Skip to the text

Psalmus XXXII. Laudis ac spei

PSALMUS XXXII. LAUDIS AC SPEI.

Fideles hortatur ad laudandum alacriter creatorem omnium, ac præsidem et custodem Deum. Ρlanè sine titulo in Hebræo.

VERSIO VULGATA.

Psalmus David.

1 . Exultate, justi, in Domino : rectos decet collaudatio.

  1. Confitemini Domino in cithara : in psalterio decem chordarum psallite illi. VERSIO S. HIERONYMI.

Laudate, justi, Dominum, rectos decet laudatio.

Confitemini Domino in cithara' : in psalterio decachordo cantate (a) ei. 1. Rectos decet collaudatio : Peccatori enim dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? Psal. xlix. 16. Nec est speciosa laus in ore peccatoris, Eccli., xv. 9.

  1. In cithara : Hebr. cinnor, unde cinyra instrumentum musicum. Psalterio : nablio : Hebr. Nebel, et ita passim.

(a) Var. : Psallite.

  1. Cantate ei canticum novum : bene psallite ei in vociferatione.

  2. Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.

  3. Diligit misericordiam et judicium : misericordia Domini plena est terra.

  4. Verbo Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

  5. Congregans sicut in utre aquas maris : ponens in thesauris abyssos.

  6. Timeat Dominum omnis terra : ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

  7. Quoniam ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt.

  8. Dominus dissipat consilia gentium : reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

  9. Consilium autem Domini in æternum manet : cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.

  10. Beata gens, cujus est Dominus Deus ejus : populus, quem elegit in hæreditatem sibi. Cantate ei canticum novum, diligenter (a) psallite in -jubilo.

Quoniam (b) rectum est verbum Domini, et omne opus ejus in fide.

Diligit justitiam et judicium : misericordia Domini plena est terra.

Verbo (c) Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis ornatus eorum.

Congregans quasi in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.

Timeat Dominum (d) omnis terra : ipsum formident universi habitatores orbis.

Quia ipse dixit, et factus est : ipso præcipiente, stetit.

Dominus dissolvit (e) consilium gentium : irritas facit (f) cogitationes populorum.

Consilium Domini in æternum stabit : cogitationes cordis ejus in generatione et generatione.

Beata gens, cujus Dominus Deus ejus : populus, quem elegit in hæreditatem sibi. 3. Psallite... in vociferatione : Hier. in jubilo. Illud psallere, est fides tangere ; vociferari autem, seu jubilare, est vocem comitem addere.

  1. In fide : fideliter implet promissa.

  2. Diligit misericordiam : Hebr. justitiam.

  3. Verbo Domini : est Dominus et Verbum et Spiritus, sanctaque Trinitas mystice adumbrata. Firmati sunt : Hebr. facti sunt. Virtus eorum : Hier. ornatus ; exercitu ; Hebr. sabaa : sic passim vocantur sidera.

  4. Congregans sicut in utre : alludit ad illud : Congregentur aquæ in locum unum, Gen. i. 9. Ponens in thesauris abyssos : profunda maris imperscrutabilia, tanquam in penu sua habens.

  5. Ab eo... commoveantur : Hier. ipsum formident.

  6. Ipse dixit... ipse mandavit ; at Hier. ex Hebr. : Ipse dixit, et factus est, orbis scilicet ipso præcipiente stetit, quo significetur, Deo jubente, res et primitus factas, et postea conservatas.

  7. Et reprobat consilium principum : deest Hier. Sed hic ut et alibi, sæpe Hebræus ex Septuaginta supplendus videtur.

  8. Consilium... Domini in æternum. · consilia hominum fluxa ; Dei firma et æterna sunt.

(a) Var. : Bene. — (b) Quia. — (c) In verbo. — (d) A Domino. — (e) Solvit. — (f) Fecit.

  1. De cœlo respexit Dominus : vidit omnes filios hominum.

  2. De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram.

  3. Qui finxit sigillatim corda eorum : qui intelligit omnia opera eorum.

  4. Non salvatur rex per multam virtutem : et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.

  5. Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.

  6. Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :

  7. Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.

  8. Anima nostra sustinet Dominum : quoniam adjutor et protector noster est.

  9. Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.

  10. Fiat misericordia tua, Domine, super nos : quemadmodum speravimus in te. De cœlo respexit (a) Dominus : vidit omnes filios Adam.

De firmissimo solio suo perspexit (b) ad universos habitatores terræ.

Fingens pariter cor eorum : intelligens omnia opera eorum.

Non salvatur (c) rex in multitudine exercitus, nec fortis liberabitur in multitudine (d) virtutis.

Fallax equus ad salutem et in multitudine virtutis suæ (e) non salvabit.

Ecce oculus Domini super timentes eum : ad expectantes misericordiam ejus.

Ut eruat de morte animas eorum, et vivificet eos in fame.

Anima nostra expectavit Dominum : auxilium nostrum, et clypeus noster est.

In ipso enim lætabitur cor nostrum : quia in nomine sancto ejus speravimus.

Fiat (f) misericordia tua, Domine, super nos, sicut expectavimus in (g) te. 13. De cœlo respexit : adverte graphicam descriptionem Dei ab altissimo solio res humanas intuentis.

  1. De præparato habitaculo : Hier. firmissimo solio.

  2. Qui finxit sigillatim corda eorum : ideo non tantum universis, sed etiam singulis intentus ; unde subdit : Qui intelligit omnia opera eorum.

  3. Per multam virtutem : Hier. in multitudine exercitus. Gigas ; potens, Hebr. virtutis : Hebr. roboris, ita et vers. 17. Sensus est : Quid validius, quam rex ingentibus cinctus copiis ; ipse fortis ac prævalido corpore ? Et tamen nec sic satis tutus.

  4. Fallax equus ad salutem : ad expediendum equitem, vires ei præter spem suppetunt. Non salvabitur : Hier. salvabit ; non liberabit equitem, licet eo maxime in bello confidentem : sic Prov. xxi, 31 : Equus paratur ad diem belli : Dominus autem salutem tribuit.

(a) Var. : Prospexit. — (b) De firmissima sede sua prospexit. — (c) Non salvabitur. — (d) In multiplicatione. — (e) Roboris sui. — (f) Sit — (g) Deest in.

Chapter 39 of 153