Skip to the text

Psalmus XI. Consolatorius

PSALMUS XI. CONSOLATORIUS.

Contra mendaces ac perfidos undique circumfusus, dum esset in aula Saulis quibus ille mandabat ut clam Davidi dicerent : Ecce places regi , et omnes servi ejus diligunt te, I Reg. xviii, 22, cum necem pararent.

VERSIO VULGATA.

  1. In finem pro octava, Psalmus David.

  2. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus : quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.

  3. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum : labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.

  4. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.

  5. Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt ; quis noster Dominus est ?

  6. Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exurgam, dicit Dominus.

Ponam in salutari : fiducialiter agam in eo.

  1. Eloquia Domini, eloquia casta : VERSIO S. HIERONYMI.

Victori pro octava, Psalmus (a) David.

Salva, Domine, quoniam defecit sanctus : quoniam imminuti sunt fideles a filiis hominum.

Frustra loquuntur unusquisque proximo suo : labium subdolum (b) in corde et corde loquuntur (c) .

Disperdat Dominus omnia labia dolosa, linguam magniloquam.

Qui dixerunt : Linguam nostram roboremus ; labia nostra nobiscum sunt ; quis noster Dominus est (d) ?

Propter vastitatem inopum a gemitu (e) pauperum, nunc consurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari auxilium eorum.

Eloquia Domini, eloquia mun- 2. Defecit sanctus : tanta undique circumstat iniquorum turba. Diminutæ sunt veritates... Hier. ; imminuti sunt fideles, rari sunt veraces ac sinceri homines, fraus ubique et doli.

  1. Vana, mendacia, in corde et corde... fallaci sunt et duplici corde, nec sibi constant.

  2. Linguam nostram magnificabimus ; magna jactabimus, metuendos nos præstabimus. Labia nostra a nobis sunt : Hier. nobiscum sunt, penes nos sunt, nostra sunt. Syr. Quidquid libuerit de Davide comminiscemur ac Sauli persuadebimus, neque quisquam nos prohibere poterit.

  3. Ponam in salutari : ponam in tuto, supple virum bonum. Fiducialiter agam in eo, fortiter et incunctanter eum tuebor ; at Hebr. illaqueabit, vel exsufflabit eum, nempe vir bonus improbum inimicum.

  4. Eloquia Domini : ab hominum mendaciis ad eloquii divini sinceritatem convertitur. Probatum terræ, separatum a terra metallo immixta.

(a) Var. : Canticum. — (b) Dolosum. — (c) Locuti sunt. — (d) Dominus noster ? deest est. — (e) Et gemitum.

argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.

  1. Tu, Domine, servabis nos : et custodies nos a generatione hac in æternum.

  2. In circuitu impii ambulant : secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. da : argentum igne (a) probatum, separatum a terra, colatum septuplum.

Tu, Domine, custodies ea, servabis nos a generatione hac in æternum.

In circuitu impii ambulabunt : cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum. 8. A generatione hac : prava scilicet.

  1. in circuitu impii ambulant, me undique obsident. Secundum altitudinem tuam. Altissimo et occultissimo judicio tuo. Multiplicasti filios hominum, tot iniquos scilicet ; at Hier., cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum : hoc est, undique circumfluunt improbi, ut exaltatis vel vilissimis hominibus adulentur.

(a) Var. : Igne deest.

Chapter 18 of 153