Skip to the text

Psalmus XXI. Propheticus

PSALMUS XXI. PROPHETICUS.

Christus in cruce Deum orat, seque per resurrectionem, Judæos electos, gentesque conversas, per passionem suam prædicat liberandos. Ipse porro crucifixus hunc Psalmum de se esse docuit. Matth. xxvii, 46. Marc. xv, 34.

VERSIO VULGATA.

  1. In finem pro susceptione matutina, Psalmus David.

  2. Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum.

  3. Deus meus, clamabo per diem et non exaudies : et nocte, et non ad insipientiam mihi.

  4. Tu autem in sancto habitas, laus Israel.

  5. In te speraverunt patres nostri : speraverunt, et liberasti eos.

  6. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt : in te speraverunt, et non sunt confusi.

  7. Ego autem sum vermis, et non VERSIO S. HIERONYMI.

Victori pro cervo matutino, Canticum David.

Deus meus, Deus meus, quare dereliquisti me ? longe a salute mea verba rugitus mei.

Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies : et nocte, nec est silentium mihi.

Et tu sancte : habitator, Laus Israel.

In te confisi sunt patres nostri : confisi sunt, et salvasti eos.

Ad te clamaverunt, et salvi (a) facti sunt : in te confisi sunt, et non sunt confusi.

Ego autem sum vermis et non 1. Pro susceptione matutina : Chald. Ad implorandum mane auxilium Dei : Hebr. pro oblatione matutina. Pro cerva matutini ; ad modum cantilenæ, cujus initium cerva matutina.

  1. Respice in me, a Christo prætermissum, cum in Hebr. desit loco cit. Longe a salute mea : quantumvis clamem, nil mihi prodest ad salutem. Verba delictorum meorum, id est, nostrorum quæ ipse portavit, at Hebr. verba rugitus mei, id est, clamoris.

  2. Et non ad insipientiam mihi : supple erit : neque enim frustra invocatur Deus, quantumvis obsurdescere videatur : Hier. nec est silentium mihi.

  3. Tu autem in sancto : et tu sancte : Hebr. inhabitans, laudes Israelis, habitator. Laus Israel, Hier. : laus Israel permanens, quem Israel assidue laudat, cujus inter laudes perpetuas versaris.

(a) Var, : Salvati.

homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis.

  1. Omnes videntes me, deriserunt me : locuti sunt labiis, et moverunt caput.

  2. Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.

  3. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre : spes mea ab uberibus matris meæ.

  4. In te projectus sum ex utero : de ventre matris meæ. Deus meus es tu, 12. Ne discesseris a me :

Quoniam tribulatio proxima est : quoniam non est qui adjuvet.

  1. Circumdederunt me vituli multi : tauri pingues obsederunt me.

  2. Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

  3. Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea.

Factum est cor meum tanquam cera liquescens, in medio ventris mei.

  1. Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me.

  2. Quoniam circumdederunt me homo : opprobrium hominum, et despectio plebis (a).

Omnes videntes me subsannant (b) me : dimittunt labium, movent caput.

Confugit ad Dominum, salvet eum, liberet eum, quoniam vult eum.

Tu autem propugnator meus ex utero : fiducia mea ab uberibus matris meæ.

In te projectus sum ex vulva : de ventre matris meæ Deus meus es tu.

Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est (c) : quoniam non est adjutor.

Circumdederunt me vituli multi : tauri pingues vallarunt (d) me.

Aperuerunt super me os suum, quasi (e) leo rapiens et rugiens.

Sicut aqua effusus sum, et separata sunt omnia ossa mea.

Factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei.

Aruit velut testa fortitudo mea, et lingua mea adhæsit palato meo (f) , et in pulverem mortis detraxisti me.

Circumdederunt me venato- 8. Locuti sunt labiis. Hier. dimittunt labium, distendunt labia irridentes.

  1. Speravit in Domino... Ita Judæi Christo crucifixo exprobrabant, Matth. xxvii, 43. Item Sap. II, 18. Quoniam vult eum : diligit.

  2. Qui extraxisti... Hier. propugnator meus ex utero : jam inde a nativitate omni humano auxilio destitutus, imo Herodis insidiis petitus, te unum habui susceptorem.

  3. Vituli multi, tauri pingues, et validi : hi vituli, hi tauri sunt inimici ; alii insultantes et lascivientes, alii ferocientes.

  4. Sicut aqua effusus sum : exhaustus viribus : in me nihil firmi. Dispersa sunt : distracta ; nihil superest roboris. In medio ventris : pectoris.

  5. Aruit, sitim describit, quæ maxime angit in tormentis et debilitat : de qua una Christus questus est Joan. xix, 28.

(a) Var. : Populi. — (b) Subsannabant. — (c) Deest est. — (d) Vallaverunt. — (e) Deest quasi. — (f) Faucibus meis.

canes multi : concilium malignantium obsedit me.

Foderunt manus meas et pedes meos : 18. Dinumeraverunt omnia ossa mea.

Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.19. Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

  1. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me : ad defensionem meam conspice.

  2. Erue a framea, Deus, animam meam : et de manu canis unicam meam.

  3. Salva me ex ore leonis : et a cornibus unicornium humilitatem meam.

  4. Narrabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te. res (a) : consilium pessimorum vallavit me (b) : fixerunt manus meas, et pedes meos.

Numeravi omnia ossa mea, quæ ipsi respicientes viderunt in me.

Diviserunt vestimenta mea sibi, et super vestimentum meum miserunt sortem.

Tu autem, Domine, ne longe facias : fortitudo mea, in auxilium meum festina.

Erue a gladio animam meam : de manu canis solitariam meam.

Salva me ex ore leonis, et de cornibus unicornium exaudi me.

Narrabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te. 17. Canes multi, plebs ore rabido allatrans. Foderunt. Hier. fixerunt. Lectio hodierna Judæorum hæc est : sicut leo manus meæ et pedes mei : nullo sensu ; vel : sicut leo manus meas et pedes meos : supple, mordent, lacerant : quasi leo manus et pedes invadere soleat, non totum corpus. Præterea leonis mentio facta est supra 14. Omnino locum hunc corruperunt Judæi, et pro caru reposuerunt caari. Ipsi utramque lectionem antiquam esse affirmant, ut patet ex Maretis et aliis. Justinus Apol. I, p. 77. adv. Tryph. p. 325, 332, et in Apologia secunda hunc locum adducens, uti nunc quoque Septuaginta legunt, quanquam Judæis solitus corruptum exprobrare textum ; nihil hic eos arguit, neque veterum quisquam : quo certum est nondum eo tempore quidquam immutatum, eamdemque fuisse nostram et Judæorum lectionem. Aquila verterat ἠσκυναν, dehonestaverunt. Quod quamvis non convenit, multum tamen distat a Judæorum hodierna lectione ; quin et crucifixio aliunde satis apparet in distractis et dinumeratis ossibus. Vide notas Psal. cviii, 8.

  1. Dinumeraverunt : Hier. Numeravi ; ossa mea numerarem : adeo nudata, distenta, ac velut divulsa sunt, laniato corpore et suspenso. Ipsi vero consideraverunt : at ipsi doloribus meis oculos satiant.

  2. Diviserunt sibi : hæc ad litteram impleta, Matth. xxvii, 35 ; Joan. xix, 23.

  3. Ne elongaveris... : ne recedas ; Hier. fortitudo mea, in auxilium meum festina.

  4. A framea. Hier. a gladio. Unicam : dilectam : animam. De manu canis...

  5. Ex ore leonis... ii cornibus unicornium... : ab efferatis ac superbissimis adversariis. Humilitatem meam : infirmitatem meam, vilitatem meam, et ita fere semper.

  6. Fratribus meis : apostolis quibus hæc nuntiavit. Ite, nuntiate fratribus meis, Matth. xxviii, 10. Judæis quoque cognatis suis, qui facti sunt ecclesia magna cum gentibus de quibus infra 26.

(a) Var. : Quoniam circumdederunt. — (b) Deest me.

  1. Qui timetis Dominum, laudate eum : universum semen Jacob, glorificate eum :

  2. Timeat eum omne semen Israel : quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis :

Nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

  1. Apud te laus mea in ecclesia magna : vota mea reddam in conspectu timentium eum.

  2. Edent pauperes, et saturabuntur : et laudabunt Dominum qui requirunt eum, vivent corda eorum in sæculum sæculi.

  3. Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ :

Et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium.

  1. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

  2. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ : in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

  3. Et anima mea illi vivet, et semen meum serviet ipsi. Qui timetis (a) Dominum, laudate eum : omne semen Jacob glorificate eum, et metuite eum, universum semen Israel.

Quoniam non despexit, neque contempsit modestiam pauperis, et non abscondit faciem suam ab eo, et cum clamaret ad eum, exaudivit.

Apud te laus mea in ecclesia multa : vota mea reddam in conspectu timentium eum.

Comedent mites, et saturabuntur ; laudabunt Dominum quærentes eum : vivet cor vestrum in sempiternum.

Recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes (b) fines terræ, et adorabunt coram eo (c) universæ cognationes gentium.

Quia Domini est regnum, et dominabitur gentibus.

Comederunt et adoraverunt omnes pingues (d) terræ ante faciem ejus : curvabunt (e) genu universi qui descendunt in pulverem, et anima ejus non vivet.

Semen serviet ei, narrabitur Domino in generatione. 23. Deprecationem : Hier. modestiam : mansuetudinem.

  1. Apud te : coram te : a te incipit : laus mea : hinc exordio : te quoque inspirante oritur : in ecclesia magna : in ecclesia catholica ubique diffusa.

  2. Edent pauperes : Hier. mites, illi scilicet pauperes spiritu, quos laudat Christus, Matth. v, 3. Alludit ad sacrificia eucharistica, ad quæ advena, pupillus et vidua, convivæ vocabuntur, Deut. xvi, 11, 14. Sunt que convivia nascentis Ecclesiæ, Judæorumque recens conversorum ad fidem, qui simul sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis, Act. ii, 46, et ipsum Eucharistiæ sacramentum.

  3. Reminiscentur : tanquam è gravi somno ad Deum evigilabunt universæ familiæ gentium : supra de Judæis locutus est, quos fratres vocavit, vers. 23 ; nunc de gentibus, quæ tandem ad Deum redibunt, ut est in vers. seq.

  4. Omnes pingues terræ : opulenti, potentes, reges ipsi venient humiles ad cultum et convivium Christi, non tantum Judæi, tunc pauperes et oppressi. Cadent : curvabunt genu ; Hier. Omnes qui descendunt... : omnes qui rediguntur ad pulverem : omnes mortales.

  5. Anima mea : Anima ejus non vivet ; Hier. semen serviet ei : eo quod vitam abjecerit, habebit posteros per fidem ex cruce ortos : sic Isa. liii. 10. Si

(a) Var. : Timentes. — (b) Universi. — (c) Coram te, — (d) Principes. — (e) Curvabunt omnes qui.

  1. Annuntiabitur Domino generatio ventura : et annuntiabunt cœli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Venient et annuntiabunt justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit. posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum : Vulg. legit lo per vau, et sensus est, vivam Deo per resurrectionem : atque hinc mihi longa posteritas, christiani scilicet mea morte ac resurrectione regeniti.

  2. Annuntiabitur : numerabitur, accensentur, generatio ventura : ex illo semine, annuntiabunt cœli... cœli, deest etiam in Sept., unde, annuntiabunt, impersonaliter accipiendum. Populo qui nascetur : populo novo, genti sanctæ, populo acquisitionis, de quo I. Petr. ii, 9, eam in rem facto, ut virtutem annuntiet ejus qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum. Quem fecit Dominus : Ipsius enim sumus factura creati... in operibus bonis. Eph. ii, 10. Dominus, deest Hebr. sed recte suppletum.

Chapter 28 of 153