Psalmus XXIII. Historicus et moralis
PSALMUS XXIII. HISTORICUS ET MORALIS.
Cura arca ex domo Obededom in Sion translata est, Dei sedem suam ingredientis majestatem faustis acclamationibus populus cum rege prosequitur. Quam pure sancteque mons ille Leo sacer sit adeundus, canit. Christi cœlum ingredientis gloriam praefigurat. Vide II Reg, vi, 12, et I Paral. xv, 25.
VERSIO VULGATA. 1. Prima sabbati, Psalmus David.
Domini est terra et plenitudo ejus : orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum : et super flumina præparavit eum.
Quis ascendet in montem Do- VERSIO S. HIERONYMI. Psalmus (a) David.
Domini est terra et plenitudo ejus : orbis et habitatores ejus.
Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina stabilivit illum (b) .
Quis ascendet in montem Do- 1. Prima sabbati : Syr. De die qua cæpit Deus creare. Domini est terra. Sensus est : universus quidem orbis ejus est ; et tamen hunc montem sibi delegit. Sic. II. Par. vi. 18 : Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram ? si cœlum et cœli cœlorum non te capiunt, etc.
- Super maria. Ad maria et flumina quibus ipsa tellus imminet, præruptis confragosisque littoribus, certo excelsioribus, arcis instar impositis, quibus minaces fluctus coerceantur. Sic ripis fluvii continentur : quod idem canit Psalmista : Qui firmavit terram super aquas. Ps. cxxxv. 6. Pertinet etiam ad amoenitatem et commodum, quod urbes, castella, terra ipsa humani generis domicilium, ad aquas collocentur.
(a) Var. : Canticum. — (b) Fundavit eam... stabilivit eam.
mini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ?
Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
Hic accipiet benedictionem a Domino : et misericordiam a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.
Attollite portas principes vestras, et elevamini, portæ æternales : et introibit rex gloriæ.
Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens : Dominus potens in prælio.
Attollite portas principes vestras, et elevamini, portæ æternales : et introibit rex gloriæ.
Quis est iste rex gloriæ ? Dominus virtutum, ipse est rex gloriæ. mini ? et quis stabit in loco sancto ejus ?
Innocens manibus, et mundo corde : qui non exaltavit frustra animam suam, et non juravit dolose.
Accipiet benedictionem a Domino, et justitiam a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem tuam, Jacob. Semper.
Levate, portæ, capita vestra, et elevamini, januæ sempiternæ : et ingredietur (a) rex gloriæ.
Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens, Dominus potens (b) in piælio.
Levate, portæ, capita vestra, et erigimini (c) januæ sempiternæ ; et ingredietur (d) rex gloriæ.
Quis est iste rex gloriæ ? Dominus exercituum ; ipse est rex gloriæ. Semper. 4. Quinon accepit in vano... non pejeravit in animam suam. Proximo suo, deest Hebr.
Misericordiam : Hier. justitiam
Faciem Dei Jacob : de quo scriptum est, Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Gen. xxxii, 30. Quierunt autem faciem Dei qui accedunt ad locum ubi arca reposita est, Deusque præsens colitur.
Attollite portas. Hier. Levate, portæ, capita vestra. Portæ æternales : fores sempiternæ, firmæ, Dei numine tutæ ; quasi ingredienti arcæ portæ quælibet minores sint : hæc videntur alternis choris fuisse cantata.
(a) Var. : Ingrediatur. — (b) Fortis. — (c) Erigite. — (d) Ingrediatur.
Chapter 30 of 153