Skip to the text

Caput III

De parentum reverentia, 2 usque ad 19 ; mites : magni se humilient : compressa curiositas 22 ad 27 ; cor durum et immisericors : qui amat periculum, 27 ; peccata peccatis addita 29 ; superbis Deus implacabilis : vera sapientia abstinere a peccato : eleemosyna ac beneficentia 33 34 ; et cap. seq.

VERSIO SIXTINA.

Me patrem audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.

Dominus enim honoravit patrem in filiis, et judicium matris firmavit in filios.

Qui honorat patrem, exorabit pro peccatis :

Et sicut qui thesaurizat, ita qui honorificat matrem suam.

Qui honorat patrem, iucundabitur a filiis, et in die orationis suæ exaudietur.

Qui honorificat patrem, vita vivet longiore, et qui obedit Domino, refrigerabit matrem suam, et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt.

In opere et sermone honora patrem tuum.

Ut superveniat tibi benedictio ab eo.

Benedictio enim patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta.

Ne glorieris in contumelia patris tui : non est enim tibi gloria, patris confusio. VERSIO VULGATA.

  1. Filii sapientiæ, ecclesia justorum ; et natio illorum, obedientia, et dilectio.

  2. Judicium patris audite, filii : et sic facite, ut salvi sitis.

  3. Deus enim honoravit patrem in filiis, et judicium matris exquirens, firmavit in filios.

  4. Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.

  5. Et sicut qui. thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.

  6. Qui honorat patrem suum, jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur.

  7. Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore : et qui obedit patri, refrigerabit matrem.

  8. Qui timet Dominum, honorat parentes, et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt.

  9. In opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum,

  10. Ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.

  11. Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta.

  12. Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi gloria, ejus confusio. 1. Natio illorum : generatio, fructus.

  13. Judicium patris : jus patrium : Græc. me patrem audite, filii ; velut Dei nomine : ut a vero patre discatis quid debeatis parentibus : quod exequitur usque ad vere. 19. Græc. variat, vers. 3, 4, 13, 16, 18. [64]

  14. Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.

  15. Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius :

  16. Et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua : eleemosyna enim patris non erit in oblivione.

  17. Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum,

  18. Et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui : et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.

  19. Quam malæ famæ est, qui derelinquit patrem ! et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem.

  20. Fili, in mansuetudine opera tua perfice : et super hominum gloriam diligeris.

  21. Quanto magnus es, humilia te in omnibus : et coram Deo invenies gratiam :

  22. Quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.

  23. Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper : et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.

  24. Non est enim tibi necessarium ea quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.

  25. In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter : et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.

  26. Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi. Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filiis mater sine honore.

Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius :

Et si defecerit sensu, veniam da : et non spernas eum in qualibet virtute tua.

Eleemosyna enim patris non erit in oblivione : et pro peccatis, in justitia ædificabitur tibi.

In die tribulationis tuæ commemorabitur tui : sicut in sereno glacies, sic solventur tua peccata.

Tanquam blasphemus est, qui dereliquit patrem, et est maledictus a Domino, qui exasperat matrem suam.

Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et ab homine acceptabili diligeris.

Quanto major es, tanto magis te humilia, et coram Deo invenies gratiam.

Quoniam magna est potentia Domini, et ab humilibus honorificatur.

Difficiliora te ne quæsieris ; et fortiora te ne scrutatus fueris.

Quæ præcepta sunt tibi, hæc cogita : non est enim tibi opus absconditis.

In supervacuis operum tuorum ne fueris curiosus : plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi. 16. Pro peccato matris : sive pro injuria quam a matre patienter tuleris.

  1. Ædificabitur tibi : domus tua scilicet : res tuæ constabilientur.

  2. Quanto magnus es : major.

  3. In supervacuis rebus : Græc. in supervacuis operum tuorum : in illis operibus quæ sunt supervacua. Vulgata planior. [65]

  4. Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.

  5. Cor durum habebit male in novissimo : et qui amat periculum, in illo peribit.

  6. Cor ingrediens duas vias, non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.

  7. Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.

  8. Synagogæ superborum non erit sanitas : frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.

  9. Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.

  10. Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit.

  11. Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis :

  12. Et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui, inveniet firmamentum. Multos enim implanavit suspicio ipsorum ; et cogitatio mala labefecit sensus illorum.

Et qui amat periculum, in illud incidet : cor durum habebit male in novissimis.

Cor durum gravabitur laboribus : et peccator adjiciet peccatum super peccata.

Obductioni superbi non est sanatio : frutex enim peccati radicavit in illo.

Cor sapientis cogitabit parabolam : et auris auditoris, desiderium sapientis.

Ignem ardentem extinguet aqua : et eleemosyna expiabit peccata.

Qui reddit gratias, commemoratur in posterum ; et in tempore casus sui, inveniet firmamentum. 26. Multos quoque : Græc. multos enim : quæ particulae ad antecedentia referunt. Supplantavit : Græc. implanavit, decepit. Suspicio illorum : conjecturæ de rebus maximis.

  1. Scandalizabitur : offendet, cadet.

  2. Synagogæ, coetui superborum ; Græc. ἐπαγωγὴ, immissis superbo calamitatibus, ut supra, ii, 2 ; quæ sunt immedicabiles, Deo implacabiliter ulciscente.

  3. Cor sapientis... in sapientia : Græc. cogitabit parabolam : similitudines, quibus obvelata veritas, gratius et suavius postea elucescat- Auris bona : Græc. auris audientis votum seu desiderium sapientis : sapiens cupit habere dociles auditores. Vide infra, xxv, 12.

  4. Deus prospector est : Græc. simpliciter : qui reddit gratias (sive beneficiorum memor) memorabitur in posterum, etc.

Chapter 86 of 133