Psalmus X. Secundum hæbreos
PSALMUS X. secundum hæbreos. MORALIS.
Deus unicum præsidium pauperi adversus oppressores qui Deum obliti sine more saeviunt. Licet hic Psalmus titulo careat in Hebræo quemadmodum et primus et secundus, diversum tamen esse a superiori vel stylus indicare videtur : hic enim sublimior et ab animo oppresso ; ille non tam sublimis, at lætus. Quanquam et fieri potuit ut repente stylus assurgeret, quod fit in odis.
VERSIO VULGATA.
Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?
Dum superbit impius, incenditur pauper : comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ : et iniquus benedicitur. VERSIO S. HIERONYMI.
Quare, Domine, stas a longe, despicis (a) in temporibus angustiæ.
In superbia impii ardet pauper : capiuntur (b) in sceleribus quæ cogitaverunt.
Quia laudavit impius (c) desiderium animæ suæ : et avarus applaudens sibi blasphemavit Dominum. 1. In opportunitatibus · cum tuo maxime opus est auxilio.
Incenditur pauper : uritur, torquetur vel ex Hebr. insequitur pauperem : supple, impius in superbia sua. Comprehenduntur in consiliis, Hebr. ; capiuntur in sceleribus quæ cogitant, cui congruit Hier.
Quoniam laudatur peccator : Hier. ; laudavit impius desiderium animæ suæ, Hebr. laudat se, et iniquus benedicitur : Hier. avarus applaudens sibi blasphemavit Dominum.
(a) Var. : Despicies. — (b) Capiantur. — (e) Laudabitur.
Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem iræ suæ non quæret.
Non est Deus in conspectu ejus : inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore.
Auferuntur judicia tua a facie ejus : omnium inimicorum suorum dominabitur.
Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo : sub lingua ejus labor et dolor.
Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
Oculi ejus in pauperem respiciunt : insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.
Insidiatur ut rapiat pauperem : rapere pauperem, dum attrahit eum.
- In laqueo suo humiliabit eum, Impius secundum altitudinem furor s sui (a) non requiret : nec (b) Deus in omnibus cogitationibus ejus.
Parturiunt viæ ejus in omni tempore : longe sunt judicia tua a facie ejus : omnes inimicos suos despicit.
Loquitur in corde suo : Non movebor : in generatione et generatione ero sine malo.
Maledictione os ejus plenum est, et dolis et avaritia : sub lingua ejus dolor et iniquitas.
Sedet insidians juxta vestibula in absconditis, ut (c) interficiat (d) innocentem : oculi ejus robustos circumspiciunt :
Insidiatur in abscondito, quasi leo in cubili ; insidiatur ut rapiat pauperem : rapiet pauperem, cum attraxerit eum ad rete suum.
Et confractum subjiciet, et ir- 4. Secundum multitudinem. · Hier., impius secundum altitudinem furoris sui non requiret, Deum scilicet.
Non est Deus in conspectu ejus : Hier. Nec Deus in omnibus cogitationibus ejus. Nota progressum impietati. Sibi placet peccator superbus, Deoque contumeliam facit ; quo recedente, iræ ac cæteris animi perturbationibus traditur· nec Deum requirit ultra, nec cogitat : quo fit ut in omnem promat nequitiam' quasi ultor nullus aut judex futurus sit. Inquinatæ sunt viæ illius : Hier., parturiunt. Iniqua omnia difficultatibus ac laboribus plena. Auferuntur... procul ab oculis ejus judicia tua. Omnium inimicorum suorum dominabitur : nihil enim inausum relinquit, quem neque Dei, neque hominum metus cohibet : Hier. · omnes inimicos suos despicit, Hebr. ; exsufflabit. Videtur Deus interdum favere impio prospere agenti.
Non movebor a generatione in generationem. : inconcussae res meæ. Sine malo : supple, ero, Hier., ero sine malo ; Chrys. etiam ex Septuaginta.
Et amaritudine et dolo : Hebr. et dolis et fraude. Sub lingua ejus, in dictis ejus labor et dolor quos in hostes promat : Hebr. labor et iniquitas.
Cum divitibus æque violentis. Hier. ; Juxta vestibula, circa atria et aditus domorum.
Inpauperem respiciunt : clam observant. Rapere pauperem, Hier. ; rapiet pauperem, cum.attraxerit eum ad rete suum, qua vi, qua blanditiis et dolis.
In laqueo suo : quod Hier. ad præcedentem versum retulisse vidimus. Humi-
(a) Var. : Iræ suæ. — (b) Nec est. — (c) Deest ut. — (d) Interficit.
inclinabit se, et cadet, cum dominatus fuerit pauperum.
Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat in finem.
Exurge, Domine Deus, exaltetur manus tua : ne obliviscaris pauperum.
Propter quid irritavit impius Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.
"Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras : ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelictus est pauper : orphano tu eris adjutor.
Contere brachium peccatoris et maligni : quæretur peccatum illius, et non invenietur.
Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi : peribitis, gentes, de terra illius.
Desiderium pauperum exaudivit Dominus : præparationem cordis eorum audivit auris tua.
Judicare pupillo et humili : ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. ruet viribus suis valenter.
Dixit in corde suo : Oblitus est Deus, abscondit faciem suam, non respiciet in perpetuum.
Surge, Domine Deus, leva manum tuam, noli oblivisci pauperum.
Quare blasphemat impius Deum, dicens in corde suo quod non requirat ?
Vides, quia tu laborem et furorem respicis (a), ut detur in manu tua : Tibi relinquuntur fortes tui : pupillo tu es factus adjutor.
Contere brachium impii et maligni : quæres impietatem ejus, et non invenies.
Dominus rex sæculi et æternitatis : perierunt gentes de terra illius (b) .
Desiderium pauperum audisti, Domine (c) ; præparasti ut (d) cor eorum audiat auris tua.
Ut judices pupillum et oppressum ; et nequaquam ultra superbiat homo de terra. liabit eum, prosternet. Inclinabit se et cadet pauper, scilicet cum ei dominabitur impius. Alii : Cadet i. viribus ejus pauper. At Hier. : Et confractum subjiciet, et irruet viribus suis valenter ; quod non de paupere capto, sed de invasore dicitur.
Ne vident in finem, in perpetuum : et ita semper reddendum illud in finem.
Vides, quoniam... vides tu, ô Deus, quippe qui laborem ei indignationem respicis eorum qui opprimuntur, ut eos sub manu ac tutela tua recipias.
Quæretur peccatum illius : quæ tot sceleribus quæsivit, ita peribunt, ut ne vestigium quidem eorum supersit. Vide Psal. xxxvi, 36.
Peribitis gentes : Philisthæi vel quilibet alii gentiles in Judæa et terra Israel relicti.
Præparationem... nosti cor quo propensurum sit, et audis preces nondum conceptas. At Hier., Præparasti ut cor eorum audiat auris tua. Vel, ipse ita præparas cor eorum, ut quæ volunt approbes.
(a) Var. : Requiras. — (b) Ejus. — (c) Audivit Dominus. — (d) Deest ut.
PSALMUS X. CONSOLATORIUS.
Cum Davidem in deserto latitantem ob Saulis insidias hortarentur amici, ut fuga salutem quæreret, Theodoretus.
VERSIO VULGATA.
In finem, Psalmus David.
In Domino confido, quomodo dicitis animæ meæ : Transmigra in montem sicut passer ?
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.
Quoniam quæ perfecisti, destruxerunt : justus autem quid fecit ?
Dominus in templo sancto suo, Dominus in cœlo sedes ejus :
Oculi ejus in pauperem respiciunt : palpebræ ejus interrogant filios hominum.
Dominus interrogat justum et impium : qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
Pluet super peccatores laqueos : ignis, et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
Quoniam justus Dominus et justitias dilexit : æquitatem vidit vultus ejus. VERSIO S. HIERONYMI.
Victori, Psalmus (a) David.
In Domino speravi, quomodo dicitis animæ meæ : Transvola in montem ut avis (b) ?
Quia ecce impii tetenderunt arcum : posuerunt sagittam suam super nervum, ut sagittent in abscondito rectos corde.
Quia leges dissipatæ sunt : justus quid operatus est ?
Dominus in templo sancto suo, Dominus in cœlo thronus ejus : oculi ejus vident, palpebræ ejus probant filios hominum.
Dominus justum probat ; impium autem et diligentem iniquitatem odit anima ejus.
Pluet super peccatores laqueos : ignis et sulphur, et spiritus tempestatum, pars calicis eorum.
Quoniam justus Dominus justitias dilexit : rectum videbunt (c) facies eorum. 2. Sicut passer, Hier. ut avis.
Pecca fores : iniqui, violenti In pharetra, Hier. : super nervum , arcus scilicet, jam intento arcu, sagitta jamjam emittenda.
Quæ perfecisti, destruxerunt : Hier. leges dissipatæ sunt. Justus autem quid fecit ? quid faciet justus, ubi nullæ sunt leges ?
In pauperem recipiunt : in pauperem deest Hebr.
Dominus interrogat, quasi judicaturus. Hier. et alii apud Chrys. Dominus justum probat · impium autem et diligentem iniquitatem odit anima ejus. Anima ejus, ipse Deus : recte etiam Septuaginta et Vulgata : Qui diligit iniquitatem odit animam suam : omnis enim iniquus sibi pessimus.
Pars calicis : sors mea, ut est Psal. xv. 5. A calice unde sortes ducebantur ; vel ut alii, metaphora ducta a conviviis, in quibus sua cuique potus mensura dividebatur.
Et justitias : et deest Hebr.
(a) Var. : Deest Psalmus. — (b) Sicut passer — (c). Al. Viderunt.
Chapter 17 of 153