Psalmus XIII. Moralis
PSALMUS XIII. MORALIS.
Dei contemptores ubique diffusi eum ultorem sentiunt. Scriptus cum populus gravi tyrannide vexaretur Absalomi tempore, ut videtur ex v. ult. Psalmi lii. huic persimilis.
VERSIO VULGATA.
- In finem, Psalmus David.
Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Dominus de cœlo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Omnes declinaverunt, simul inu- VERSIO S. HIERONYMI.
Victori, Psalmus (a) David.
Dixit stultus in corde suo : Non est Deus : Corrupti sunt, abominabiles facti sunt studiose : non est qui faciat bonum.
Dominus de cœlo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens, aut (b) requirens Deum.
Omnes recesserunt, simul con- 1. Dixit insipiens : Non est Deus. Hoc dicunt non modo qui negant Deum esse, sed etiam qui negant curare quidquam, aut usquam animadvertere in impios : sic illi apud Prophetam defixi in fæcibus suis, qui dicunt in corde suo : Non faciet bene Dominus, et non faciet male, Soph. I, 12. Et Malach, iii, 14 : Dixistis '. · Vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et ambulavimus tristes coram Domino excercituum ? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes... Tentaverunt Deum et salvi facti sunt. Et Jerem. v, 12, 13 : Negaverunt Dominum, et dixerunt : Non est ipse : neque veniet super nos malum... Prophetæ fuerunt in ventum locuti. Nec minus insipientes illi, II Petr. ni, 4 dicentes : Ubi est promissio aut adventus ejus ? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. Quibus insipientiores sunt qui cum ea dicere aut cogitare non audeant, tamen ita vivunt ac si pro certis habeant. Non est usque ad unum : sumptum ex v. 3.
- Inutiles facti sunt : obtorpuerunt, ad bonum scilicet : vel Hebr. putruerunt,
(a) Var. : Deest Psalmus. — (b) Deest aut.
tiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Sepulchrum patens est guttur eorum : linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum.
Quorum os maledictione et amaritudine plenum est : veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.
Contritio et infelicitas inviis eorum, et viam pacis non cognoverunt : non est timor Dei ante oculos eorum.
Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam, sicut escam panis ?
Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Quoniam Dominus in generatione justa est, consilium inopis confudistis : quoniam Dominus spes ejus est.
Quis dabit ex Sion salutare Israel ? cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exultabit Jacob, et lætabitur Israel. glutinati sunt ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem : qui devorant populum meum, ut cibum panis ? Dominum non invocaverunt.
Ibi timebunt (a) formidine ; quoniam Deus in generatione justa est (b).
Concilium pauperum confudistis : quoniam Dominus spes ejus est.
Quis dabit de Sion salutare (c) Israel ? quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui : exultabit Jacob, lætabitur Israel. id est, corrupti sunt. Sepulchrum patens. Hæc et sequentia usque ad versum quartum desunt in Hebr. et in Septuaginta, apud Chrysost. et Theodoret. ; habet Paulus, Rom. iii. 13, etc. Quem locum Comm. Hier. hic ait Apostolum ex variis Scripturæ locis texuisse, ac forte ex ejus Epistola huc translatis.
Nonne cognoscent omnes : supple, Deum ; nonne malo suo experientur Deum esse ?
Ubi non erat timor, deest Hebr. ; habetur Psal. iii. 6, etiam in Hebr., unde videtur huc translatum. Vana pavent, imo nulla, qui non innituntur Deo.
Dominus in generatione justa est : habitat inter justos. Quoniam Dominus spes... alii, Sed Deus spes ejus est.
Ex Sion. Ergo David jam in Sion regnabat. Averterit captivitatem, Hebr. reduxerit reductionem, populum suum ab Absalomo divisum.
(a) Var. : Trepidabunt. — (b) Deest est. — (c) Salutem.
Chapter 20 of 153