Skip to the text

Psalmus XXXI. Deprecatorius

PSALMUS XXXI. DEPRECATORIUS.

David aeger, ut videtur, ac petens veniam, gratias agit pro remissione peccatorum, atque a Deo doctus, seque et alios ad meliora convertit.

VERSIO VULGATA.

Ipsi David intellectus.

  1. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

  2. Beatus vir, cui non imputavit VERSIO S. HIERONYMI.

David eruditio.

Beatus cui dimissa est iniquitas, et (a) absconditum est peccatum.

Beatus homo, cui non impu- 1. Intellectus : Hier. eruditio ; quo titulo, ubi occurrit, admonemur aliquid esse in psalmo altius inquirendum considerandumque, præsertim ad informandos mores, ut patet ex vers. 8, 9. Hic ergo intelligenda in morbis pœna peccati ; in solutione morbi, remissio peccatorum aliaque ad hunc locum spectantia. Remissa ;... tecta : notandæ variæ voces de remissione peccatorum ; ablata dicuntur, translata, occultata, non imputata, lota, purgata, deleta, quæ eodem omnia recidunt.

(a) Var. : Deest et.

Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

  1. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

  2. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua : conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.

  3. Delictum meum cognitum tibi feci : et injustitiam meam non abscondi.

Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino : et tu remisisti impietatem peccati mei.

  1. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.

Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

  1. Tu es refugium meum a tribulatione, quæ circumdedit me : exultatio mea, erue me a circumdantibus me.

  2. Intellectum tibi dabo, et in- tavit Dominus iniquitatem : nec est in spiritu ejus dolus.

Quia tacui, attrita sunt ossa mea, in rugitu meo tota die.

Die enim et nocte gravatur super me manus tua : versatus sum in miseria mea, cum exardesceret æstas jugiter (a).

Peccatum meum notum faciam (b) tibi : et iniquitatem meam non abscondi.

Dixi : Confitebor scelus meum Domino (c) : et tu misisti (d) iniquitatem peccati mei (e) .

Pro hac orabit omnis misericors (f) ad te tempus (g) inveniens, ut cum mundaverint aquæ multæ, ad illum non accedant.

Tu es protectio mea, ab hoste custodies me, laus mea salvans : circumdabis me. Semper.

Docebo te, et monstrabo (h) 2. In spiritu ejus dolus : nec aliis, nec sibi imponit ipsi, ut solent, ficta pœnitentia, nec ad vivum penetrante.

  1. Tacui, peccata mea, de quibus supra, quo silentio pejus habuit : nam ut præclare Tertull. lib. De Pœnit. : Quantum confessio peccata levat, tantum dissimulatio exaggerat. Inveteraverunt ossa mea. Hier. attrita sunt, vires consumptæ sunt clamoribus continuis quibus, de ægritudine queror : vide infr. S.

  2. Conversus sum in ærumna : Hier. versatus sum in miseria mea, hac et illac jactatus. Dum configitur spina : dolores acutissimi ; ad hæc stimuli conscientiæ. At Hebr. Versus est succus meus in siccitates œstivas, id est, morbo contabui, ut æstu gramina.

  3. Delictum, quo gravabar. Cognitum tibi feci, confessus sum : ea mente fui, ut sponte confiterer etiamsi ignorares, tanta tui fiducia inerat. Dixi : Confitebor : cum ægritudinem deplorarem, ac de peccatis tacerem, sup. vers. 3, manus me tua opprimebat : ubi vox confitentis erupit, tu dimisisti, etc ; dixi : Confitebor... et tu remisisti : re nondum expleta, ipso proposito confitendi, inflexus es ad veniam : audiens vocem confessionis in corde , antequam voce proferretur, August.

  4. Pro hac : pro hoc ; femin. pro neutro : notus hebraismus : vide Psal. xxvi. 4. Omnis sanctus : nota preces pro. ægrotis in cœtu fidelium. Verumtamen, ideo, eo quod sancti pro me orent. Non approximabunt, aquæ scilicet de quibus sermo, id est, calamitates.

  5. Λ tribulatione... Hier. ab hoste custodies me.

  6. Intellectum tibi dabo : Hier. docebo ; ia morbis scilicet, in calamitatibus,

(a) Var. : Messis. Jugiter. — (b) Facio. — (c) Scelera mea. — (d) Dimisisti. [ Hebr. abstu-listi.]— (e) Mei. Semper. — (f) Omnis sanctus. — (g) Ad tempus. — (h) Erudiam te, et illuminabo.

struam te in via hac, qua gradieris, firmabo super te oculos meos.

  1. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.

In camo et fræno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

  1. Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

i 1. Lætamini in Domino, et exultate, justi, et gloriamini, omnes recti corde. tibi viam per quam ambules : cogitabo de te oculo meo.

Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus (a) non est intelligentia.

Iii camo et fræno maxillas eorum constringe, qui non accedunt ad te (b).

Multi dolores impii : confidentem autem in Domino misericordia circumdabit.

Lætamini in Domino, et exultate, justi, et laudate eum, omnes recti corde. quibus vel maxime erudimur : Deus hic inducitur loquens, ac precibus amicti hominis respondens. Firmabo super te oculos meos, te attente aspiciam, ut consulam calamitate tuæ.

  1. Nolite fieri sicut equus et mulus. « Homo enim cum in honore esset, non intellexit ; comparatus est jumentis insipientibus, » Psal. xlviii. 13 : rebus prosperis inflatus, ac belluino more insolescens, morbis et calamitatibus fractus, meliora docetur. In camo et fræno, eo quod calamitatibus frænantur cupiditates. Maxillas eorum constringe : vi comprime, atque adige ad te, Domine, eos qui verbis tuis non moventur.

  2. Flagella : Hier. dolores ; multis doloribus, calamitatibus, morbis, impius coercetur ac punitur.

(a) Var. : In quibus. — (b) Ejus constringis, ut non appropinquet ad te.

Chapter 38 of 153