Skip to the text

Psalmus XXXV. Moralis

PSALMUS XXXV. MORALIS.

Impiorum, qualis erat Saul, profunda malitia ; Dei profunda judicia in malos, et effusa in bonos misericordia.

VERSIO VULGATA. 1. In finem, servo Domini ipsi Da^iid.

  1. Dixit injustus ut delinquat in semetipso : Non est timor Dei ante oculos ejus.

  2. Quoniam dolose egit in con- VERSIO S. HIERONYMI. Pro victoria, servo (a) Domini David.

Dixit scelus impii in medio cordis ejus, non esse timorem (b) Dei ante oculos ejus.

Quia dolose egit adversus eum 2. Dixit injustus : impius : ut delinquat, ire semetipso : dixit in semetipso ut delinquat, destinata malitia machinatur scelus.

  1. Quoniam dolose... Hier. dolose egit adversus eum (Deum) in oculis suis, sibi blanditur, quasi Deo ipsi possit imponere. Ut inveniatur... ejus ad odium : ita ut

(a) Var. ; Victori, servo. — (b) Non est timor.

spectu ejus : ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.

  1. Verba oris ejus iniquitas, et dolus : noluit intelligere ut bene ageret.

  2. Iniquitatem meditatus est in cubili suo : astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non audivit.

  3. Domine, in cœlo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.

  4. Justitia tua sicut montes Dei : judicia tua abyssus multa.

Homines et jumenta salvabis, Domine : 8. quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.

Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.

  1. Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ : et torrente voluptatis tuæ potabis eos.

  2. Quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. in oculis suis : ut inveniret iniquitatem ejus ad odiendum.

Verba oris ejus iniquitas et dolus : cessavit cogitare benefacere (a) .

Iniquitatem cogitat in cubili suo, stabit in via non bona : malum non abjiciet.

Domine, in cœlo misericordia tua : fides tua usque ad nubes.

Justitia tua quasi montes, Domine, judicia tua (b) abyssus multa : hominem (c) et jumentum salvos facies, Domine.

Quam pretiosa est misericordia tua, Domine (d) !

Et filii Adam in umbra, alarum tuarum sperabunt.

Inebriabuntur de pinguedine domus tuæ, et torrente deliciarum tuarum potabis eos.

Quoniam tecum est fons vitæ : in lumine tuo videbimus lumen. odiosa flat iniquitas ejus : nulla excusatione, cum non animi impotentia, non ignorantia, non fragilitate naturæ, aut humana alia infirmitate peccet, sed deliberate consilio ac malitia mera : unde sequitur :

  1. Iniquitatem meditatus est in cubili suo : non diu, non noctu ab iniquitate desistit, nec impetu quodam abreptus, sed dedita opera : talis videtur fuisse Saul, invidia datus in reprobum sensum.

  2. Domine, in cœlo misericordia tua : hominis profundæ malitiæ opponit Dei infinitam bonitatem : ac postea, justitiam. Veritas tua : fides in promissis, atque adeo in minis. Usque ad nubes extollitur, omnibus conspicua.

  3. Justitia tua sicut montes Dei : sicut montes excelsissimi, sic eminet suo tempore ac loco ; sed interim, judicia tua abyssus : justitia quidem eminet, modus autem exequendæ justitiæ comprehendi non potest : consilia enim tua per arcana et inaccessa se evolvunt : sic Saulem intemperiis agi, ac reprobum licet, diutissime regnare sinis. Homines et jumenta : etiam ad bruta providentia tua se extendit, idque hominum gratia, quibus utilia sunt.

  4. Quemadmodum multiplicasti ! admirantis et exclamantis ; unde Hier. quam pretiosa misericordia tua ! quam dives, cum etiam ad jumenta perveniat : quanto magis ad homines : unde subdit : Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum : singulari præsidio tuti, quod pertinet ad securitatem, sequentia vero ad copiam.

  5. Inebriabuntur... et torrente voluptatis... exundantibus bonis, amore tuo delectabuntur, prævio quidem lumine veritatis, hinc subjicit :

  6. In lumine tuo videbimus lumen : a te illuminati, æternæ veritatis lumen

(a) Var. : Ut benefaceret, — (b) Deus, judicium tuum. — (c) Homines. — (d) Deus.

  1. Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.

  2. Non veniat mihi pes superbiæ : et manus peccatoris non moveat me.

  3. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem : expulsi sunt, nec potuerunt stare. Attrahe misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam rectis corde.

Non veniat mihi pes superbiæ ; et manus impiorum non me commoveat.

Ibi ceciderunt operantes iniquitatem ; expulsi sunt, et non potuerunt surgere. videbimus, ut Psal. cxviii. 18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia, etc. 37 : In via tua vivifica me : 144. Intellectum da mihi, et vivam.

  1. Pes superbiæ : non accedant ad me superbi : sic : Quam pulchri pedes evangelizantium pacem ! lsa., lii, 7.

  2. Ibi ceciderunt, quo me impellebant ; in immanem ruinam : sic Sauli contigit. Nec potuerunt stare : Hier. surgere, immedicabiliter corruent.

Chapter 42 of 153