Skip to the text

Psalmus XXII. Moralis

PSALMUS XXII. MORALIS.

Quem Deus, optimus pastor, tuetur ac curat, nihil illi deest.

VERSIO VULGATA.

  1. Psalmus David.

Dominus regit me, et nihil mihi deerit :

  1. in loco pascuæ ibi me collocavit.

Super aquam refectionis educavit me :

3· animam meam convertit.

Deduxit me super semitas justitiæ, propter nomen suum.

  1. Nam, et si ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala : quoniam tu mecum es.

Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus (a) David.

Dominus pascit me (b) , nihil mihi deerit.

In pascuis herbarum acclina-vit (c) me : super aquas refectionis enutrivit me.

Animam meam refecit : duxit me per semitas justitiæ, propter nomen suum.

Sed et si ambulavero in valle umbras mortis, non timebo malum, quoniam tu mecum es.

Virga tua et baculus tuus, ipsa consolabuntur me. 1. Regit me : Hier. pascit ; Hebr. pastor meus.

  1. In loco pascuæ : Hier. in pascuis herbarum : Aquam refectionis : quibus æstu confectum corpus reficitur : alii, aquas tranquillas ; alii, tranquillum super aquas.

  2. Animam meam convertit : suppl. ad vitam bonam : unde subdit : Deduxit me super semitas justitiæ.

  3. In medio, Hier. in valle umbræ mortis. : In desertis, insidiosis atque intutis locis. Virga tua et baculus tuus : fulcra quæ laboranti præbes.

(a) Var. : Canticum. — (b) Hebr. pastor meus. — (c) Accubavit.

  1. Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me.

Impinguasti in oleo caput meum : et calix meus inebrians quam præclarus est !

  1. Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ :

  2. Et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum Pones coram me mensam, ex adverso hostium meorum :

Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians.

Sed et benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitæ meæ, et habitabo in domo Domini, in longitudine dierum. 5. Adversus eos... Hier. ex adverso hostium meorum : in eorum conspectu : ut videant te adesse adjutorem, dum putant me fame tabescere. Impinguasti : unxisti : ut in conviviis et lætitia solebant. Calix meus inebrians : exuberans. Quam præclarus est ! Hier. Sed et benignitas et misericordia subsequentur me, etc. Et ut inhabitem : Sept. Et faciet habitare. Hier. Et habitabo ;

Chapter 29 of 153