Psalmus XXXVI. Moralis
PSALMUS XXXVI. MORALIS.
Dei auxilio tutis impiorum non invidenda felicitas. Acrosticus.
VERSIO VULGATA. Psalmus ipsi David.
Noli æmulari in malignantibus : neque zelaveris facientes iniquitatem.
Quoniam tanquam fœnum velociter arescent : et quemadmodum olera herbarum cito decident.
Spera in Domino, et fac bonitatem : et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. VERSIO S. HIERONYMI. David.
Noli contendere cum malignis : neque æmuleris facientes iniquitatem.
Quoniam sicut herba velociter conterentur, et sicut olus viride marcescent.
Spera in Domino, et fac bonum, peregrinare (a) in terra, et pascere fide : et delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. 1. Noli æmulari : ne succenseas improbis : Hebr. Ne æmuleris iniquos.
Pasceris in divitiis... Hier. pascere fide, veritate, nutri te ea, memor Dei tibi terram polliciti, pluviam ac feracitatem pro tua, pietate tribuentis.
Delectare in Domino. Hoc illud est, fide pasci, atque ejus amore frui, nec metu pœnæ agi, sed amore ac delectatione justitiæ, nec coacte, sed sponte, quod est delectari ; hoc autem est in potestate, aspirante Dei gratia, unde jubet : delectare, et dabit tibi petitiones... amanti scilicet, ejusque veritate ac bonitate se oblectanti.
(a) Var. : [ Hebr. habitare.]
Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.
Et educet quasi lumen justitiam tuam : et judicium tuum tanquam meridiem : 7. subditus esto Domino, et ora eum.
Noli æmulari in eo, qui prosperatur in via sua : in homine faciente injustitias.
Desine ab ira, et derelinque furorem : noli æmulari ut maligneris.
Quoniam qui malignantur, exterminabuntur : sustinentes autem Dominum ipsi hæreditabunt terram.
Et adhuc pusillum, et non erit peccator : et quæres locum ejus, et non invenies.
Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
Observabit peccator justum : et stridebit super eum dentibus suis.
Dominus autem irridebit eum : quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
Gladium evaginaverunt peccatores : intenderunt arcum suum,
Ut dejiciant pauperem et inopem : ut trucident rectos corde. Volve super Dominum (a) viam tuam, et confide in eo, et ipse faciet.
Et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum (b) sicut meridiem.
Tace Domino (c) , expecta eum, noli contendere adversus eum qui proficit in via sua, adversum virum qui facit quæ cogitat.
Dimitte iram, et derelinque furorem : noli contendere ut malefacias.
Quoniam qui malefaciunt, interibunt : expectantes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram.
Adhuc enim modicum, et non erit impius : et cogitabis de loco ejus, et non subsistet.
Mites autem hæreditabunt terram : et delectabuntur in multitudine pacis.
Cogitat impius de justo, et frendet adversum eum dentibus suis.
Dominus deridebit eum, videns quod veniat (d) dies ejus.
Gladium evaginaverunt impii, intenderunt (e) arcum suum, ut percutiant (f) egenum et pauperem, et interficiant rectos in via : 5. Revela... sic. Chald., at Hier. : Volve super Dominum viam tuam : ejus lege, tanquam cardine innitatur vita tua.
Et educet quasi lumen : pietate tua, Deique de te judicio explendesces.
Subditus esto Domino : Hier. tace Domino. Quod est obedientis, nec usquam obloquentis. Ora : Hier. expecta, quod est etiam orantis, sperantis, patientis. Noli æmulari : ne succenseas, ne invideas, ut supra. Injustitias : versutias, dolum, Hebr.
Desine ab ira... qua velut Deo succenses, et in malos prospere agentes furis. Noli æmulari : Hier. noli contendere, etc. Ut maligneris ; Hier. malefaciat.
Adhuc pusillum, et non erit peccator : momento disperditus.
Mansueti : Hier. mites. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, Matth. v. 4.
Rectos corde : Hier. rectos in via.
(a) Ver. : [ Hebr. revela Domino.] — (b) Et judicia tua. — (c) Add. et, — (d) Quia vidit quoniam venit. — (e) Tetenderunt. — (f) [ Hebr. ut dejiciant.]
Gladius eorum intret in corda ipsorum : et arcus eorum confringatur.
Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas.
Quoniam brachia peccatorum conterentur : confirmat autem justos Dominus.
Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit.
Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur : 20. quia peccatores peribunt :
Inimici vero Homini mox ut honorificati fuerint et exaltati : deficientes, quemadmodum fumus, deficient.
Mutuabitur peccator et non solvet ; justus autem miseretur et tribuet.
Quia benedicentes ei hæreditabunt terram : maledicentes autem ei disperibunt.
Apud Dominum gressus hominis dirigentur : et viam ejus volet.
Cum ceciderit, non collidetur : quia Dominus supponit manum suam.
Junior fui, etenim senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.
Tota die miseretur et commodat : et semen illius in benedictione erit.
Declina a malo, et fac bonum : et inhabita in sæculum sæculi. Gladius eorum ingrediatur in cor eorum, et arcus eorum confringantur.
Melius est parum justo, quam divitiæ peccatorum multæ (a) .
Quoniam (b) brachia impiorum confringentur : sublevat autem justos Dominus.
Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum æterna (c) erit.
Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur.
Quia impii peribunt, et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur : sicut fumus consumentur (d).
Fænus accipit impius, et non reddit (e) : justus autem et donat et tribuit.
Quia qui benedicti fuerint ab eo, hæreditabunt terram : et qui maledicti, interibunt.
A Domino gressus viri firmantur, et viam ejus volet.
Cum ceciderit, non allidetur : quia Dominus sustentat manum ejus.
Puer fui, siquidem (f) senui, et non vidi justum derelictum, neque semen ejus quærens panem.
Tota, die donat et commodat, et semen ejus in benedictione.
Recede a malo, et fac bonum, et inhabita in sempiterno (g) . 18. Novit Dominus : approbavit, ut sæpe.
Mox ut honorificati... Hebr. sicut pretiosi agni deficient ; in fumo deficient ; Chald. sicut gloria vervecum, qui primum impinguantur, tandem jugulantur, allusio ad victimas ; in fumo autem velut assati et combusti, victimarum instar.
Benedicentes... maledicentes : Hier. benedicti ab eo... maledicti, a Deo scilicet.
Apud Dominum : coram Domino ; Hier. melius, à Domino.
Supponit manum suam : Hier. eodem sensu, sustentat manum ejus.
(a) Var. : Quam divitiæ impiorum. — (b) Quia. — (c) [ Hebr. in sæculum.] — (d) Consumitur, — (e) Non reddet. — (f) Add, et. — (g) Et habita in sempiternum [ Hebr. in sæculum.]
- Quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos : in æternum conservabuntur.
Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
Justi autem hæreditabunt terram : et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.
Lex Dei ejus in corde ipsius : et non supplantabuntur gressus ejus.
Considerat peccator justum : et quærit mortificare eum.
Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus : nec damnabit eum cum judicabitur illi.
Expecta Dominum, et custodi viam ejus : et exaltabit te ut hæreditate capias terram : cum perierint peccatores videbis.
Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani.
Et transivi, et ecce non erat : et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.
Custodi innocentiam, et vide æquitatem : quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
Injusti autem disperibunt si- Quia Dominus diligit judicium, et non derelinquet sanctos (a) suos ; in æternum (b) custoditi sunt, et semen impiorum peribit (c) .
Justi hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum (d) super eam.
Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.
Lex Dei ejus in corde ejus : non deficient gressus ejus.
Considerat impius justum, et quærit ut occidat eum.
Dominus non derelinquet eum in manu ejus, et non condemnabit eum, cum judicatur (e) .
Expecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te, ut possideas terram ; cum interibunt (f) impii, videbis.
Vidi impium robustum, et fortissimum, sicut indigenam virentem.
Et transivi, et ecce non erat : et quæsivi eum, et non est inventus.
Custodi simplicitatem, et vide rectum : quia erit ad (g) extremum viro pax.
Prævaricatores autem delebun- 28. Injusti punientur : deest Hebr.
30, 31. Meditabitur sapientiam... Lex Dei et in ore ejus et in corde versabitur.
Mortificare : Hier. occidere.
Cum judicabitur illi : ab illo impio ; deest illi Hebr., licet ab impio judicetur, non tamen a Domino damnabitur.
Vidi impium : vidit enim David finem regni Saulis, tyrannidis Absalomi, finem Naasi Ammonitæ, Goliath Philisthæi, Doeg Idumæi et aliorum ; Theodor. cedros : alii laurum virentem.
Et transivi, et ecce non erat : vix transieram admirans, et jam non comparebat, tam repente succisus. Locus ejus, deest Hier.
Sunt reliquiæ... multa supererunt, sunt futura homini pacifico : Theadot. apud Theodor. ; Hier. erit ad extremum viro pax.
(a) Var. : [ Hebr. misericordes.] — (b) [ Hebr. in sæculum.] — (c) Perit. — (d) [ Hebr. in æternum.] — (e) Judicabitur. — (f) [ Al. pereunt.] — (g) In.
mul : reliquiæ impiorum interibunt.
Salus autem justorum a Domino : et protector eorum in tempore tribulationis.
Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos : et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo. tur (a) pariter, et novissimum impiorum peribit.
Salus autem justorum a Domino : fortitudo eorum in tempore tribulationis.
Et auxiliabitur eis Dominus, et liberabit eos, eruet (b) eos ab impiis, et salvabit eos : quia speraverunt in eo. 38. Reliquiæ impiorum : Hier. novissimum impiorum, quæ sibi tanquam in tuto reservaverant.
(a) Var. : Interibunt. — (b) Salvabit eos, eripiet.
Chapter 43 of 153