Psalmus XVIII. Laudis et exhortationis
PSALMUS XVIII. LAUDIS ET EXHORTATIONIS.
Cœlorum ordo immortalis, ac legis inconcussa veritas, sapientiam Dei prædicant.
VERSIO VULGATA. 1. In finem, Psalmus David.
Cœli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
In omnem terram exivit sonus eorum : et in fines orbis terræ verba eorum.
In sole posuit tabernaculum suum : et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo : VERSIO S. HIERONYMI. Victori, Psalmus (a) David.
Cœli enarrant gloriam Dei, et opera (b) manuum ejus annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
Non est sermo, et non sunt verba, quibus non audiatur vox eorum.
In omnem (c) terram exivit sonus eorum : et in fines (d) orbis verba eorum.
Soli posuit tabernaculum in eis.
Et ipse quasi sponsus procedens (e) de thalamo suo : exultavit 3. Dies diei : continuantur dies noctibus, eoque omnia tenore procedunt, ut et dies diei, et nox insequenti nocti quid agendum sit indicare videantur, perpetua quasi traditione doctrinæ.
Non sunt loquelæ : auditur vox eorum, omnium gentium linguis.
In omnem terram exivit sonus eorum : Hebr. delineatio eorum, eo quod ubique celebretur perfectissimi operis summa, et ad normam exacta pulchritudo ; sanior tamen Septuaginta ac Vulgatæ lectio. Sonus : levissima inflexione hebraici vocabuli kouam, quod est delineatio, a kolam, quod est sonus. Melius sane dicitur exire sonus atque omnia pervadere : tum accuratius respondet antecedentibus ; atque his in fine versus vocibus : In fines terræ verba eorum : sensu scilicet iterato in morem Hebræorum : denique sic legit Apostolus, atque apostolicæ prædicationi ex antiqua traditione aptat. Rom. x, 18. Quod omnino sono congruit, non alteri illi lectioni hebraicæ.
In sole posuit . 'Hebr. soli posuit tabernaculum in eis, in cœlis, scilicet, id est solem in cœlis collocavit. Fecit Deus duo luminaria, et posuit in firmamento cœli, Gen. i, 16. De cœlo locutus David, in sole, parte cœli nobilissima, mentis defigit oculos, ejusque exequitur pulchritudinem, celeritatem ac vim. Et ipse tanquam sponsus : en pulchritudo tanto cum splendore orientis : non pulchior e thalamo novus sponsus prodit, non splendidiore amictu, non mirabiliore colorum varietate adornatus.
(a) Var. : Canticum. — (b) Opus. — (c) Universam. — (d) Finem. — (e) Al. procedit.
Exultavit ut gigas ad currendam viam, 7. a summo cœlo egressio ejus :
Et occursus ejus usque ad summum ejus : nec est qui se abscondat a calore ejus.
Lex Domini immaculata convertens animas : testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda : præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi : judicia Domini vera, justificata in semetipsa.
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum : et dulciora super mel et favum.
Etenim servus tuus custodit ea : in custodiendis illis retributio multa.
Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me :
Et ab alienis parce servo tuo. ut fortis ad currendam viam (a) :
A summitate cœli egressus ejus et cursus (b) ejus usque ad summitatem illius : nec est qui se abscondat a calore ejus.
Lex Domini immaculata, convertens animas : testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis (c) .
Præcepta Domini recta, lætificantia cor ; mandatum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini mundus, perseverans in sæcula (d) ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa (e) .
Desiderabilia super aurum (f) et lapidem pretiosum multum : et dulciora super mel et favum redundantem.
Unde servus tuus docebit ea (g) in custodiendis eis retributio multa (h) .
Errores quis intelligit ? ab occultis munda me.
A superbis quoque libera ser- 7. Exultavit. Jam ad celeritatem pergit, inducta comparatione cursoris a carcere ad metam, non tam passibus quam saltibus, properantis. Ut gigas : Hier. ut fortis : quasi diceret, formosus quidem at sponsus, non tamen delicatus aut mollis, sed fortis, rapidus, indefessus. A summo cœlo... ad extremum cœlum : ab Oriente ad Occidentem occursus ejus : Hier. cursus, revolutio.
Lex Domini : secunda pars psalmi, in qua a sapientia Dei mundum ordinantis, transit ad legem mores hominum componentem, transitu in Psalmis frequente : sic Psal. ex : Magna opera Domini : mox fidelia omnia mandata ejus. Psal. cxviii, 89 In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cœlo, etc, tum 92 : Nisi quod lex tua meditatio mea est, etc. Lex Domini : nota hic varia vocabula ad designandam legem, de quibus vide in Psal. cxviii.
Justitiæ : Hier. præcepta, mox mandatum.
Timor Domini sanctus : Hier. mundus.
Lapidem pretiosum. Hebr. Paz quæ vox redditur, topazion, Psal. xcviii, 127 : volunt esse aurum exquisitissimum. Mel et favum : addit Hebr. redundantem.
Custodit ea : Hier. docebit ea ; alii, illustratur, admonetur ab eis. In custodiendis illis retributio multa . -legis executio, cum multa bona affert, tum ipsa sibi merces.
Delicta : Hier. errores . · cum lex tam sancta sit, tam recta ; nosque tot perversis cupiditatibus impliciti, quis omnes errores intelligat etiam suos ?
Ab alienis, ea peccatis alienis quibus quocumque modo communicavero ; at
(a) Var. : Hebr. Semitam. — (b) Al. recursus. — (c) Parvulo. — (d) Hebr. æternum. — (e) In semetipsis — (f) Hebr. Obryzum. — (g) Add. et. — (h) Fructus multus.
Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero ; et emundabor a delicto maximo.
- Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Domine, adjutor meus, et redemptor meus. vum tuum. Si non fuerint dominati mei, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. Sint placentes sermones oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo ; Domine, fortitudo mea, et redemptor meus. Hier. superbis ; alii, a superbis, ut sensus sit, libera me tum ab occultis, tum ab apertis transgressionibus. Sensus Vulg. melior, ortus ex litterulas diversitate. Si mei... mei, non, a nominat, sing. meus, sed ab ego, genitivo casu : si ab occultis et alienis peccatis mundus sim, de cæteris vix erit quod timeam.
IS. Et erunt... Hier. sint placentes.
Notat Theodor. in hoc psalmo tres leges ; naturalem a 1 . vers. mosaicam ab 8. Novi Testamenti, in quo remissio peccatorum et vitæ novitas, a vers. 13.
Chapter 25 of 153