Caput XXVI
De muliere bona, I, 2, 3 ; zelotypa, 5 et seqq. ; mulier nequam, 10 et seqq. ; fornicariæ indicia, 12 ; filia inverecunda, 13 et seqq. ; mulier bona, 16 et seqq. ; a justitia ad peccatum transitus quam odiosus, 26, 27.
VERSIO VULGATA.
Mulieris bonæ beatus vir : numerus enim annorum illius duplex.
Mulier fortis oblectat virum SIXTINA VERSIO.
Mulieris bonæ beatus vir : et
numerus annorum illius duplex.
Mulier fortis oblectat virum [138]
suum : et annos vitæ illius in pace implebit.
Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis.
Divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.
À tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit :
Delaturam civitatis, et collectionem populi :
Calumniam mendacem : super mortem omnia gravia :
Dolor cordis et luctus, mulier zelotypa
In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.
Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam, quasi qui apprehendit scorpionem.
Mulier ebriosa, ira magna : et contumelia et turpitudo illius non tegetur.
Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.
In filia non avertente se, firma suum : et annos illius implebit in pace.
Pars bona mulier bona, in parte timentium Dominum dabitur.
Divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus hilaris.
À tribus timuit cor meum, et in quarto facie supplicavi :
Delaturam civitatis, et collectionem turbæ,
Et calumniam mendacem : super mortem omnia gravia.
Dolor cordis et luctus mulier
Zelotypa in mulierem zelotypam, et flagellum linguæ omnibus communicans.
Boum jugum quod movetur, mulier nequam : qui tenet illam, quasi qui apprehendit scorpionem.
Ira magna, mulier ebriosa : et turpitudinem suam non configet.
Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.
In filia non avertente se, firma 4. Divitis autem. Sive divitis, sive pauperis cor lætum, vultum exhilarat : quæ sententia referri videtur ad vers. 2.
Delaturam civitatis : Græc. διαϐολήν. Civitati crimen illatum, nec privatis tantum, sed universæ communitati, per calumniam. Collectionem populi : Græc. turbæ, sive inconditæ multitudinis. Calumniam mendacem : Græc. mendacium.
Dolor cordis. Quartum illud, ima pectoris vulnerans : mulier zelotypa : sive, ut habet Græc. æmula mulieri ; urunt enim se mutuo æmulæ fœminæ, virumque velut in medio deprehensum requiescere non sinunt.
In muliere zelotypa, sive æmula, est flagellum linguæ, omnibus communicans : sive commune. Indicat maledicta communicata ac dissipata in vulgus.
Boum jugum : conjugium jugum quoddam : quod movetur, concutitur, distrahitur, incertisque fertur motibus : σαλευόμενον : ubi viro bono mulier nequam copulatur.
In extollentia oculorum : in inverecundia et protervia, et in palpebris ; i mollitie : quales sunt illi oculi, quos vocat Petrus adulterii plenos. II Petr., ii, 14.
In filia non avertente se : ἀδιατρέπτῳ, quod etiam inverecundam sonat. [139]
custodiam : ne inventa occasione, utatur se.
Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris, si te neglexerit.
Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat.
Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.
Disciplina illius datum Dei est.
Mulier sensata et tacita, non est immutatio erudite animæ.
Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata.
Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ.
Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus :
Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem.
Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.
Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ. custodiam ; ne, inventa remissione, utatur se.
Post irreverentem oculum cave ; et non mireris, si in te deliquerit.
Sicut viator sitiens os aperit, et ab omni aqua proxima bibet, contra omnem palum sedebit, et contra sagittam aperiet pharetram.
Gratia mulieris delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.
Scientia ipsius.
Datum Domini est mulier taciturna : et non est commutatio eruditae animæ.
Gratia super gratiam, mulier pudorata :
Et non est pondus omne dignum continentis animæ.
Sol exoriens in altissimis Domini, et species mulieris bonæ in ornamento domus suæ.
Lucerna lucens super candelabrum sanctum, et species faciei in ætate stabili.
Columnæ aureæ super basim argenteam, et pedes decori in pectoribus stabilis. 14. Irreverentia : Græc. inverecunda oculo. Si te neglexerit : si monita tua despexerit. Vide Græc.
Sicut viator sitiens ab omni fonte potat, lassusque ad omnem palum consident, ac defiget tentorium, et sicut qui tela congerit, ad omnem sagittam pharetram aperiet, donec deficiat locus ; sic puella inverecunda omni amori patet, quod auctor per modestiam reticet,
Mulier sensata : supple, donum quoque Dei est, ex antecedente. Non est immutatio : commutatio, pretium, eruditæ animæ.
Candelabrum sanctum : in templo : species faciei : formæ pulchritudo : super ætatem stabilem : maturam : en species pudicæ mulieris, sanctum quid, et candelabri sancti facibus comparatum.
Columnæ aureæ : pulchra pulchris, firma firmis fulta, comparat mulieri super plantas firmis vestigiis consistenti, nec vagæ atque incompositæ ; quod magis ad animum referendum, ex vers. seq. Stabilis mulieris : εὐσταθοῦς , rectæ, [140]
In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit.
Vir bellator deficiens per inopiam : et vir sensatus contemptus :
Et qui transgreditur a justitia ad peccatum, Deus paravit eum ad rhomphæam.
Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt : difficile exuitur negotians a negligentia : et non justificabitur caupo a peccatis labiorum. In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit.
Vir bellator deficiens per inopiam : et viri sensati si contemnantur.
Regrediens a justitia ad peccatum, Dominus parabit eum ad rhomphæam.
Difficile exuetur negotians a delicto ; et non justificabitur caupo a peccato. bene librato corpore : quod autem pro στερεοῖς, quod Vulgatus legisse videtur, id est, firmamentis (pedum) seu plantis, Græc. nunc habet στέρνοις, pectoribus, nullo sensu, omnino repudiandum.
- Negotians : mercator : a negligentia : mercatura opus sollicitum : caupo a peccatis labiorum : ars cauponaria scatens mendaciis inflato rerum pretio.
Chapter 108 of 133