arte blandiuntur.
Et habitabis in eis : in corde eorum, vel in medio eorum ; Hier. proteges eos.
Coronasti nos : Hier. coronabis eum ; circumcinges, proteges.
(a) Var. : Lenificant. — (b) Et. — (c) Quia.
Chapter 12 of 153