Skip to the text

Psalmus XXX. Eucharisticis et deprecatorius

PSALMUS XXX. EUCHARISTICIS ET DEPRECATORIUS.

Ab omnibus proditus, et a Saule undique quasi indagine cinctus, in deserto Maon, nulla spe fugæ, repente est expeditus, quod in Deo spem omnem poneret. I Reg., xxiii, 25, etc.

VERSIO VULGATA.

  1. In finem, Psalmus David, pro extasi.

  2. In te, Domine, speravi, non confundar in æternum : in justitia tua libera me.

  3. Inclina ad me aurem tuam, accelera ut eruas me.

Esto mihi in Deum protectorem : et in domum refugii, ut salvum me facias.

  1. Quoniam fortitudo mea, et refugium meum es tu : et propter nomen tuum deduces me, et enutries me.

  2. Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi : quoniam tu es protector meus.

  3. In manus tuas commendo spiritum meum : redemisti me, Domine Deus veritatis.

  4. Odisti observantes vanitates, supervacue.

Ego autem in Domino speravi : VERSIO S. HIERONYMI.

Victori Psalmus (a) David.

In te, Domine, speravi, non confundar in æternum (b) : in justitia tua salva (c) me.

Inclina ad me aurem tuam, velociter libera me.

Esto mihi in lapidem fortissimum, et (d) in domum munitam, ut salves me.

Quia petra mea, et munitio mea tu es : et propter nomen tuum dux meus eris (e), et enutries me.

Educes me de reti, quod absconderunt mihi : quia tu fortitudo mea es (f).

In manu tua, commendabo spiritum meum : redemisti me, Domine Deus veritatis.

Odisti (g) custodientes vanitates frustra : ego autem in Domino confisus sum. 1. Pro extasi : ἒκτάσεως deest Hebr. et in multis exemplaribus græcis, Theodor. Sumptum e versu 23, ubi Sept. ἐν τῇ ἐκτάσει μοῦ.

  1. Odisti : Hebr. odi. Supervacue : quasi diceret, vanitates vanissimas ; qua voce, ut idola plerumque, ita etiam sæpe res aliæ intelliguntur, quibus homines vani niti solent. Vanitas autem, mendacium est ; nec tantum Hebræis, verum etiam Latinis.

(a) Var. : Victori canticum. — (b) [ Hebr. in sæculum.] — (c) [ Hebr. eripe.] — (d) Et deest, — (e) Deduces me. — (f) Es deest. — (g) Odivi.

  1. exultabo, et lætabor in misericordia tua.

Quoniam respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam.

  1. Nec conclusisti me in manibus inimici : statuisti in loco spatioso pedes meos.

  2. Miserere mei, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.

  3. Quoniam defecit in dolore vita mea : et anni mei in gemitibus.

Infirmata est in paupertate virtus mea : et ossa mea conturbata sunt.

  1. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde : et timor notis meis.

Qui videbant me, foras fugerunt a me :

  1. Oblivioni datus sum, tanquam mortuus a corde.

Factus sum tanquam vas perditum.

  1. Quoniam audivi vituperatio- Exultabo et lætabor in misericordia tua, quia vidisti (a) afflictionem meam : cognovisti tribulationes animæ meæ.

Et non conclusisti me in manu inimici : statuisti in latitudine pedes meos.

Miserere mei, Domine, quoniam tribulor : caligavit in furore oculus meus, anima mea et venter meus.

Quia consumptæ sunt in mœrore vitæ meæ, et anni mei in gemitu.

Infirmata est in iniquitate virtus (b) mea, et ossa mea contabuerunt.

Apud omnes hostes meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimis, et timor notis meis : qui videbant me in plateis, fugiebant a me :

Oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde : factus sum quasi vas perditum.

Audivi enim opprobrium mul· 8. Quoniam respexisti humilitatem meam : Hier. cognovisti tribulationes.

  1. Nec conclusisti me . · quanquam enim conclusus undique in Maon, tamen a te expeditus : vide argumentum.

  2. Conturbatus : Hier. caligavit. In ira : ingentes animos adversus invadentes hostes iram appellat Scriptura. Isa. lxiii. 5. Circumspexi, et non erat auxiliator : indignatio mea ipsa auxiliata est mihi : quod tum Davidi nihil proderat, nulla evadendi spe, nisi Deus succurreret. Venter meus : interiora mea ; et ita semper.

  3. Super omnes : — apud Hier. coram adversariis : sic ludibrio fuit inimicis ; et, qui est miseriarum cumulus, horrori familiaribus. Qui videbant me foras : Hier. qui videbant me in plateis, fugiebant à me, vulgus omne me fugiebat, ne infortunii mei veluti contagio laederetur.

  4. Oblivioni datus sum, tanquam mortuus a corde : a corde tanquam mortuus ; penitus excidi animis, ut solent mortui. Tanquam vas perditum, ex quo effluunt omnia : ipse confractus ac vilissimae testæ loco habitus. Audivi vituperationem multorum : sic fit ; infortunati, etiam mali et imprudentes habentur. Vide avers. 11, varios miseriæ gradus. Primo, ipse infirmus ; secundo, inimicis probro habitus : tertio, etiam vicinis ; quarto, horrori notis ; quinto, a vulgo desertus ; sexto, oblivioni traditus ; septimo, rerum omnium inops ; octavo, omnium judicio condemnatus, ipso quoque audiente : quæ omnia contingunt, irato rege ; tamen inde expeditus : quæ Dei potentia ac beneficentia est.

(a) Var. : [ Al. audisti.] — (b) Mea fortitudo.

nem multorum commorantium in circuitu :

In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.

  1. Ego autem in te speravi : Domine, dixi : Deus meus es tu :

  2. In manibus tuis sortes meæ.

Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.

  1. Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua :

  2. Domine, non confundar, quoniam invocavi te.

Erubescant impii, et deducantur in infernum : 19. muta fiant labia dolosa.

Quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.

  1. Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te !

Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.

  1. Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum.

Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum.

  1. Benedictus Dominus : quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita. torum, congregatione (a) in circuitu : dum inirent consilium adversum me : et ut auferrent animam meam cogitaverunt (b) .

Ego autem in te speravi, Domine : dixi : Deus meus es (c) tu.

In manu tua tempora mea : libera me de manu inimicorum meorum, et persequentium me.

Ostende (d) faciem tuam super servum tuum : salva me in misericordia tua.

Domine, ne confundar, quoniam invocavi te : confundantur impii, taceant in inferno.

Muta fiant labia mendacii : quæ loquuntur contra justum dura (e) , in superbia et despectione.

Quam multa est bonitas tua, quam abscondisti timentibus te.

Operatus es sperantibus in te ! in conspectu filiorum hominum.

Abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri : abscondeseos in umbra : a contradictione linguarum.

Benedictus Dominus : quoniam (f) mirabilem fecit misericordiam suam milii, in civitate munita. 16. Sortes meæ : Hier. tempora mea, antiquæ interpretationes apud Theodor. χαιροί tempora ; pro quo Septuaginta κλῆροι, sortes. Tempora autem dicit sive prospera, sive adversa.

  1. Deducantur : Hier. taceant in inferno, moriantur.

  2. In abusione. Hier. despectione.

  3. Quam abscondisti : quam in mediis calamitatibus reservasti. Perfecisti : repete, quam dulcedinem In conspectu filiorum : tanta est illa dulcedo, ut etiam aliis hominibus appareat.

  4. In abscondito faciei tuæ : in secreto, ubi faciem benignam, id est, favorem tuum tuis exhibes. A contradictione linguarum ; a linguis maledicis.

  5. In civitate munita : tam tutum me præstitisti, ac si essem in civitate munita.

(a) Var. : Congregationem. — (b) [ Al. cogitarent.]— (c) Es deest. — (d) Illumina, (e) Vetera. — (f) Qui.

  1. Ego autem dixi in excessu mentis meæ : Projectus sum a facie oculorum tuorum.

Ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.

  1. Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.

  2. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Ego autem dixi in stupore meo : Projectus sum de conspectu oculorum tuorum.

Ergone audisti vocem deprecationis meæ, cum clamarem ad te ?

Diligite Dominum, omnes sancti ejus, fideles servat Dominus : et retribuet his qui satis operantur superbiam.

Confortamini, et coboretur cor vestrum, omnes qui expectatio Dominum. 23. In excessu mentis meas : Sept. ἐν τῆ εκτάσει μοῦ mentis : additum, quod aliter latinus sermo ἒκθασιν exprimere noti possit, nisi mentis excessum, Hier. Epist, ad Sun. Ubi etiam testatur in latinis olim codicibus lectum : in pavore meo ; in Hebr. autem haberi, in stupore et admiratione. Eadem vox hebræa habetur Psal. cxv, ubi Vulg. simpliciter vertit, in excessu : utrobique Hier. in stupore, qui idem fere sonat ac mentis excessum, rapto animo extra se, propter vehementiam admirationis. Et certe versus sequentes sunt rapidissimi et concitatissimi motus, quem recte expressit Hier. Alii ex Hebr. simpliciter : Dum festinarent, a facie Saulis scilicet ; frigidius, ut videtur, quam hic locus poscat. Projectus sum : inde angor maximus, quod se a Deo abjectum putaret. Ideo exaudisti : Hier. ergone exaudisti ? Quod est admirantis, et huic loco magis congruit :

  1. Veritatem requiret Dominus : Hier. fideles servat. Facientibus superbiam : superbe agentibus.

Chapter 37 of 153